Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Quibus mediis religiosi societatis juventur ad virtutes solidas, infra theologales, comparandas.

CAPUT IX. QUIBUS MEDIIS RELIGIOSI SOCIETATIS JUVENTUR AD VIRTUTES SOLIDAS, INFRA THEOLOGALES, COMPARANDAS.

1. Feras, ac solidas virtutes in suis filüs requirit S. Ignatius. —Praeter charitatem, caeterasque Theologales virtutes, ac religionem, quae Deum ipsum, suo etiam modo, attingit, moralium omnium virtutum conventus ad exactam animi perfectionem necessarius est; tantoque erit verior ac solidior perfectio; quanto hae virtutes solidiores fuerint. Ideoque b. P. N. Ignatius filios suos de solidis virtutibus acquirendis frequenter admonet, tertia parte Constitutionum, cap. 1, 8 10: Ad veras ( inquit ) solidasque virtutes consequendas insistant, sive plures adsint spirituales visitationes, sive pauciores, curent vero semper in via divini servitii progressum facere. Et S 27: Studium in quod incumbent, qui in domibus Societatis probantur, id esse dabet , quod eos mapis ad superius dictam abnegationem sui, et in virtutibus ac devotione profectum jucabit.

2. Quae sint vere virtutes. — Que solida. — Veras autem virtutes appellat S. Ignatius quae non in externa specie et opinione hominum, sed in Dei conspectu ex sola intentione divinae gloriae, et ipsius virtutis ac honestatis affectu exercentur. Solide autem virtutes dicuntur, quae in vera animi humilitate, et contemptu rerum omnium temporalium , puroque Dei amore fundantur. Sic D. Augustinus, serm. 59, de Tempore, explicans illa Christi verba : JVesciat sinistra tua, quod facit dextera tua : Quid est ( inquit ) uesciat sinistra tua, quod facit deatera tua? nisi, quod facit amor Dei, non corrumpat amor mundi. Et infra exponens illud : Cum oraveris intra cubiculum tuuin, etc.: Si temporalia quaeris (inquit), sicut jam divi, publica est oratio tua ; si aeterna quaeris, secreta est oratio tua. lta ergo vera ac solidae virtutes dicuntur, quae ab affectu et intentione rerum temporalium animum separant, et in solo Dei et aeternorum bonorum amore fundantur. Quod elegantissime declaravit Cyprianus, lib. de Cardinalibus Christi operibus, cap. de Jejunio et tentatione ; quod euim ipse de jejunio et corporis maceratione dicit, nos de quovis virtutis genere verum esse intelligamus: Firtutum (inquit) sudoribus laus importuna se ingerit,et subtilissimis aculeis penetrans auimam, dum eatollit, emollit, et pungit, cum ungit ; virtutem in hypocrisim certit, et simpliciter inchoata pervertit. Quasi tinea, quod integrum erat, rodit et occupat, et sanctitatis fundamenta ecellit et dissipat. Et infra : Mens hoc vceneno imbuta in miseriis deliciatur, et occupata hac scabie , in ulceribus gloriatur. Heligio fit superstitio, et succedit ei amnbitio subornata ; eatincto spiritu quatriduano cadaceri solum supersunt exuvie, virtuLis species eganimis, et simulacrum sanctitalis.

3. Cur Societatis viris specialiter commendentur hae virtutes. — Ex his autem causam et rationem intelligere licet, ob quam, cum vera solidaque virtutes cujusvis gradus et conditionis hominibus necessariae sint, specialiter in hoc Societatis statu commendentur. Primo quidem propter periculum, quia inter proximos frequenter versamur, ut eos ad virtutis studium excitemus; et ideo cavere iaxime debemus, ne ostentatione virtutis, potius quam veritate, contenti simus ; timere etiam debemus ne inanis gloria, quae (ut Bernardus disit) virus virtutis est, veritatem virtutis extenuet aut corrumpat. Praeterea in hoc statu necesse est variis occasionibus, ac tentationibus, et persecutionibus virtutes omnes probari; quare nisi solida sint, magna ruina timeri potest. Praesertim quia , ut dicitur in eisdem Societatis Constitutionibus, parte decima, S 2, ad ipsummet finem auxilii animarum, et ad consequendam aeternam salutem efficacissimum medium est probitas et virtus ministrorum ejus, quia et per illos disponuntur, ut a divina manu, cujus est principaliter hoc opus, recte gubernentur; et quia virtutum exempla plus proximum movent quam ctverba, ut in eisdem Constitutionibus dicitur, parte septima, cap. quarto, 8 2.

