Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Quid circa aliorum sacramentorum administrationem possint religiosi societatis.

CAPUT IV. QUID CIRCA ALIORUM SACRAMENTORUM ADMINISTRATIONEM POSSINT RELIGIOSI SOCIETATIS.

1. Ratio difficultatis est, quia in verbis citatis initio superioris capitis ex primo Indulto Pauli III, eodem tenore dicitur, CAhristi fidelibus Eucharistiam, et alia ecclesiastica sacramenta sine alicujus prajudicio administrandi. Videtur ergo ita licitum esse nostris sacerdotibus caetera sacramenta libere ministrare, sicut Eucharistiam. In contrarium autem est, quia hoc neque usu receptum est, neque ad tinem Societatis est necessarium , neque ad pacem et unionem cum ordinariis pastoribus animarum, vel ad conveniens regimen earum expediens est talis facultas ; non est ergo verisimile in eo sensu esse concessam.

2. Ad hoc breviter dicendum est, nostris religiosis, per se loquendo, non licere caetera sacramenta fidelibus administrare ; sed solum in aliquibus casibus, et occurrentibus quibusdam circumstantiis. Prior pars praeter probationem adductam , quae videtur suffciens, colligi etiam potest ex illa limitatione Pontificis, sie alicujus praejudicio ; nam aliorum sacramentorum administratio, per se loquendo, usurpari non potest sine prajjudicio parochorum aut Episcoporum, absque illorum facultate. Quod explicabitur melius descendendo ad singula sacramenta, simulque altera pars conclusionis ostendetur. De tribus ergo Sacramentis tantum potest esse sermo, Baptismo, Extrema-Unctione, Matrimonio ; nam de Poenitentia et Eucbaristia jam dictum est; Cenfirmatio autem et Ordo non sunt sacramenta pertinentia ad sacerdotes ut sic, sed ad Episcopos ; hac autem facultas conceditur sacerdotibus. Et licet in aliquo casu, vel aliqua administratio possit per Summum Pontificem committi sacerdoti simplici, id tamen nunquam fit per generalem clausulam, sed per privilegium valde speciale, nec conceditur quasi ordinaria delegatione, sed valde extraordinaria, et ex causa multum urgente ; et ideo certum est hic non esse sermonem de illis sacramentis. Quid autem in hoc genere concessum sit Societati, dicam iu fine hujus capitis.

Circa Baptisimum ministrandum enucleatur resolutio data numero praecedenti.

3. Primum pronuntiatum. — De Baptismo igitur certum est non licere nostris sacerdotibus illum solemniter ministrare fidelibus ordinarie, et in his regionibus in quibus singuli fideles habent ordinarios pastores, ad quos ex officio pertinet talis sacramenti administratio. Hoc indubitatum est apud omnes, quia jure communi hoc prohibitum est, cap. Placuit, 2, 16, q. 1, ubi Eugenius Papa prohibet monacho baptizare ; et licet dici possit appellatione monachorum non venire clericos regulares, juxta doctrinam receptam apud Navarrum, Comment. 4, de Regularibus, n. 40 et 41, nihilominus omnes intelligunt sub ea prohibitione comprehendi universos religiosos , quibus cura animarum commissa non est; quod glossa ibi dixit: Non habentibus populum, quia, ubi ratio prohibitionis non fundatur in speciali conditione monachatus, sed in generali status religiosi, appellatione monachi omnes religiosi veniunt, ut notavit idem Navarrus, consil. 10, de Statu monach., ex Panorm., c. 2, de Postulando. Hoc autem commune jus speciali aliquo privilegio nobis concesso derogatum non est, nec credendum est per illa generalia verba derogari, propter ea quae ponderavimus in numero primo, arguendo pro parte negativa, et quia privilegium, quatenus juri contrarium, stricte est interpretandum, et non est ad id extendendum, si alio modo potest habere effectum ; hic autem potest, ut explieabimus.

