Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Quid possint religiosi societatis ac debeant praestare circa ministerium praedicandi verbum dei: quidque ratione illius apostolica sede eis sit concessum.

CAPUT I. QUID POSSINT RELIGIOSI SOCIETATIS AC DEBEANT PRAESTARE CIRCA MINISTERIUM PRAEDICANDI VERBUM DEI: QUIDQUE RATIONE ILLIUS APOSTOLICA SEDE EIS SIT CONCESSUM.

1. Ministerium praedicandi mendicantes participant post Episcopos. — Post actiones pertinentes ad divinum cultum et proprium profectum, dicendum sequitur de ministeriis erga proximos. Inter quae primum locum obtinet praedicatio verbi Dei; nam, ut ait Innocentius III, in cap. 7nter cetera, de Oflic. ordin.: Inter cetera , que spectant ad salutem populi Christiani , pabulum verbi Dei maaime noscitur esse necessarium ; quia sicut corpus aateriali, sic anima spirituali cibo nutritur. Et Concilium Tridentinum, sess. 5, c. 2, de Reformat. , dicit praedicationem Evangelii non minus necessariam esse Christianae Reipublicae quam lectionem, esseque ait praecipuum Episcoporum munus. Ita ergo in Societate professa , quatenus ad juvandos Episcopos circa salutem animarum praecipue instituta est, hoc est vel praecipuum, vel ex praecipuis ejus ministeriis ; quod suo quidem modo omnibus religionibus mendicantibus commune est, praesertim religioni B. Dominici, quae propterea Praedicatorum specialiter appellatur. Nihilominus tamen verum est ,'Societati ex vi sui instituti per se convenire, ut ministerium hoc a Praelatis Ecclesiae participet, et vice illorum exerceat, ut constat ex dictis lib. 1 hujus tractatus, cap. secundo. Occurre- bat autem statim disputatio cum his, qui tempore D. Thomae et Bonaventurae eorum religiones impugnabant, co quod ministerium hoc usurparent. Sed quia illi Patres huic quaestioni suflicienter responderunt, ut patet apud D. Thomam, Opusc. 19, c. 4, et S. Bonavent. , tom. 5 Opusc. , speciali tractatu de hac re, et quia res ipsa per se difficilis non est, ideo circa illam non immorabimur.

2. Nemo dicium ministerium exercere potest sine facultate. — Supponimus ergo primo, religiosos Societatis licite posse in Ecclesia hoc ministerium exequi. Cujus fundamentum est, quia ad hoc habent Apostolicae Sedis facultatem ; nemo enim licite praedicare potest, nisi mittatur, c. Cum ex injuncto, de Haeret., ubi id confirmatur testimonio Pauli, ad Rom. 10: Quomodo pradicabunt, nisi mittantur ? mittere autem pertinet ad pastores Ecclesiae, et praecipue ad supremum eorum, quia pascere oves Christi ex officio ad eos spectat , nisi ex speciali revelatione alicui tale munus committatur, ut de Equitio refert Gregorius, lib. 1 Dialogorum, cap. 5. Nam Christi oves pascuntur maxime verbo Dei; et ideo, et ratio justitiae postulat ut nemo sine eorum auctoritate illorum officium et jurisdictionem usurpet, et necessarium omnino est ut in Ecclesia debitus ordo servetur, caveantur schismata, et pericula seminandi errores praeveniantur. Ideoque in c. Facommunicamus, S Quia vero, de Haereticis, excommunicantur omnes qui, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel Catholico Episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare prasumunt. Et in Concilio Constantiensi , sess. 8, damnatur articulus decimus quartus Joannis Wiclef, qui dicebat, licere presbytero vel diacono praedicare verbum Dei sine auctoritate Sedis Apostolicae , vel Episcopi Catholici. Quam condemnationem Martinus V sua Bulla confirmavit. Quod egregie etiam comprobat Concilium Senonense in generali decreto ante decreta fidei, et in decretis morum, c. 36, et Concilium Treverense II, c. 3, ac denique Concilium Tridentinum, dicta sess. 5, cap. 2, de Reform. , idem prohibet specialiter religiosis, ut infra, n. 4, explicabimus; et confirmat Concilium Senonense, in Decretis morum, c. 55; et Concilium Treverense II, c. 3. Est ergo necessaria religiosis Societatis, sicut et caeteris, facultas Ecclesiastici Praelati, ut hoc munus licite exercere possint. Certum autem est facultatem Sedis Apostolica ad hoc esse sufficientem, quia Summus Pontifex est supremus et universalis pastor, et independens quoad hoc ab omnibus inferioribus , ut in simili latius dixi, tom. 4, tertia parte, tractando de jurisdictione delegata ad audiendas confessiones; item disput. 26; et in Defens. fidei, lib. 3, ac. 35; et disp. 10 de fide, sect. 2. Superest ergo ut facultatem Sedis Apostolicae afferamus et explicemus. Habetur autem imprimis in Bulla Pauli HI Cum inter cunctas anni 1554 : Societatem (inquit) sub nostra et Apostolice Sedis protectione suscepimus, et cuilibet vestrum, qui ad hoc idoneus repertus, et per vestree SocietaLis Prepositum pro tempore evistentem depuLatus fuerit, in quibusvis Ecclesiis, et locis, ac plateis conmunibus seu publicis, ubique locorum, clero et populo verbum Dei predicandi, proponendi , et interpretandi , ac eos viam veritatis edocendi, ei ad bene Leateque viveudum , ita ut in vobis verbo pariter el exemplo ediftcentur, in Domino hortandi et admonendi, liberam facultatem auctoritate Apostolica per praesentes ad nosirum et Apostolice Sedis beneplacitum concedimus.

Observatio prima pro evpendendo et explicando proaime allatum privilegium.

3. Intelligitur privilegium , si uon abuuat HEpiscopus aut parochus. — Circa hanc facultatem primo advertendum est, licet absolute detur, et sine restrictione, nihilominus conditionem subintellectam habere ; nimirum, si Episcopi in suis dioecesibus contenti fuerint, vel si parochus non contradixerit, respective, seu cum proportione illam applicando. Quia imprimis id est consentaneum rationi ad vitanda dissidia et scandala. Deinde est consentaneum ordinario juri Episcoporum et parochorum, ad quos ex officio pertinet munus praedicandi, et docendi pepulum, ut de Episcopis dictum est ex Concilio Tridentino, quod idem habet sess. 24, c. 4; idem Concil. Toletan. XI, c. 2; Carthagin. IV, c. 20, cum similibus, et habetur d. 88, c. Fpicopus nullam. De parochis vero idem significat idem Concilium Tridentinum eisdem locis, et expressius in Clementina Dudum , de Sepult., vers. Votum, et in Extrav. Inter cunctas, de Privil., S Ideoque, in fine; et tradunt communiter Innocentius et;Doctores in c. Ezcommunicamus. Hoc autem jus non derogatur expresse per illam concessionem ; ergo non fuit mens Pontificis illud auferre, sed potius, salvo illo jure, limitanda est concessio. Quamvis enim de plenitudiue potestatis valeat Pontifex faculta- tem dare ad praedicandum ubique sine licentia Episcoporum, vel etiam ipsis et parochis repugnantibus, tamen quando id expresse non declarat, censendus potius est hoc concedere salvo jure inferiorum.

4. Probatur tertio concordando loca Tridenti1t. — Accedit, quod Concilium Tridentinum, sess. 5, c. 2, de Reform., de regularibus generaliter dicit imprimis, ut, licet a suis Praelatis approbati sint , priusquam incipiant in Fclesiis etium suorum ordinum praedicare, se coram Episcopis praesentare, et ab eis benedictionem petere teneantur. In Ecclesiis vero que suorum ordinum non sunt, ulira licentiam suorum Superiorum , etiam Hpiscopi licentiam habere teneantur. Ubi discrimen constituit, nam in propriis Ecclesiis sufficere vult solam praesentationem, vel licentiam petitam, licet non obtineatur ; in aliis vero Ecclesiis vult esse necessariam licentiam obtentam, sine qua, ut subjungit, in ipsis Heclesiis non suorum ordinumn, nullo modo praedicare possunt. In sess. autem 24, c. 4, videtur priorem partem restringere, dicens : Nullus autem secularis, sive vegularis, etiam in Ecclesiis suorum ordinum contradicente Episcopo predicare preswmat. Per quae verba requirit licentiam, saltem implicite, nam postulat ut Episcopus non contradicat; si autem non contradicit, tacite consentit, maxime cum prius ab illo benedictio postuletur ; clarum est autem hoc decretum Concilii non esse derogatum per illam concessionem, tum quia est posterius illa, tum etiam quia oportuisset expressam illius mentionem facere. Unde, quamvis Julius III postea concessionem illam Pauli HII sub generali clausula approbasset, nihilominus illa approbatio non fuisset sufficiens ad revocationem prioris decreti Concilii, quamvis jam praecessisset.