4. Unde tandem accedit, quod in exteriori modo vivendi hujus religionis, quantum ad victum, et vestitum spectat, nihil est singulare, quo proximos movere, aut in admira- tionem rapere possit; quod alii religiosi austeriorem vitam profitentes magna laude et fructu praestare solent; et ideo nisi religiosi Societatis veritate virtutum et magnua prudentia ac moderatione suarum actionum effulgeant, parum hominibus lucere, ac prodesse poterunt: et nisi cum hac ostensione verae ac integrae virtutis soliditatem habeant, spiritum eorum extingui, et sola virtutum simulacra (ut Cyprianus aiebat) relinqui erit facile.

5. Quibus mediis insiruuntur ad eas comparandas. — Primwn est modus trium votorum in Societale. — Sed videamus quibus mediis ad has virtutes comparandas alumnos suos Societas instruat. Multa quidem in superioribus, lib. 1, c. 3, et toto libro quarto adduximus;nam ea, qua de modo paupertatis hujus religionis diximus, plane continent solidissima fundamenta cujuscumque perfectae virtutis, quia plane tollunt sollicitudinem omnium temporalium rerum, et omnem etiam occasionem praescindunt excessus, et voluptatis nimiae, vel vanitatis in usu illarum. Quae vero de castitate diximus, magnam animi et corporis puritatem generare valent. Denique perfectio obedientiae, quam declaravimus , unicum et efficacissimum medium esse potest ad caeteras virtutes cum soliditate et veritate acquirendas ; nam perfecte obediens soli Deo nititur, ejusque regitur voluntate , quae regula est omnis perfectionis. Praeterquam quod perfecta obedientia sine perfecta humilitate esse non potest; humilitas autem solidum fundamentum est caeterarum virtutum. Utrumque paucis verbis (ut alia omittam ) optime complexus est Joannes Climacus , gradu 4, de Obedientia , dicens: Vidi illic viros quinquaginta fere annos in obedientie certamine egisse , a quibus cum addiscere orarem , quam ea labore isto consolationem, quem profectum invenissent ; alii quidem in abysswm lnumilitatis se jum pervenisse dicebant , per quam bellum omne semper eacluderent ac superarent ; alii sensum omnem laboris et doloris in maledictis et contumeliis se perfecte amisisse dicebant. Quo signo nullum potest esse majus perfectae ac probatee virtutis.

6. Secundum ecst oratio, et alii actus religionis. — Tertium cst exercitium virtutum attinens ad provimos. — Quartum est virtutes voderantes affectum et sensuum voluptates. — Ad haee, virtules, quae Deum ipsum attingunt, actibus orationis et religionis perficiuntur; de quibus quantus sit usus, quantaque cura in Societate, lib. 8 ostensum est. Virtutes autem , quae operantur circa proximum, in hoc verbo continentur , diliges proaimwn sicut teipsum. Quae dilectio, quam sit cordi Societati, et quot modis in ea exerceatur, satis perspicuum est, et in sequenti libro dicetur copiose, et ideo nihil hic agimus de virtutibus justitiae, tam commutativae quam distributivae, et si quae aliae sunt illis annexae; quia hae, cum in suis ordinariis actibus magis sint necessitatis quam consilii, supponuntur potius quam docentur in religioso statu; et praesertim in illo, in quo quantum rerum temporalium contemptus praecipitur, tantum proximorum dilectio commendatur. Aliae denique sunt virtutes, quae hominem in seipso componunt ac moderantur, quarum soliditas ex duobus affectibus maxime pendet, scilicet, ex contemptu honoris, cui vera humilitas respondet , et abstractione a corporis voluptatibus, quae sensuum omnium perfectam mortificationem postulat ; de his enim duobus dictum legimus B. Francisco: Amara pro dulcibus sume , et teipsum contemne, si me vis agnoscere.