4. Baptismus emtva casum necessitatis solemniter est ministrandus. — Atque hinc colligitur, extra casum necessitatis, nullo modo licere nostris religiosis virtute hujus privilegii Baptismum ministrare. Probatur, quia absque necessitate non est Baptismus ministrandus nisi solemniter, ut tomo 3, disp. 31, sect. 5, ad finem , dixi; sed solemniter non potest ministrari , ut ostensum est; ergo. Item, quia extra necessitatem solus parochus habet jus baptizandi ; et privilegium nihil concedit contra hoc jus, juxta verbum illud, sine praejudicio tertii. Sicut enim supra dicebamus, jus ministrandi Eucharistiam tempore necessitatis divini aut ecclesiastici praecepti, esse adeo proprium pastoralis muneris, ut contra illud noluerit Ecclesia privilegia concedere, ita majori ratione judicandum est de jure baptizandi, quia Baptismus multo magis necessarius est ex divino jure, et quia per illum admittuntur homines in gremium Ecclesiae, quod maxime pertinet ad illius pastores. Unde tandem concluditur, nihil speciale concessum esse Societati, quoad ministerium hujus sacramenti, saltem pro his regionibus, in quibus Ecclesia satis fundata est ; quia, licet in necessitate possint religiosi Societatis baptizare sine solemnitate, hoc non est privilegium, sed commune jus. Et ideo in Compendio Societatis, verb. Sacramenta , adnotatum est id posse nostros quoad hoc in necessitate, quod jus commune habet. Quamvis in tali articulo fortasse praeferendus esset minister Societatis, ratione privilegii, ut statim circa Extremam-Unctionem explicabo, num. 9, in fine.

5. Secundum pronuntiatum. — Deinde , si Societati, vel aliquibus operariis ejus, populi aliqui commissi sint, tunc baptizare poterunt etiam cum solemnitate, non ex privilegio, sed ex jure communi, cap. Doctos, 16, q. 1; nam ratione muneris commissi necessario convenit talis facultas. Atque hoc modo possunt nostri sacerdotes, qui in terris Gentilium versantur , eis Baptismum ministrare ; quia, eo ipso quod ad praedicandum gentibus , vel aliis infidelibus mittuntur, eis committitur, ut ad Ecclesiam recipiant qui ingredi voluerint, eisque demandatur tota cura illarum animarum. Praeterquam quod etiam ibi concurrit titulus necessitatis, quia non sunt alii ministri a quibus gentes illa baptizentur. Unde etiam ibi habere potest locum privilegium Pauli III, quia talis Baptismus sine alicujus prajudicio datur, cum ibi proprii pastores animarum non inveniantur, praeter Summum Pontificem, cujus proximi delegati sunt postri praedicatores. Inter nostros autem oportebit subordinationem servari, non enim omnibus haec cura aeque tributa est, sed inferioribus per Superiores ; et ita unusquisque tantum habebit potestatis, quantum ei fuerit a Superiore commissum.

6. Limitatur precedens pronunciatum.—hoec autem locum habent, quamdiu in illis regionibus non sunt fundatae Ecclesiae, in quibus sint proprii Episcopi, vel parochi, nam tunc cessat necessitas, quia eis ministerium incumbit, et jam intercedit praejudicium tertii, sine facultate pastoris illius ministerium usurpando. Cessat denique quoad hanc partem delegatio facta; nam intelligenda est solum fieri, quamdiu ordinarii pastores deficiunt. Atque eodem modo intelligenda esse opinor privilegia, qua a Leone X, Paulo III et IV, referuntur concessa nonnullis religiosis mendicantibus , ut inter Indos et infideles possint baptizare eos qui ad fidem convertuntur; semper enim talia privilegia sine praejudicio tertii, et sine confusione et perturbatione ecclesiastici ordinis intelligenda sunt, et ideo pro illis locis dantur, quae carent propriis pastoribus, et parochis distinctis ab ipsis religiosis; ideoque ubi Ecclesiae sunt fundatae, etjurisdictiones sunt distinctae, et populi propriis parochis commissi sunt, non possunt religiosi ex vi talium privilegiorum baptizare solemniter etiam in suis Ecclesiis, sine licentia parochorum, neque etiam privatim, nisi in articulo necessitatis. Quod etiam ex fine talium privilegiorum intelligi potest; ordinantur enim ad convenientem fidei plantationem, et propagationem in illis regionibus; ad hunc autem finem non est necessarium, nec conveniens, ut usurpent jus parochorum, quando illis jam cura commissa est. Et ideo Pius V, anno Domini 1567, quasi interpretans priora indulta, solum concessit religiosis ut possint baptizare in locis illarum regionum ipsorum cura commissis, vel committendis; ergo in his quae aliorum curae commissa sunt, se intromittere non debent. Quod ipsa etiam ratio naturalis postulat; nam ubi populiilli sunt inter religiosos diversorum ordinum distributi, jurgia inter eos excitarentur, si unus vellet baptizare in populo alteri commisso; et singuli volunt jus suum servari; debent ergo etiam ipsi aliorum jura servare, sive alii religiosi sint, sive seculares clerici.