5. Confirmatur exm Indulto Gregorii XIII, duas limitationes habente. — Eo vel maxime quod postea subsecutum est decretum sess. 24. quod factum fuit sub Pio IV, et post illud Gregor. XIH, in Bulla Ad perpetuam vei memoriam, anni 1575, concedens religiosis Societatis, ut semel approbati ab aliquo Ordinario, et a suis Superioribus deputati, dum iter agunt, possint libere ubique praedicare, duas addit exceptiones. Prior est : Dummodo id non faciant in ipsis oppidis , aut locis, in quilus Ordinarii emistunt, nisi eorum licentia desuper obtenta. In qua manifeste supponitur, jurc ordinario necessariam esse licentiam Episcopi ad praedicandum in suo Episcopatu; ex privi- legio autem concedi ut, peregrinando et transeundo, non requiratur illa licentia, ubi commode postulari non potest ; et quia ubi praesens est Episcopus facile peti potest, ideo noluit ad illa loca extendi privilegium illud. Et deinde pro aliis locis, in quibus absens est Episcopus, addidit seeundam exceptionem : Non repugnantibus tamen curatis Parochialium Ecclesiarum ; cum enim illi, praesertim in absentia Episcopi, pastores ordinarii sint, quamvis non aequaliter eis deferri voluerit, eorum licentiam postulando aut expectando, saltem propter bonum pacis et ad tollenda scandala noluit id fieri ipsis repugnantibus. Unde haec secunda conditio non videtur ita per se, et jure ordinario necessaria ad utendum priori privilegio Julii IT, quando licentia jam est ab Episcopo obtenta, quia illa est secundum jus commune sufficiens; et in hoc secundo privilegio addita est a Gregorio XIII, ex speciali ratione, quia non supponitur obtenta licentia ab Episcopo loci.

6. In quibus locis non procedat secunda limitatio. — In quibus magime.—Aique hoc mihi certum est quoad praedicandum in nostris templis, quando contingit esse in oppidis ubi non sunt Episcopi, sed tantum parochi. Idemque censeo quoad praedicandum in plateis, vel in quibuscumque aliis locis extra proprias Ecclesias parochorum; in ipsorum autem Ecclesiis secus dicendum est, nam ipsis repugnantibus non est ibi utendum tali facultate, non solum quia non decet neque expedit, sed etiam quia illi habent speciale jus in talibus Ecclesiis, et circa administrationem earum ; et ideo per generalia verba non censentur illo privari, donec Episcopus illud expresse praecipiat aut concedat, quod facere potest quoties alterirrationabiliter invitus est. Tum denique quia hoc est consentaneum juri communi, nam in dicta Extravag. Inter cunctas, sic dicitur: Ia Fcclesiis autem parochialibus fratres ipsi, invitis eorum Rectoribus, seu sacerdotibus, nisi Jussi a Superioribus eorumdem (id est, Episcopis), aon audeant pradicare.

7. Ojectio contra superioremn doctrinam. — Confirmatur eg c. In his. — Dices: ergo generale illud privilegium Pauli III nihil confert; nam si Episcopi in suis Episcopatibus nostris religiosis licentiam praedicandi concedant, ncn est necessaria facultas Pontificis, quia Episcopi sufficit; e contrario vero, si Episcopus neget facultatem suam, privilegium non prodest; ergo simpliciter inutile est. Ouod argumentum valide confirmari videtur ex c. 7n his, de Pri- vilegiis, ubi simili argumento reprobat Pontifex interpretationem quorumdam Episcoporum, qui dicebant, privilegium a Sede Apostolica concessum Minoribus et Praedicatoribus, ut possint celebrare in altari portatili, intelligendum esse de licentia ipsorum Pralatorum: Quomodo (inquit Pontifex) nihil eis conferret memorata, indulgentia, sine qua id Pralatis annuentibus, liceret eisdem.

8. Satisfit objectioni prime. — Secunde.— Respondeo primum, nec nos in praesenti illam interpretationem admissuros fuisse, nisi ipsimet Pontifices facultatem illam ita essent moderati, ut vidimus. Deinde est in illa major quadam ratio, nam celebrare in altari portatili, parum aut nihil refert ad proprium munus Episcoporum ; praedicare autem est quodammodo usurpare proprium munus illorum, et ideo voluerunt Pontifices, ut in hoc major esset ab illis dependentia. Nec tamen propterea privileginm inutile est ; nam, illo secluso, possent Episcopi pro solo arbitratu suo licite negare hanc facultatem religiosis nostris, quantumvis essent digni, quia tunc illa facultas esset mere gratia, et quasi delegatio seu communicatio liberalis jurisdictionis; nunc vero, stante privilegio, non possunt juste negare hanc licentiam, si persona est idonea, quia est contra Pontificis voluntatem et intentionem, qui hac ratione absolute concedit hanc facultatem ; unde per se ab illo manat, et ideo non potest inferior sine justa causa illam impedire, quamvis ex benignitate ipsius Pontificis requiratur consensus Episcopi ut conditio necessaria. Et ideo Concilium? Tridentinum subjunxit : 7psam autem licentiam gratis Episcopi concedant. Et Gregorius XIII, in alio Indulto statim explicando, addidit: Districtius inhibentes universis et singulis locorum Ordinariis, el quibuscumque aliis, quacumque dignitate et auctoritate fungentibus, ne quemquam vestrun, quovis praetextu, premissorum occasione impedire, vcel molestare audeant quoquo modo.

9. Suborta queestiuncula expenditur.— Statim autem suboriebatur quaestio, si Episcopus neget hanc facultatem evidenter injuste, anliceat nihilominus praedicare. Sed non arbitramur quaestionem necessariam ad praxim, quia certum est faciendum non esse, neque expedire, tum quia scandalum potius, vel detrimentum timeri posset ex tali praedicatione, quam fructus sperari ; tum etiam quia ditficile constabit injustitiam esse adeo evidentem, nam licet persona alias sit idonea, potest hic et nunc non expedire ut praedicet. Denique cum Concilia et Gregorius XIII absolute postulent licentiam obtentam, quacumque ratione obtenta non sit, non impletur conditio necessaria, et ideo non licet uti facultate. Haec autem omnia locum habent in locis subjectis Episcopis ; quia vero nostri religiosi mittuntur etiam ad eas regiones infidelium, ubi nulli sunt Episcopi, ideo ibi nulla alia conditio requiritur, nisi Superiorum Societatis approbatio et deputatio.

Observatio secunda pro eodem privilegio.

10. Dictum privilegium ad professos, deinde ad alios extenditur. — Quamvis non sint presDyteri. — Secundo principaliter circa eamdem facultatem advertendum est, quod, licet haec facultas per se primo data sit intuitu Societatis professe, ut significavit Gregorius XIIT, in dicta Bulla Ad perpetuam, ilis verbis : Quia ipsa Societas, inter omnia religiomun instituta, ex peculiari et solemni voto specialem curam habet salutis promimorum, per totum orbem discurrendi, etc., nihilominus facultas ipsa non solis professis conceditur, sed in favorem vel adjutorium ipsorum ad omnes de Societate extenditur, ut probant illa verba Pauli IIT: Cuilibet vestrum, qui ad hoc idoneus repertus, etc.; loquitur autem cum Praeposito et sociis Societatis Jesu; sociorum autem nomine clarum est omnes comprehendi. Gregorius autem clarius disit : Omnibus et singulis ipsius Societatis proedicatoribus. Dubitatum autem fuit, ut idem Gregorius refert in Bulla Dilecti filii, anni 1584, an haec facultas solis presbyteris concedatur, vel inferioribus, etiam non ordinatis in sacris, ea uti liceat. Et quidem quod non tantum concedatur presbyteris, ex Bulla Pauli HI videtur mihi satis potuisse colligi ; nam prius habet illa verba universalia, cuilibet vestrum; postea vero tractaturus de facultate audiendi confessiones, inquit : Nec non illis ex vobis, qui presbyteri fuerint, etc.; ergo cum prius indistincte locutus fuerit, universalius sine dubio locutus est.

11. Arguitur debere saltem esse diaconos. — Resolvitur id non requiri, tum ea Pontificibus, tum ea usu Societatis. — Videri autem posset alicui, facultatem hanc solum ad diaconos esse extendendam, quia illis solis convenit, ratione Ordinis, et quasi ex officio, posse Evangelium annuntiare, juxta doctrinam Isidori, in c. 1, d. 25; et Gregorii, in c. 2, 92 d.; concessio autem simpliciter facta debet secundum juris idoneitatem intelligi. Et confirmatur, nam Gregorius in priori Bulla dicit: Omnibus Societatis predicatoribus ; non videntur autem proprie posse dici praedicatores, nisi saltem diaconi sint. Nihilominus idem Gregorius in ultima Bulla citata non solum concedit, sed etiam declarat, ex vi privilegii Pauli III, posse semper, et ab illo tempore potuisse scholares, et alios religiosos Societatis, sacris ordinibus nondum initiatos, hac gaudere facultate. Sicque hoc privilecium intellexerat ipsa Societas, in secunda Congregatione generali, can. 27, ubi non solum de Ordinibus sacris loquitur, sed absolute dicit: RHetineatur privilegium a Sede Apostolica concessum, ut nostri possint concionari, etiamsi non sint ad Ordines promoti. Cujus ratio reddi potest, quia verba Pontificis, cuicumque cestrum, universalia sunt, et sunt verba favorem continentia, tam ipsorum religiosorum, quam animarum in quibus maxime locum habet illud axioma: Ubi lev non distinguit, nec nos distinguere debemus, et quod, beneficium principis ample intelligendum est, l. ult., ff. de Constit. Princip., c. Dilecti, de Donationibus, cum similibus.

