Caput 3
Caput 3
Quid possint et debeant religiosi societatis praestare in sacramenti eucharistiae administratione.
CAPUT III. QUID POSSINT ET DEBEANT RELIGIOSI SOCIETATIS PRAESTARE IN SACRAMENTI EUCHARISTIAE ADMINISTRATIONE.
De hoc ministerio specialem addidit facultatem idem Paulus III, in eadem Bulla, in qua postquam concessit facultatem supra, lib. 8, cap. 3, a numero sexto, explicatam , dicendi Missas ante lucem, vel post mceridiem, subdit: Et post seu ante illarum celebrationem, aut alias Christi fidelibus ipsis Eucharistie, et alia ecclesiastica sacramenta sine alicujus pra;judicio ministrandi, diacesanorum locorum, RBectorum parochialium, et aliarum Hclesiarum, aut quorumlibet aliorum licentia minime requisita. Circa quam facultatem duo a nobis breviter explicanda sunt, scilicet potestas per illam concessa, et usus cjus.
1. Ministratio Eucharistie eget potestate. — Id ostenditur.— Circa priorem partem supponcndum est, in hoc sacramento locum habere quod supra, initio cap. 2, generatim diximus, neminem posse illud licite ministrare fidelibus, nisi ad hoc habeat jurisdictionem ordinariam, vel delegatam, seu licentiam alicujus ordinarii pastoris ; quia praebere hoc sacramentum fidelibus est unus ex potissimis actibus pascendi illos, et ideo per se pertinet ad pastores , nec potest licite ab aliquo propria auctoritate usurpari, ut latius dixi, in J tom. , tertia parte, disp. 72, sect. 2. Cum ergo presbyteri Societatis jurisdictionem ordinariam non habeant, indiguerunt hac facultate ad hoc ministerium praestandum.
2. Dictam potestatem valet Powutifex immnediate dare.—Imo de facto dedit.—beinde suppono posse Pontificem concedere hanc facultatem independenter ab inferioribus Praelatis, seu pastoribus. Hoc certissimum est, ac de fide, et constat ex suprema Pontificis potestate prorsus independente ab omnibus inferioribus. Item ex dictis supra, c. 1, n.2, et latius in materia de Poenitentia, disp. vigesima sexta, de facultate audiendi confessiones, quae difficilior videri poterat, quia majorem jurisdictionemrequirit. Denique id constat ex facto, nam expresse Paulus IlThanc concedit facultatem in dictis verbis, et iterum in alia Bulla Pauhus Hpiscopus, auni 1549, ubi quoad aliqua magis illam explicat, dicens : Nec non omnibus, et singulis Christi fidelibus, tau forensibus, quam in civitatibus et locis, in quibus socii predicti consistunt, commorantibus, aut illac transeuntibus, Eucharistie sacramentum (quod in suis Ecclesis tenere decenter socios praefatos volumus) quocumque anni tempore, preterquam in festo Paschatis resurrectionis Dominice, et mortis articulo, nisi recessitas urgeret, eorumdem fidelium parocnialiwn Ecclesiarum Rectorum licentia minime requisita, accipere libere et licite caleant, Et similia privilegia fuerunt antea men- dicantibus concessa, scilicet Minoribus a Nicolao V, ut habetur in libro Monumenta ordinum, concessione 249, et in Supplemento, concessione 159. Idem Sixtus IV, in eodem, Monumenta, concessione 160. Quibus privilegiis etiam gaudet Societas per viam communicationis. Quare non est dubium quin nosiris religiosis hoc liceat, nulla requisita inferiorum pastorum facultate.