7. Tertium pronuntiatum. — Hoc pronuntiatum ubi maxime locun habeat. —Haec autem masime locum habent quoad Baptismum parvulorum , qui ex fidelibus jam baptizatis oriuntur; nam si parentes habent aliquem proprium parochum , ad illum sine dubio spectat baptizare filios eorum; et procedunt omnia, quae diximus numero praecedenti. De his autem qui de novo convertuntur ad fidem, et adulti baptizantur, vel parvuli ex voluntate parentum infidelium, aut simul ad Baptismum venientium, potest esse diversa ratio; quia illi non sunt de Ecclesia, et ita nondum subsunt jurisdictioni parochorum; ergo adhuc circa illos durat Pontificia facultas per privilegia concessa. Item in illis etiam durat ratio et finis illius facultatis, scilicet, ut fides possit propagari ; imo et verba ipsa proprie verificantur, quia omnes hi revera sunt denuo conversi ad fidem, et ad hos baptizandos dantur haec privilegia. Est igitur hoc mihi valde probabile. Ut tamen clarius et certius loquamur, distinguere possumus inter hujusmodi infideles; nam quidam esse possunt incolae eorumdem locorum, vel dioecesum, quae propriis parochis vel Episcopis subsunt. Voco autem incolas non solum eos qui ibi domicilium habent, sed etiam omnes qui ibi ad tempus commorantur, vel peregrinantur, et ibi ad fidem convertuntur, sive ad hunc finem illuc pervenerint, sive quacumque alia ex causa; alii vero sunt omnino extranei, qui extra totam dioecesim commorantur. De his ergo posterioribus mihi non est dubium, quin possint baptizari a nostris religiosis, inconsultis Episcopis vel parochis earum regionum. Ut, verbi gratia, sireligiosi babitantes in Episcopatu Mexicano, inde egrediantur ut per alias insulas vel provincias infidelium discurrant, ibi baptizare poterunt quos converterint, quia illi non sunt aliorum curae commissi, et ideo baptizari possunt sine alterius praejudicio ; non enim fit injuria Episcopo unius loci, baptizandi extra territorium ejus, argumento illius regulae juris, quod euxtra territorium us dicenti non paretur impune , c. 9, de Constitutionibus, in 6.

8. Ubi etium minus sit probabile.—De prioribus vero infidelibus res videtur esse dubia; securius tamen existimo in hoc parere Episcopo dioecesis , nam ille habet jus in totum illud territorium, eique est commissa cura omnium animarum ibti existentium , sive ut nutriantur in fide, sive ctiam ut generentur, seu ad fidem convertantur. Quamvis enim Ecclesia non habeat jurisdictionem coercivam, seu coactivam in infideles non baptizatos, habet tamen jurisdictionem, ut sic dicam, voluntariam, et curam pastoralem, quae in Summo Pontifice est respectu totius orbis, et in singulis Episcopis pro suis dioecesibus. Et ideo sicut jus administrandi alia sacramenta tidelibus in tali diaecesi pertinet ad Episcopum ejus, ita ministrare Baptismum infidelibus in eadem dioecesi sub eodem jure per se ac ordinarie continetur. Contra hoc autem jus non est data religiosis facultas administrandi sacramentum Baptismi, nullibi enim invenitur, et generalia verba non sufficiunt, ut sape dixi. Consulenda sunt tamen alia Indulta et privilegia Apostolica , si qua fortasse sunt a Sede Apostolica aliis religionibus Concessa; nam illis poterit etiam uti Societas ad arbitrium Praepositi generalis.

Circa Extremam - Unctionem emucleatue dicta resolutio num. 9.