Qua vatione Societas curet affecium honoris moderari in suis religiosis.

7. Id primo curat Societas, removendo a nuneribus honorificis. — In affectu honoris moderando, et humilitate nutrienda, magna ex parte institutum Societatis versatur. Huc enim imprimis tendunt omnia, quae de non ambiendis dignitatibus, in superioribus, lib. 6,acap. 7, diximus. Deinde non solum dignitates, sed etiam omnia alia munera, quae honoris specimen prae se ferunt, etiam si oneris et laboris sint, non licet in Societate procurare, et multo minus extra Societatem. Unde ob hanc causam ablata est occasio obtinendi cathedram in publicis universitatibus, per publicas oppositiones, seu congressus ac suffragia , ut declaratum est in superioribus. Et ob eamdem gradus magistrorum aut Doctorum, nec a subditis procurari permittuntur, nec a Superioribus intuitu dignitatis concedi , sed solum ubi necessitas, vel utilitas proximorum postulaverit. Et tunc etiam non admittuntur loca certa singulorum , ut ab omni ambitionis specie recedatur, ut in Constitutione dicitur, et supra, citato lib. 6, tractatum est.

8. Item non curando antiquitatis vel meritorum praeminentiam in religione. — Atque huc etiam spectat, quod inter religiosos Societatis nullum jus antecessionis, aut praeminentiae ex antiquitate vel ex muneribus, acquiritur in sedendo, in ratione victus aut vestitus, vel in privilegiis, aut exemptionibus ab observantia communi; sed solum habetur ratio necessitatis , generatim loquendo. Nam quoad sedendum in refectorio, sacerdotali diguitati aliquid defertur, ut sacerdotes omnes simul et digniori loco sedeant, nullo tamen inter ipsos antiquitatis ordine servato, sicut neque inter caeteros inter se, ut habetur in can. 30 primae Congregationis , quod ad humilitatis profectum utile esse, et consentaneum consilio Christi Domini monentis, ut in convivio novissimum locum unusquisque aftfectet, docuit optime Basilius, reg. 21, ex fusioribus. Solum in Congregationibus generalibus et provincialibus ordo antiquitatis in sedendo servatur ; id vero non tam propter honorem personarum, quam propter bonum ordinem in illo actu necessarium, et maxime ut suffragia prius a provectioribus magisque expertis proferantur ; Superioribus etiam honorabilior locus semper debetur, quia decentia dignitatis et reverentia illis debita ita postulat ; in reliquis vero, quae ad personalem commoditatem pertinent, caeteris aequales sunt. Hac autem omnia, atque tanta, tamque perpetua vitae communitas plane requirunt magnam animi moderationem, solidamque virtutem; alioqui diu tolerari et conservari non posset. Nam, ut in simili dixit Basilius, epist. ad Canonicam : Hec quidem dum simpliciter hoc modo dicuntur , levia videntur, ac nullius pene difficultatis , ejusmodi sunt tamen , in quibus servandis magna opus esse contentione, ipse nos usus docuerit.