3. Objectio diluitur. — Replica removetur tripliciter. — Objici vero potest prohibitio sub censura facta a Clemente V, in Clementina Heligiosi, de Privileg., qua prohibet omnibus religiosis sacramentum Eucharistiae ministrare sine licentia speciali parochorum, et concludit , aullo religiosis eisdem super hoc exemptionis vel alio privilegio suffragante. Respondeo, de hac Clementina dubitari posse an revocet privilegia prius de hoc lata, vel potius supponat (quod forte probabilius est) nulla circa hoc fuisse antea concessa, quod paulo inferius cxaminabimus. De privilegiis autem posteai concessis, certum est non posse per illam Clementinam revocari nec impediri, cum par in parem nuon habeat imperium, et posterior voluntas semper efticacior sit; constat autem omnia privilegia, quae citavimus, esse posteriora. Dices, in eis non revocari expresse dictam Clementinam, quod necessarium esset. Respondetur imprimis, in hujusmodi Indultis semper adjungi revocationem sufiicientem. Deinde, quando revocatio fit in actu exercito, ut sic dicam, dando contrariam facultatem, non esse necessariam revocationem in actu signato. Denique , cum in illa Clementina dicatur, sine licentia parochialis presbyteri, a fortiori intelligitur sine licentia Episcopi, ut infra dicam, et multo magis sine licentia Papae, et ita impletur conditio in ea postulata.
4. Arguitur jam contra hoc privilegium quoad clausulam sine alicujus praejudicio. — Tertio, circa illa verba, sine alicujus pravudicio, inquiri potest quid per illa significetur, avt quae limitatio vel exceptio illa sit. Et ratio dubitandi est, quia ministrando Eucharistiam alicui, nemini potest fieri injuria, nisi tantum parocho, aut Praelato illius, ad quem spectat jus administrandi iliam ; sed haec injuria cessat ratione aliorum verborum, qucrumlibet licentia minime reguisita; ergo vel illa verba nihil operantur, vel repugnant his ultimis. Responderi potest primo, illa verba non esse addita propter Eucharistiam, sed propter alia sacramenta, de quibus ibi etiam generatim mentio fit; sed quomodo hoc in aliis locum habeat, infra, capite sequenti, videbimus. Secundo ergo dicitur, illa verba fortasse addita esse, quia per hanc facultatem non tollitur jus Praelatorum, quod habent ad prohibendum subdito, propter justas causas, ne communicet ; id enim facere possunt, non solum per censuram excommunicationis aut interdicti (quod est certum in his qui talcm jurisdictionem habent) sed etiam per simplicem prohibitionem in poenam alicujus delicti, vel propter aliam justam causam. Tunc ergo in prajudicium Superiorum esset, si contra bujusmodi prohibitionem alicui Eucharistia daretur, et maxime si ei persuaderetur licitum sibi esse a nostris sacerdotibus Eucharistiam accipere, non obstante sui Praelati probibitione. Hac ergo de causa dici potuit : Sine praejudicio alterius, scilicet, habentis jurisdictionem in eum cui administranda est Eucharistia, ut bene argumentum probat, non vero propter solam jurisdictionem administrandi, in hac enim non potest fieri prajudicium, ut recte etiam probatum est, sed propter jus prohibendi talem usum ex justa causa. Unde fit, si prohibitio Superioris sit omnino injuste, licitum esse, illa non obstante, ministrare, quia tunc non fit ei prajudicium; oportet tamen ut injustitia sit evidens, nam in dubio pro Superiore praesumitur. Sequitur etiam, si proprius parochus vel Episcopus prohibeat subdito non quidem communionem simpliciter, sed ne illam a nostris sacerdotibus recipiat, talem prohibitionem nihil obstare huic facultati, quia, illa supposita, praeceptum est injustum, et directe repugnans privilegio Pontificis, et ideo nullum est praejudicium talis Superioris, etiamsi contra hujusmodi prohibitionem ejus agatur. Alio item modo potest intelligi praejudicium tertii excludi per illam particulam quoad circumstantias talis actus, ut, verbi gratia, quoad circumstantiam loci, quia ex vi hujus facultatis non potest religiosus Societatis ministrare Eucharistiam in aliena Ecclesia contra voluntatem Rectoris ejus, nam hoc cederet in praejudicium ejus. Item quoad circumstantiam temporis, ut, verbi gratia, si eo tempore daretur, quo parochiani tenentur vel in suis Ecclesiis adesse, vel Eucharistiam a propriis pastoribus accipere.