9. Ad hoc sacramentum non datur privilegium. — In necessitate tamen de jure communi possumnus ministrare hoc sacramentum.—lmo et privilegium tunc locum habet. — De sacramento Extremae-Unctionis certum est, per se loquendo, non posse a nostris religiosis ministrari ex vi dicti privilegii Pauli II, neque alterius, quod specialiter Societati concessum sit, nullum enim aliud reperietur, et illa verba generalia dicti Indulti Pauli III non sufticiunt, propter illa omnia, qua adduximus c. 3, n. 3, qua hic merito applicari possunt. Nam hic etiam extat jus generalis Concilii prohibentis religiosis hoc ministerium sub censura excommunicationis in Clement. 1, de Privil., quod non derogatur, nisi per expressam vel specialem clausulam. Hic etiam facit illa particula, sine alicujus prajudicio, quod in hujus sacramenti administratione etiam interveniret. Dixi autem ez vi dictorum privilegiorun, quia aliud est ratione necessitatis; si enim aegrotus indigeat, et in vero periculo sit constitutus, et parochus non adsit, aut nolit hoc sacramentum ministrare, poterit a nostris conferri sine illius licentia, et secluso scandalo; illud tamen non est illis solis concessum, sed cuilibet simplici sacerdoti, ut in materia de Extrema-Unctione dixi, disp. 36, sect. 2, quia licet hoc sacramentum non sit absolutae necessitatis, est tamen magnae utilitatis, et aliquando potest esse valde necessarium, ideoque ex voluntate interpretativa superiorum Praelatorum, in eo casu legitime confertur a quocumque sacerdote idoneo. Et ob eamdem causam censui in materia de Excommunicatione, illam Clementinam non extendi ad hunc casum; quia non est verisimile Concilium voluisse ut religiosi non subvenirent proximis extreme indigentibus, sed ut jura parochorum non usurparent; tunc autem non usurpant, quia ipsi irratio- nabiliter essent inviti. Ob eamdem rursus causam pro eo eventu locum habet privilegium Pauli IIT, quia jam non intervenit praejudicium tertii, quod saltem ad hoc deserviet, ut sine ullo scrupulo et contentione opinionum (non enim deest in pradicto puncto) hoc fieri possit. Conferre etiam potest ut nullus possit nostros in eo casu impedire ab hujusmodi ministerio. Videtur etiam ratione hujus privilegii praeferendus religiosus Societatis in eo casu cuilibet simplici sacerdoti, qui jus aut facultatem non habeat ad ministrandum illud sacramentum, quia ille non potest usurpare hoc ministerium nisi praecise ratione necessitatis ; tunc autem respectu illius nulla est necessitas, quia adest minister delegatus a Summo Pontifice pro tali casu.

10. Excipiuntur familiares nostri quos possumnus ungere. — Potest praeterea Societas ministrare hoc sacramentum non solum suis religiosis, quod clarum est, sed etiam familiaribus suis ac domesticis famulis. Hoc concessit Paulus III, in secundo Indulto supra citato, his verbis : Zis vero, qui in ipsorum Preepositorum et sociorum morantur obsequio, cuncta libere possint ministrare ecclesiastica sacramenta, et ipsos cum decedunt, in eorum cameteriis sepelire. Ubi, licet in specie non loquatur de Extrema-Unctione, sine dubio illam comprehendit, tum quia illa distributio cuncta, propter illam maxime addita videtur; tum quia concedendo sepulturam, declarat se com - prehendisse omnia sacramenta, quae ad illam praeparant. Tum praeterea quia alias nihil speciale concederet pro his familiaribus; nam qua ratione non comprehenderet Extremam- Unctionem, eadem non includeret viaticum. Tum denique quia hic non est addita aliqua exceptio, neque illa limitatio, sine praejudicio tertii; quia supponitur in his familiaribus propter specialem conjunctionem ad Societatem esse peculiarem rationem , ob quam nullum fit praejudicium parochis administrando eis sacramenta maxime propria parochorum, quia quodammodo illi sunt sub cura Societatis. Praeter hanc vero concessionem Leo X concessit Minimis, ut possint hoc sacramentum ministrare familiaribus suis in habitu seculari servientibus, ut in eorum Compendio refertur, v. 51, et in nostro, verb. Familiares, S 2; et S 1 refertur similis concessio Martini V, facta monachis S. Benedicti, ex Compendio Minorum, verb. Familiares, S 10, quibus privilegiis Societas per viam communicationis gaudet,