12. Arguitur contra Cajetanum pulantem diaconi esse concionari. — Nec munus concionandi ita est annexum aliquo jure divino vel humano Ordini diaconatus, ut propterea limitanda sint universalia verba Pauli HI ad solos diaconos, quia praedicandi munus proprie non est actus alicujus Ordinis, ut dixi in 3 tomo tertiae partis, disp. 16, sect. 3, in fine, cum Soto, 4, dist. 1, q. 1, articulo sexto; Corduba, lib. 1 Quaestionarii, q. 50, puncto 2, contra Cajetanum, ibid., q. 64, articulo sexto, et 2. 2, q. 187, art. 1, dicentem, actum praedicandi esse annexum saltem ex institutione Ecclesiae ordini sacro Episcopi, vel sacerdotis, vel diaconi; ipse autem nullo jure probat hanc ecclesiasticam institutionem seu annexionem. Videtur autem favere Leo Papa, epist. sexagesima prima, alias 63, dicens: Prater Domnini sacerdotes nullus audeat praedicare, sive monachus, sive laicus ille sit, qui cujuslibet scientiee nomine glorietur. Nihilominus nullum est ecclesiasticum praeceptum quo prohibeantur inferiores clerici praedicare ex legitima facultate ejus qui possit illam concedere, ut expresse declarat glossa, in cap. Adjicimus, 16, q. 4, et in c. 7n sancta, d. 92, dicens, Leonem supra citata verba dixisse contra quosdam monachos usurpantes officium praedicandi, cum eo tempore nec sacer- dotes essent, nec haberent auctoritatem vel facultatem praedicandi. Unde addit, sub sacerdotibus comprehendere Leonem omnes alios clericos, qui ab ipsis Episcopis, seu Praelatis Ecclesiae habuerint praedicandi facultatem; de diaconis vero ait, quando eis attribuitur munus praedicandi, nomine praedicationis intelligi lectionem Evangelii, quae ipsis ex officio convenit. Quam doctrinam sequuntur communiter Canonistae asserentes, jure communi et absque dispensatione posse committi etiam his qui in sacris non sun: ordinati : Panormitanus, in c. Decernimus, de Judiciis, n. 14; Decius ibi, numero decimo nono; et Alex., consil. 216; Angel., verb. Laicus, numero quarto; Tab., verb. Pradicare, § 5, et alii, quos refert et sequitur Didac. Perez, libro octavo Ordinamenti, titulo quarto.

13. Quid de pure laicis ac mulieribus. — Sed in his auctoribus advertere oportet, eos indifferenter dicere, laicis posse delegari etiam ab Episcopo munus praedicandi ; imo glossa citata idem dicit de muliere, quam in hoc merito reprobant Panormitanus et Angelus ; repugnat enim Paulo dicenti : Mulieres in Bcclesiis taceant, 1 ad Cor. 14; et: Docere mulieri non permitto. Ex quibus locis colligit D. Thomas 2. 2, q. 171, art. 1, munus publice praedicandi esse prohibitum feminis, ejusque prohibitionis optimas congruentias adducit. Et quamvis dubitari possit an illa prohibitio juris divini sit, verisimilius tamen est, factam fuisse a Paulo, et ab Ecclesia receptam, non quia illud sit intrinsece malum, sed quia minus decens et conveniens. Qua prohibitio canonibus ecclesiasticis confirmata est, c. Mulierem, 33, q. 5, ex Augustino, q. 43 Novi et Veteris Testamenti, et cap. Mulier, 23 d., ex Concilio Carthaginensi IV, c. 98; idem in c. Noca, de Poenit. et remiss., de quo vide Gerson., 1 p., tract. de Examinatione doctrinarum, 2 p. ejus, considerat. 2, alphab. 18, lit. G. De laicis autem simpliciter consentiunt dicti auctores, et esse speciale de praedicationc dicit glossa inc. Bene quidem, d. 96, verb. Prater Romanun.

14. Negandum plane. — Corollaria duo ez data resolutione. — Hoc autem aliis non placet, qui simpliciter negant laicum esse capacem facultatis praedicandi: Sylvester, verb. Pradicator, q. 1, cum Panormitano, in c. Sicut in uno, de Haereticis, ex textu ibi; Simancas, de Catholicis instit., titulo quadrage- simo nono, numero secundo; quia laicus non est capax jurisdictionis spiritualis; officium autem proaedicandi jurisdictionem requirit spiritualem, ut paulo antea, a numero secundo, dicebamus; ideo enim exerceri non potest sine auctoritate Pralatorum. Et fortasse hoc sensu dixit Panormitanus supra, praedicare esse officium curatum ; at vero laici sunt incapacesjurisdictionis Episcopalis, saltem jure communi; ergo etiam sunt incapaces hujus delegationis. Unde fit primo Episcopos ordinarios non posse illis hoc munus committere, quia non possunt in communi jure dispensare. Sequitur secundo, facultatem Pontificis simpliciter nostris religiosis concessam ad praedicandum, intelligendam esse de religiosis clericis, saltem prima tonsura initiatis ; quia, licet Pontifex possit in jure communi dispensare, et ideo possit spiritualem jurisdictionem delegare laico, ut alias dixi, tom. 5, tertia parte, disp. 2, sect. 3, numero duodecimo, estque communis opinio apud Henriq., lib. 3, c. 24; Avilam, 1 p., dub. 6; Sayrum, de Censur., lib. 1, c. 5, numero decimo quinto, post Panormitanum, Covarr. 'et Navarrum, nihilominus quando simpliciter concedit, intelligitur secundum jus commune concedere quoad alias conditiones requisitas; ergo in praesenti solum concedit illam facultatem clericis. Quam interpretationem confirniat Gregorius NIIT, in posteriori Bulla, dicens : Vobis insuper concedentes, ut etiam clerici vestri, prima tantum tonsura insigniti, prout hucusque fecerunt valeant deinceps ipsun Dei verbum ubique populo pradicare. Ubi licet utatur verbo concedendi, re tamen vera non est nova concessio, sed antiquae declaratio et confirmatio, ut ex priori clausula constat, et ex illo verbo, prout huc usque fecerunt ; imelligit enim, non male, sed recte ac jure fecisse, tam extendendo illam facultatem ad omnes clericos, quam coarctando ad solos illos; quod etiam ipse tacitc facit, dum solis initiatis sallem prima tonsura usum talis facultatis concedit.

15. Objectio bipartita contra corollarium secundum.— Prima pars objectionis probatur. — Probatur secunda. — Contra hanc vero interpretationem objici potest, quia laicum, id est, non initiatum etiam prima tonsura, praedicare, jure communi prohibitum non est, nec ex eo quod sit actus jurisdictionis, talis prohibitio sufficienter colligitur; ergo quod illi etiam concedatur facultas praedicandi, contra nullum jus est; ergo privilegium Pontificis, praesertim concessum religiosis absolute, et sine restrictione, ample intelligendum est de omnibus, etiamsi tonsurati non sint, juxta generalia principia juris supra, numero undecimo, insinuata. Antecedens quoad priorem partem probatur ex cap. Cun ea injuncLo, et cap. Sicut in uno, de Haeret., ubi prohibentur laici, cujuscumque ordinis censeantur, usurpare officium praedicandi. Ub expendo verbum usurpare, quod in rigore significat propria auctoritate exercere ; ergo ex commissione praedicare ibi non prohibetur ; nullum autem aliud decretum, in quo sit vestigium hujus prohibitionis, invenitur. Quin potius, in dicto cap. Mulier, d. 23, ait Concilium Carthaginense: Laicus praesentibus clericis, nisi ipsis jubentibus, docere non audeat; potius ergo ibi supponitur capax hujus delegationis. Altera vero pars declaratur, quia duobus modis potest requiri jurisdictio ecclesiastica ad aliquem actum : primo, ut principium per se cjus, ut requiritur ad escommunicandum vel absolvendum ; secundo ut conditio necessaria, vel quasi imperans, ut est ministrare Eucharistiam, vel benedicere conjuges ; unde brevitatis causa priorem vocare possumus actum elicitum a jurisdictione; posteriorem autem imperatum. Prior igitur actus non potest secundum jus commune committi laico, et hoc modo procedunt omnia qua de censura, excommunicatione et absolutione alibi tractavimus, tractantque Doctores communiter, c. 2, de Judiciis, et in c. Ab excommunicato, de Rescript.; et Covar., c. Alma mater, 1 p., Sundecimo, numero decimo tertio; de posteriori autem actu non videtur eadem ratio, quia non requirit jurisdictionem in exequente, sed solum in imperante. Propter quod committere talem actum non est delegare jurisdictionem, sed solum executionem ejus. Mera autem executio committi potest laico, quando alias talis actus non requirit per se Ordinem, et ideo baptismus privatus committi potest laico, solemnis autem minime. Executio etiam sententiae in clericum committi potest laico aliquando, non tamen sententiae prolatio, neque etiam executio, si requirat potestatem Ordinis, ut erit, verbi gratia, degradatio realis. Praedicare igitur non est actus elicitus a jurisdictione, ut per se est evidens, quia tantum est docere, illuminare ac monere, et ideo passim committitur nullam habentibus jurisdictionem. Non est etiam actus Ordinis, quia nullus Ordo per se ordinatur ad talem actum ; in nullius enim Ordinis traditione talis actus mentio fit, ut de sacerdotio et diaconatu recte advertunt Soto et Corduba snpra; est autem eadem ratio de reliquis. et de prima tonsura ; nequee converso hic actus annexus est alicui Ordini ex institutione Ecclesiae, et nullibi tale praeceptum et institutio invenitur. Solum ergo requirit jurisdictionem ut imperantem, et ad executionem non requirit Ordinem; poterit ergo et ab Episcopis, et a Pontifice jure ordinario committi laico. Et fortasse glossa supra citata ob hanc causam disit, hoc esse speciale in munere praedicandi inter actus spirituales requirentes aliquo modo jurisdictionem.

16. Sustinetur tamen dictum corollarium.— Nihilominus existimo veram esse dictam iuterpretationem, quia non est verisimile Gregorium XIII, per illam dictionem tantum, limitasse facultatem a Paulo III concessam, nam expresse voluit illam declarare in vero sensu ejus, et totam illam confirmare. Item, quia ita fuerat a Societate intellecta, et usu recepta illa facultas, quem usum Gregorius confirmat. Praeterea, quamvis jura expresse non prohibeant hanc delegationem, satis tamen indicant, per se loquendo, esse alienum ab statu laici praedicationis munus, ideoque non esseilli permittendum aut concedendum, nisi ex speciali causa et necessitate. Et ideo per verba generalia non censetur illi facta concessio, sed tunc solum quando illi directe et in particulari fit, et praesertim rogantibus clericis, ut dicitur in dicto Concilio Carthaginensi , quod tamen nunc sine licentia Episcopi locum non haberet.