9. Et quidem verisimile est, propter hanc ultimam causam praecipue positam esse illam limitationem; et ideo fortasse in altera Bulla, quam citavi, idem Paulus III, omissa illa exceptione de praejudicio tertii, addit alteram de die Paschatis, et de articulo morts; nam quia his temporibus obligat praeceptum Eucharistiae divinum vel ecclesiasticum, et ad pastores ordinarios animarum pertinet cura ovium, praecipue quoad observationem praeceptorum, ideo pro illis duobus temporibus censentur habere speciale jus, fierique illis praejudicium, si absque eorum facultate vel consensu Eucharistia ministretur; non quod, si vellet Pontifex, non posset, cum possit sibi illam curam reservare, et cui voluerit committere, sed quod multum per hoc derogaret juri propriorum pastorum, et ideo non faciat, nec fieri expediat. Unde etiam in antiquis privilegiis similis exceptio fere semper posita est, et existimo, quamvis non fuisset expressa, subintelligendam semper fuisse, ita ut in clausula generali non comprehendantur illi duo casus, nisi in specie concedantur, ut in citato loco 3 tomi dixi. Et ideo, quamvis Julius II concesserit Minimis (ut habetur in eorum supplemento, concessione 143, et in nostro, verb. Eucharistia, S 4), ut possint ministrare in suis Ecclesiis, ac ministrari facere sacramentum Eucharistiae quibuscumque personis, quoties opus fuerit, nihilominus non existimo ibi esse comprehensam communionem Paschalem, seu annuam , quia casus adeo specialis non comprchenditur in generali clausula.
6. An ob aliud privilegium cesset praejudiciuum dando Eucharistiam in paschate.—J udicium auctoris. — Dubitari autem potest an ex aliquo alio privilegio, in quo expresse hoc concedatur, nostris religiosis vel aliis mendicantibus, per communicationem liceat. Et ratio dubii est, quia tale privilegium concesssum est (ut refert Emmanuel Rodericus, quaest. 56, articulo tertio) in specialem favorem monasterii ordinis S. Hieronymi S. Maria de Guadalupe, ex compendio privilegiorum ordinis S. Hieronymi, S 2 et 6. Et addit praedictus auctor, quod licet hoc privilegium in principio fuerit speciale illius loci propter insignem religionem et devotionem ejus, postea per concessionem Pii IV et Pii V extensum esse ad totum illum ordinem per generalem clausulam, quia omnia similia singularia privilegia, cuicumque monasterio specialiter concessa, omnibus aliis monasteriis communicantur, etiamsi in cis propria et peculiaris ratio, quae movit ad primam concessionem, non inveniatur. Unde ulterius infert per viam communicationis posse omnes religiones mendicantes gaudere eodem privilegio, sicut gaudent omnibus aliis religioni S. Hieronymi concessis. Haec tamen tam ampla extensio nullibi (quod ego sciam ) est usu recepta, nec facile posset introduci sine scandalo pastorum Ecclesie ; et ideo (quidquid sit de ipsius rei probabilitate) non consulerem usum talis privilegii, imo admonerem fideles communicantes in die Paschatis in Ecclesiis religiosorum sine licentia parochorum, ut timerent censuras a dioecesanis latas in eos qui suis parochiis non satisfecerunt. Imo etiam monerem religiosos introducentes talem usum, ut timerent excommunicationem dictae Clementina Aeligiosi, de Privilcgiis, quia non censeo illam doctrinam adeo probabilem et;securam, ut liceat illa in praxi uti, tum quia illa tam ampla extensio per duplicem communicationem , et in re odiosa contra jus parochorum, et parum fructuosa fidelibus, videtur profecto aliena ab intentione Pontificum, atque talem esse, ut sub generali clausula numquam sit comprehendenda propter specialem rei difficultatem. Tum etiam quia hinc ortum est, ut etiam post concessionem Pii IV et Pii V nunquam mendicantes vel alii religiosi ausi fuerint tali uti privilegio. Imo dubito an reliqua monasteria ejusdem ordinis S. Hieronymi illo utantur, nisi pro suis familiaribus, vel aliis ita sibi conjunctis, ut difficile possint obligari ad communicandum in parochia fortasse distante. Tum denique quia privilegium illud datum videtur non tam in favorem monasterii, vel religionis ut sic, quam peregrinantium ad illam Ecclesiam B. Virginis; unde verisimile est non comprehendi subilla generali ampliatione, imo, eo ipso quod transferatur privilegium ad aliam domum, videtur cessare fundamentum ejus. Ob has ergo fortasse causas, vel saltem ad tollendas occasiones offensionum, nuulla in privilegiis Societatis seu Compendio eorum facta cst mentio hujus ampliationis; imo regula 27 nostrorum sacerdotum praecipit ut moneantur poenitentes de communicatione in sua parochia tempore Faschae.
