Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quid possint et debeant religiosi societatis praestare in sacramenti poenitentiae administratione.

CAPUT II. QUID POSSINT ET DEBEANT RELIGIOSI SOCIETATIS PRAESTARE IN SACRAMENTI POENITENTIAE ADMINISTRATIONE.

Aliud praecipuum ministerium competens Societati ex vi sui instituti ad salutem proximorum, est sacramentorum administratio, ut dicitur septima parte Constitutionum, c. 4,$5; praesertim vero confessionibus audiendis, et Eucharistiam administrando id consequuntur, ut ibidem subjungitur; et ideo de his duobus prius dicemus, postea vero aliquid de reliquis attingemus. Supponimus autem nullius sacramenti administrationem potuisse licite a nostris sacerdotibus usurpari, sine privilegio, aut facultate Sedis Apostolicae, aut singulo- rum Episcoporum, in suis dioecesibus. Decuit tamen, et maxime expediens fuit, ut hujusmodi facultas ab ipsa Sede Apostolica immediate in religionem emanaret , quamvis cum ea subordinatione ad caeteros Praelatos, quam recta ratio et sacri canones postulant; et ideo sicut in pracedenti sectione fecimus, ita hic proponemus imprimis Pontificiam facultatem, et eam, explicando omnia quae ad haec ministeria pertinent, simul declarabimus.

1. Pauli III privilegiwn circa penitentie administrationem. — Id wunc intelligitur praevia approbutione. — lgitur Paulus III, in praedicta Bulla 3, alias 1 defacultatibus, post illam de munere praedicandi, de confessionibus audiendis subdit : Nec non illis exvobis, qui presbyteri fuerint, quorumcumque utriusque seaus Christi fidelium, ad vos undecumque accedentiun, confessiones audiendi, et confessionibus diLigenter auditis, ipsos, et eorum singulos ab omnibus, et singulis eorum peccatis, criminilus, excessibus, et delictis, quantumcumque gravibus, etenormibus, etiam Sedi Apostolice rescrvatis, et a quibusvis ea ipsis casibus resultantibus sententiis, censuris, et ponis Ecclesiasticis (exceptis contentis in Bulla que in die Cene Domini solita est legi) absolvendi, ac eis pro commuissis ponitentiam salutarem injungendo. Et inferius, clariusque in Bulla 5 anni 1549, declarat quemlibet fidelem cuilibet sacerdoti Societatis confiteri posse, nulla expectata sui Rectoris parochialis facultate , qui etiam non teneantur peccata, de quibus absoluti fuerint, iterum confiteri. Circa quam concessionem advertendum est, antiquiorem esse decreto Concilii Tridentini, session. 23, c. 15, de Reform., statuentis ut confessarii omnes, etiam regulares, ab Episcopis debeant approbari; et ideo facultas illa vi sua, et secluso hoc posteriori jure, communis erat omnibus Socictatis presbyteris, prout Bulla indistincte concedit. Nunc autem certum estnecessariam esse Episcopi approbationem, ut in proprio loco, disp. vigesima octava, de Poen., sect. À, latius et generalius declaravimus ; nam quoad hoc eadem ratio est de religiosis omnibus.

Quomodo singulis communicelur dictum privilegun.

2. Ratio dubitandi. — Confirmatur. — Quaeri autem potest an sacerdos Societatis, eo ipso quod ab Episcopo approbatus est, habeat hanc facultatem, et consequenter totam jurisdictionem fori poenitentiae, quae per illamn datur, independenter a Preelatis suis, ita ut licet ab eis prohibeatur confessiones audire, quamvis male faciat contra votum obedientiae cas audiendo, confessiones nihilominus validae sint, nullumque defectum intrinsecum in suo genere habeant. Ratio autem dubitandi est, quia in priori facultate praedicandi expresse dixit Pontifex : Qui ad hoc idoneus vepertus , et per vestre Societatis Prepositum deputatus fuerit ; hic autem nullam hujusmodi limitationem posuit, sed absolute dixit: Illis em vobis, qui presbyteri fuerint ; ergo hac verborum differentia indicat non esse in hac posteriori facultate dictam concessionem necessariam. Praesertim cum inter eas possit ratio diversitatis assignari ; nam munus praedicandi gravius est, et magis publicum, et simpliciter loquendo plura dona requirit, ideoque potuit facultas concedi a Superioribus magis dependens. Et confirmatur, quia alias posset Praelatus Societatis non concedere hanc facultatem integram suis subditis, unde quodammodo posset reservare casus respectu etiam secularium, concedendo hanc facultatem ad absolvendum a quibusdam peccatis, et non ab aliis; vel ex parte personarum expoenere ad audiendas confessiones talium personarum, et non aliarum. Nam, si haec facultas non conceditur nisi mediante Superiore, cum ipsa in se indivisibilis non sit, poterit iantum ex parte concedi ad arbitrium Superioris, quod videtur absurdum, et praeter communem usum ; atque ita hanc partem tuetur Enriq., lib. 7 de Indul., cap. vigesimo octavo, numero secundo, ubi citat Emmanuelem Roderic.

3. Resolvitur dari medio Superiore. — Nihilominus dicendum est facultatem hanc intelligendam esse cum dependentia subditorum a suis Praelatis, non solum quoad hoc ut propter subordinationem obedientiae non liceat uti hoc munere contra Superioris voluntatem , sed etiam quia substantialis facultas, ut sic dicam, audiendi confessiones, et jurisdictio necessaria per Superiorem conferenda sit. Ita generaliter declaratum est a Gregorio XIII in Bulla Decet Romauum Pontificem, anni 1575: Nemque aliter dictee persone Societatis predictis privilegiis, facultatibus, et aliis praemissis, aut aliquo eorun, nisi per Generalem Praepositum , et de ejus beneplacito, aut per alium, seu alios de ejus commissione electos, ut pramnissum. est, uti, aut gaudere possint. Unde, licet ante hanc concessionem dubium esse potuerit de mente concessionis Pauli III, tamen post illam dubitari non potest, sive di- camus illam concessionem Gregorii fuisse meram declarationem , sive restrictionem. Addo vero mihi probabilius esse Pauli III concessionem ita fuisse intelligendam, ut deputatio Praelati Societatis ad munus audiendi confessiones fuerit necessaria, ut sacerdotes Societatis possent gaudere hoc privilegio, et facultate Pontificis, sive dicamus jurisdictio - nem ipsam immediate concedi per Praelatum Societatis, sivc designationem ejus esse veluti conditionem necessariam, ut Pontifex illam tribuere censeatur; nam ad rem ipsam, et effectum facultatis parum haec differentia refert. Hoc autem ita esse colligo primo ex contextu. Nam prius dicitur : Quilibet vestrum, qui ad hoc idoneus repertus, et per vestre Societatis Praepositum pro tempore ecistentem deputatus fuerit , in quibusvis Ecclesiis, etc. Postea vero finita prima facultate, nullo interjecto puncto, sed continuando eamdem clausulam , addit secundam dicens : Nec non illis ex vobis, qui presbyteri fuerint, quorumcumque fidelium , etc. Ergo subintelligendum etiam hic est quod praemissum fuerat, ad hoc idoneis repertis, et per Praepositum deputatis; nam sub illo fundamento haec omnia dicuntur ; solum hic addita fuit conditio presbyterii, quia in priori facultate non erat necessaria, ut supra, capite praecedenti, notavimus.

4. Suadetur ratione.—Secundo idem patet ratione, quia non est verisimile omnibus presbyteris Societatis concedere Pontificem hanc facultatem et jurisdictionem, absque illa conditione : S? idonei reperti fuerint ; quia non possunt rationabiliter praesumi idonei, eo ipso quod in Societate ordinantur; nam, licet fortasse regulariter ita sit. non tamen certum est servari in omnibus, nec fuisset expediens illud tam generaliter prasumere, aut supponere. Illa ergo prior conditio sine dubio intelligitur in hac secunda facuitate; ergo etiam altera de deputatione per Praelatum, nam eodem modo et contextu proponuntur. Eo vel maxime quod est valde necessaria, tum ad convenientem ordinem religiosum, contra quem verisimile non est Pontificem per generalia verba concedere quod in specie non esset concessurus; tum etiam quia in religione hoc est moraliter necessarium, ut confessor reputetur simpliciter idoneus, non tantum scientia, sed etiam moribus, quod non minus necessarium est ad debitam administrationem hujus sacramenti.

5. Satisfit rationi dubitandi in mun. 2. — Dico igitur, tam jure primario Societatis (ut sic loquar), quam posteriori a Gregorio declarato, omnem facultatem et jurisdictionem in hoc ministerio necessariam descendere a Summo Pontifice ad quoscumque sacerdotes Societatis, quibus communicatur, per generalem Praepositum ejusdem Societatis, vel immediate , vel mediis Provincialibus, aut aliis Superioribus quibus, vel jure ordinario, vel delegato, haec potestas creandi confessores conceditur ; ordinarie autem mediis Provincialibus id fit, ut ex regula eorum 20 supra tetigimus. Et ita responsum est ad rationem dubitandi ex verbis Bullae desumptam. Nec refert quod munus praedicandi majorem sufficientiam requirat, quanquam fortasse non omnes id admittent, nam revera se habent ut excedens et excessum quoad varias qualitates, quas in personis requirunt, quae revera in utroque ministerio sunt magui momenti, et valde necessarive, quod satis est, quidquid sit de comparatione. Ad confirmationem concedo imprimis posse Praelatum Societatis auferre a subdito omnem facultatem, et jurisdictionem ad confessiones audiendas, id enim plane sequitur ex dictis, imo hoc est quod praecipue intendimus, et reputamus necessarium.

6. Possitne communicari hoc privilegium non iMegre. — Resolvitur affirmative. — Tum limitando panitentes. — Tum limitando casus subditorum, non seculariun.— An vero possit cx parte concedere hanc facultatem, et non integre, in quaestionem verti potest. Nam alicui fortasse videbitur illam facultatem, prout a Pontifice conceditur, esse unam et indivisibilem, et ideo auferri quidem posse aut dari totam, posita vel ablata conditione a Pontifice requisita, non tamen posse dividi, maxime si verum est non Praelatum Societatis conferre jurisdictionem , sed Pontificem, ipso designante, vel deputante personam; nam tunc vel conditio impletur, et sic datur integra facultas ; vel non impletur, et sic nihil datur. Sed hoc mihi non probatur, quia licet illa facultas uno verbo detur, ut sic dicam, multa in se continet quae dividi possunt, et ita re ipsa multiplex est; quid ergo vetat quominus per Superiorem applicetur quoad aliquid, et non in totum? Nam imprimis probabilius est Superiorem esse, qui immediate dat facultatem, et delegat, seu committit jurisdictionem; quia est ordinarius Praelatus, et tanquam causa secunda per se sufficiens in suo ordine ad hunc effectum. Deinde, quia licet solum designaret personam, illamet conditio petest recipere divisionem , nam potest persona deputari ad audiendas confessiones virorum, et non mulierum, etc. Quapropter non dubito quin possit Societatis Praelatus partem hujus facultatis concedere, et non totam, maxime ex parte poenitentium, id est ad audiendas confessiones virorum tantum, vel scholarium tantum, vel solum in tali populo; quia in generali potestate quae illi conceditur, hoc totum continetur; neque nos possumus limitationem adhibere , quae nec ex natura rei sequitur, neque a Pontifice ponitur, praesertim cum ad debitum usum talis muneris illud possit esse necessarium. Nec refert quod possit etiam Superior aliquando indiscrete uti tali potestate; nam id est per accidens; quomodocumque autem id faciat, factum tenebit. Atque idem in rigore sequitur de limitatione ejusdem facultatis ex parte peccatorum, concedendo illam ad absolvendum ab aliquibus peccatis, et non ab aliis, quod respectu poenitentium sibi subditorum clarum est per modum reservationis, de qua supra, lib. 8, cap. 5. Respectu vero poenitentium non subditorum non habet locum propria reservatio, et ideo non censeo posse fieri prudenter et licite talem Iimitationem, seu dimidiationem jurisdictionis, nisi supposita aliqua reservatione facta a Praelato ipsius poenitentis, et in ordine ad observationem ejus, ut paulo post, a numero decimo octavo, explicabitur, nam extra hunc casum imponeretur grave onus ponitenti, fieretque ipsi injuria, ideoque talis modus divisionis ac limitationis non est in usu.