17. Confirmatur ex jure. — Item ex usu Ecclesig.—Catechizare possunt mere laici. — Et confirmari hoc potest ex illa regula juris 81, sub clausula generali non contineri specialia, quae verisimiliter non essent in particulari concedenda; laicum autem praedicare, habet quamdam specialem indecentiam, juxta communem Ecclesiae consuetudinem, nec solet illi facultas haec in particulari concedi ; ergo nec generalis debet ad illum extendi. Verum est in religioso multum diminui indecentiam, ut significavit glossa, in d. c. Mulier , eo quod persona ecclesiastica sit. Nihilominus tamen ctiam ex religiosis non habet Ecclesiae consuetudo, ut mere laicus ad illus munus assumatur. Unde quia olim monachi non erant clerici, sed laici, ideo ad munus praedicandi non admittebantur, juxta illud Hieronymi ad Riparium, contra Vigilantium : Monachus non docentis, sed plangentis habet officium - et ad Eliodorum;epist. 1: Alia causa monachorum est, alia clericorum ; clerici pascunt oves, ego pascor ; et similia, quae 16, q. 1, referuntur. Quocirca, quamvis neque aliquis Ordo per se detur propter hoc munus, neque e converso munus ipsum per se sit annexum alicui Ordini, nihilominus ex jure divino, ac naturali rebus sacris, munus praedicandi Evangelium proprium est clericorum, quia illud munus spirituale est, et sacram doctrinam requirit, quae propria est sacerdotum, et eorum qui ad sacerdotium tendunt, per primam saltem tonsuram, juxta illud Malach. 2: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent de ore ejus, quia Angelus Domini emercituum est. Et ideo merito jure ordinario laicus non admittitur ad hoc munus. Haec autem maxime procedunt de publica concione, quae fit in Ecclesia, vel in quocumque loco, in quo fiat convocatio fidelium ad verbum Dei pro concione audiendum : nam si non fiat hoc modo ad ilIuminandum et excitandum populum, sed solum ad catechesim, et instructionem doctrinae christianae, aut aliquid hujusmodi, illa non est prohibita laicis , neque est per se indecens, praesertim religiosis, quod etiam tacite sentit Ecclesia, admittens, in patrinos catechizandi, laicos et feminas.

18. Ad Societatis novitios tonsuratos eztenditur secundum corollarium. — Quaeri vero hic ulterius potest, an haec facultas etiam ad novitios Societatis extendatur. Et ratio dubii est, quia illi vere non sunt religiosi, et ideo neque in Societate videntur proprie comprehendi nomine sociormn, quo utitur Paulus IlI, et multo minus possunt praedicatores appellari, ut loquitur Gregorius. Nihilominus censeo etiam illos posse uti bac facultate de licentia Superioris, quia juxta communem sententiam Doctorum, licet novitius vere et in rigore religiosus non sit, nihilominus in favorabilibus venit appellatione religiosi, argumento cap. Religioso, S Quamvis, de Sentent. excomm., in 6, ubi ut gaudeat privilegio canonis, dicitur compiehendi sub nomince religiosi. Item, quia novitii, sicut pro eo tempore sunt sub potestate Praelatorum, et sustinent suo modo onus religionis, ita etiam participant privilegia et favores religionis, ut communiter tradunt Doctores, in dict. cap. Aligioso, et in cap. Beneficiun, de Regularib., in 6, et faciunt quae Navarrus tractat in consilio 5 et 6, de Foro cempet. Denique presbyter novitius Societatis, et ab Ordinario approbatus, potest a Superioribus deputari ad audicndas confessiones, communicando illi jurisdictionem totam , quam ex vi Bullarum Apostolicarum potest, ut infra videbimus ; ergo eadem ratione potest quilibet clericus novitius ad praedicandum mitti, si alias sit idoneus. Accedit quod in nostris Constitutionibus, p. 5, in principio declaratur, Societatem iu quadam lata significatione comprehendere novitios ; ergo in eadem significatione, sociorun nomine comprehenduntur. lIta ergo accipienda est illa vox in Indulto Pauli HI, cum contineat Principis beneficium. Nec vero huic doctrinae obest , quod ait Bernardus, sermon. sexagesimo quarto in Cant.: Novitio non expedit predicare. Loquitur enim in proprio monacho, in haec verba: Monachi officium est non docere, sed lugere ; et paulo post : Certum est, quod publice praedicave, nec monacho convenit, nec novitio epedit.

Observatio tertia.

19. Munus praedicandi poscit doctrinam et mores. — Tertio principaliter notanda sunt in hac facultate verba illa : Qui ad hoc idoneus repertus. Circa quae multa tractari possunt de donis naturae, scientiae et gratiae necessariis, ut aliquis ad hoc munus praedicandi idoneus reputetur. Sed hoc ad nostrum institutum nihil refert; legantur quae de hoc argumento tractat Augustinus, lib. 4 de Doct. Christ., fere per totum, et Chrysostomus, lib. 5 de Sacerdotio, in principio ; et Gregorius, 1 p. Pastoralis, cap. septimo et octavo, et lib. 1 Dialog., c. 4, et in libris Moralium frequentissime, in Prooemio, c. 2, lib. 3, cap. trigesimo quinto, lib. 13, c. 13, lib. 21, c. 8, et lib. 31, c. 19. Omnia vero, quae ad hanc idoneitatem requiruntur, ad sufficientem scientiam et virtutem pertinent ; nam si cecus ceco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Et ideo dixit Clemens, epist. 1: Preedicatores docti sint, ut alios prudenter instruere et perfecte possint docere , juxta illud Daniel. 11: Populus sciens Deun, obtiuebit, et faciet, et docti in populo docebunt multos. Doctrina autem sine probitate vitae inefficax est ; uam si sal evanuerit, in quo salietur ? dixit Christus, Matth. 5, nam, ut monet Dionysius, c. 3, de Coelest. hierar.: Preestantius, ac omnibus divinius est, Dei cocperatorem fieri, et ideo necesse est prius in se divinam operationem suscipere, postea quantum fieri potest cum aliis communicare. am quibus purgandi ceteros officium est , ingentt munditie copia tradere aliis sue sanctimonie consortium decet, etc.

20. Quanta doctrina et probitas postuletur. —Quanta vero requiratur scientia aut probitas, non potest cer:a regula definiri, neque aequalis in omnibus petenda est, sed loco, tempori et personis proportionata. Unde Dionysius, loco citato, distinguens varios ordines Ecclesiae triumphantis, qui ad militantem applicari possunt : A£ vero (ait) quibus purgandi caeteros officium est, ingenti munditie copia tradere aliis sue sanctimonie consortium decet ; quà vero illuminandi conseculi sunt maumus, eos utpote lucidiores spiritus ad percipiendam atque tradendam aliüis participationem, ac societatem lucis idoneos, sacrique illius furoris gratia opulentissime plenos, exundantem omni ec parte lucem in eos qui mererentur effundere. Qui autem perficiendi funguntur vice, eos ut perficientis discipline peritissimos, sacratissima institutione scientie sanctarum, quas contemplati sunt, rerum, ad se accedentes hujus rei causa perficere. Itaque praedicandi munus non aequale est in omnibus; alii enim ad rudem plebem erudiendam, et in communi ac vulgari honestae vitae modo instruendam et excitandam destinantur. Alii ad illuminandum doctores, confutandos haereticos, et mysteria fidei altius proponendum et illustrandum ; alii denique ad perfectionis viam et spiritualem doctrinam subtilius tradendam assumuntur; et ideo in quibusdam major doctrina, quam in aliis, et similiter major perfectio sanctitatis, et efficacia spiritus postulatur. In omnibus autem, quod ad doctrinam attinet, ad minimum necessarium est, ut fidei dogmata, et propria ac moralis doctrina virtutum et vitiorum ita teneantur, ut absque periculo erroris suflicienter possint publice explicare. Quod vero spectat ad virtutem, saltem necessarium est publicum honestae vitae exemplum. An vero sit peccatum mortale in peccato mortali praedicare, in dicto loco 3 tom. tractavimus, et probabilius duxi non esse, secluso scandalo. In nostrae autcm Societatis hominibus desiderandum est, ac procurandum, ut abundantior sit doctrina, ct ut vita professioni ac instituto respondeat, ut ecteros possint verbo pariter et exemplo cdificare, cum in externo habitu parum ab eis sccernantur.

Observatio quarta.