1. Quid intelligatur per dàem Fasche. — Occurrebat autem statim declarandum , quomodo intelligenda sit haec exceptio diei Paschatis ; sed quia de hac re late disi in citato loco 3tomi, ea hic repetere non erit necesse. Solum hic addo (quod ibi consulto praetermisi) expositionem ibi datam de die Paschae, id est, de communione Paschali, esse consentaneam declarationi nostrarum Constitu- tionum , p. 7, c. 4, 55, ubi dicitur : Pascha intelliguntur octo dies antel, et totidem post ipsum festun ; quod dictum est, quia secundum communiorem Ecclesiae consuetudinem, intra omnes illos dies impleri potest ecclesiasticum praeceptum communicandi intra annum. Unde ubi consuetudo plures dies complecteretur ad implendum praeceptum, omnes illi nomine Pascha comprehenderentur. Et ideo additur in eadem declaratione, posse ad communionem admitti in nostris Ecclesiis illos, qui, cum jam suis parochiis satisfecerint, vellent iterum aut saepius illis quindecim diebus communicare. Quod recte et juxta mentem Pontificum mihi dictum videtur, ut dicto loco probavi, et secutus est Emmanuel Rodericus supra, ita etiam mecum inielligens similem exceptionem positam in privilegiis suae religionis, etiamsi festum Resurrectionis expresse nominent, quamvis alii vocem illam aliter interpretati fuerint.
8. Ob urgentiam praecepti annui possunt fideles accipere a nostris Eucharistiam in defectu parochi. — Id tamen non procedit quoad vagabundos. — Quaeri ulterius potest, in quibus casibus liceat religioso Societatis communionem Paschalem dare fidelibus, non obstante hac exceptione. Respondeo breviter, ex vi praedicti Indulti nunquam Hcere, nisi necessitate urgente, nam haec limitaiio his verbis ibidem additur; censebitur autem necessitas urgere, tunc solum quando persona est impotens ad communicandum in sua parochia, vel ad petendam facultatem a suo parocho, tunc enim in ordine ad occasionem implendi praeceptum est vera necessitas, et non concurrentibus illis duabus circumstantiis nulla esse potest. Tenebitur autem in eo casu satisfacere postea suo parocho, et similiter parochus, si de necessitate et de communione suscepta ei satis constiterit, nou poterit subditum cogere ad communicandum iterum. Hinc vero inferunt aliqui, posse dari communionem Paschalem omnibus iter agentibus, in nostris Ecclesiis, absque alicujus parochi facultate, quia occurrit dicta necessitas. Sed hoc ex vi hujus privilegii incertum mihi est. Et imprimis distinguendum est de vagabundis, et de iter agentibus; nam de prioribus, certum existimo non posse ez ci huus privilegii communionem Paschalem accipere in nostris Ecclesiis; quia tenentur implere praeceptum in ea parochia, in qua eo tempore inveniuntur , nam ibi sunt vere subditi, et non habent alium certum parochum vel pas- torem : unde ibi censentur habere domicilium eo modo quo illius sunt capaces.