7. Suborta questiuncula practica. — Ejus caria decisio. — Quaeret autem fortasse aliquis practice , an quoties Superior prohibet alicui ne confessiones audiat, censendus sit omnino privare illum facultate et jurisdictione ad audiendas confessiones, vel solum vetare ne illum actum tunc exerceat ; nam haec duo diversa sunt, et potest optime unum ab alio separari. Respondeo hoc pendere ex intentione Superioris, et ideo ex verbis, vel aliis signis et circumstantiis colligendam esse. Àc propterea Superiores, quando intendunt aliquem omnino ab officio removere, vel suspendere, debent his verbis vel simihbus id satis explicare. Et e converso subdit in dubio debent abstinere, et de intentione Superioris certiores fieri. Addo praterea, quando a principio non datur alicui licentia audiendi confessiones, aut datur ad hoc genus personarum, et non ad alia, signum cla- rum est prohibitionem illam esse totalem per denegationem facultatis. Quando vero is, cui prius erat facultas simpliciter concessa, prohibetur ne ministerium exerceat, considerari potest an id fiat in poenam alieujus delicti, nam tunc videtur imponi per modum suspensionis, et consequenter tolli jurisdictio. Item an prohibitio fiat intuitu ipsius ministerii, ut sic dicam, ne indigne fiat a tali persona , aut circa talem personam ; nam tunc etiam est signum ablationis totius facultatis. Si autem prohibitio fiat per modum ordinariae obedientia simplicis, ut talis persona tunc non in eo munere occupetur, sed in aliis, tunc non censetur auferri jurisdictio , quia nunquam solet cum tanto rigore id prohiberi in simili casu, imo neque cum obligatione in conscientia solet talis prohibitio fieri.

Expenditur privilegii clausula : Quoscumque fideles undecumque venientes.

S. Secundo principaliter observanda sunt illa verba : Quorumcumque utriusque sezus Christi fidelium, ad vos undecumque accedentium. Per haec enim conceditur Societati privilegium, quod a Pio II, Nicolao IIT, Sixto IV et Leone X mendicantibus jam concessum erat, ut constat ex Compendio mendicantium, verb. Absolutio, S 9 et 10. Unde duplici titulo illo gaudet Societas, scilicet per viam communicationis , et per directam et propriam concessionem. Unde constat , posse confessorem Societatis hic residentem, eta solo Praelato hujus dieecesis approbatum, audire confessiones omnium, qui huc ad ipsum venerint, etiam ex aliis Episcopatibus, etiamsi ab Episcopis corum, nec licentiam, nec approbationem talis confessor habeat, quia hoc expresse hic conceditur. Quae concessio moraliter nullius esset utilitatis, si distantium Episcoporum approbatio expectanda fuisset. Neque hoc revocatum aut limitatum est per decretum Concilii Tridentini postulantis Episcoporum approbationem ; nam huic decreto fit satis per hoc, quod religiosus approbatus est ab Episcopo, in quo habet religiosum domicilium, ut disp. de Poeuit. 28, sect. 6, numero decimo quarto, latius declaravi.

9. Dubia tria circa clausulam. — Dubitari autem hic potest an nostri sacerdotes, quibus haec facultas generaliter et sine limitatione communicata est respectu omnium poenitentium qui non sunt de Societate, possint virtute dictorum verborum absolvere omnes re- gulares aliarum religionum, qui ad ipsos veniunt. Sed hoc pendet ex privilegiis aliarum religionum; si tamen per ipsa non impediantur et eximantur (ut sic dicam) ab hoc privilegio, ex vi illius possent a nostris confessariis absolvi. Quia tamen et jus aliorum sepe erit incertum nostris confessoribus, et quia odiosum esse potest alios religiosos in confessione audire sine facultate suorum Superiorum, ideo facultas haec non communicatur in Societate confessoribus ejus respectu regularium, qui licentiam non habuerint extra suum ordinem confitendi, ut notatur in Compendio privilegiorum Societatis, verb. APsolutio, S 1. Dubitari vero potest circa haec verba, an nostri confessores possint uti hac facultate, tantum in suis ecclesiis, ac domibus, vel ubicumque adfuerint. Olim enim de aliis privilegiis mendicantium hoc dubitatum est. Sed nullam hic video esse rationem dubitandi, quia privilegium hoc nullum habet verbum quo restringat hanc facultatem ad locum vel habitationem Societatis, sed ad personas illam refert, dum ait: Ad vos undecumque venientes. Ubicumque ergo fuerit Societatis confessor, secum, ut ita dicam, defert facultatem, et illa uti potest, dummodo conditio alias requisita de Episcopi approbatione observetur. Unde expeditur etiam dubitatio alia, an, scilicet, possit religiosus Societatis hic habitans, et hic approbatus, circumiens alia loca aliarum diocecesum, confessiones ibi audire hominum illarum dioecesum, quam in materia de Poenitentia latius tractavi; et resolutio est, jure communi, et per haec sola generalia privilegia non posse ; quia non sine causa hic exprimitur, ut possint audire al se undecumque accedentes, et non e converso; et quia in Clement. Dudum, de Sepultur., statuitur ut religiosi, qui ad audiendas confessiones deputandi sunt, Praelatis dioecesum prius praesententur. Nihilominus tamen ex speciali privilegio Gregorii XIII, in Bulla Ad perpetuam rei memoriam, anni 1575, conceditur nostris approbatis in uno Episcopatu, ut dum per alios iter agunt, possint confessiones audire, cum limitationibus praecedenti capite, numero quinto, explicatis circa facultatem concionandi.

Expenditur clausula : A quibuscumque culpis etiam Apostolicae Sedi reservatis.

10. An procedat clausula de reservatis ab Hpiscopis. — Tertio notanda sunt illa verba, ab omnibus et singulis eorum peccatis, usque ad illud, etiam Sedi Apostolicae reservatis. Circa quae gravis difficultas occurrit, an ex vi hujus privilegii possint nostri sacerdotes absolvere a peccatis reservatis Episcopis. Supponimus autem primo ex materia de Poenitentia, disp. 30, sect. 1, n. 2, posse summum Pontificem, non obstante quacumque reservatione Episcoporum, concedere aliis jurisdictionem ad absolvenduma talibus peccatis independenter a consensu Episcoporum ; quia est superior et absolutus et ordinarius pastor singulorum, ita ut immediate possit circa omnes jurisdictionem exercere, vel eam sibi reservare, velcui voluerit committere. Secundo suppono, per commune jus, non posse religiosos, etiam mendicantes, absolvere a casibus reservatis Episcoporum, ut in materia de Ponitentia dixi, disp. 3, sect. 3, numero duodecimo, cum glossa, et communi sententia in Clem. Dudum, de Sepultur., quam supra, tractat. 8, libro tertio, probavi, tractando de privilegiis religiosorum in communi.

11. Et quamvis moderni aliqui oppositum docere voluerint, tamen nituntur falsa intelligentia Clementina Dudum ; supponunt enim quatuor vel quinque casus esse jure communi reservatos Episcopis : unde cum Clemens V declarat, se non intendere majorem facultatem concedere religiosis, quam parochis sit jure concessa, hoc jus tale esse interpretantur, ut parochi possint ab omnibus peccatis absolvere, exceptis tantum illis quatuor vel quinque casibus, et ita concludunt Pontificem totam hanc facultatem dedisse religiosis, ideoque ex vi juris communis non posse quidem absolvere ab illis quinque casibus jure communi Episcopis reservatis, posse tamen absolvere ab omnibus aliis, quos Episcopi reservaverint, quia Pontifex solum excepit reservationem a jure, et Episcopi non possunt restringere facultatem a Pontifice concessam.

12. Hic vero discursus et falso fundamento nititur, et non bene colligit. Primum patet, quia reyera nulli sunt casus jure communi reservati Episcopis, ut in tomo quarto, tertia parte, disputatione vigesima nona, sectione tertia, num. 6, ostendi; ergo non potest illa reservatio juris sumi pro mensura hujus privilegii. Verum ergo jus, de quo ibi Clemens loquitur, est, ut parochi habeant potestatem absolvendi ab omnibus peccatis, his exceptis quos Episcopi sibi reservaverint; similem ergo voluit concedere religiosis mendicantibus , et non majorem. Secundum probatur : nam, esto daremus esse aliqua peccata jure communi Episcopis reservata, nihilominus pa- rochi non habent a jure communi potestatem. absolvendi ab omnibus casibus, illis exceptis, independenter omnino a jurisdictione Episcoporum, sed cum subordinatione ad reservationes alias Episcoporum ; ergo ex vi illius juris communis non habent rcligiosi potestatem magis independentem ab Episcopis. Patet consequentia ex illis verbis: Per hujusmodi autem concessionem nequaguam intendimus personis, seu fratribus ipsis ad id taliter deputatis potestatem in hoc impendere ampliorem , quam in eo curatis, vel parochialibus sacerdolibus est a jure concessum. Esset autem longe amplior facultas fratrum quam parochorum, si haec esset subordinata reservationi Episcoporum, et nonilla.Tgitur, licet concedamus, si Episcopi limitate reservent aliquem casum pro parochis, inde non sequi reservare etiam pro religiosis (quod ad summum probant argumenta adversariorum) , nihilominus, quando absolute reservant, cum intendant omnes comprehendere, revera tenet illorum reservatio, etiam respectu religiosorum, cum ex pradicto jure communi non recipiant potestatem, nisi subordinatam illis, ut declaratum est. 13. Ratio dubii nwm. 10 positi. — His positis, difficultas est, an ex vi hujus specialis privilegii detur haec facultas nostris confessariis. Et ratio dubitandi est, quia per hanc facultatem non derogatur expresse illud jus commune, cum tamen conciliare sit, quod non solet nisi expresse revocari, ut notat Sanchez, lib. 3 de Matrimonio, disp. 26, num. 7. Nec satis est quod Pontifex ibi concedat omnes casus sibi reservatos ; nam per hoc non satis significat se concedere casus reservatos Episcopis, non quia non possit (ut quidam male dixerunt), sed quia juri suo potest facile cedcre; jus autem aliorum non censetur tollere tanta liberalitate et facilitate, et maxime ubi expresse id non declarat. Et confirmatur (quod maxime urget), nam illustrissimi Cardinales, inter alias declarationes, ad sess. 14, cap. T, Concilii Tridentini, in una sic habent: Aegulares per privilegium, quod Mare maguum cocatur, facultatem non habent absolvendi poenitentes in casibus Episcopis resercatis. In alia vero sic : Mendicantes vigore Maris magni non possunt absolvere a casibus reservatis, negue J esuita. In alia vero generalius : Regulares nou possunt ex privilegiis, praesertim ea illo quod Mare maguum appellant, sibi concessis, absol- rere quemquam in casibus quos Episcopi sibi reservaverint. Ubi, quamvis addatur illa particula presertim, tamen absolute excluduntur omnia privilegia religiosorum. Quae declarationes videntur in hoc fundari, quod illa privilegia, si sint antiquiora Concilio Tridentino, in illo derogata sint per verba illa c. 7: Extra quem. articulum sacerdotes cum nihil possint in casibus reservatis, etc. Si vero sint recentiora, non censentur per verba generalia hanc dare facultatem, sed solum quando illam exprimunt. Quod fundamentum colligo ex alia declaratione eorumdem Cardinalium, quae sic habet : Confessores vi privilegiorum Rosarii non absolvunt a casibus reservatis Episcopo, nisi privilegia ipsa talem tradant facultatem, vel sint obtenta vel confirimata post Concilium Tridentinum.