21. A quo Superiore facultas concionandi detur.— Illatum ea prosime dictis.— Quarto, explicanda sunt illa verba: Et per vestrae Socictatis Prepositum pro tempore- existentem deputatus fuerit.Non enim obligant haec verba, ut Praepositus per seipsum et immediate debeat omnes Societatis praedicatores exponere aut approbare, id enim in tanta hominum multitudine impossibile est. Illi ergo hoc committitur, ut per se, vel per alios, qui ad hoc munus suffticientes sint, id praestet. Quod universaliter de similibus facultatibus, Generali concessis, explicavit idem Paulus II, in sua Bulla 5, circa finem. Videtur autem hoc specialiter commissum Generali, ut intelligatur hoc peculiariter ad ejus administrationem pertinere, et ut hujus rei peculiarem curam habeat, ut dicitur in secuuda Congregatione generali, can. 27. Et juxta hoc intelligendum est, qnod in septima parte Constitutionum, c. 4, § 6, dicitur, verbum Dei proponendum esse populo assidue per eos quos Superior probaverit, et ad tale munus destinaverit. Superior enim ibi non significat Generalem, ut per se constat ; intelligi autem debet, qui ad hunc actum ab ipso habuerit facultatem, vel indefinite Superior, ad cujus munus hoc pertinet. Hic autem Superior in Societate post Generalem est Provincialis, juxta regulam 20 ejus, quae sic habet: Preedicatores et confessores ipse constituet, premisso tamen domestico examine; et approbatione Ordinariorum juata formam Concilii Tridentini. Hujus rei esemplum habemus in religione Minorum; nam in cap. octavo Regula prohibentur praedicare sine approbatione Generalis; postea vero declaratum est, Provinciales posse id praestare, ut constat ex Nicolao Papa, in cap. HFaiit, § Verum quia expresse, de Verbor. significat., in 6, ubi etiam refert in fratrum privilegiis contineri, et ita observari. Quod confirmat Clemens V, in Clem. Zazaiovit, de Verborum signific. ; et Gregorius IX, in Expositione regulae, articulo 6. Unde colligo, hanc potestatem in Provincialibus non esse tantum delegatam , sed etiam ordinariam, quia ex vi sui muneris, et legis, ac privilegiorum virtute, illam participant, quare non repugnat ut eam possint delegare alicui Rectori, vel alteri, si judicaverint expedire; quod tamen generali delegatione non videtur permittendum, quia nec necessarium est, nec sufliciens, ut Provincialis suo muneri satisfaciat : in aliquo autem casu ob specialem necessitatem, et maxime respectu determinatae personae eam potestatem committere seu delegare, et valide et licite fieri potest.

22. De examine ad concionandum. — Quod autem in praedicta regula Provincialis dicitur, pramnisso domestico ecamine, additum est his, quae in Bullis Pontificiis requiruntur. Nam Paulus III solum dixit, qui ad hoc idoneus repertus ; potest auteni idoneus reperiri, et cum examine, et sine illo. Illa ergo forma, quod approbatio Superioris sit per examen, non est de substantia hujus actus, imo neque de rigoroso praecepto, sed deobligatione simplicis regulae, quam servare valde expedit, quamvis in aliquo casu, ubi res est publice nota et evidens, in ea circumstantia dispensari possit. Est autem illa regula consentanea his quae statuit Concilium Lateranense, sub Leone X, sess. 11, Bulla 1, quae incipit: Supernae majestatis praesidio, ubi sic dicitur: Sacro approbante Concilio, statuimus tt ordinamus, ut uullus, tam clericus secularis, quam cujuscumque etiam mendicantium ordinum regularis, aut quivis alius, ad quem facultas pradicandi tam de jure, quam de consuetudine, vel privilegio, aut alias pertinet, ad lujusmodi officium eaercendum admittatur , nisi prius per Superiorem suwm respective diligenter examinatus (in qua re conscientiam ipsius Superioris oneramus) ac morun honestate, ctate, doctrina, probitate, prudentia et vite exemplaritate ad illud aptus et idoneus reperiatur. In quibus verbis morumm honestas, proLitas, el vite exemplaritas, ad idem pertinent; prudentia vero a doctrina et virtute, si simul conjungantur, vix potest separari. In praedicatore autem, quatenus talis est, ea prudentia requiritur, qua ad recte loquendum et pro dignitate de rebus sacris et ad bonum animae pertinentibus necessaria est. De aetate vero nihil in particulari definitum est in Decretis. Solum invenio Gregorium, hom. 2 in Ezech., expendentem verbum illum, £ricesimo dnno, et dicentem: Juxta ralionis usum, doctrinae sermo non suppetit, nisi in aetate perfecta ; quod late prosequitur, docens non esse hoc munus assumendum, donec homo sit in atate solida et matura: Quatenus ei (inquit) cum vita et spiritu omnia, que ad predicandum congruunt, concordare videantur. Sed hoc etiam prudentiae Praelati relinquendum est, quia non in omnibus, nec pro omnibus locis aut concionibus eadem maturitas aetatis requiritur, multumque ex aliis dotibus, praesertim judicii et solidae virtutis, suppleri potest.

Observatio quinta.

23. Inquibus locis concionari liceat em dicto privilegio. — Interest inter hoc privilegium et aliorum religiosorum. — Quinto exponenda supersunt illa verba, in quibusvis Ecclesiis, et locis ac plateis communibus seu publicis, et alias ubique locorum. Justa quam facultatem dicitur in Constitutionibus Societatis, septima parte, 8 7: Potest et hoc ipsun, quod dictum est (id est, praedicare verbum Dei) eztra ecclesiam Societatis aliis in ecclesiis, vel plateis, vel aliis locis prestari, quando ei, qui cateris preeest, ad majorem Dei gloriam conferre videbitur. Estque praedieta facultas consentanea juri communi, et aliis Summorum Pontificum concessionibus , nam similis habetur pro Praedicatoribus et Minoribus, in Clemen. Dadum, de Sepultur., versiculo Iyos autem : Statuimus (inquit) et ordinamus, ut dictorum ordinum fratres, in ecclesiis et locis eorum, ac in plateis communibus libere caleant clero et populo praedicare. Simile habetur ex Benedicto XL in Extravagant. Inter cunctas, de Privileg. : In ecclesiis (inquit) ac locis ipsorum, ac in plateis conmunibus, seu publicis, etc. Idemque concessit Sixtus IV fratribus Carmelitis, et Joannes XXII, ut referunt Cardinalis, in dict. Clem., et Joan. Andr., in c. Constitutiones, de Regularib., in sexto, et in Compendio privilegiorum mendicantium, verb. Pradicatores, § 8 et 10. Consideranda autem est differentia inter verba Pauli III et Clementis V, seu Benedicti XI; nam hi duo restricte loquuntur: In ecclesiis ac locis ipsorum ; Paulus autem Societati simpliciter concessit, i» quibusvis ecclesiis seu locis, etc. Quae ditterentia ex eo orta videtur, quod illa prior facultas ita concedebatur, ut liceret ea uti absque dioecesanorum, vel aliorum Praelatorum petita licentia, ut Benedictus XI expresse declarat; et ideo non extendebatur facultas quoad loca particularia ultra proprias Ecclesias vel domus; quia, ut ibi ait Petrus de Ancharano, voluit Papa sine aliorum praejudicio de eorum locis disponere; nunc autem juxta formam Concilii Tridentini necessaria est Ordinariorum approbatio, quae in praedicta facultate subintelligitur, ut exposuimus, et ideo generaliter conceditur facultas pro omnibus Ecclesiis, quia sic intellecta nullius continet praejudicium, ut declaratum est.

24. Objicitur contra usum Societatis concionandi in locis profanis. — Contra hanc vero concessionem, quatenus plateas et loca pu- blica includit, objiciunt aliqui, et contra nostros religiosos obmurmurant, eo quod hac facultate utantur ; quia hoc est contra decentem modum traciandi verbum Dei ; pertinet enim ad reverentiam rerum et actionum sacrarum, ut non in locis profanis et communibus, sed in sacris, et ad ea munera specialiter deputatis peragantur ; verbum autem Dei est res valde sacra , adeo ut ab Augustino cum ipsa Eucharistia quodammodo conferatur ; ergo concio sacra indecenter in plateis profertur. Et confirmatur, nam ad hunc finem, inter aiios, dedicantur sacra templa, ut in 3 tomo, disp. 91, ostendimus ; ergo sicut non licet extra illa alia sacra facere, ita nec sacram concionem. Tandem confirmatur , quia hic modus concionandi est contra Ecclesiae consuetudinem , et sine utilitate, quia in viis et plateis neque attente, neque devote potest verbum Dei audiri ; ergo talis usus neque introducendus , neque admittendus est.

25. Prima assertio in hoc dubio probatur ex Pontificibus.— Confirmatur eas facto Christi, Apostolorum , ec. — Ea facto etiam conctonatorum post Apostolos. — Denique ex vatione. — Ad has objectiones respondendum est, de fide certum esse, per se loquendo, nec malum, nec indecens esse in plateis et locis publicis populo praedicare. Hoc convincit auctoritas dictorum Pontificum ; fuisset enim intolerabilis error facultatem dare ad rem de se malam vel indecentem. Deinde confirmari potest exemplo Christi Domini, qui in monte, in littore, et in navi, et ubique, prout occasio ferebat, docebat turbas, ut ex Evangeliis constat. Unde, Lucae 13, dicit, in die judicii impios dicturos: 7n plateis nostris docuisti. Deinde idem fecerunt Apostoli, ut ex Actis Apostolorum, cap. quinto , constat, nec sine praecepto vel consilio ipsiusmet Christi. Nam, Lucae 14, dixit Dominus servo: HEai cito in plateas, et vicos civitatis, et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc. Et Matth. 10 dixit: Quod dico vobis in tenebris, dicive in lwnine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta ; id est, in quolibet loco commodo et publico, apto ad publice praedicandum. Erant enim tunc tecta domorum ( ut Maldonatus advertit ) plana et apta ad confabulandum, quod in eis tunc fieri solebat, sicut et nunc fit in foro. Unde perinde fuit dicere: Praedicate super tecta, ac, Praedicate in foro et ubique; et ante Christum Dominum idem legimus de Joanne Baptista, Matth. 3, et Luc. 1, et ante illum alii Prophetae, ut colligitur Amos 5: Et odio habuerunt corripientem in via, ubi hoc ex Hieronymo notat Ribera, inde colligens antiquam esse Sanctorum consuetudinem, et a Propheticis usque repetitam temporibus , concionandi in plateis, et ubicumque multitudo hominum audire poterat. Cui etiam optime consonat historia lib. 2 Esdrae, cap. octavo, ubi dicitur, congregatum fuisse omnem populum quasi virum unum ad plateam, quae est ante portam aquarum, et ibi ex eminenti loco Esdram legem Dominilegisse et docuisse. Consonant etiam verba illa Prov. 1: Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, in capite turbarum clanitat, in foribus portarum urbis profert verba sua , dicens: Usquequo, parvuli, diligitis infüntiam, etc. Quae verba licet exponi possint de internis inspirationibus Dei, tamen verba ipsa declarant etiam comprehendere vocationem externam per voces Prophetarum, nam in eis clara fit illatio ad morem antiquum praedicandi in plateis, et in foribus civitatum. Unde Abulensis, l. 2 Paralipomenon, cap. decimo quinto, q. 5, advertit, in veteri lege intra templum esse determinatum locum ad sacrificia, non tamen ad praedicandum, hoc enim fieri poterat in omni loco. In lege autem nova multo minus datum est de hac re speciale et quasi caeremoniale praeceptum. Unde etiam post tempora Apostolorum multi Saneti consueverunt praedicare populis in plateis, et in agris, ut sunt vulgares historiae de S. Antonio Paduano, Vincentio Ferrer., S. Petro Martyre, et similibus. Ratio denique manifesta est, quia hoc nec divina lege positiva prohibitum est, ut ostendimus, nec ecclesiastica ; ubl enim est decretum aut canon hoc prohibens ? Nec denique est per se et intrinsece malum, ut eadem traditio ostendit, et patebit respondendo ad rationes.