9. In peregrinis etiam non videtur dari casus necesstatis. — De peregrinis aute m non est res adeo certa, quia habent suum firmum domicilium, in quo proprium parochum habent, cui satisfacere postea tenentur, si occasione itineris alibi communicent. Et ideo de illis probabile est, quod in eo casu possint communionem accipere ab omnibus qui privilegium habent illam administrandi aliis temporibus, quia ratione excusationis illud tempus tanquam liberum reputatur. Addi etiam potest, tunc etiam intercedere voluntatem praesumptam parochi, quia ejus nihil interest quod in alia parochia, vel in regulari Ecclesia subditus communicet , dummodo sufficientem fidem afferat suae communionis. Unde maxime favet prius privilegium Pauli IIL, in quo privilegium hoc concedit pro omni casu, in quo non intervenit praejudicium tertii; nam in praedicto eventu nullum praejudicium parochorum intervenit , nec fit contra eorum jus, aut rationabilem voluntatem.
I0. Probabilius tamen eos equiparari vagabundis. — Sed licet haec probabilia sint, nihilominus obstare potest quod peregrini reputantur tanquam incolae illius loci, in quo Paschali tempore inveniuntur, et ideo jure ordinario tenentur parocho illius loci, in quo existit ipsorum hospitium, in quo habitant, confiteri, et ab eo communicari; quod constat ex his quae in 4 tomo dixi de proprio sacerdote. Unde, cum Eugenius IV (refertur in lib. Monumenta ordinum, concessione 8, et in Supplemento , concessione 315) declaraverit peregrinantes tempore Paschali reputari incolas illius loci, in quo inveniuntur, ideoque posse confiteri et communicare in Ecclesiis talium locorum, nihilominus Collector Privilegiorum mendicantium, verb. Communüicare, 82, adjunsit, id intelligendum esse de Ecclesiis parochialibus talium locorum, additque sine licentia parochi talis loci non licere religiosis hos peregrinos communicare. Unde in hoc deficiunt priores in numero praecedenti rationes de tempore libero, et voluntate praesumpta, quia solum considerant jus alterius parochi stabilis, seu firmi, ut sic dicam, et non illius qui pro tunc habet jurisdictionem, respectu cujus usurpare ministerium non esset sine praejudicio. Quapropter hanc partem non solum securiorem, sed etiam in rigore veriorem existimo. Dixi autem ; quantum est ex vi hujus privilegii, quia si intercedat taci- tus seu interpretativus consensus parochi loci, quem facile potest indicare consuetudo, quia regulariter hi parochi non multum curant de peregrinis, tunc ex alio capite posset hoc licere, scilicet, quia intervenit sufficiens licentia parochi loci, et tunc procedunt optime conjecturae factae de altero parocho proprietario. Item id dictum est ad excludendam quaestionem de aliis privilegiis, quae supra in n. 6 tacta est.