14. Resolutio affirmativa bipartita. — Nihilominus assero ex vi hujus privilegii concessam esse confessoribus Societatis ad hoc deputatis facultatem absolvendi a casibus reservatis Episcopis, privilegiumque hoc suam vim retinere. Prior pars in hoc fundanda est, quod illa generalia verba cum extensione ad casus reservatos sufficiunt ad comprehendendos casus reservatos Episcopis. Et ita intellexit hoc privilegium auctor Compendii privilegiorum Societatis, verb. Absolutio, S 1, et secutus est Emmanuel Rodericus, q. 61, articulo tertio, in fine. Sumitur etiam ex Navarro in Summa, cap. vigesimo septimo, num 263, ubi per similia verba Bullae concessae confratribus sanctissimae Trinitatis, ait dari praedictam facultatem ; et vehementer impugnat quemdam , qui hoc negaverat. Verum est magis impugnare fundamentum ejus, quod erroneum erat, nimirum, non posse Pontificem hanc facultatem dare, ipse vero solum probat habere potestatem, nam illa supposita, pro certo habet per illa verba dari. Probatur praeterea, quia illa verba , quamtuancumque gravibus et enormibus, valde generalia sunt. Expendo deinde illam particulam etiain, quia non est limitans vel diminuens, sed potius augens, quia si casus reservati Sedi Apostolicaa committuntur, multo magis reservati quibusvis aliis inferioribus Praelatis. Denique Gregorius XHI , die 10 Maii anni 1583, vivae vocis oraculo, prout refertur in dicto Compendio Societatis, agnovit hanc facultatem esse concessam a Paulo IlI Societati per illud privilegium, et declaravit non fuisse intentionem suam illam derogare per declarationem Cardinalium citatam, et eam denuo confirmavit, per quam declarationem posterior pars resolutionis comprobata manet.

15. Ad rationem dubitandi in num. 13. — Unde ad rationem dubitandi respondetur, Pontificem, concedendo omnes casus etiam sibi reservatos, concedere omnes a quibus ipse potest absolvere; potest autem absolvere ab omnibus quos sibi Episcopi reservant, et ideo aeque illos committit per illa verba, ac reliquos. Neque in hoc tollit jus aliquod Episcoporum, sed fungitur suo, quod habet ad absolvendum ab illis peccatis, per se, vel per delegatos suos. Et ita docui, disp. 7, de censur., sect. 5, numero decimo tertio. Ad declarationes Cardinalium, quod attinet ad Mare magnum, fortasse in illo non conceditur mendicantibus facultas absolvendi ab omnibus casibus Sedi Apostolicae reservatis. Nam in Compendio mendicantium , verb. Absolutio quoad seculares, cum multa de hoc referantur privilegia, nullum refertur quod clausulam illam et extensionem habeat; et ideo quoad hoc non est similis ratio. At vero quoad aliam particulam, quae in tertia declaratione additur, quae generalis est de privilegiis, habet ditficultatem illa declaratio; quia ex libro Monumenta ordinis, concess. 287, 392 et 439, varia referuntur privilegia, in quibus expresse conceditur mendicantibus, ut possint absolvere ab omnibus casibus vel sub hac forma generali: Quamtumvis enormibus, dummodo tales non sint, propter quos Sedes Apostolica merito sit consulenda.Quae exceptio firmat regulam quoad omnes alios. Vel etiam sub forma speciali: Etiam reservatis Ordiuario, ut reterunt moderni auctores '. Verumtamen, ut ipsi etiam fatentur, haec privilegia non sunt certa, sed dubia, vel quia non fuerunt usu recepta , vel quia non satis expressis verbis conceduntur, masime pro secularibus ; et ideo fortasse Congregatio Cardinalium, in casu dubio, decrevit potius esse favendum juri communi, et Concilio Tridentino. Accedit quod , ut in dicto Compendio Societatis refertur, in declaratione illa intercessit auctoritas Gregorii XIII, qui non solum declarando, sed etiam faciendo, potuit decernere ut illa privilegia minus certa quoad hanc facultatem non admitterentur. Quod vero dicebatur de derogatione talium facultatum per Concilium Tridentinum, mihi probabile non est, quia in Concilio nihil agitur de privilegiis, vel de derogatione eorum, sed declaratur jus divinum et commune , tam quoad potestatem reservandi, quam quoad effectum qui sequitur, posita reservatione. Falsum etiam est hanc facultatem non dari per verba generalia, quando illa talia sunt, ut casus etiam Pontifici reservatos comprehendat. Quod praeter dicta patet ex alia declaratione ejusdem Congregationis Cardinalium, dicentium, per Bullam Jubilaei indicti a Summo Pontifice cum facultate absolvendi a quibuscumque enormibus peccatis reservatis Apostolica Sedi etiam in Bulla Cene Domini,posse fideles absolvi a peccatis Episcopo reservatis. Nec videtur referre quod in hac declaratione forma concessionis est cum extensione adcasus contentos in Bulla Coena Domini, in nostro vero Indulto est cum exceptione; quia non minus haec exceptio firmat regulam ad omnes alios casus ibi non contentos, cuicumque reservati sint , quam ampliet dicta extensio. Alia ergo ultima declaratio citata videtur postulare ad hanc facultatem, quando non datur per verba specialia, quod Indultum sit concessum vel contirmatum post Concilium Tridentinum , quia antiquiora reputat dubia, et non admittenda, vel certe derogata non per Concilium , sed per aliam declarationem citatam Gregorii XIII. Hoc autem nostrum privilegium , licet fuerit ante Concilium Tridentinum concessum, fuit tamen confirmatum a Julio HT, in Bulla anni 1332, quo anno jam erat facta sessio 14 Concilii Tridentini ; nam celebrata est die 25 Novembris anni 1551, sub eodem Julio, qui praedictum privilegium cum aliis confirmavit, die 22 Octobris anni 15532. Et alia confirmatio colligi potest ex Bulla Pii V, Dum indefesse, anni 1571. Ac denique Gregorius XIII hoc in specie declaravit et confirmavit, ut diximus in fine num. 14; video nihilominus revocatam postea a Clemente VIII facultatem mendicantium absolvendi a casibus quos reservant Episcopi; sed ea revocatio, nec in Lusitania , neque (ut credo) extra temporale dominium Pontificis obtinuit.

Expenditur privilegii emceptio de casibus Bullee Coenae.

16. Exceptio casuum Coenae non procedit in locis remotissimis infidelium. — Idque probaLiliter etiam quoad heeresim. — Ita in specie concessit Julivs III. — Quarto circa exceptionem illam : Exceptis contentis in Bulla que in die Cene Domini solita est legi , ad- vertendum est limitationem hanc quoad aliquos casus vel personas per alia indulta sublatam esse. Et imprimis in terris infidelium. et partibus remotissimis, a quibus non potest adiri Sedes Apostolica, potest generalis Praepositus concedere nostris facultatem absolvendi, etiam a casibus in Bulla Cenee Domini reservatis , ut concessit idem Paulus IIT, in Bulla Licet delitum, anni 1549, et confirmavit Julius IIT, et auxit Gregorius XIIT, in Bulla Ad perpetuam rei memoriam, anni 1575. Circa quam extensionem vulgaris dubitatio locum habet, au sub illa comprehendatur etiam crimen haeresis, nam sub aliis concessionibus ceneralibus certum est non comprehendi, ut disp. 21, de Fide. sect. 4, num. vigesimo primo, diximus, et docent communiter moderni Doctores, et declaravit Pius V, speciali Motu proprio, quem refert Rojas, lib. de Privilegiis Inquisitorum, num. A416, et lib. de Haeresi, 4 part., assert. 39. Cujus declarationis fundamentum est, quia casus specialis non venit sub concessione adeo generali, juxta regulam 81 juris, in 6. Videri autem potest haec ratio in praesenti cessare, quia ratio ob quam haec concessio facta est, scilicet, quia non potest Apostolica Sedes adiri, etiam in peccato haeresis locum habet, et ideo respectu earum regionum peccatum haeresis non potest considerari ut speciale, sed ut induens eamdem rationem. Sic enim multa propter distantiam conceduntur, quae alias negantur, ut dixit glossa, in c. Cum ex litteris, De in integrum restitut. ; et Panormitanus, in c. 7n nostra, de Sepultur., et ex Bullis eorumdem Pontificum colligi potest, in quibus multa pro iliis reinotis regionibus conceduntur nostris operariis, quae pro aliis locis minime permittuntur. Quae rationes suadent hanc partem valde probabiliter, maxime pro his locis ub neque officium Inquisitorum exercetur, nec fere sunt Episcopi, aut suum munus libere administrare non permittuntur; ad omnem tamen dubitationem tollendam, hoc in specie concessit Julius III, vivae vocis oraculo, ut refertur in Compendio privilegiorum statim citando, et habetur in Bulla ejusdem Julii anni 1532. Dilecte fili, ibi: Et quoscumque a casibus haeresis, et aliis contra fidem, el consequentibus censuris, quibuscumque, etc., conceditur autem talis facultas soli Praposito ec professis idoneis per illum deputatis ; non arctatur antem ad regiones remotissimas , sed simpliciter conceditur ad quoscumque a casibus haeresis et aliis contra fidem absolvendos. Et hoc modo fuit hoc privilegium confirmatum a Gregorio XIIT, die 18 Martii anni 1584, vivae vocis oraculo , pro reliquis orbis partibus, Hispania excepta, ut in Compendio refertur, verb. Absolutio, S 3.

17. A quo Superiore hac concessio sit communicanda. — Ubi adnotatur solum communicari Provincialibus extra Hispaniam, cum potestate subdelegandi hanc facultatem in casibus particularibus, qaando, re attente considerata, judicaverint expedire. Quod pertinet ad moderatum usum illius Indulti, ratione cujus non poterunt Provinciales hanc facultatem generaliter alicui concedere, nisi habuerint a Generali ampliorem facultatem, quam ipse poterit concedere extra Hispaniam, ubi judicaverit expedire. Verumtamen limitatio illa addita ibi est quoad hoc speciale privilegium, et quoad omnia loca ; at in remotissimis regionibus, et utendo privilegio Pauli III, cum probabili extensione supra dicta , videri potest major facultas admittenda. Quia vero Paulus IlI etiam pro terris infidelium non concedit casus contentos in Bulla Coenae, nisi quando Praepositus generalis eam facultatem concesserit eis quos illuc mittit, ideo semper facultas haec pendet ex speciali illius concessione. Nam in Compendio privilegiorum nullam invenio factam esse mentionem illius secunda concessionis , et extensionis factae a Paulo IlT, nec universalen: clausulam per quam Praepositus generalis illam communicet confessoribus aut Provincialibus. Semper ergo necessaria est comrmunicatio specialis, et ab homine, ut sic dicam, ad absolvendum a quibuscumque casibus Coense, etiam in terris infidelium, et remotis, observando clausulam in praefatione illius Compendii positam, nimirum, omnem facultatem in Compendio omissam, eo ipso non esse concessam, donec a Fraeposito impetretur, nisi (ut ibi additur ) periculum in mora esset, nam tunc censetur Provincialibus et Visitatoribus communicata solum pro casu occurrente, ac necessario cum aliis limitationibus quae ibi adjunguntur.

18. Nullibi etiam procedit exceptio de bonis naufragantiwn. — Nec item procedit quoad libros hareticorum. — Praeter has extensiones, cst alia Gregorii XIII facta vivae vocis oraculo, die 18 Martii anni 1584, his verbis: Possunt confessarii Societatis absolvere eos qui bona naufragantium rapuerunt , injuncta eis vestitulione, ubi, et quomodo ea fieri poterit. Qui casus reservatus est in quarta claugula Bullae Coenae, in cujus fine revocantur omnia privilegia ad absolvendum ab hujusmodi casu. Sed quoad hoc est notandum aliud privilegium ab eodem Gregorio eadem die concessum, aut nulle Societatis fucultates censeantur revocate per Bullam Caene Domini, ut in ceodem Compendio refertur, verb. Bulla Canue, S 2. Praeterea concessa est Societati alia specialis facultas absolvendi a peccato commisso in legendo libros prohibitos, de quo peccato in tomo de fide, disp. 20, sect.2,a numero 18 dictum est. Quam facultatem etiam concessit Gregorius XIII cum eadem limitatione, extra Hispaniam, et pro aliis etiam locis cum magna moderatione communicatur a Praeposito generali, ut in praedicto Compendio videre licet, verb. Absolutio, S 4. Pertinet autem haec facultas ad casus contentos in prima clausula Bulla.