26. Replica removetur. —Dices: si hoc non erat prohibitum, quid necesse erat privilegium de hac re concedere, nam sine illo fieri poterat , supposita facultate concionandi ? Respondetur, non semper privilegium dari ut per illud dispensetur in aliqua lege, sed propter alios etiam fines, ut saepe dictum est. Hoc ergo privilegium duo praecipue operari potest. Unum est, ut non solum Societati liceat, sed etiam ratione hujus concessionis habeat aliquod jus praedicandi in hujusmodi locis, ita ut a nemine possit sine rationabili causa juste impediri, etiam ab his qui dominium aliquod vel jurisdictienem temporalem in talibus locis habent. Quod significavit glossa quaedam marginalis, in dict. Clement. Dudum, inde colligens, posse Papam disponere aliquid faciendum in re domini temporalis, in favorem fidei. Secundo operatur hoc privilegium, ut ora contradicentium obstrui debeant, et cogantur fateri hoc non solum non esse malum, verum etiam de se valde expediens esse, si cum debita moderatione et prudentia fiat. Hoc patet , tum generali ratione, quia non est verisimile Pontifices concessuros fuisse hujusmodi facultates, nisi judicarent usum earum in Ecclesia expedire; ium etiam ex verbis ipsorum , nam Clemens V ait hoc concedere ad salutis animarum fidelium incrementum et exaltationem ; Gregorius vero XIII dicit id concedere , ut populi verbo, ct exemplo religiosorum edificentur.

27. Secunda assertio, qua anuctoritate fulciatur. — Qua item ratione. — Et ideo secunda assertio fere aeque certa ac praecedens statui potest, usum hujus facultatis non soIum malum non esse, sed etiam esse valde opportunum Ecclesiae, et ex his rebus, quae sub consilium cadunt, quantum est ex genere suo. Hoc praeter auctoritatem Pontificum suadent maxime exempla Sanctorum, qui hoc fecerunt, non tantum initio Ecclesiae, quando hoc necessitati tribui poterat, sed etiam post fundata et multiplicata templa, prout constat fuisse temporibus sancti Bernardi, Dominici, Francisci, et aliorum, quos retulimus, a quibus hoc factum est, et post eorum tempora a multis aliis, ut ex historiis Sanctorum constat. Et in vita sancti Francisci, cap. 12, legimus hoc Deum miraculo confirmasse. Ratio etiam hoc ostendit, quia hominum status et condiliones varii sunt, et magna eorum pars ad audicndum verbum Dei in templis non concurrit, multi quia commode non possunt, alii quia propter pravam consuetudinem nolunt ; ergo valde utile est Ecclesiae, ut interdum extra templum in plateis, vel aliis locis publicis concioncs fiant, ut vel inviti cogantur audire, qui refugiunt, vel certe ut impeditis et impotentibus subsidium spirituale offeratur ; et ita praedicator ex charitate quaerat etiam eos qui verbum Dei audire recusant, imitans eum qui dixit : Inventus sun a non querentibus me; palam apparui his qui me non interrogabant, Roman. 1^, Isai. 65. Cui consonat quod Paulus ait, 2 ad Timoth. 4: Predica cerbum, insta opportune, importune. Ubi Theophylactus : Non sit tibi statum tempus, sed importune etiam, hoc est, cum in periculis fuc- ris, et extra Ecclesiam loquere, et praedica, et opportune , hoc est , cum eatra trepidationem fueris in Hoclesia. Opportune enim, et importune juata vulgi opinionem diait , uam opportunitatem doctrinege vocat in Ecclesia esse; inportunitatem autem extra hanc esse; ei sumpsit ex Chrysostomo, homilia nona. D. Thomas autem etiam exponit, importune, secundum falsam existimationem audientium; praedicator enim opportunus est volentibus; importunus nolentibus ; debet autem ita instare, ut etiam nolentes audire cogantur. Ad hunc ergo modum praedicatio in plateis videtur importuna non satis rem considerantibus; est tamen valde opportuna, ut verbum Dei ad omnes melius diffundatur.

28. Ad objectionem in nwmn. 24. — Ad primam. confir mationem ibid. una responsio. — Altera responsio. — Ad secundam confir mationem. — Ad rationem ergo in contrarium respondetur, praedicationem proprie non esse ministrationem sacram, ut recte advertit Abulensis supra, cujus signum est, quod propter illam, ut supra dicebamus, nec specialiter consecrantur ministri, neque etiam aliquae peculiares caeremoniae per se necessariae sunt; neque etiam ordinatur ad aliquam mysticam significationem, sed solum ad moralem et spiritualem fidelium utilitatem, ideoque ex ratione sua non postulat sacrum locum in quo fiat, sed tantum accommodatum et opportunum ad utilitatem et aedificationem audientium. Ad primam confirmationem respondetur imprimis, templa, licet consecutione quadam ad munus concionandi inserviant, non tamen propter hunc finem per se primo instituta, sed propter sacrificium in eis offerendum , ac proinde non proprie benedicuntur aut consecrantur propter concionem, sed solum ratione divinae Eucharistiae, et aliorum sacramentorum. Unde Nicephorus refert, lib. 12 Historia, cap. trigesimo quarto, alicubi fuisse observatum, ut pro concionibus faciendis essent loca, a templis diversa, designata; et Abulensis supra advertit, cum tempore legis veteris sacrificia in uno tantum HierosoIymitano templo offerri possent, Levitic. 17, et Deuteronom. 21, in alis civitatibus vel oppidis fuisse Synagogas ad orationem et concionem deputatas. Quod etiam colligitur ex Lucae 4, et Actorum 13, vers. 14, et c. 15, vers. 21. Deinde dicitur, sive templa, sive alia loca destinata sint ad munus praedicandi, non inde fieri, illud non posse exerceri in aliis locis; nam loca illa non designantur ut sint omnino necessaria ad illud munus, sed ut commoda, et certa ad ordinarias praedicationes, ad quas fidelis populus sponte suis temporibus concurrere solet. Sicut etiam templa sunt destinata ad orandum, quod non impedit quominus aliis etiam locis orandum sit, cum Apostolus dicat: Volo viros orare in omni loco (1 Tim. 2). Ad secundam confirmationem negatur imprimis hoc esse contra consuetudinem Ecclesia ; ostensum est enim esse antiquissimam ; quod autem nunc sit minus frequens, causa esse potest, vel quod minor est in audientibus necessitas , vel in praedicantibus remissior charitatis fervor. Negatur etiam hoc esse inutile ; nam, licet fortasse in plateis minus commode concio fiat, quam in templo, tamen utilius est vel illo modo fieri, quam omnino omitti, cum ob eam causam consuetudo praedicandi in templis neque omittatur, neque remittatur, sed illi addatur alia, per quam fructus augeri solet, maxime in his personis qua minus solent templa trequentare, ut diximus in n. vigesimo septimo.

Observatio sexta.

29. In quibus temporibus sit eu dicto privilegio concionandum. — An possimus concionari qua hora Episcopus concionatur.—eSexto circa eadem verba, quae circumstantiam loci attingunt, advertendum est, in hoc Indulto nihil additum esse quod ad circumstantiam temporis pertineat, sed absolute et indefinite facultatem concedi, ideoque ad omne tempus sine ulla restrictione extenditur. In dicta autem Clement. Dudum , et in Extravagant. nter cunctas, additur restrictio his verbis : Hora illa duntazat excepta, in qua locorum Pralati praedicare voluerint, vel coram se facere solemniter praedicari, in qua predicare cessabunt. Circa quam limitationem dubitari potest an juxta illam limitandum etiam sit hoc Societatis privilegium. Nam si spectemus rationem quam Benedictus XI expressit, affirmative respondendum videtur : Putamus etenim dignum (ait) u£ majori minor, et superiori inferior deferat in hac parte. In contrarium autem est, quod jus illud non est generale pro omnibus religionibus, sed pro Minoribus, et ideo ex vi sui, illos tantum comprehendit, vel ad summum eos qui per viam communicationis illo usi fuerint privilegio. Et ita etiam Societas, si praecise consideretur, quatenus est una ex mendicantibus religionibus, et per communicationem utatur illo privilegio, subjecta etiam erit illi limitationi ; tamen proprium ejus pri- vilegium non est cur per aliud limitetur, cum generalius concessum sit.