11. Ut familiaris noster dicalur, due conditiones requiruntur.— Inquiri autem hic potest, qui sint familiarium nomine in prassenti intelligendi ; alias enim amplas habet significationes, ut numero decimo quarto attingam. Et est ratio dubii, nam in Concilio Tridentino, sess. 24, c. 11, de Reformatione, ubi de his privivilegiis tractat, declarat, solum extendi ad eos, qui actu serviunt religiosis, et intra eorum septa ac domos resident, subque eorun obedientia vivunt. Unde duas conditiones in his requirit, ut ad hunc effectum censeantur familiares : una est, ut intra septa ac domos religionum habitent; altera est, ut actu serviant, et sub obedientia religionis vivant; hanc enim unam esse existimo; non enim necesse est ut familiares promiserint obedientiam religiosam, nam hi, non familiares, sed conversi essent; dicuntur ergo esse sub obedientia, quia ratione muneris serviendi consequens est ut obedire debeant. Dubitari autem potest an hae duae conditiones conjunctim requirantur, ut particula et a Concilio posita in rigore postulare videtur, vel divisim quaelibet dictarum conditionum per se sufficiat ; quia Indultum Pauli IlI solum requirit ut in obsequio Societatis quispiam moretur, id est, occupetur; sufficit ergo conditio servitutis sine habitatione ; multi enim actu servire possunt domibus Societatis, quamvis non intra eas, sed in propriis habitent. Et in privilegio monachorum S. Benedicti expresse dicitur : Tam intra, quam extra septa comanorantibus.

12. Primum assertum in proximo dubio. — Circa boc imprimis dicendum est, stando decreto Concilii Tridentini, utramque conditionem esse necessariam, ut ex contextu manifeste constat. Illud autem decretum hodie non obstat quominus, si in privilegiis plus conceditur, possit Societas illis uti, quia Pius V declaravit, ut gratiae hujusmodi nou censeantur derogatae per Concilium Tridentinum, nec restrictae ; ita refert absolute et sine limitatione Emmanuel Rodericus, quaest. 56, art. 14. Tamen in nostro Compendio, verb. Concilium Tridentinum, S 3, in scholio additur, hanc confirmationem seu revalidationem Pii V intelligendam esse quoad casus occultos, seu non manifestos, quia pro hujusmodi tantum fieri solent hujusmodi concessiones, vivae vocis oraculo. Ego videre non potui originalem litteram, in qua illud oraculum continetur; tamen, si in ea non additur limitatio, sed absolute fit concessio, ut men- dicantes possint uti gratiis antea sibi concessis, etiam quoad illas quae per Concilium Tridentinum sunt derogatae aut restrictae, prout revera videtur concessisse; ita enim in nostro Compendio, et a dicto auctore refertur; non dubito quin, quantum ad praesens attinet, illa privilegia integra sint, etiam quoad illa ministeria, quae non occulte, sed publice fiunt, ut sunt ministerium Extremae- Unclionis, vel Eucharistia in articulo mortis, vel etiam sepultura. Quia vero concessio Pii V non est absoluta, sed solum in foro conscientia seu occulto, ideo si parochi vellent sibi vendicare aliquod jus circa hujusmodi personas, et in exteriori foro illud postularent, non posset eis resisti virtute privilegiorum, nisi quatenus per Concilium Tridentinum non sunt restricta; quamdiu autem ipsi non resistunt, tuta conscientia possumus uti privilegiis juxta concessionem Pii V.