19. Nec denique procedit de secularibus qui mattuntur ad triremes.— Ultra haec, ex parte personarum absolutione indigentium, data est nostris confessoribus facultas absolvendi eos qui mittuntur ad triremes, a quibuscumque casibus non solum sine ulla exceptione, sed etiam cum hac additione, sicut in articulo morlis, quae indicat amplissimam facultatem; et ideo non communicatur ipso facto omnibus deputatis et approbatis confessoribus, sed Superioribus, et quibus ipsi specialiter eam commiserint; quod spectat ad moderatum usum Societatis, nam facultas absolute concessa est a Pio IV, vivae vocis oraculo, ut refertur in dicto Compendio, 8 5. Tandem advertendum est, haec omnia intelligi respectu secularium, seu externorum qui de Societate non sunt, nam pro absolutione personarum Societatis multo plures facultates quoad hanc partem sunt concessae Praelatis Societatis, ut infra suo loco, lib. 10, cap. quinto, dicemus. De familiaribus etiam pauca addemus infra, cap. quarto.

Expenditur alia clausula tripartita, de absolutione a sententiis, censuris et panis.

20. Haec clausula non frustra additur praecedenti de absolutione a culpis. — Quinto, observanda sunt illa verba : Et a quiblusvis ec ipsis casibus resultantibus sententiis, censuris, et panis Ecclesiasticis absolvendi. Addita enim sunt ad explicandum, non solum concedi directam facultatem absolvendi a culpa, sed ctiam a censura, quantumvis reservata, cum cadem tamen exceptione Bullae Coena. Quamvis enim culpa tolli non possit nisi ablata censura, et ideo concessa facultate ad absolvendum a culpis reservatis, censeatur concessa facultas ad absolvendum a censuris; nam qui dat facultatem ad aliquid, dat consequenter ad omnia quae ad illud necessaria sunt, ut constat ex toto titulo de Officio delegati ; nihilominus, ne puteretur facultas restricta ad casus non habentes censuram annexam, vel quia posset censura tolli solum ad hunc effectum, ut possit obtineri absolutio a culpa, qua obtenta statim rediret censura, ideo expresse declarata est extensio illius facultatis ad absolutionem censurarum; quo fit ut per hanc facultatem directe ac simpliciter possint remitti censurae, ita ut necessarium non sit amplius coram judice comparere quoad forum conscientiae, ut statim dicemus.

De prima particula clausule, a sententiis.

21. An haec particula comprehendat sententias ab homine generaliter. — Sunt autem in illa causula tres particulae notandae, sententüs, censuris et panis. Et circa primam, quaeri potest an intelligenda sit de solis sententiis a jure, de quibus nulla dubitatio est, an etiam ab homine. Videtur enim ita affirmari, quia vox illa indefinite ponitur; non est ergo cur a nobis restringatur. In contrarium vero est, quia si sententiae ab homine ibi comprehenderentur, id esset verum, tam de specialibus quam de generalibus, quia respectu utrarumque verbum illud est indifferens; consequens autem est contra communem usum et sententiam. Item obstat proprietas illius vocis resultantes , quia hujusmodi sententiae non proprie dicuntur resultare ex delicto, nisi quando delictum habet sententiam annexam ex vi juris; nam quando per hominem ferenda est sententia, non resultat proprie ex delicto. Nihilominus certum est sub hac clausula comprehendi censuras latas per sententiam generalem ab homine, quod supponitur in scholio addito ad hanc facultatem in nostro Compendio, ubi, concessa hac facultate omnibus confessoribus, additur : Preterquam respectu ecscommunicatorum generaliter ab homine, quos Superiores tantum, et ii, qui ab eis specialem licentiam habuerint, poterunt absolcerc. Haec enim exceptio supponit facultatem extendi ad has sententias, alias nec Superiores, nec deputati ab illis possunt illa uti in eo casu; facultas ergo data est, quamvis, propter vitandam offensionem, Praepositus seneralis solum cum ea limitatione illam communicet, quod, ut num. 6 diximus, juxta privilegia facere potest. Ratio vero est supra tacta, quia sententia generalis ab homine est propriissima sententia, et nihil habet speciale ob quod in generali clausula non includatur, et illa etiam proprie dicitur resultare quoad suum effectum ex delicto contra illam commisso, nam in hoc convenit cum sententia a jure, quod supponitur lata ante delictum commissum, et ideo ex illo statim resultat effectus. Obiter etiam adverto, Eugenium IV concessisse monachis S. Benedicti similem facultatem absolvendi ab omnibus censuris a jure vel ab homine generaliter latis, ut refertur in Compendio mendicantium, verb. Absolutio, S 5, qua in rigore possent nostri confessores uti, saltem quoad censuras non reservatas, quia illa non amplius extenditur. Verum, cum in nostro Compendio omissa sit, nobis non est communicata, juxta regulam generalem in praefatione illius praemissam.

22. Idem probabiliter affirmandum de sententiis ab homine specialiter latis. — Idem cum proportione dicendum censeo de sententiis ab homine etiam specialiter latis. Hoc non est tam certum ; tamen in eodem Compendio supponi videtur, dum dicitur: Ezcommunicatos autem nominatim ab homine, ne Superiores quidem absolvent ; nam haec verba solum denegant actum, id est, actualem communicationem dictae facultatis, unde videntur supponere in Praeposito Generali potestatem ad communicandam illam; ad hoc autem necesse est ut privilegium de his sententiis loquatur. Deinde probatur, quia nulla est sufliciens ratio quae nos cogat ad faciendam hanc limitationem; ergo cum privilegium indefinite concedatur, et sit favor ac beneficium principis, limitandum non est. Antecedens probatur, quia nullum peculiare jus obstat in sententiis specialibus magis quam in generalibus, et saepe potest usus hujus facultatis in sententiis specialibus esse necessarius ad salutem animarum, et fieri sine offensione judicum vel aliorum scandalo, ut si persona non sit nota; ergo non est cur fiat praedicta restrictio. Contrarium hujus sentit in simili auctor Compendii mendicantium, verbo Absolutio quoad seculares, S 19, quem sequi se profitetur Emmanuel Rodericus, in expositione Bulla, S 9, numer. 55; postea vero ita illam sententiam explicat, ut tamen a nostra non recedat. Clarum est enim, sine satisfactione partis vel Ecclesiae, vel sine justa causa, aut cum scandalo, non posse quempiam uti hac facultate ; at vero intervenientibus his conditionibus satisfactionis partis vel Ecclesiae, potest, quod dictus auctor non negat ; ut autem possit, euam cum praedictis conditionibus, necesse est ut privilegium det hujusmodi potestatem ; quia, nisi haec supponatur, extrinsecae rationes aut causae non sufficiunt ; haec autem supponi aut haberi non potest absque privilegio.

De secunda particula clausulae, a censuris.

23. Quid nomine censurae veniat. — De forma absolvendi per dictum privilegium. — Circa secundam particulam, scilicet, ab omnibus censuris, occurrebat longa disputatio, quid sub illam comprehendatur. Sed res haec in materia de Censuris, disp. 1, sect. 3, copiose tractata est. Nunc satis sit respondere comprehendi quamcumque excommunicationem, suspensionem et interdictum, juxta c. Quaegrenti, de Sent. excommun. An vero possit extendi ad irregularitatem aliquam, in materia de irregularitate , tom. de Cens., disp. 40, sect. 1, dictum est, et statim attingetur. Item quaeri potest, quae forma servanda sit in hac absolutione a censuris praestanda. Sed breviter dicendum est, non oportere solemnitatem aliquam vel coeremoniam juris servare, sed simpliciter concedi ex privilegio Leonis X concesso Minoribus, ut habetur in eorum supplemento , concessione 174, ctin nostro Compendio, verb. Excommunicatio , § 2.

24. An absolvendum necessario intra confessionem. — Tandem quaeri potest , quod etiam supra tetigi, tract. 8, l. 2, cap. vigesimo quarto, numero duodecimo, an danda necessario sit intra sacramentum poenitentiae, vel possit extra illud dari. Quod dubium alias tractari solet de Bulla Cruciatae, et aliis privilegiis, in quibus solet haec facultas conccdi sub his verbis : Concedimus ut, eorum confessionibus diligenter auditis , a criminibus et censuris absolvi possint, etc. Ex qua verborum forma videtur colligi absolutionem a censuris non posse dari nisi in confessione sacramentali, et in ordine ad absolutionem sacramentalem ejus. Eadem autem forma servatur in hoc nostro privilegio. Nam haec clausula ita incipit : Nec non, etc., ad vos und/que accedentium confessiones audiendi, et eorum confessionibus diligenter auditis, eos a quabusvis casibus, et ex ipsis casibus resultantibus sententiis, etc.; ergo talis absolutio a censuris dari non potest nisi praedicto modo. Confir- matur, nam haec absolutio non potest dari ut prosit nisi in foro interiori, ut declaratum est a Pio V, in quadam Bulla Jubilai, anni 1568, ubi occasione illius Jubilaei, ita explicat omnes similes facultates ab Apostolica Sede manantes ; ubi consequenter ait, hanc absolutionem dandam esse in foro poenitentiali, etc.

25. Nihilominus auctores moderni, ut Sancius, lib. 8 de Matrim., disp. 15, num. vigesimo quinto, et disp. 16, num. ult., et disp. 34, num. 28, et lib. 4 Decalogi, cap. 54,a num. 14, ubi alios citat, asserunt, per Bullam Cruciatae posse dari absolutionem censura absque sacramento Poenitentiae, unde a fortiori sequitur id posse fieri per hoc privilegium. Verum est aliquos eorum in hoc fundari, quod Bulla non limitat, ut absolutio a censura detur, auditis confessionibus , quod in hoc privilegio non ita est. Et ideo alii id defendunt, non obstantibus illis verbis, quia illa non sunt posita propter absolutionem a censura, sed propter absolutionem a peccatis, de qua proxime sermo subjungitur. Hujus autem interpretationis ratio est, quia secundum commune jus ad absolutionem a censura non est necessaria confessio, nec absolutio sacramentalis, ut est per se notum, et disput. 7. de Cens., sect. 7, ex professo tractatum est; ergo illa verba interpretanda sunt secundum jus commune, ut scilicet addita censeantur pro illa absolutione ad quam necessaria est confessio.

26. Haec autem ratio retorqueri potest ; nam potius essent superflua illa verba, si propter absolutionem solam sacramentalem ponerentur; quia absolutio sacramentalis essentialiter dicit respectum ad confessionem sacramentalem, et ideo, eo ipso quod conceditur facultas ad absolvendum a peccatis, subintelligitur , audita confessione; ergo videntur expresse addita illa verba, ut explicarent necessariam conditionem ad utramque absolutionem, tam censurarum quam culparum. Esto enim verum sit, absolutionem a censura non postulare sacramentalem per se, nihilominus potuit Pontifex nolle, et videtur noluisse illam facultatem concedere, nisi cum ea restrictione, quia non dabat illam nisi ut possent removeri impedimenta absolutionis sacramentalis. Et ita censet tutius Navarrus, cap. 26, numero trigesimo primo; Corduba, iu Summa Hispana, quaest. 19 et 187, citans Covarr., in cap. Aima, 2p., S 11. n. decimo sexto, ubi de hoc nihil habet, sed de valore hujus absolutionis in foro interno vel externo, quae duo puncta confundi solent ab auctoribus, sunt tamen distincta , ut statiim dicam, a num. 30. In eamdem ego sententiam alibi satis inclinavi, praesertim tom. 5 de Censuris, disputat. 7, sect. 5, a numero irigesimo quinto, et tom. 2, de Relig., tract. 6, de Voto, lib. 6, cap. decimo sexto, numero quarto. Negari quidem non potest praedictam opinionem Navarri, per se loquendo, esse tutiorem, nam absolvendo a censura, facta integra confessione sacramentali, nihil est periculi, cum certum sit talem absolutionem validam esse; absolvendo autem extra confessionem, cum sit res sub opinione, posset esse aliquid periculi ; et ideo si nulla rationabilis causa interveniret, nec consulerem, nec permitterem uti hac facultate, nisi in confessione sacramentali.