11. An dari queat Eucharistia wgrotantibus. — Circa alteram exceptionem de communione in articulo mortis, interrogari potest imprimis quae communio sub hac exceptione comprehendatur ; nam potest quis saepius communicare in infirmitate, vel in mortis periculo, vel etiam per modum viatici (juxta probabilem opinionem); debent igitur intelligi exceptae omnes hae communiones? vel cur potius una quam alia? Respondeo imprimis, non esse prohibitum ex hoc capite communicare infirmum in lecto jacentem, quando devotionis causa, et non propter mortis periculum communicat. Probatur, quia in exceptione solum dicitur, in mortis articulo. Dico autem ez hoc capite, quia ex circumstantia loci videri potest hoc non esse concessum, quia communio non fit in Ecclesia, sed in propria domo. Verumtamen neque hoc etiam impedit, quia in nulla ex praedictis Bullis limitatur haec facultas ad communionem qua fit in Ecclesia Societatis, vel alia. Et ratio est, quia hoc ministerium per dictum privilegium conceditur religiosis certo loco non addictis, ac proinde personarum, non loci privilegium censetur, nam licet in secunda Bulla interponantur illa verba: Quod (scilicet Eucharistiae sacramentum ) in suis Ecclesiis decenter tenere socios praefatos volumnus, non sunt interposita ad limitandam facultatem, sed potius ad concedendum obiter Societati novum favorem, ut intellectum est in Compendio nostrorum privilegiorum, verb. Eucharistia, S1, vel ad laudandam et probandam Societatis consuetudinem, propter quam (ut ibidem dicitur) libenter populi ad coufitendum sociis, et sacratissimam communionem de manibus eorum accipiendam confluunt; quia ergo administratio hujus sacramenti ordinarie a nobis fit in nostris Ecclesiis ex formulis praeconsecratis, et decenter servatis, ideo illius usus facta est mentio, non quia ad illum coarctetur privilcgium. Unde in priori Bulla ait idem Pontifex, et post, seu ante Missaruwm celebrationem, aut alias Chisti fidelibus Eucharistium ministra- re. Ubi adverbium alias amplissimum est, et extendit facultatem ad omnem modum decenter ministrandi hoc sacramentum ; nullum ergo locum per se excludit. Denique per antiqua privilegia concessa etiam mendicantibus, Nicolai V, et Sixti IV, et Leonis X, eadem facultas conceditur sine limitatione ad proprias Ecclesias, vel ad aliquod templum. Ex quibus obiter intelligetur non posse Societatem indulgere externis sacerdotibus, ut in sua Ecclesia Eucharistiam ministrent fidelibus, repugnante eorum pastore, cum privilegium sit religiosorum, non loci, ut dictum est.
12. An liceat nostris deferre Eucharistiam ad aegrotum per plateas. — Dices: ergo licebit religioso ex vi hujus facultatis deferre publice per vias et plateas Eucharistiae sacramentum ad aegrotos, quando non propter necessitatem, sed propter devotionem communicant. Respondeo negando sequelam, quia illud est contra communem consuetudinem, quae satis declarat illum modum administrationis pertinere ad proprium jus parochorum, ideoque illud ministerium optime comprehendi sub illa exceptione, sine alicujus praejudicio. hatio autem esse potest, vel quia ille modus regulariter non est in usu, nisi ad implendum divinum praeceptum; leges autem et jura attendunt quae regulariter seu frequenter accidunt ; vel quia tunc ministerium fit cum speciali solemnitate publica, ad quam debent concurrere alii fideles, ut decenter fiat, et fit per loca quae in ordine ad hunc usum subsunt jurisdictioni Episcoporum, et ideo non comprehenditur illud ministerium sub generali concessione, sed requiritur specialis facultas vcl Episcopi, vel parochi. Potest autem aliter ministrari sacramentum aegroto, privatim faciendo sacrum in proprio oratorio ad hoc approbato, vel in alio loco ejusdem domus de licentia Ordinarii; unde quoad hoc semper hoc minisierium pendet ab Ordinario; obtenta tamen facultate ad faciendum sacrum in loco accommodato, non erit necessaria specialis licentia ad dandam Eucharistiam, sed ex vi privilegii licebit.
