Praeambulum
Praeambulum
Cum duplex sit, seu duas praecipuas partes habeat Societatis finis, propriam scilicet suorum religiosorum perfectionem , et proximorum salutem, media utrique parti accommodata requirit, ut bene et perfecte instituta sit; et ideo, postquam libro praecedenti de mediis ad priorem finem ordinatis diximus, de his quae propter prosimos suscipiuntur, dicendum est. Duo tamen sunt in quibus Societas proximos juvare principaliter solet, doctrina, scilicet, et virtus: omitto enim opera misericordiae corporalis, tum quia non principaliter et per se intenduntur; tum etiam quia non indigent peculiari declaratione, et cum spiritualibus obiter attingentur. De doctrina etiam in lib. 5, c. bet 6, satis dictum est, quia cum tractatione de scholaribus Societatis conjuncta erat ; solum ergo superest ut de aliis mediis, quae ad excitandos affectus, et ad proximorum sanctificationem proxime ordinantur, tractemus. Possunt autem haec media, ut ex septima parte nostrarum Constitutionum, c. 4, sumitur, distingui in interiora, seu mere spiritualia, et externa. Prioris generis sunt bonum vitae exemplum, sancta desideria, et orationes continua pro salute proximorum, sacrificia propter eumdem finem Deo oblata, qua media omnibus religionibus communia sunt; maxime vero Societati, propter suum particulare institutum, commendantur, et ab omnibus personis ejus juxta uniuscujusque captum exercenda sunt; tamen de illis nihil speciale dicendum superest, praeter ea quae in superiori libro diximus. Media ergo externa, qua in praedicatione divini verbi, sacramentorum administratione, et spirituali proximorum instructione, potissimum consistunt, explicanda a nobis sunt , et simul declarabimus privilegia, et facultates quas ad haec ministeria exercenda Sedes Apostolica Societati concessit,
On this page