13. Secundum assertum. — Onstenditue quoad primam conditionem habitendi intra septa. — Pius V non videtur derogasse hanc conditionem. — Addo vero ulterius in praesenti puncto non esse necessariam concessionem Pii V, saltem in nostra Societate, considerato solo privilegio quod habet a Paulo IlI, et usu, quem circa illud observat, quidquid sit de concessione potestatis. Hoc constat ex Compendio privilegiorum, verb. Familiares, ubi in scholio additur : Familiaribus Eatrema- Unctio poterit administrari, atque adeo iis solis qui in domibus, Collegiis, vesidentiis, e aliis locis Societatis habitaverint , extra septa vero cum illis periude ac cum aliis agatur. Duae igitur conditiones posita a Concilio Tridentino a nostra Societate quoad usum hujus facultatis acceptantur. Nam prior, quae est de habitatione intra septa monasterii, expresse in praedictis verbis postulatur, quae non continent solam privatam (declarationem, sed etiam applicationem facultatis, quae a Praeposito generali fit, juxta potestatem a Sede Apostolica sibi concessam. Estque illa conditio valde consentanea rationi, tum quia non expedit religiosos extra suas domos exire ad ministranda publice sacramenta Eucharistiae, vel Extremae-Unctionis infirmis, in privatis eorum domibus, cum in illis locis facile possit hoc ministerium per parochos fieri, et jure debeat. Tum etiam quia hoc utile est ad pacem et unionem cum eis conservandam, et ad tollendum omne scandalum, cumque quoad hanc partem facile possit Concilium Tridentinum observari sine ullo gravamine vel dispendio religionis, imo cum ejus commoditate, consultius profecto est illud observare. Imo hac ratione verisimile est, non fuisse mentem Pii V quoad hanc partem aliquid concedere contra decretum Concilii, quia ipse solum intendit conservare eas gratias religionis, quae vere cedunt in favorem ejus, et exterius non possunt pastores Ecclesiae perturbare; ideo enim addidit illam restrictionem, in foro conscientie ; haec autem gratia quoad hunc usum nihil ad favorem religionis pertinet, et aliquam perturbationem exterius afferre potest.

14. Idem ostenditur quoad secundam conditionem actualis servitii.— Vos familiaris varia in jure, et Doctoribus. — Actu servit quispiam, licet non semper serviat, vel serviat gratis. — Alia vero conditio de actuali servitute a Paulo IIl in nostro Indulto postulatur per illa verba : Qui in sociorwn morantur obsequiis; idem enim est morari in obsequiis, quod actu servire. Hamdemque in rigore postulat nomen fumiliarium, quotiescumque in Apostolicis Indultis talis gratia pro familiaribus conceditur. Ad quae Indulta et multa alia privilegia intelligenda, necessarium esset exponere quid nomine familiaris in jure significetur. Quod tractant ex professo Doctores in c. In litteris, de Testib., c. ult.. de Verbor. signif., in 6; et Speculator, in Summa, tit. de Teste; et Franciscus Penna, in Directorio Inquisitorum, comment. 119, qui dicit, nulla lege in jure communi praescribi quinam sub ea appellatione comprehendantur. Felinus autem, d. c. Z7n litteris, num. 1, dicit, cum familiaris a familia derivetur, sicut familia multipliciter dicitur, ita et familiares. Familia autem interdum significat gentem, vel cognationem, vel servos, vel filios, vel totam congregationem unius domus. Nihilominus tamen frequentiori usu familiares dicuntur respectu alicujus qui illi aliquo modo inserviunt, et commensales sunt, ita ut expensis ejus alantur, et cum illo regulariter cohabitant ; ita colligitur ex d. c. ult. de Verb. signific., in 6, ibi, in tuis empensis continue domestici commensales. Ubi glossa advertit illud continue, civili modo esse intelligendum, quia non obstat quominus aliquando possit abesse, non solum pro negotiis domini, ut statim in textu declaratur, sed etiam pro negotiis propriis, ut recte glossa declarat. Quae etiam addit (quod ad intelligentiam Concilii Tridentini notandum est) quod licet aegrotet, actu servire intelligitur, juxta leg. Cum heres,S Stichus, ff. de Statu lib. Non est autem simpliciter necessarium ut aliquis familiaris censeatur, quod propter stipendium vel mercedem inserviat ; nam, licet gratis id faciat, familiaris censetur, ut cum Joanne Andrea docuit Felinus supra, favetque Concilium Tridentinum, sess. 14, c. 5, de Reformatione, ubi privilegium litterarum conservatoriarum ad duos familiares limitat, et addit : S7 tamen illi propriis sumptibus ejus viverint; significans non esse hoc de ratione familiaris, quamvis illa conditio augeat quodammodo, ac commendet familiarium conjunctionem; in rigore autem satis est quod inserviant, seu in obsequiis alicujus morentur. Et hoc modo loquitur sepe de familiaribus Episcoporum Concilium Tridentinum, sess. 23, c. 9, de Reform., sess. 25, c. 1, de Reform., ubi familiares a consanguineis distinguit, indicans dici a familia, ut significat domum, non ut de cognatione, seu genere dici solet. Nec dubium est quin in praesenti hoc modo sumatur, et respectu religionis non potest alia familiae acceptio accommodari. Ex quo inferri videtur, etiam requiri in his familiaribus, quod intra septa monasteriorum habitent, nam in illa significatione familia propria non dicitur una, nisi quae unam et communem habet habitationem. Unde Felinus supra dicit, quemcumque familiarem appellari etiam domesticum, juxta jura civilia quae citat: domesticus autem proprie non dicitur, nisi qui in eadem domo habitai; ergo non immerito haec conditio postulatur ad usum praedictae facultatis circa familiares.