27. Nihilominus in rigore alia opinio nunc mihi magis placet, quia est favorabilior, et potest in omni proprietate accommodari verbis Indulti. Et praeter modum supra relatum, num. 25, quem attigit Corduba, et probabilis est, occurrit alius ; quia verbum illud, auditis confessionibus eorum, commune est, et de se indifferens ad sacramentalem confessionem, et ad quamcumque aliam absolutioni, seu sententiae , aut poenitentiae imponende proportionatam ; ergo merito potest in sua communitate sumi, et cum partitione accommoda ad absolutionem adaptari. Confirmatur et declaratur, nam verbum absclvendi, quo illa clausula concluditur, commune est ad absolutionem sacramentalem peccatorum , et ad absolutionem censurarum , quae sine dubio est distincta et praevia, et a diversa potestate procedit. Ibi autem verbum illud absolvendi sumitur in sua communitate, et per illud conceditur duplex potestas ad ulramque absolutionem ; ergo eodem modo accipi potest verbum ahud, auditis confessionibus, ut sub se claudat duplicem confessionem duplici absolutioni accommodatam, et ad unamquamque requirat solam illam quae per se sufticiens est. Simile argumentum accipi potest ex illis verbis, quae, finita illa clausula, adjunguntur: Ac eis pro commissis panitentiam salutarem injungendo. Haec enim verba etiam sunt communia ad poenitentiam sacramentalem , ad aliamque satisfactoriam, seu compensativam delicti extra sacramentum; non est enim necesse ut sacerdos Societatis volens aliquem absolvere a censura per delictum grave contracta, so- lam paenam sacramentalem imponat; sed instar judicis ferentis sententiam in foro contentioso, potest illi poonam imponere in vindictam contumaciae contra Ecclesiam , quam reus tenebitur in conscientia implere, non quia sit pars sacramenti, sed quia voluntarie se subjecit illi judicio , et quasi sub co pacto absolvitur ; ergo sub cadem indifferentia accipienda sunt priora verba, ita ut ibi concedatur facultas ad efficiendum duplex judicium, unum sacramentale de culpis, aliud quasi contentiosum de censuris, et ad utrumque requirantur sua confessio , absolutio et poenitentia. Quamvis autem simul ad utrumque judicium detur potestas, non propterea postulatur ut necessario simul fieri debeant, nulla enim ratione fundatur haec illatio ; saepe enim multa comprehenduntur eisdem vel conjunctis verbis , non quia in re ita necessario conjuncta sint, sed vel quia ita brevius et commodius dicuntur, vel certe quia frequentius ita fiunt, non ex necessitate, sed ex commoditate. Unde fortasse in praesenti per hanc connexionem verborum ad summumn significatum est, confessionem sacramentalem esse sufficientem ut quis absolvatur a censura, non vero quod illa necessaria sit.

28. Quocirca, si quis ligatus tali censura accedat ad confessorem Societatis, et confiteatur tale delictum, paratusque sit ad acceptandam condignam poenitentiam , et obediendum Ecclesiae, quamvis tunc non sit paratus ad absolutionem sacramentalem, vel nolit aut non possit integram sacramentalem confessionem facere, vel sacerdos non valeat illam audire, credo posse illum absolvere a censura reservata, et illum remittere, ut ab alio, qui tantam facultatem non habet, possit absolvi a culpis, quarum reservatio tollitur ablata censura ; et quia haec necessitas potest saepe contingere , ideo multum refert non plus restringere hanc potestatem, cum irevera satis probabiliter fieri possit. Atque eadem, et majori ratione, si quis audiens prolixam confessionem alicujus, quam non potest per multos dies finire, ut sacramentaliter absolvat , si interim audiat casum cui est annexa censura , existimo posse illum statim absolvere a censura, supposita suflicienti dispositione ad hunc finem , scilicet quod reus a contumacia recesserit et satisfecerit, et convenientem poenitentiam acceptet ; quia non oportet illura tenere ligatum censura pluribus diebus, et quia in ordine ad talem absolutionem jam est satis audita ccn- fessio, et quia absolutio illa a censura potest juvare, ut reus melius se disponat ad absolutionem sacramentalem, et ita ibi jam intervenit finis intentus per hanc facultatem, ideoque hic casus est certior quam praecedens, mihique prorsus indubitatus, quidquid Corduba dicat. Denique si, audita tota confessione integra, et sufticiente ad absolutionem sacramentalem, sacerdos vel ex malitia , vel ex indiscreto zelo, nollet sacramentaliter absolvere, vellet autem absolvere a censura, sine dubio absolutio esset valida, tum quia etiam ad litteram ibi impletur conditio , auditis confessionibus ; tum etiam quia absolutio a censura semper antecedit tempore absolutionem sacramentalem, et non pendet ex futuro eventu ; quamvis ergo illa non sequatur, altera valida permanebit. Neque etiam est verisimile quod valor absolutionis a censura pendeat ex intentione absolvendi postea sacramentaliter, quia haec per se est extrinseca, et ejus necessitas neque in hoc Indulto postulatur, neque aliunde colligi potest.

29. Atque hinc etiam sumitur argumentum valde probabile , ad absolutionem a censura non esse necessariam confessionem sacramentalem, ex vi hujus Indulti, quia non est necessaria absolutio sacramentalis ; nam confessio sacramentalis solum propter sacramentalem absolutionem esigi debet. Et quamvis verum sit hanc gratiam concedi in ordine ad absolutionem sacramentalem, non est tamen ille finis adaequatus, neque intrinsecus, ut paulo inferius dicam, sed est ratio quaedam adjuvans, et extrinseca, quae semper potest respici et considerari in danda absolutione a censura, quamvis non simul danda sit absolutio a peccato, quia semper paratur aliquo modo via ad illam.

30. Responsum ad rationem dubii in wum. 24. —Confirimatio ibidem posita quid concludat. — PBer haec ergo satisfactum est priori rationi dubitandi in num. 24 sumptae ex verbis Indulti; nunc dicendum superest de difficultate tacta in confirmatione ejus, scilicet, quia haec absolutio a censura solum valet in foro interno ac poenitentis. Quod quidem in nostro Compendio ut certum supponi vidctur; nam verbo Absolutio, in scholio, ad S 1, dicitur: A4 dmoneant paenitentes absolutionem a censuris, 5i quam impendent, nihil eis prodesse in foro ecteriori. Et in fine totius verbi iterum notatur, ea, quae ibi dicuntur de absolutione a cenauris, quoad externos intelligi de absolutione in sacramento Poenitentiae. Tenet etiam hanc opinionem Covarr., in cap. AIma mater, p. 1 § 11, numero decimo sexto, et eam supponunt Corduba et Navarrus supra, in n. vigesimo sexto, quorum mens est, Pontificem quidem posse hanc facultatem concedere etiam pro foro exteriori, si velit, ut per se est certum , non tamen illam concedere, nisi expresse id declaret, quia plurimum detraheret auctoritati jurisdictionis ecclesiasticae, si frequenter eam concederet, et ideo quando eam vult concedere, quod raro facit, verbis expressis et in speciali id declarat; ergo per generalem clausulam illam non concedit. Patet consequentia , tum ex regula juris 81, in 6, quod sub generali non continetur particulare, quod princeps non esset concessurus; tum etiam quia peculiaris expressio, quae interdum fit, indicat generalem non sufficere, alioqui superflua esset illa additio.

31. Non tamen concludit contra partem probatam a mum. 271.—Quamvis autem hanc sententiam admittamus (ut necessario admittenda est, saltem quando in ipso Indulto expresse additur, in foro conscientie, ut additur in Concilio Tridentino, sess. 24, c. 6, de Reform., in facultate concessa Episcopis ad absolvendum a casibus occultis), licet (inquam) hoc concedatur , non propterea sequitur talem absolutionem solum posse dari in sacramento Poenitentiae , quia absolutio non ideo dicitur esse in foro conscientiae, quia in sacramento Poenitentiae datur, sed quia hominem liberat ab omni obligatione in foro conscientiae, ita ut ipse non teneatur alicui poenae se subjicere ultra poenitentiam vel satisfactionem sibi injunctam a sacerdote absolvente , non tamen reddit immunem ab omni poena fori contentiosi, neque aufert jus tertio, vt in foro exteriori possit justam vindictam postulare, nec judici, ut ex officio possit contra illum procedere in exteriori foro ad publicam poenam. Exemplum est evidens in dicta facultate Concilii Tridentini, per quam potest Episcopus absolvere extra confessionem, cum tamen soIum absolvat in foro conscientiae. Dispensatio etiam in irregularitale non fit proprie in sacramento Poenitentiae , quia nullam habet connesxionem cum illo, et nihilominus dicitur saepe concedi in foro conscientiae; ergo. Denique idem constat ex declaratione Pii V supra allegata, in num. 24, quam statim amplius ponderabimus num. sequenti et trigesimo octavo, ex aliis juribus, quae adducit Covarr., dict. num. 16.

32. Distinctio quorumdam fori conscientie et panitentie. — Distinguunt autem aliqui, ut Sancius, lib. 8 de Matrim., disput. 34, numer. 29, Rodriq., quaest. 61, artic. 10, inter forum conscientia et poenitentiale, quod forum conscientiae praecise postulet, ut absolutio fiat ad levamen conscientiae ; forum autem poenitentiale addit, quod fiat in ipso sacramento Poenitentiae. Unde absolutio in foro conscientiae dari potest a clerico in minoribus; absolutio autem in foro Poenitentiae non nisi a sacerdote. Quae sententia tribuitur Sylvestro, verb. Absolutio, 1, et Navarro, cap. 27, numer. 41; et D. Antonino, 3 p., tit. vigesimo quarto, cap. 77, in quibus nihil ad rem praeseutem invenio. Unde, quamvis verum sit forum Poenitentiae, rigorose sumptum pro sacramentali, esse distinctum a contentioso, et a foro conscientiae, prout extra sacramentum exerceri potest, nihilominus in praesenti existimo cum Praeposito, in c. Preterea, de Sponsal., pro eodem accipi forum poenitentiae et conscientiae , et neutram vocem arctari ad poenitentiam sacramentalem, sed extendi ad omnem illam quae ad satisfaciendum conscientiee, et ad tollendum vinculum censura coram Deo ordinatur, ut dixi lib. 8 de Legibus, cap. 6, numero decimo sexto. Et colligi potest ex praedicta declaratione Pii V, in Jubileo anni 1568 : Declarantes iusuper (inquit) tam prasentes, quam alias quascumque supra concessiones similiwm vel dissimilium indulgentiarum a nolis aut pradecessoribus nostris hactenus emanatas, et in futurum quomodolib t emanandas litteras, Christi fidelibus ipsis, nisi ud earum effectum in foro conscientie et panitentiali conseguendum duntaaat, non autem foro fori aut contentioso , nisi satisfecerint , vllatenus suffragari. Nam ex his verbis constat, forum conscientiae et poenitentiale in hac materia pro eodem sumi, et solum condistingui a foro contentioso. Quoties ergo poenitentia imponitur solum ad remedium conscientiae, forum illud et poenitentiale et conscientiae esse potest, sive id fiat intra sacramentum, sive extra, dummodo fiat per potestatem judiciariam a Superiore commissam. Ergo ex illis verbis nunquam colligi potest, absolutionem a censura dandam necessario esse in sacramento Poenitentiae. Quapropter, ex illis verbis non potest colligi talem absolutionem in foro conscientiae a solis sacerdotibus dari posse, ut bene notavit Navarrus, c. 27, numero quadragesimo primo, quia absolutio a censura, separata ab absolutione sacramentali, dari potest a non sacerdote, dummodo clericus sit, ut ex propria materia nunc suppono. Consideranda ergo sunt verba Indulti; nam si dirigantur ad presbyteros, ut in hoc nostro Indulto, vel ad confessores, ut in Jubilaeis, tunc clarum est potestatem solis sacerdotibus delegari ; si vero verba sint generaliora, ut solent esse in aliquibus privilegiis pro articulo mortis , ut in eo possit quis absolvi ab omnibus censuris, etc., a quocumque ; tunc si absit sacerdos , posset inferior clericus absolvere a censura, quamvis non posset a culpa.