30. Resolutio auctoris.—bico ergo ex viillius juris non limitari facultatem postea concessam a Paulo III, sed solum quantum ipsa naturalis ratio et debitus ordo postulat, ut in eo casu inferior non utatur tali privilegio. Addo praeterea, ex Concilio Tridentino, cit. in numero tertio, colligi posse, dictam limitationem etiam in nostro casulocum habere, nam generaliter prohibet regularibus ut, contradicente Episcopo, in suis etiam Ecclesis praedicare non praesumant ; ergo in praedictis casibus non licebit invitis Episcopis praedicare, etiam seclusa limitatione Clementis ac Benedicti. Verum est quidem ex vi hujus fundamenti, non satis esse quod Episcopus in sua Eeclesia concionetur, ut statim veluti ipso facto censeatur nostris religiosis prohibitum praedicare in suis, nisi Episcopus vel specialiter, vel generaliter prohibeat; quia per solam praedicationem suam non contradicit, et quamdiu non contradicit, religiosus uti potest sua facultate, supposita generali ejusdem Episcopi approbatione ; et ita existimo quoad circumstantiam temporis, nullam aliam moderationem tunc esse necessariam, dummodo Episcopus nullum tempus sibi specialiter reservaverit, seu justa ratione prohibuerit, sive de tali prohibitione constet per expressa verba ejus, sive per consuetudinem, sive per quamcumque aliam sufficientem significationem ; non est enim necessarium ut expressum praeceptum imponat, sed satis est quod indicet sibi displicere, praesertim in casibus in praedictis juribus designatis, qui per se sunt rationi maxime consentanei. Seclusa autem prohibitione hominis, cum in jurenulla alia sit, non relinquitur aliquod tempus quod generaliter excipi possit, quia sermo de Deo, per se loquendo, omni tempore bonus est et proficuus. Sola ergo prudentia debet hoc moderari, ut nec temporibus importunis , nec nimia prolixitate fiant.

Obset vatio septima.

31. Dictum privilegium de praedicatione praprie sumpta procedit. — Ad catechicandum non requiritur privilegiun. — Septimo , notanda sunt illa verba Indulti, clero et populo verbun Dei pradicandi, proponendi, et interpretandi. Illis enim explicatur, de quo genere et modo praedicationis hic sermo sit, Nam, juxta doctrinam divi Thomae 2. 2, quaest. 177, articulo secundo, dupliciter potest aliqguis sermone uti, scilicet privatim et familiariter ad umm vel paucos loquendo. vel publice loguendo ad totam Ecclesiam. Ubi Cajetanus advertit non addi totam, ut comprehendatur tota Ecclesia , quae diffusa est per totum orbem terrarum ; sic enim nullus publice concionaretur; sed addi ad comprehendendum partes quasi essentiales Ecclesie, scilicet clerum et populum, quia hoc est de ratione muneris praedicandi simpliciter dicti, scilicet ut quantum est de se indifferenter fiat ad totam Ecclesiam. Ob hanc ergo causam Pontifices, tam in hac nostra Bulla, quam in praedicta Clemen. et Extravag., dixerunt, clero et populo, ut significarent sermonem esse de publica et propriissima praedicatione, nam ad alia privata colloquia, etiamsi in eis proponatur verbum Dei, vel exhortatio ad virtutem, non eraj necessarium speciale privilegium. Et eodem modo intelligenda sunt quae diximus de toto hoc munere, et praesertim quod solum a clericis, tam jure ordinario, quam ex vi hujus facultatis fieri possit. Unde simpliciter docere doctrinam Christianam ad puerorum vel rudium instructionem , non comprehenditur proprie sub nomine praecicationis, quia per se non ordinatur ad docendam et exhortandam totam Ecclesiam, ut comprehendit clerum et populum, doctos et indoctos. Ideoque fieri potest a nostris, etiamsi primam tonsuram non habeant, idque non tam ex vi hujus privilegii, quam quia ad munus illud speciale privilegium necessarium non est, sed sufficit generalis approbatio Societatis, quae ad illud munus inter alia specialiter instituta est, ut supra libro sexto, cap. tertio, a n. 4, vidimus, et in eadem Bulla Pauli III expresse dicitur; et fortasse ob hanc causam in nostris privilegiis Pontificiis nullum est, quod de illo ministerio specialiter loquatur.

32. Disquiritur quid sit publice praedicare. — Addit praeterea Cajetanus, citato loco, non satis esse loqui ad totam Ecclesiam, id est clerum et populum, ut censeatur esse proprie praedicare, nisi fiat publice, hoc est, ez publico officio. Nam si quis per modum privatae personae alloquatur ad totam Ecclesiam, exhor tando ad aliquid speciale, quod tunc occurrit, illud non est praedicare, unde dicit mulieri hoc esse permissum. Non videtur autem facile explicare quid addat illud verbum publice, si sermo est ad totam Ecclesiam, quia necesse est ut talis sermo eo modo fiat, ut ab omnibus percipiatur ; ergo necessario fit publice, alia voce, et cum notitia publica. Quod autem fiat ex loco certo eminenti, necne, non videtur esse de substantia, satis enim est quod fiat ex quocumque loco alto, ut a caeteris audiatur. Item quod fiat ex officio publico, ut ipse ait, non videtur necessarium ; nam facere ex officio publico, proprie est facere ex obligatione publici muneris ; hoc autem necessarium non est; nam potest quis concionari ex charitate, et propria voluntate, vel ex privata aliqua obligatione. Aut illud ex officio publico significat loqui cum aliqua speciali solemnitate exteriori, ut Missa aliqua, publica oratione, vel crucis signo, vel cum speciali veste, ut superpelliceo; et haec omnia non sunt de substantia talis actus, quatenus vera praedicatio est, ad quam requiritur privilegium, aut facultas, cujus non sunt capaces feminse, nec laicis jure ordinario conceditur.

33. Resolutio.— Hoc ergo mihi videtur recte explicasse noster Pontifex illis verbis: Verbumn Dei pradicandi, proponendi, et interpretandi, ac eos viam veritatis edocendi, etc. Quibus significatur tunc aliquem exercere publice hoc munus, quando illud exercet ut publicus doctor totius Ecclesia, de qua Paulus ait: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia Doctores, 1 ad Corinth. 12, et ad Ephes. 4addit: Ad consummationem Sanctorum in opus ministeriiin edificationem corporis Christi. Quando autem se gerat quis ut publicus doctor in suo sermone, ex modo, intentione, et populi convocatione, facile colligi potest, maxime tamen ex materia, ut Pontifex indicavit, scilicet quia verbum Dei, quod quantum est ex se omnem doctrinam sacram comprehendit, Ecclesiae proponit et interpretatur. Hoc ergo estdocere ex officio publico, id est, tanquam doctorem publicum ; et ideo si quis loquatur de peculiari aliquo casu, quasi consulens, vel tanquam inducens ad aliquid agendum, non censetur publice docere in Ecclesia, etiamsi ad totam Ecclesiam loquatur ; et in hoc sensu locutus est Cajetanus, et recte.

Observatio octava.

24. Quem finem sibi proponit concionator.— Octavo attingit Pontifex modum quem operarii Societatis in praedicationibus suis observare debent, dicens: Verbum Dei praedicandi, proponend , et interpretandi, ac eos viam ceritatis edocendi, et ad bene, beateque vivendum, ita ut in vobis verbo pariter, et ecemplo edificentur in Domino hortandi et admonendi. n quibus verbis duo insinuantur, scilicet, et finis praedicationis, et actiones, seu media qui- bus ad eum finem in ipsa concione utendum est. Nam finis esse debet, ut proximi ad bene, beateque vivendum aedificentur et exhortentur. De utroque egregie dixit Gregorius, in epist. ad Leandrum, ante libros Moralium, cap. secundo : Quisquis de Deo loguitur, curet necesse est, ut quidquid audientium mores anstruit rimetur , et hunc recte loguendi ordinem deputet , si cum opportunitas edificatioms exigit, ab eo se , quod iogui coeperat, utiliter derieat. JEdificatio ergo proximi esse debet scopus praedicationis ; doctrina autem et modus ejus talia esse debent, qualia illi fini fuerint accommodata. Ad debitum autem finem maxime spectat non propriam laudem, nec popularem auram in concionibus quaerere, ut diserte tradit Paulus, 1 Thessal. 2: Non quasi hominibus placentes sed Deo, qui probat corda nosira ; nec cnim aliquando fuimus in sermone adulationis, nec querentes ab hominibus gloriam, etc.; ideo, ut Chrysostomus ait, lib. 5 de Sacerdot., in principio : JVemo potest finem praedicationis assequi, nisi popularem auram aspernelur. Et infra : Nam si plausu atque aura populari vincalur, lum ipsi, tum multitudini, que audit, damnwm detrimentumque affert ; nam suavi laudum desiderio captus, ad auditorum gratiam magis quam ad utilitatem dicendi vim exercet. Et1. 6 in eamdem sententiam dicit : Qui aliorum edocendorum provinciam susceperit , is ne de aliorum laudibus degendeat , neve aliis animum despondeat, quin oralionum hoc consiliwn meditatus , ut Deo grate atque acceptee sint, hunc unuwn sibi statuat canonem ac terminwn optimi illarum opificii, non etiam plausum ac laudationem. Ft infra : Alundans enim illi fuerit laborum solatium, idemque omnium cerie maaimuwn, si sibi ipse conscius esse potuerit, ad hanc se rationem doctringin, eloguentiumque suam composuisse, atque adaptasse, ut Deo illa placens, acceptaque fiat. Similia de verborum ambitu, vanaque ostentatione in concionando eleganter reprehendunt D. Hieronymus, ad Nepot., post medium, ab illis verbis : Docente te in HFecclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur ; et Augustinus, 4 de Doctrin. Christ., c. 5, ab illo loco : Cui affluit insipienti eloguentia, etc.; D. Gregorius, 22 Moral., cap. duodecimo, in editione Vatican. : Quoties auditores, etc.; D. Ambros., in illud 1 Corinth. 1: Non in sapientia verbi ; Nazianzenus, in Apologet., num. mihi 79 : Non enim plerisque similes sumus, qui veritatis doctrinam adulterant, etc.; D. Bernardus, serm. 59 in Cant., ad illud, Vox turturis. Legatur etiam sermo quinquagesimus octavus. Et ideo S. Bonaventura, tract. de interiori homine, 1 p., c. 15, dicit nullum religiosum debere accipere, nedum affectare praedicandi munus, donec ascendat ad illum virtutis gradum, quem ipse quartum annum appellat, scilicet pro bono opere laudes et humanos honores contemnere et fastidire, et quaerere solius Dei gloriam, et salutem animarum. Et subdit : Quicumque ante lntnc annum se ingerit, nec saluti animarum proficit, nec sibi meritorius propter vanitatem et levitatem, nec aliis est proficuus, etc. Hoc denique est, quod concionatoribus Societatis in eorum regulis statim initio proponitur: Memores sint, vocatos se esse ad reducendas animas suo creatori, etc.