15. Tertium assertum, ex vi privilegii alterutram conditionem sufficere. — Nihilominus tamen assero tertio, quod licet hic usus et valde prudens, et tutior sit, nihilominus in rigore privilegiorum non requirit utramque conditionem. Nam imprimis ex vi nostri privilegii Pauli IIT, et alterius similis concessi Minoribus, l. Monumenta ordinum, concessione 215, nonrequiritur, nisi ut in obsequiis religionis morentur, quod potest esse sine habitatione intra septa monasterii, ut perse constat. Deinde, etiam nomen familiarium in rigore id non postulat, ut ex communi usu constat, nam de familia Episcopi dicuntur famuli, etiamsi non habitent intra domum ejus, hoc enim accidentarium est. Denique in privilegio Martini V, concesso Benedictinis, expresse dicitur, intra et extra septa suorum monasteriorum commorantium , ut refertur in Compendio Minorum, tit. Familiares, § 10, et in nostro, § 1; unde vel non omnes familiares sunt domestici, vel latius sumenda est appellatio domestici, non a domo materialiter sumpta, sed formaliter, ut dicit congregationem domesticam, seu familiarem ac oeconomicam.

16. De altera vero conditione habitatiouis in eadem domo, quod interdum per se sola sufficiat, colligi potest ex concessione facta Benedictinis, quae sub his verbis refertur in nostro Compendio, verb. Zatrema-Unctio . Possunt nostri iis, qui intra septa collegiorum seu domorum infirmati fuerint , EatremamUnctionem Apostolica auctoritate libere et licite, parochialis presbyteri, vel alterius cujuscumque Episcopi, vel Superioris licentia, vel assensu nullatenus requisito, minisirare. Quae concessio videtur distincta ab alia superius citata, nam haec habetur in Compendio Benedictino, verb. Unctio-Eatrema, S1; illa autem in verb. Familiares, S 10. At vero in hac nulla familiaritatis, obsequii aut servitii mentio fit, sed solum postulatur ut intra monasterium aliquis eegrotet, quod potest contingere, vel occasione hospitii, vel, si contingat aliquos saeculares intra monasterium vel collegium studii causa, vel per aliam similem occasionem diutius commorari. Quod olim consuetum esse, ex regulis Basihi et Benedicti constat. Nostrae ctiam Constitutiones permittunt aliquando in nostris collegiis hujusmodi juvenes educari, parte quarta, c. 3, S 3, in Declar., lit. B, et c. 9, lit. A. Pro hujusmodi ergo casibus utilissimum erit hoc privilegium hoc modo intellectum, et dum aliud iu contrarium non occurrit, is videtur legitimus sensus ejus, imo in hocsensu videtur pro Societate admissum et applicatum in dicto Compendio, verb. Hatrema-Unctio.

17. Ad ministrandam familiaribus Eucharistiam et Unctionem nou requiritur approbatio Episcoporum. — Ultimo circa facultatem hanc ministrandi sacramenta familiaribus, vel secularibus in domibus nostris commorantibus, dubitari potest a quibus religiosis possit haec ministratio fieri, id est, an ab omnibus sacerdotibus simplicibus etiamsi ab Episcopis approbati non sint, vel indigeant hujusmodi approbatione. Sed hoc nullam fere dubitationem apud me habet. Primo enim de sacramentis Eucharistiae et Extremae-Unctionis generaliter censeo, nullam approbationem necessariam esse ad illa ministranda. Quod de Eucharistia ostendi in 3 tomo, 3 p., disp. septuagesima secunda, sect. 2; et rationes ibi fac- tae idem probant de Extrema-Unctione ; quia Concilium Tridentinum, ubi de illa approbatione agit, solum ad confesssiones audiendas illam requirit, sess. 23, c. 15 de Reformat. Ubi vero agit de ministro Extremae-Unctionis, solum dicit esse aut Episcopos, aut sacerdotes ab ipsis rite ordinatos per impositionem manus presbyterii, sess. 14, c. 3, et can. 4, de Extrema-Unctione. Ergo ex decretis Concilii specialis approbatio non est necessaria; neque etiam ex alio jure quod ostendi possit , nam ad sacramenta ministranda ex communi jure, tam divino quam ecclesiastico, sufficit potestas Ordinis, quae in praesenti est in omnibus sacerdotibus, et jurisdictionis, qua quoad illa duo sacramenta per praedicta privilegia a nostro Generali applicata sufficienter nostris sacerdotibus delegatur.