33. Absolutio data in foro interno an caleat pro eaterno. — An vero potestas absolvendi solum extendatur ad forum conscientiae, quando expressa limitatio non additur, etiamsi non fiat expressa extensio, magis incertum est, ut etiam Navarrus et Covarruvias intellexerunt, uterque enim satis dubius est de sua opinione ; nam privilegia et favores, praesertim animarum, ampliandi sunt; sed hujusmodi est haec facultas, et extensio illa non est praeter proprietatem verborum, imo videtur ad integram eorum veritatem necessaria, quia per ea conceditur absolutio simpliciter; absolutio autem censurae, quae non se extendit ad forum externum, non est absolutio simpliciter, sed tantum secundum quid; ergo. Probatur minor, tum quia vinculum censurae maxime respicit forum externum et contentiosum; tum maxime quia absolutio in foro conscientiae videtur parum utilis, quia de illa non potest constare Ecclesia, et ideo sic absolutus manet valde perplexus, quia non potest exterius agere contra censuram, saltem ratione scandali, unde si agat, ecclesiasticas poenas incurret. Confirmatur tandem argumento sumpto a contrario ex dicta declaratione Pii V; declarat enim non posse hanc absolutionem sufftragari poenitentibus sic absolutis, nis satisfecerint ; ergo si satisfecerint, suffragabitur talis absolutio, etiam in foro contentioso. Propter quam declarationem id affirmant saltem in eo casu, et sub ea conditione hanc partem asseruit Emmanuel Roder., quaest. sexagesima prima, articulo sexto, et generalius Medina, in Instructione Confessorum, 2 p.,c. 12; citatur etiam Navarrus, consil. vigesimo sexto, de Sentent. excommun., juxta primam impressionem.

34. His vero non obstantibus, negantem sententiam veram censeo, juxta dicta in disp. T, de Cens., sect. 5, a numero vigesimo, in qua plane constans fuit semper Navarrus, ut videre licet cons. 47 et 48, de Sent. excomm., juxta impressionem Lugdunensem anni 94, et in aliis consiliis saepe id supponit; et Sancius, num. vigesimo nono citato, et lib. 6 de Decal., cap. decimo septimo , numero quadragesimo tertio, eamque late defendit Joannes Gutierrez, lib. 1, cap. 2. Ut autem res magis intelligatur, et certa ab incertis separentur, explicandum accurate est, quid sit, quemve effectum habeat, quod absolutio valeat in foro exteriori. Duplex enim potest intelligi effectus : primus est, ut judex ecclesiasticus , si illi sufficienter constet de tali absolutione , non possit amplius judicium ferre de delicto per quod censura illa contracta est, nec de contumacia praeterita , nec de quacumque irreverentia, vel injuria , quae in progressu illius delicti vel censura facta sit contra claves vel pastores Ecclesiae; et quoad hoc evidentissimum esse existimo non esse mentem Pontificis quod talis absolutio valeat in foro exteriori. Et hoc maxime probant rationes posterioris sententiae, praecipue illa, quod absolutio in foro animae non obstat quominus reus possit accusari, vel inquiri, et puniri in foro exteriori, nam diversus finis est unius et alterius, quia publica punitio ordinatur ad commune bonum, et ad exemplum et emendationem aliorum, et ideo non debet impediri propter solam emendationem et punitionem rei in foro animae; nam contrarium posset vergere in grave nocumentum Ecclesiae. Unde hoc etiam satis confirmat praxis Ecclesia, quam dicti auctores late commemorant. Occurrit autem peculiare exemplum ex Bulla Compositionis, per quam aliquis redditur tutus in foro conscientiae, et tamen si contraxit illa debita, pro quibus compositionem accepit, per usuras, vel indebitam acceptionem, vel omissionem contra munus suum , posset nihilominus, juxta satis probabilem sententiam , de tali delicto accusari, et judicari ac puniri, convictus in foro exteriori ; nunquam ergo intelligitur fieri tam plena remissio per haec privilegia, nisi verbis expressis concedatur.

35. Alius effectus hujus absolutionis, quoad forum externum, esse potest quod si de illa sufficienter constiterit in foro externo, tanquam vera absolutio recipiatur, et consequenter non sit necessaria nova absolutio, sed solum quod a judice, qui censuram tulerat, vel ad quem de illa cognoscere pertinebat, eam ratam habeat ; neque etiam possit ille poenitens a tali judice puniri, eo quod post talem absolutionem censuram non ser- vaverit, nec judicare illum irregularem eo quod celebraverit, verbi gratia, et similia. Et quoad hunc effectum posset facilius sustineri prior opinio, nam rationes postericris opinionis contra hoc minus urgent ; nam per hoc vel nihil, vel parum fit contra rigorem ecclesiasticae censura ; nec minuitur jus aut auctoritas ecclesiastici Praelati. Suntque minora haec incommoda in absolutione lata a jure quam ab homine, et ideo in priori est verisimilior illa sententia.

36. Nihilominus tamen dicendum est, in rigore non teneri judicem ad admittendam illam absolutionem quoad hunc etiam effectum, ut nimirum aestimare debeat illum poenitentem tanquam liberum ab illis censuris ab eo die quo fuit absolutus; sicut quando dispensatur irregularitas tantum in foro conscientia, si de irregularitate postea in foro exteriori constet, potest dispensatus nihilominus expelli a susceptione ordinum ; et in dicto exemplo compositionis potest, qui compositionem accepit, per judicem compelli ad restituendum totum debitum , etc., quia non tenetur judex ecclesiasticus in suo foro servare privilegium illud, nisi per ipsum privilegium expresse compellatur, alioqui recte interpretabitur datum esse salto jure suo, et intra fines penitentialis fori , et ita ctiam habet usus et consuetudo. Ex aequitate autem polerit, et suo modo debebit judex, si illi constiterit poenitentem per actus factos contra censuram post absolutionem nihil peccasse coram Deo, non illum ita punire ac si vere deliquisset, sed quantum expedire judicaverit, vel ad vindictam prioris contumaciae, vel ad publicam satisfactionem, et ad auferendum scandalum, si quod intercessit ; nam hoc postulat tunc ratio justitiae ex natura rei, quia veritas debet praeferri praesumptioni , quando de illa constat, ut poena non excedat culpam.

37. Ad rationem cum suis probationibus, in num. 33. — Ad rationem ergo in contrarium respondetur, privilegium ex ea parte, qua potest continere odium, id est, in alterius injuriam vel commune damnum redundare, stricte esse interpretandum, et ita fieri in praesenti, maxime intercedente consuetudine . quae est optima legum interpres. Neque hoc est contra proprietatem verborum ; nam absolutio in foro conscientiae est vera et simpliciter absolutio, nam in re ipsa vere tollit censuram, et obligationem in conscientia, quae ex illa nascitur. Nec refert quod censura per se pertineat ad jurisdictionem fori contentiosi, quoad impositionem ejus, quia postquam illa posita est, obligatio, quae ex illa nascitur, maxime est in conscientia. Et ideo quando absolutio datur in conscientia, etiam manat a participatione aliquajurisdictionis fori contentiosi, nam sola jurisdictio in foro sacramentali non sufficeret ; tamen illa communicatur per haec privilegia, cum limitatione ad privatum absolutionis modum, utsufficiat ad tollendum reatum, et obligationem coram Deo, non tamen omnino coram Ecclesia, quae est diminutio quaedam secundum quid. Unde etiam constat, talem absolutionem non esse inutilem, tum quia vere restituit hominem consortio Ecclesiae, et facit illum participem suffragiorum ejus, quod maximi momenti est. Tum etiam quia revera tollit omnes inhabiltates, et facit capacem beneficiorum, jurisdictionis ecclesiasticae, etc.; tum denique quia, si censura erat occulta, tam occulte quam publice potest se gerere ut absolutus; si vero erat publica, saltem occulte et caute poterit eodem modo se gerere, et facilius etiam poterit Praelato Ecclesiae in foro exteriori satisfacere, et ad hunc effectum deservire poterit testimonium confessoris, quod ut sit efficacius, posset interdum absolutio a censura de voluntate ipsius poenitentis coram testibus fide dignis dari, ut Navarrus in Consiliis advertit, praesertim consil. 26, de Sent. excommun., incipit An absolutus, in impressione Romana anni 1591, quod omissum est in Lugdunensi anni 94.

38. Ad confirmationem in eodem num. 33. — Ad ultimam confirmationem ex declaratione Pii V, ut melius illius mentem percipere possem, desideravi Bullam ipsam videre, et non potui. Quantum autem a dictis auctoribus refertur, ex illa imprimis colligo, non extendi ad hoc nostrum privilegium, ueque ad similia, sed solum ad eas gratias quae conceduntur in ordine ad aliquam indulgentiam consequendam. Verba enim sunt: Declarantes insuper, tam praesentes, quam alias quascumque super concessione similium indulgentiarum a nobis, el praedecessoribus nostris haclenus emanatas, vel in futurum quomodolibet emanandas itteras, etc. Expendenda enim sunt illa verba, super concessione similium indulgentiarum, nam planerestringunt declarationem et materiam ejus. Deinde assero declarationem illam non ad hoc factam esse a Pio V, ut exponeret in quo foro valeat illa absolutio, quamvis hoc obiter et in transitu dixerit, ut statim notabo, numero sequenti, sed ad hoc ut declararet illam absolutionem non simpliciter et permanenter concedi, sed solum ad talem effectum, et ad reincidentiam, ut docte notavit Gutierez supra, n. decimo nono et vigesimo ; patet ergo ex verbis ipsis ibi: Declarantes insuper, tam prasentes, etc., litteras Christi fidelibus ipsis, nisi ad earum effectum, etc., ullatenus suffragari, eosdemque Christi fideles justa hujus nostre declarationis formam et tenorem tantum, et non aliter nec alio modo uti, aut eis se juvare quoquo modo potuisse, aut posse ; quin imo eos in illas postmodum veincidisse, et in futurum reincidere. Quae verba adeo suntclara, ut nulla indigeant expositione. Atque ita quamvis concederemus, ut Gutierez concedit, illam Bullam et similes valere ad absolvendum etiam in foro externo, satisfacta parte, ut prima facie verba indicant ; nihilominus nullum inde sumi posset argumentum ad alia Indulta, quse concedunt facultatem absolvendi simpliciter. Nam illa absolutio , quae solum est ad effectum consequendi indulgentiam, est tantum secundum quid, et ideo nihil mirum esset quod pro tunc valeret pro utroque foro, cun, statim consecuto Jubilaeo, reincidatur in utroque etiam foro, et ita non sequantur incommoda, quae ex absolutione simpliciter et permanente sequerentur.