13. Secundo, idem dicendum censeo, etiamsi aegrotus sit in periculo mortis, quoties non communicat ad praeceptum divinum implendum, sed ex abundantiori devotione; atque ita fit ut sola illa communio, per quam impletur praeceptum in articulo mortis, excepta censeatur. Pro quo est advertendum, praceptum illud uno actu expleri, intra tempus illius periculi facto, quia nihil aliud praecipit nisi viaticum sumere in illo articulo, quod satis fit per unum actum. Deinde cum tempus illud habeat latitudinem interdum plurimorum dierum, et praeceptum sit affirmativum, non obligat pro singulis momentis vel diebus illius temporis, sed determinatio illius potest esse arbitraria. Quamdiu ergo status infirmitatis et periculi nondum pervenit ad talem statum, ut statim, et pro eodem die obliget ad communicandum, si aegrotus velit communionem recipere devotionis gratia, absque animo implendi praeceptum, et cum proposito postulandi alio die viaticum a parocho, si periculum creverit, et obligatio magis urgere visa fuerit, tunc licitum est religiosis, ex vi hujus privilegii, ministrare illi sacramentum, quia ille nondum dici potest articulus mortis: manebit tamen integra obligatio divini praecepti pro illo articulo seu periculo, quando ad illud perventum fuerit. Simili modo si agrotus jam communicavit tempore apto ad implendum divinum praeceptum, et cum intentione implendi illud, quamvis postea, perseverante eodem periculo, per plures dies Eucharistia ex devotione accipiatur, poterit a religioso ministrari iterum atque iterum. Nec refert quod ille videatur esse articulus mortis; est enim quas imaterialiter, non quia communio fiat ad satisfaciendum obligationi illius articuli, sicut alias de communione Paschali cum proportione dicebamus, indicavimusque supra, in num. 7.
14. Discutiuntur varii casus de periculo morlis. — De suscipientibus bellum vel longam navigationem. — De proaima partui. — Ulterius interrogari potest an articulus et periculum mortis idem sint, ita ut haec exceptio ad periculum mortis extendenda sit. Unde oriuntur dubitationes aliquae, scilicet, an is, qui communicat eo quod navigationem longam et periculosam inchoaturus sit, vel quia actuale bellum est ingressurus, si in similibus casibus possit a nostris ex vi hujus privilegii communicari, vel debeat ad parochum remitti. Sed de primo dubio dictum est in 4 tomo, tractando de absolutione in articulo mortis, ubi dixi, quae pro articulo conceduntur, ad pcriculum estendi. Qua quidem regula in favoribus certa est; haec autem exceptio, de qua agimus, potius est favoris limitatio, et ideo ad vocis proprietatem et rigorem videri potest restringenda. Nihilominus tamen, si applicetur iprincipium prius positunt de observatione divini praecepti, nihil etiam oportebit inter illa duo in pra- senti distinguere, sed inspiciendum est an tale sit periculum mortis, ut ratione illius obliget divinum praceptum ad communicandum, et tunc generalis regula est, quoties communio est suscipienda ad implendam hanc obligationem provenientem ex mortis instantia, sive haec tam proxima sit, et tam certa, ut vocetur articulus mortis, sive sit magis distans et dubia, ideoque periculum appelletur, talem communionem sub hac exceptione comprehendi, quia in re ipsa, ac moraliter loquendo, ille est articulus mortis, etiamsi vulgaris modus loquendi fortasse alius sit; et quia formalis ratio hujus exceptionis non est propinquitas vel distantia mortis, sed obligatio divini praecepti, cujus observantia pertinet maxime ad curam et sollicitudinem pastoris, et ideo illi peculiariter reservatur. Quocirca in illis casibus propositis concedendum est, recurrendum esse ad parochos, et non esse communionem ab aliis sumendam sine eorum licentia. Idemque censeo de muliere praegnante, et proxima partui, si revera timet simile periculum. Aut si fortasse in hujusmodi casibus hoc non est in usu, et sine scrupulo accipitur et datur Eucharistia a religiosis, ideo est quia non existimatur tantum esse periculi, ut inducat obligationem, et ita communio magis fit ex devotione quam ex necessitate, vel certe bona fide proceditur, quia non cogitatur de tali obligatione, neque haec exceptio ad illos casus applicatur, quia non est facile omnibus id considerare et advertere; vel denique illa bona fides fundari potest in praesumpta voluntate parochorum, quibus potius gratum est hoc ministerium, quando eorum contemptus, vel aliud praejudicium non inest.