9. Secundo id curat per humilitatis exercitium internum. — Tale exercitium in quibus actibus cernatur. — Cernitur in danda ratione conscientig. — Haec et alia id genus multa in Societate diligentissime observantur, ut omnis ambitionis occasio, omneque humilitatis impedimentum penitus auferatur. Quia vero hoc satis non est, sine frequenti humilitatis exercitio, tam interno, quam externo, ut prudenter Sancti, et religionum institutores tradiderunt ; Basilius, quaest. 98, ex brevioribus; Bernardus, ep. 47; Bonaventura, in Speculo disciplina, cap. quinto; utrumque exercitium frequens in Societate existit; et primo, teste D. Benedicto, c. 1 suae regulae, primus humilitatis gradus est propriae voluntatis abnegatio. Nam, ut ait Cassianus, lib. 4 de Instit. renuntiantinm, cap. octavo, humilitatem cordis veram nemo acquirere potest, qui prius voluntatem propriam non didicerit renuntiare. Hic autem humilitatis gradus optime perficitur, quando non sola voluntas, sed ctiam judicium alterius judicio submittitur. Sicut enim suprema hominis excellentia in intellectu posita est, ita supremus humilitatis gradus in illius submissione et subjectione conspicitur. Quantum vero hujus interna humilitatis exercitium in Societate commendetur, in superioribus late est declaratum, lib. 4, c. 14 et 15, et verba illa Constitution. satis ostendunt, 3 p., c. 1, 923: Conentur interius resignationem , et veram abnegationem propriae voluntatis , et judicii habere. Quod adeo necessarium in hoc instituto judico, ut censeam in hoc maxime habere locum, quod Cassianus, d. c. 8, dixit, uec cum fratribus unitatem perpeluam, nec fir mam diuturnamque posse habere concordiam, sed nec in canolio quidem posse diutius perdurare eum, qui coluntatem suam non didicerit superare. Sic enim longa experientia didici, non posse quempiam, aut quietum in Societate vivere, aut diu in ea permanere, qui voluntatem et judicium moderari, frangere, ac frequenter abnegare non didicerit. Huc accedit exercitium aperiendi conscientias proprias Superioribus, omniumque consiliorum suorum, imo et cogitationum rationem reddere. Quod esse opus magnae humilitatis, et ad illam comparandam aptissimum, docet etiam Cassianus, d. lib. 4, c. 9. Tanti vero aestimat Societas hoc exercitium , ut esse unum ex substantialibus sui instituti, in ultima generali Congregat., declaraverit ; quae res integram postulat disputationem, quam inferius, lib. 10, tractando de regimine Societatis prosequemur.

10. Curat rursus per exercitium externum ipsius humilitatis.— Tum tempore novitiatus. — Venio ad exteriores actiones humilitatis, quae humilitati comparandae, nutriendae, augendae et conservandae maxime necessariae sunt. Nam, ut egregie dixit Chrysostomus, homil. 58 ad populum, vitam sanctorum monachoram describens : 7psa opera modeste se gerere docent , et ercandescere non permittunt. Quis enim, quaeso, terram fodiens, et irrigans, et sportellas ac saccum texens, vel alia quedam hujusmodi tractans, unquam altum sapiet? Quis autem in paupertate vivens, et pugnans cum fame, tali morbo laboret ? nemo. Propterea facilis est illis kumilitas. Hac igitur ratione in institutione religiosorum Societatis hoc primum jacitur fundamentum , et in annis probationis in humilioribus ofliciis et operibus diligentissime exercentur, ut constat ex usu , et ex superius dictis, l. 2, c. 5, de probatione novitiorum, et ex cap. 4 Examinis, 8 28, ubi hoc imprimis ingressuris proponitur. Nam, ut Bernardus egregie dixit, epist. octogesima septima : Huwmalitas totius est spiritualis fabricee fundamentum; humiliatio autem via est ad humilitatem, sicut patientia ad pacem, lectio ad scientiam.Et in eamdem sententiam Cyprianus, de Nativitate Domini, Christi humilem in hunc mundum ingressum contemplans : Zic est ( inquit) prima religionis introitus, sicut in mundum primus Christi ingressus, ul quicumque pie vult vivere, humiliter de se sentiat, neque supra se in mirabilibus ambulare presuwnat. Fundamentum sanctitatis semper fuit Inumilitas , nec in celo stare potuit superba sublimitas. Hanc primam graLtiam ingrediens imundum noster parculus attulit , et a cunabulis nos sibi conformes fieri volens, teneri voluit in vita, quod exhibuit in persona.