39. Addo vero tertio, probabiliter dici posse, neque hoc colligi ex praedictis verbis, et ita potius ex illa declaratione sumi posse argumentum pro nostra sententia; nam si Pius V noluit absolutionem illam etiam secundum quid valere in foro exteriori, etiam satisfacta parte , multo minus valebit absolutio permanenter data. Quod autem illa fuerit mens Pii V, patet, quia illa particula, nisi satisfecerint , non est construenda solum cum proximis verbis, non autem in foro fori, aut contentioso, sed cum tota clausula praecedenti, itaut illa verba, non autem in foro fori, aut contentioso, quasi per parenthesim interponantur. Ita ut sensus sit, illam absolutionem non valere in foro conscientia et poenitentiae, nisiad effectum indulgentiae, et satisfacta parte ; nam in foro exteriori nec isto modo valet. Hunc autem esse sensum patet, quia alias posset per tale Jubilaeum dari absolutio in foro interiori, et ad talem effectum, non satisfacta parte, quod Gutierez concedit, et loquitur consequenter. Sed videtur difficile creditu, tum quia est contra communem usum omnium similium Indultorum, et communenm interpretationem Doctorum; tum etiam quia Pius V non fecit illam declarationem ad ampliandam, sed ad restringendam facultatem absolvendi. Antea vero non concedebatur illa facultas ullo modo pro foro exteriori, et pro interiori nunquam fuit concessa, nisi satisfacta parte, ut constat ex auctoribus interpretantibus indulgentias ante Pium V concessas ; ergo verisimile est Pium V non fecisse illam extensionem. Tum denique quia ex natura rei videtur injusta, et aliena ab intentione Pontificis absolutio in foro interiori, non satisfacta parte ; maxime prout communiter exponitur illa conditio, scilicet, satisfacta parte, vel realiter, si fieri possit, vel praestita sufficienti cautione, quantum fieri potest, quando actualis satisfactio fieri non valet ; sic enim contra rationem est absolvere quemquam non satisfacta parte, quia et est in praejudicium tertii, et ille non se disponit quantum potest vel debet ad absolutionem.

40. Sed licet haec interpretatio, solam rationem spectando, videatur apparens, nonnullam tamen vim infert, quia vix potest juxta illam contextus ordinari. Et ideo retinendo planum sensum, consequenter dicendum est, ibi satisfactionem partis debere esse realiter exhibitam, et cum effectu, ut talis absolutio valeat in fopo exteriori, hoc enim convincit ratio in ipsa confirmatione num. 33 a nobis facta. Et in hoc sensu extensio illa fuit pia, et rationabilis, voluit enim Pontifex ut ad effectum consequendi indulgentiam absolutio illa et effectus ejus non posset impediri, ctiam in exteriori foro, quando creditori ita satisfactum est ut sit contentus ; non interveniente autem tali satisfactione, licet quoad Deum possit poenitens esse dispositus, et fa*cere quod in se est, et ideo possit juste absolvi in foro poenitentiae ad eumdem effectum, nihilominus, quia de satisfactione partis Ecclesiee non constat, noluit Pontifex ut in foro contentioso valeret illa absolutio, vel potius noluit ut judex vel parochus teneretur illum publice excommunicatum ac denuntiatum, verbi gratia, admittere ad communionem, propter talem absolutionem. Sic ergo extensio illa specialis fuit in illo modo absolutionis, propter brevitatem ejus et necessitatem, absque praejudicio tertii, et ideo non licet ab illa sumere argumentum, ut dixi, ad alia Indulta, qua absolutam facultatem concedunt ad simpliciter absolvendum : imo per argumentum a speciali potest inde contrarium colligi.

De tertia clausulae particula, a poenis ecclesiasticis.

41. Prima opinio, per poenam intelligens irregularitatem ex delicto. — Ultimo superest explicanda illa particula, e£ panis ecclesiasticis, quid nimirum significet vel comprehendat, et praesertim occurrit morale dubium, an comprehendat illam irregularitatem, quae propter delictum imponitur ; esto enim non sit censura, est tamen vere poena ecclesiastica, adeo ut si quis excusetur a culpa, illam non incurrat, ut patet de irregularitate quae imponitur celebranti cum excommunicatione majori, et similibus. Ergo comprehenditur saltem sub illa particula, et ponis, alias vix intelligi potest quid per illam particulam addatur ultra censuras. Atque hanc partem habere auctoritatem gravium Doctorum, et probabiles rationes, ideoque in praxi posse ut probabilem admitti, urgente casu, in quo non sit facilis recursus ad Episcopum, affirmat Henriquez, lib. 7 de Indulg., cap. decimo teriio, numero sexto. Hanc sententiam licet alio modo explicatam, late defendit Guerez, lib. 1 Canonicarum quaestionum, c. 3, citans Sotum, Cordubam, et alios modernos; limitat tamen illam, ut habeat locum solum in irregularitate quae propter delictum imponitur, commissum contra ecclesiasticam censuram, seu quod a censura ducit originem, ut est excommunicatum celebrare, ordinare, aut ordinari, ut ita excludat irregularitatem contractam ex homicidio voluntario, nam haec non est pura poena, sed etiam inhabilitas propter indecentiam effusionis sanguinis ; prior vero irregularitas est tantum poena. Imo addit, etiamsi in Indulto non adderetur particula haec, et paonis, ratione prioris, et censuris, posse tolli hanc irregularitatem, quia trahit originem a censuris.

42. Impugnatur dicta opinio, quamvis illa irregularitas esset pura pana. — Haec vero opinio in materia de irregularitate, disp. 40, sect. 3, numero tertio, et generatim de censur. in gen., disp. 1, sect. 3, a nobis improbata est, et nunc etiam displicet. Et imprimis non sufficienter numerantur irregularitates ab illis auctoribus; aliquae enim sunt irregularitates, quae sunt purae poenae, et non ducunt originem a censuris, ut est illa quae contrahitur ex rebaptizatione passiva vel activa ; vel quae (secundum sententiam multorum) contrahitur propter delictum suscipiendi Ordines furtive, aut extra tempora, vel sine licentia proprii Praelati, et similibus. Item deilla quam quis contrahit, ministrando in Ordine quem non habet ; item per crimen haeresis, et si quae sunt similes, nam hae omnes purae poenae dicendae sunt, juxta illam sententiam, non minus quam illae qua impcnuntur propter violationes censurarum, et tamen in illa partitione omittuntur. Deinde quod irregularitas ducat originem a censura, non refert ut sub nomine censurarum includatur, vel (quod idem est) ut per potestatem absolvendi a censuris, ut sic, tolli possit, quia non est per se conjuncta cum censura, ut putetur comprehensa tanquam accessorium cum principali, sed est omnino per accidens, et remote contracta propter novam culpam contra censuram commissam. Item quamvis incurratur occasione censura, tamen ipsa non est censura, ut coustat ex cap. Querenti, de Verb. signif., et quia non est medicinalis pona, sed tantum vindicativa. Ergo nulla probabili ratione comprehendi potest sub nomine censura ; alias si mihi daretur tantum potestas absolvendi ab excommunicatione, possem nihilominus tollere omnem aliam censuram , vel irregularitatem contractam per peccatum commissum occasione excommunicationis, quia licet non sit excommunicatio, ducit originem ab excommunicatione. Consequens autem plane est absurdum, et inauditum ; nihil ergo refert ille modus originis a censura, sed intrinseca natura et conditio ipsius irregularitatis pensanda est; unde dubitari non potest quin idem judicium ferendum sit de omnibus irregularitatibus, quae sunt poenae delictorum (saltem excepto homicidio), sive illa delicta sint contra priores censuras, sive contra Baptismum, Ordinem, et similes.

43. Impugnatur quarto et principaliter, quod irregularitas non sit pona proprie. — Neque etiam (quod ad rem praesentem magis spectat) sub peenis comprehenduntur hae irregularitates in hoc Indulto, ut recte docuit Navarrus, in Summa, cap. 27, n. 250, alias 254, et num. 194, ubi citat Dominicum, Alexandrum, et Villadiegum, quam etiam in Consiliis saepe repetit, consilio 18, de Simonia, 66, de Sent. excommunicat. Probatur primo, quia juxta consuetudinem et stylum Curiae, sub generali clausula absolvendia poenis non venit irregularitas, ut dicti auctores estantur, sicut etiam non venit depositio, degradatio, imo (ut existimo) nec perpetua suspensio, cujus rationem infra, num. 48, assignabimus. Nunc vero de irregularitate specialiter dici potest, nunquam esse puram poenam, sed aliquid indecentia, vel mysticae significationis , in ea semper considerari. Propter quod ejus dispensatio, generaliter loquendo, Summo Pontifici reservata est, c. 1, de Sentent. excomm., in 6, ubi etiam significatur multo difficilius tolli irregularitatem, quam suspensionem ; quod etiam habetur in cap. primo, de Sent. et re judicat., in 6, et expresse in c. Cum illorum, de Sentent. excommunicat., major censetur dispensatio ab irregularitate, quam absolutio ab excommunicatione etiam majori, et contracta propter clerici percussionem. Secundo, quia irregularitas non tollitur per absolutionem, sed per dispensationem ; quae duo sunt valde diversa, ut dicemus, traditque Burgasius de Irregularitate, sexta parte, tit. de Schismaticis, numero decimo nono, et tit. de Sortilegiis, n. 11.

44. At vero Gutierez supra indicat, hoc verum esse in foro exteriori ; quia irregularitas etiam poenalis, de qua agimus, licet proveniat (inquit) ex censura, habet quiddam plus in foro exteriori delendum, nempe impedimentum quo ligatus est clericus in eodem foro, ut celebrare non possit, quod non tollitur absolutione, sed dispensatione et habilitatione. Ecclesia autem in foro exteriori nunquam introduxit formam absolvendi ab irregularitate, sed dispensandi; in foro autem interiori talis irregularitas tollitur quibuscumque verbis, sive absolvendi, sive dispensandi. Unde sentit quod, licet Indultum expresse concedat potestatem confessori ad absolvendum ab omni censura et poena in foro interno, et externo, facta satisfactione ; nihilominus non posset tollere irregularitatem in foro exteriori, sed tantum in interiori, quia in illo non datur absolutio irregularitatis, sed in hoc tantum.

45. Nullo autem jure aut ratione probat hanc distinctionem Gutierez, nec ego video quomodo fundari possit ; si enim Ecclesia non introduxit formam absolvendi, sed dispensandi tantum irregularitatem in foro exteriori , peto ubi illam introduxerit in foro interiori ; nam si illam non introduxit etiam pro illo foro, non possunt confessores sua auctoritate illam introducere, ut per se constat ; at Ecclesia non magis pro uno foro quam pro alio illam introduxit, aut certe ostendatur ubi locorum ; nulla enim lex scripta de hoc ostendi potest, nec consuetudo, quia haec ad factum pertinet, et ostendi non potest; praesertim cum graviores auctores dicant id esse contra consuetudinem et stylum Curiae. Neque etiam dici potest per hoc Indultum illam formam introductam esse, nam de hoc disputamus, et ita supponitur quod probapdum est. Maxime quia haec Indulta non introducunt formam, sed supponunt et dant potestatem ad utendum illa; ergo si ante talia Indulta non erat in Ecclesia introducta absolutio, sed dispensatio irregularitatis in quocumque foro, certe per illa non fuit introducta, sed facultas per illa data est accommodata verbo absolcendi. Praeterquam quod si hoc admittitur quoadforum internum, eadem ratione esse admittendum quoad externum, quando Indulta expresse extenderent concessionem suam ad forum externum. Accedit, quod forma, sive absolvendi, sive dispensandi, quantum ad substantialia verba, ut sic dicam, non potest esse diversa in interno et externo foro, tum quia ad eumdem substantialem effectum ordinatur , tum etiam quia in secreto foro assumitur ex usu Ecclesiae in exteriori foro, quia non est multiplex Ecclesiae institutio, nec aliunde sumi potest. Aliud etiam in earesponsione, quae ex Medina sumpta est, mihi displicet, quia totam differentiam inter absolutionem et dispensationem ponit in verbo absolvendi ac dispensandi, cum tamen differentia non in vocibus, sed in re ipsa ponenda sit, alioqui non multum referret diversitas vocis, si res esset eadem, et per utramque vocem significaretur; absolutio autem et dispensatio non voce tantum, sed re ipsa differunt, ut disp. 1, de Cens., sect. 3, n. 6, notavi, et infra, in numero quadragesimo octavo, attingam, et hoc modo cadit in irregularitatem dispensatio, non absolutio, ideoque non comprehenditur sub potestate absolvendi; in quo autem illa difierentia posita sit, explicabitur in sequenti puncto.