35. Media Societatis ad eundem finem. — AMedium unum pro usu concionandi.—kat juxta hunc finem media proponuntur, et supponitur pura intentio divini servitii, et zelus sincerus animarum ad gloriam divine majestatis ; postulantur euiam solide virtutes, ac praecipue charitas et familiaritas cum Deo in spiritualibus exercitiis. Deinde vero in caeteris regulis prudentissima media moralia consuluntur, quae ad strenue hoc munus praestandum utilissima sunt. Omissis autem aliis, quae magis sunt extrinseca et pervia, duo sunt valde notanda, quae ad ipsum modum et actualem usum pertinent. Unum est in regula nona, scilicet, Ut ea populo proponant que ad captum et utilitatem audientium erunt accomodata, iisque insistant, que ad Christianam institutionem, atque ad extirpanda vitia, et virtutes inserendas valent , e a verum subtilium curicsa tractatione se abstineant. Quae verba fere sumpta sunt ex octava parte Constitutionum, capite octavo, S 3, suntque veluti commentarius quidam verborum Pontificis. Prosequiturque hoc documentum Nazianzenus, in Apologet., n. 64 editionis anni 1609: Res ait, minime vulgaris parviqgue spiritus esse videtur, verbi, perinde ac tritici mensuram opportune cuique dave, et dogmatum nostrorum ceritatem cum judicio dispensare. Et eloquentissime D. Gregorius, 1. 17, cap. decimo quarto, ubi inter alia de Apostolis ait: Curacerunt sunmopere rudibus populis plana c captalülia, non summa atgue ardua praedicare. Quod etiam cum multis aliis egregiis documentis tradunt optime Concilium Senonense, in Decretis morum, cap. trigesimo sexto, et Treverense IT, cap. 3, et satis significatur in Concilio Tridentino supra.

36. Medium alterum. — Aliud continetur in regula 11, quae est prudentia in correctionibus adhibenda ; quamquam enim reprehendere vitia necessarium sit, quod sub illis verbis Pontificis bortandi et admonendi comprehendi interpretamur, et docet optime Chrysostomus, hom. 70 ad Populum; nihilominus, ut utiliter fiat, maxima prudentia et moderatio necessaria est, praesertim illa, ut fiat generati ; munde Hieronymus ad Nepot., infine: Neminem speciatim sermo meus pulsavit, generaliter de vitiis disputatio est ; qui mihi irasci voluerit, ipse quod talis sit confitebitur. Et declaravit optime S. Bonaventura, in Apologet., quaest. 2, ubi concludit : Correctioni et cüaificationi tantum debet intendere doctor fidelis, non confusioni , vel infamationi alicujus praesentis, vel absentis. Et infra: Quem confundendo exasperas, hunc tardius edificas, et rancoris aculeo culneras. Quod cum hoc in universum verum sit, maxime vero circa pastores Ecclesiae, sacerdotes, et primarios viros, ut adnotavit S. P. N. Ignatius, in lib. Exercitiorum, in fine, quadam regulae 10. Et obeam rem specialiter admonentur in sua illa reg. concionatores Societatis, ut ab his reprebensionibus prorsus abstineant; quin etiam in Clem. 1, 8 1, de Privileg., religiosis omnibus in virtute sanctae obedientia et sub interminatione maledictionis a:ternae districtius praecipitur, ue in sermonibus suis Ecclesiarum Praelatis detrahant. In Concilio autem Lateranensi, sub Leone X, universis praedicatoribus dicitur: E divine vocis precepto Evangelium omni creaturaee cwn.virtutum commendatione , ei vitiorum detestatione enucleenz et declarent , et pacem ac dilectionem mutuam a Fedemptore nostro tantopere commendatam ubique foventes, 0n scindant vestem inconsutilem Christi, sed ab piscoporuin, et Prelatorum, ac aliorum Superiorum, eorumgue status scandalosa detraclione, quos coram culgo, et laicis non modo incaute, sed eliam intemperate reprelendunt el mordent, et ab eis male gestorum eupressis quandoque nominibus aperta, et manifesta veda gutione abstinegnt. Et deinde innovat citatam Constitutionem Clementis V.

37. Quam cadat in obligationem Societatis concioari. —Ultimo ex dictis intelligitur, quid in hoc munere non solum licere, sed etiam cadere sub obligationem possit. Duplex enim hic distingui potest obligatio, scilicet, de exercitio actus, et de modo et quasi specificatione ejus. Praeceptum etiam bic accipi potest vel rigorose et proprie, vel late, ut com- prehendit regulam religiosam. Hoc posteriori modo tenetur ex vi sua regula Societas hoc munus frequenter et assidue exercere, ut habetur septima parte Constitutionum, c. 4, 86. Hec autem obligatio ad inferiores non descendit, nisi cum Superior illud munus injunxerit, ut ibidem in declaratione dicitur. Notavitque Bernardus, sermone quinquagesimo octavo in Cant., dicens neminemnisi vocatum tanquam Aaron concionari debere; quod eleganter repetit serm. 64. Ad Superiorem ergo pertinet ex vi regulae procurare, ut hoc munus cxerceatur, quantum prudentia dictaverit; inferiorum autem erit ad illud esse paratos et dispositos, tam ex parte voluntatis, quam ex parte facultatis, quantum in ipsis fuerit, juxta ea quae in quarta parte Constitutionum, c. 8, S 2, statuuntur. Haec autem obligatio respectu inferiorum non est sub culpa, donec talis actus in virtute obedientiae imperetur, regulariter ac per se loguendo, sicut de obligatione regulae, et simplicium ordinationum obedientiase, in superioribus dictum est. Dico autem regulariter, ut excludam extraordinarium casum in quo possit charitas ipsa per se obligare, praesertim inter haereticos, vel alios infideles, aut ubi gravis aliqua ignorantia totius populi, cum morali periculo salutis plurimorum interveniret, quae praedicatione veritatis posset expelli. Dixi etiam per se, ut excludam malitiam scandali, vel aliam similem, quae per accidens potest intervenire; haec vero communia sunt aliis muneribus, seu actionibus obedientiae. In Superiore autem gravior per se est haec obligatio, non ut per se hoc munus exerceat, nam potius ipse facilius excusari potest, sed ut exerceri curet in loco aut locis ad ipsum pertinentibus. Quamquam enim, per se loquendo, non excedat directionem regulae, si solam positivam legem, ut sic dicam, inspiciamus, tamen, quatenus ex natura rei tenetur ratione officii ad providendum communi bono Societatis quoad partem sibi subjectam, et procurandum ut in ea institutum servetur, potest haec obligatio esse major, et iniconscientia ; raro autem erit gravis ejus transgressio, nisi pertineat ad nimiam quamdam et scandalosam negligentiam, vel quasi contemptum, quia extra hujusmodi casum, nec manifesta obligatio, nec materia gravis cernitur.

38. De obligatione debito modo concionandi. — De altera vero obligatione, quae pertinet ad modum actus, dicendum est, aliquem modum cadere sub obligatione regulae, ut con- stat ex Constitutionibus, et regulis Societatis supra adductis, in quibus multa continentur, quae ad perfectionem pertinent, quae ex sola rei natura non sunt simpliciter necessaria, ut actio honeste fiat, sunt tamen opportuna ut melius fiat, et ideo sub obligatione regulae religiosae posita sunt. Aliqua vero sunt rigorose praecepta jure positivo; illa vero magis pertinent ad modum negativum quam affirmativum, ut non concionari sine legitima facultate modo praescripto in Concilio Tridentino, vel abstinere ab indiscretis detractionibus aut reprehensionibus Superiorum, juxta Clementinam citatam, quae magna ex parte nituntur ipsa ratione naturali, qua mvis ratione prohitionis Ecclesia posset' in aliquo casu esse peccatum mortale , quod ex se non esset. Et huc etiam pertinet , quod in eadem Clementina cavetur, ne concionatores religiosi retrahant laicos ab Ecclesiarum suarum frequentia vel accessu, et ne indulgentias pronuntient indiscretas, id est, falsas, aut incertas, nt ibi glossa exposuit, ex Clement. 2, de Poenit. et remiss. Denique aliquis modus potest esse praeceptus jure ipso divino et naturali, ut est omnis ille qui intrinsece necessarius est ad honestatem actus, ut est recta intentione praedicare , et non falsam doctrinam proponere, utilia dicere, et vana non miscere, et similia, quae recte explicat Cajetanus in Summa, verb. Praedicator, quae communia sunt omnibus praedicatoribus, neque in nostris habet aliquid speciale, nisi quod fortasse ratione specialis status , atque etiam ratione majoris scandali, moraliter est in eis major haec obligatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1