15. Quae necessitas sufficiat ut in mortis articulo possint nostri Eucharistiam ministrare. — Tandem inquiri potest quid significatum sit a Pontifice per limitationem additam huic exceptioni, scilicet, nisi necessitas urgeret. Et ratio dubii est quia, si hoc intelligatur de necessitate extrema, non erat necessaria exceptio, et ita ex vi illius nihil conceditur per hoc privilegium ; si vero sermo sit de minori necessitate, ut privilegium aliquid concedat, difficile erit gradum necessitatis praescribere aut designare. Respondeo breviter, intelligendum hoc esse de necessitate gravi, ad quam duo requiruntur. Unum est, ut proximus sit in probabili periculo mortis, neque est necessarium ut sit jam desperatus, sed sufficit probabilis conjectura. Neque in hac parte erit difficile judicium ferre; nam si periculum non judicetur tale, ut sufficiat ad obligationem divini praecepti, tunc facilius licebit communionem dare virtute hujus privilegii, quia jam non erit communio in articulo mortis. Si vero periculum judicetur sufficiens ad praedictam obligationem inducendam, tunc etiam sufficiet ad praedictam limitationem, quantum est ex hoc capite necessitatis proximi. Secundo vero necessarium est ut parochus absit, vel non possit aut nolit Eucharistiam indigenti dare, nam tunc proximus constituitur in vera necessitate. Ad difficultatem autem respondeo, non omnes concedere, posse religiosum, secluso privilegio, Eucharistiam dare ob solam necessitatem, quia non putant illud esse sacramentum tantae necessitatis; et licet eorum sententia falsa sit, ut notavi dicto 3 tomo, disput. 82, sect. 2, viderique potest Henriquez, lib. 8 de Eucharist. , cap. quinquagesimc quinto, 8 1, A, nihilominus ad tollendam omnem dubitationem utile fuit hoc in privilegio declarare. Haec autem omnia, quae diximus, procedunt generaliter de administratione hujus sacramenti circa externos; quid vero dicendum sit de familiaribus Societatis, adnotabimus capite sequenti, et baec de potestate hujus ministerii Societati concessa.
16. Frequens usus dicti privilegii enpedit. — Et de facto datur. — Circa usum vero hujus potestatis, de quo in principio hujus capitis dicere proposui, duo tractari possunt, scilicet, quid expediat, et quid fiat. De priori parte videri possunt quae de frequenti usu Eucharistiae dixi, in tom. 3, tertia parte, disp. 69, sect. 4; nam ex doctrina ibi data constat multum expedire liberaliter uti hac facultate a Pontificibus concessa , ita ut vel ipsa commoditas et opportunitas invitet fideles saltem ad eum usum Eucharistiae, quem Augustinus, epist. 118, et nomine ejus liber de Ecclesiasticis dogmatibus, c. 53, consulit, scilicet, ut saltem singulis hebdomadibus fiat. Quod consilium aliis etiam Patribus consentaneum est, nt videre licet in Chrysostomo, homil. 28, in 1 ad Cor. 4, et in 2 ad Timoth.; Bonavent., tom. 2 Opuscul., de Process. relig., cap. 21 ultimi processus, et aliis, quos loco citato adduxi. In praesenti vero addo nostros sacerdotes speciali regula 26 teneri, ut sicut pium est fideles ad frequenter comnunicandum hortari, ita monere illos debere, ne crebrius quam octavo quoque die communicent, prasertim si conjuges fuerint. De altcra vero parte, quia ad factum pertinet, nihil nos dicere oportet, sed aliorum considerationi relinquere. Testatur autem Paulus HI, in 2 Induito citato , se intellexisse populos civitatum, terrarum, et locorum apud quae habitationem socii habent, vel ubi eosdem versari aut transire contingit, exemplo allectos et inductos religiosae vitae, quam, Domino concedente, ducunt, libenter ad confitendum eisdem , et sacratissimam communionem de manibus eorum accipiendam confluere, quam populorum devotionem hactenus conservari, et hac occasione, frequentiam hujus Sacramenti per divinam gratiam multum in Ecclesia renovatam esse, omnibus notum est.
On this page