46. Secunda opinio verior, per poenam intelligi imprimis ecclesiasticam.— Prima conditio pone ecclesiastice. — Secunda conditio. — Restat ergo declarandum, quid addatur in illo Indulto, penarum nomine, ultra censuras. Non enim possumus de quacumque poena illud intelligere, alias posset etiam suspensio vel depositio per illam facultatem absolvi; nec etiam potest coarctari ad solas illas poenas, qua impediunt absolutionem a peccatis, ut Navarrus supra sentire videtur, quia nulla poena praeter excommunicationem aut interdictum personale illam impedit. Dicendum ergo censeo, illo verbo comprehendi poenas ecclesiasticas, quae ex vi sententia, per quam imponuntur, non habent positivam perpetuitatem, aut definitam durationem, sed pendent semper ex arbitrio judicis, nam hoc arbitrium committitur confessori per hanc clausulam, et in hujusmodi paeenas cadit propria absolutio, absque ulla dispensatione proprie dicta. Hoc non invenio sub hs verbis, nec sub alia generali regula explicatum ab auctoribus, sed solum utuntur exemplis, et fatentur quasdam poeenas posse tolli, et non alias, rationem tamen differentiae non assignant. Primum ergo, quod poena debeat esse ecclesiastica, iu ipso Indulto expresse declaratur; ut autem aliqua poena ecclesiastica sit, duo videntur necessaria. Primum, ut sit poena aliquo modo spiritualis, et non mere temporalis aut corporalis. Et hac ratione poena pecuniaria non comprehenditur sub hac clausula, ut Navarrus aperte sentit, et Henriquez ex illo, et Soto expressius declarat. Idem ergo existimo de quacumque poena, quam reus non debet voluntarie suscipere, sed pati; nam talis peena nec ecclesiastica est proprie, cum a quolibet judice imponi possit ; nec ab iila potest reus absolvi, nisi tollendo a judice potestatem et jus quod habet ad puniendum illum, quod per hoc privilegium non conceditur. Deinde necessarium est ad ecclesiasticam poenam, ut per canonem, vel judicem ecclesiasticum sit imposita. Unde, si quis promisit jejunare, verbi gratia, si hoc vel illud ageret, et postea ponam incurrat, non poterit absolvi a tal pomna ex vi bujus clausulae, quia, licet illa poena sit spiritualis, non est ab Ecclesia illata, sed ex voto, et ideo ad aliam clausulam commutatio ejus spectat, licet oppositum sentiat Navarrus supra, sine probatione. Contra quem etiam facit, quod votum poenale non absolvitur proprie, sed dispensatur, commutatur, vel irritatur; illad autem est proprie poenale votum. Per ecclesiasticum autem judicem intelligimus Praelatum, sive per legem, sive per sententiam poenam imponat.

47. An confessarius sit judex ecclesiasticus. — Confessarius per hoc privilegium non tollit ponas alias positas.— Dubitari autem potest an includatur etiam confessor. Nam partem affirmantem tenet etiam Navarrus supra, et videtur probabilis, quia ille etiam est ecclesiasticus judex. In contrarium autem est, quia sequeretur posse poenitentem per hanc clausulam absolvi ab omnibus poenitentiis sacramentalibus, a prioribus confessoribus impo- sitis, quod fieri non potest, ut constat ex materia de sacramento Poenitentiae. Sequela vero patet, tum quia illa est quaedam poena ecclesiastica a paritate rationis; tum etiam quia confessor non potest aliam poenam propriam imponere, nisi sacramentaliter ; nam si aliquid aliud praecipit faciendum vel omittendum in remedium peccati, illud non est poena, sed medicina, quia non est ad vindicanda praeterita peccata, sed ad praecavenda futura. Unde, si necessitas durat, non potest tolli a sequenti confessore propter quodcumque privilegium, quia esset irrationabile ; si vero necessitas cessavit, poterit tolli non tam absolutione, quam interpretatione, quod non proprie est tollere, sed declarare obligationem cessasse; quia cessante adaequato fine obligationis legis, cessat lex. Qui discursus videtur mihi efficaciter probare, hanc absolutionem a poena non posse habere locum in poenis impositis a confessario ut sic; quod addo, quia si confessarius simul esset Praelatus, posset ut talis aliquid praecipere, sed non ex notitia confessionis, invito poenitente, de quo alias. Igitur poena ecclesiastica proprie est illa, quae per ecclesiasticas leges, aut Praelatos Ecclesiae extra confessionem imponitur, et aliquo modo spiritualis est, ac voluntarie exercenda seu servanda ex conscientiae obligatione.

48. Intelligitur deinde talis pana que non sit perpetua simpliciter. — Ultra hoc autem diximus necessarium esse ad effectum hujus clausulae, ut talis poena non sit perpetua positive, id est, non tantum indefinite lata sine praefixione termini, quae solet vocari perpetua negative, sed excludendo omnem remissionem, seu finem. Et hoc modo probatur inductione in depositione aut degradatione reali, aut verbali, quam nullus dixit posse per hanc clausulam tolli ; cujus ratio non potest aliunde sumi quam ex perpetuitate. Idem ergo erit de omni poena sic perpetua. Et ob hanc causam existimo non comprehendi etiam irregularitatem, quia est poena positive perpetua. Ratio etiam reddi potest , quia poena perpetua non potest tolli, nisi interveniat dispensatio, et ideo ubi comprehenditur sola absolutio, non includitur talis poena. Antecedens explicatur : nam in hoc differt absolutio a dispensatione, quia per absolutionem non derogatur communi et ordinario juri, sed potius exercetur actus debitus secundum jus, quando subjectum est dispositum; per dispensationem autem derogatur communi juri aliquo modo, quatenus particularis persona eximitur ab ordinaria regula juris. Et hinc est ut absolutio ab excommunicatione, quantumvis reservata, non habeat dispensationem adjunctam, si justa sit. Unde cum conceditur facultas ad absolvendum a tali censura, non conceditur actus qui secundum se sit praeter jus, sed solum delegatur jurisdictio, ad exercendum actum consentaneum juri communi, ei qui illam non habebat. At vero irregularitas nunquam tollitur nisi ex parte infringendo illud jus, quod illam ut perpetuam imponit, ideoque nunquam sine dispensatione tollitur, et ideo existimo dictum esse in jure, plus esse tollere irregularitatem, quam canonis excommunicationem. Unde etiam sequitur alia differentia inter absolutionem et dispensationem, quod absolutio non requirit specialem causam, sed solum quod ex parte personae absolvendae sit dispositio, seu non repugnantia, et in alio sit potestas ; dispensatio vero praeter potestatem requirit causam, vel ut valide fiat, ut in votis etiam poenalibus, vel saltem ut licite, ut in irregularitatibus, et aliis quae sunt de jure humano. Quia ergo nulla poena perpetua secundum jus ordinarium auferri potest, ideo in ea non habet locum mera absolutio, sed dispensatio necessaria est, ac proinde non comprehenditur sub potestate, quae ad absolvendum tantum datur, et non ad dispensandum.

49. Imo nec intelligitur poena temporaria certi termini. — Ex quo infero, idem censendum esse de quacumque poena in vindictam delicti praecise ac definitive, ut sic dicam, imposita sive per legem, sive per sententiam hominis, etiamsi non sit perpetua, si sit ad certum terminum ita praefixum, ut immutari non possit secundum ordinarium jus, quantumvis reus sit emendatus, ut est inhabilitas, vel privatio, aut suspensio ab officio ad certum tempus, vel prohibitio, verbi gratia, ab ingressu Ecclesiae, similiter ad praefixum terminum, et similes, de quibus diximus supra non esse proprie censuras, quod etiam fatetur Navarrus, dict. n. 254; vult tamen additionem hujus particulae, et penis, quae in hujusmodi Indultis fit, propter has poenas fieri; tamen, consequenter loquendo, videtur esse eadem ratio de his poenis qua de perpetuis; quia, sicut perpetuae tunc praecise imponuntur pro semper, ut sine dispensatione principis auferri non possint, quia repugnat ordinario juri , ita hae poenae praecise imponuntur pro tanto tempore, et ideo quod pro illo cessent, repugnat legi, et consequenter fieri non potest sine dispensatione ; ergo etiam hae poenae non sunt absolubiles, ut sic dicam, sed dispensabiles; ergo eadem ratione non comprehenduntur sub hac clausula. Et confirmatur congruenti ratione, nam postquam delictum est definitive judicatum ac punitum, et res transiit, ut sic dicam, in rem judicatam, non est verisimile velle Pontificem dare facultatem ad immutandam poenam, quia hoc multum derogaret rigori justitiae, et disciplina ecclesiastice, maxime cum illa poena talis sit, ut jam non pendeat ex dispositione aut conversione poenitentis, sed praecise propter peccatum praeteritum sustineatur, et ideo jam non pertineat ad absolutionem vel conversionem poenitentis, propter quam maxime videtur haec facultas concedi.

50. Explicatur demum quid per vocem a poenis intelligatur. —Haec explicatio suadetur.— Quae ergo poenae per illa verba adduntur ultra censuras ? videmur enim exclusisse omnes, quae cogitari possunt, quaeque a Navarro et Henriquez numeratae sunt, et quae sumi possunt ex glossa, in c. Ad reprimendam , de Offic. ordin., verb. 7n canonibus. Respondetur consequenter ad dicta, comprehendi omnem poenam ecclesiasticam , quae sine dispensatione per propriam absolutionem ab auctore legis, vel a judice, qui illam imposuit, auferri potest ; nonnulla enim poena hujusmodi sunt, etiamsi non sint propriee censurse, et propter illas additum fuit in Indulto verbum illud, et a poenis ecclesiasticis. Sunt autem hujusmodi illae poenae, quae non sunt medicinales, sed vindicativae, et ideo non sunt censura, et tamen nec perpetuae sunt, nec ad tempus praefisum imponuntur, sed vel indefinite ad arbitrium imponentis, vel, licet assignetur terminus , semper est cum subordinatione ad judicium Superioris, ut si persona id meruerit, possit antea personam absolvere a tali poena. In hujusmodi enim poenis non est necessaria dispensatio, sed jure ordinario tolli possunt ad prudens arbitrium judicis, nec requirunt aliam causam, praeter bonam dispositionem poenitentis. Has ergo poenas intelligo comprehensas sub hoc verbo, ut est suspensio ad arbitrium sedis, prohibitio a communione per annum, verbi gratia, nisi Superior judicet personam ita esse dispositam, ut remitti possit pars temporis, et similes. Hanc autem sententiam sic explicatam probo, tum a sufficienti cnumera- tione ; non enim possumus dicere per illa verba nihil addi, sed solum poni ad majorem exsplicationem ; quia potius confunderent, et obscuriorem redderent facultatem, si nihil adderent ; nullus autem alius modus explicandi hoc additum probabilior, aut eque probabilis apparet ; hic autem sufficienter rem declarat, et optime etiam consonat cum verbo absolvendi, nam materia circa quam debet esse proportionata actui et potestati ; ergo.

De clausula alia privilegii, pro commutandis votis et petendo debito.

51. Remittitur haec materia ad lib. de Voto. — Supererat explicanda alia clausula, quae huic facultati adjungitur in praedicta Bulla de commutatione votorum, quae confessariis Societatis conceditur. Sed de hac facultate nihil speciale occurrit, praeter ea quae supra in materia de voto generaliter dicta sunt. Solum oportet observare, illam facultatem expresse fuisse extensam ad vota jurata, dummodo commutatio in alterius praejudicium non cedat, per Gregorium XIII, in Bulla Ad perpetuam rei memoriam, anni 1575. Praeter hanc vero per communicationem cum aliis religionibus, possunt confessores Societatis uti facultate Benedictinis concessa a Martino V,ad dispensandum in votis non reservatis Papae, juxta modum eis praescriptum in nostro Compendio, verb. Dispensatio, S 10. De qua facuitate videnda etiam sunt dicta in genere in materia de voto. Praeter haec sunt duae aliae facultates, quae in Societate concedi possunt confessoribus ad dispensandum in impedimento petendi debitum contracto per illicitam copulam habitam, post factum matrimonium, cum consanguinea conjugis, vel etiam ortum ex voto simplici castitatis, ut habetur in codem Compendio, 8 8 et 9, ubi consideranda sunt et observanda, quae pro usu harum facultatum notantur. Caetera autem, quae desiderari possent, ex generali materia de dispensatione petenda sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2