11. Tum etiam tempore studiorum. — Quia vero juxta institutum Societatis necesse est ad aliiora ministeria et ad actus etiam hierarchicos exercendos disponi ac praeparari, ideo non possunt diu ac continuo in his humilioribus ministeriis religiosi ejus occupari. Nihilominus tamen, nunquam exercitium humilitatis, tum in actibus, tum in aliis exterioribus signis praetermittitur, sed pro ratione aetatis, officii ac necessitatis, singulis accommodatur. Hinc fit, ut studiorum tempore aliqua etiam humilitatis officia, quae non studiorum contentionem, sed eorum elationem remittant, interim exerceantur, juxta c. 6 quartae partis Constitutionum, lit. B et C, et alias Societatis regulas; similiter ob eumdem finem vilioribus vestibus induti aliquando publice incedunt, et paupertatis ac humilitatis indicia ac ministeria exhibent, juxta reg. 29 Rectoris, et juxta consilium Basilii, in Const. monastic., cap. vigesimo quarto, dicentis : Debet pietatis cultor viliora munera magno cum studio, magnaque cum animi alacritate suscipere, sciens nihil aninutum. esse, quod Dei causa fiat ; sed grande et spirituale, et ejusmodi, ut celum nobis conciliet. Quamobrem, licet communibus utilitatibus inservientia sarcinaria sequi jumenta oporteat, recusare tamen non debet. Et cap. trigesimo primo de vestimentis ait : Non elegantiora, sed qua viliora, nobis sunt eligenda, ut in hac re etiam animi nostri humilitatem significemus, etc. Et similia habet reg. 168, ex brevioribus.

12. Tum tertio post studia in anno tertio probationis. — Ob hanc ergo causam hoc humiliationis opus, et exercitium, non tantum novitiatus vel studiorum tempore durat, sed post finita studia, iterum quasi instauratur et renovatur, et per annum integrum principaliter exercetur, juxta quintam partem Constitutionum, c. 2, S1, ubi de scholaribus finitis studiis dicitur, debere in ultima probatione sua , in schola affectus diligentius se emercere, el in rebus spiritualibus et corporalibus, quee ad profectum in lnunilitate, et abnegatione universi amoris sensualis , voluntatis et judicii proprii, et ad majorem Dei cognitionem et amorem conferunt, insistere.

13. Denique in reliquo vitae tempore. — Denique etiam per totam vitam hoc exercitium durat , et bac ratione in ipsis ministeriis , ut in superioribus , lib. 2, c. 5, numero octavo, vidimus , nunquam vilia et abjecta recusantur, sed libentius assumenda sunt, ut omnes de Societate monentur, in Examine, c. 4, S 48, et secunda parte Constitutionum, c. 2, S 22. Ideoque nulla misericordiae opera in hospitalibus, carceribus, etc., fugere debent, juxta septimam partem Constitutionum, c. 4, S 9, et tandem eruditio puerorum, cum Chrisiiana doctrina, adeo in Societate commendata est, ut sit una ex praecipuis obligationibus professorum, cum tamen non parvum humilitatis exercitium includat; quia, ut Augustinus attigit, lib. de Catechizandis rudibus, c. 10, in hujusmodi munere illud maxime solet hominem taedio afficere, quod pueros Christianis rudimentis imbuere, vilis sermo, abjectusque videatur. Unde ad illud opus alacriter suscipiendum, necessarium esse judicat Christo Domino conformari, qui factus est infirmus, ut infrmos lucrifaceret. Quomodo enim paratus esset iàmpendi pro annabus eorum, si eun pigeret inclinari ad aurem eorum. Hinc ergo (ait) factus est parvulus in medio nostrum , tanquam nutriv fovens filios suos. Est ergo opus illud sicut magnae charitatis, ita etiam magnae humilitatis , quibus duabus virtutibus maxime indigent operarii Societatis. Unde elegantissime Augustinus, citato loco, ita concludit : S delectat intellectus in penetralibus sincerissimis, hoc etiam intelligere delectet, quomodo charitas, quanto officiosius descendit in iufima, tanto robustius recurrit in intima per bonam conscientiam, nihil querendo ab eis, ad quos descendit, praeter eorum sempiternam salutem.

Qua ratione curet Societas molus sensuum in suis religiosis moderari.

14. Sensuum mortificatio maxime commendata in Societate. — Superest dicendum de caeteris virtutibus, quae corporis sensus ac voluptatem moderantur; de quibus sigillatim dicere operosum esset, et minime necessarium ; quia multa sunt in superioribus, lib. 1, c. 3, et lib. 4, cap. 3, dicta de castitate, temperantia, ac totius vitae moderatione, quae barum virtutum perfectionem exigunt. Satis ergo nunc erit pauca generatim attingere , sub mortificationis ratione; illa enim sine dubio omnium virtutum mater est; ideoque in Societalis instituto praecipuum quodammodo locum sibi vendicat ; adeo ut S. P. N. Ignatius eam quodammodo diuturnae orationi ac contemplationi praeponeret, ut in lib. quinto Vitae ejus refertur. Unde in Examine, cap. quarto, S A44, sic inquit : Diligenter animadvertant oportet, summi momenti id esse ducendo in conspectu Creatoris ac Domini nostri , quantopere Juvet , ac conferat ad vite spiritualis profectum, omnino et non ex parte abhorrere ab omnibus quae mundus amat et amplectitur, et admitlere, et concupiscere totis viribus, quidquid Domints noster Jesus Christus amavit et amplexus est. Et in S 46 addit: Ut melius ad hunc perfectionis gradum in spirituali vita tam pretiosum perveniatur , majus ac impensius studium sit querere in Domino majorem sui abnegationem , et contiuuam in rebus omnibus, quoad fieru poterit, mortificationem. Et cap. sexto, 86: Sollicite in abnegationis sui ipsius profectum et virtutum studium incumbendo. Et in particulari mortificatio in victu, vestitu et similibus, commendatur tertia parte Constitutionum, c. 2, S 3. Et in declaratione, lit. C, dicitur : Vestitus ratione, ad mortificationem et abnegationem sui, el ad mundum ejusque vanitctem sub pedibus conculcandam juvantur. Solumque additur habendam esse rationem finis Societatis, et necessitatis naturae, quam ipsamet ratio virtutis postulat.

15. Basilii monita et Ignatii mira conciuwnt. — Quibus sane omnibus valde consentanea sunt, quae Basilius et alii Patres religionum institutores passim docent; pracipue vero libet conferre Basilii monita cum regulis S. Ignatii. Ille enim sic dixit, serm. de Ahdicat. rerum : Appetitionem, locutionem, audi- tionem, responsionem, omnia ista utilitate metitor. Ignatius autem, tertia parte Constitutionum, c. 1, S4, et in Summar., 8 20: Omnes diligentissime curent portas suorum sensuum, cculorum praecipue, aurium et lingue, ab omni inordinatione custodire. Basilius in eodem sermone temperantiam valde commendat, et praecipue vitandas (ait) clandestinas esitationes, ut ipse loquitur. Ignatius vero, tertia parte Constitutionum, cap. 1, $5: Zn refectione corporis curandum est, ut temperantia, modestia , et decentia interius et exterius observetur : et additur in reg. 16, ex communibus, at sine fucultate Superioris nemo eatra consweta tempora bibat, nec eatra domum cibun sumat. Ubi non additur extra domum, quia domi id liceat extra consueta tempora, sed quia ex generali obligatione paupertatis id erat manifestum, quae ratio non ita urgebat extra domum, et facile posset id fieri titulo urbanitatis, nisi esset prohibitum. Praeterea, idem Basilius, reg. 16, 17, 18 et 19, ex fusius disputatis, sub nomine continentie totam corporis mortificationem summa prudentia et religione commendat ; quae in Societatis instituto in locis citatis, et aliis innumeris, et (quod magis necessarium est) in usu et praxi plane conspicio. Satis ergo (ut existimo) constat institutum hoc aptissimum esse ad virtutes omnes in magna perfectione comparandas, si pro dignitate et status obligatione servetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9

Caput 9