18. Requiritur tamen pro confessionibus audiendis. —Pro sacramento autem confessionis, necessariam existimo approbationem Episcopi ad usum horum privilegiorum circa familiares , quamvis nonnulli moderni dubitare videantur. Probatur autem, quia Concilium, dicto c. 15, hanc approbationem requirit in omnibus regularibus, ut audire possint confessiones secularium ; hi autem familiares, seu domestici habitatores, seculares sunt; ergo comprehenduntur sub dicto decreto. Cui existimandum non est derogatum esse per concessionem Pii V, qua confirmavit privilegia mendicantium, etiam in his qua per Concilium Tridentinum restricta videbantur. Nam decretum illud de approbatione confessorum non est per se ad restringendum hoc privilegium circa familiares, sed ad constituendam conditionem necessariam, ut aliquis sit sacerdos idoneus ad confessiones audiendas, quam idoneitatem necessario ac veluti ex natura rei supponit illud privilegium, et quodcumque simile. Et ideo unum decretum alteri non repugnat, sed privilegium semper accommodari debet ad eum, qui secundum sacros canones idoneus fuerit confessionibus audiendis. Quod si inde sequatur aliqua restrictio quoad personas, nihil refert, nam accidentaria et materialis est.

Circa matrimonium denique explicatur resolutio posita in num. 2.

19. Ubi sunt pastores, non valet privilegium assistendi matrimonio. — Superest dicendum de matrimonio, in quo sacerdotis ministerium ad duo tantum desiderari potest. Primo ad substantialem valorem ejus, juxta novum decretum Concilii Tridentini, sess. 24, c. 1, de Refor., ubi requirit praesentiam parochi, vel alicujus sacerdotis de licentia ejus ad valorem matrimonii. Unde constat ministerium hoc a nostris sacerdotibus usurpari non posse, quia non sunt parochi animarum; ergo sine licentia parochorum vel Ordinariorum non solum non possunt licite hoc praestare, verum etiam neque eorum praesentia aliquid conferet ad valorem matrimonii. Et quamvis Pontificis licentia posset ad hoc sufficere, quia hac nunquam excludi potest, semperque a fortiori comprehenditur, etiamsi de parocho aut de Ordinario solum mentio fiat, nihilominus talem facultatem hactenus Societati non concessam, nec per specialia ejus privilegia, nec per communicationem aliorum, quia nulli etiam religioni concessum est, nisi ubi religiosis concessum est ut parochorum munus sustineant, ut in superioribus tactum est, numero quinto, et statim numero sequenti etiam dicemus ; tunc autem non operantur proprie ex privilegio, sed ex jure ordinario, quia tunc adsunt matrimonio conirahendo ut parochi.

20. Nec item valet ad benedicendas nuptias. — Uhbi non dantur pastores, valet privilegium assistendi. — Aliud ministerium circa hoc sacramentum est, solemnis benedictionis nuptiarum, quod specialiter et sub gravi censura religiosis prohibitum est in Clementin. Zeligiosi, de Privilegiis. De quo etiam nullum invenio privilegium, quo facultas detur religiosis ad solemnizandum matrimonium, vel quo dicta prohibitio derogata sit. Nihilominus in Compendio Societatis, verb. Sacramenta, in fine, additur in scholio ab auctore ejus, non licere nostris matrimonium ministrare, nisi in illis provinciis in quibus necessitatis causa a Praeposito generali permissum fuerit. In qua declaratione supponitur, Praepositum habere potestatem concedendi hanc facultatem, saltem necessitatis causa. Hanc autem necessitatem intelligo esse solum in eis regionibus in quibus nulli sunt proprii Episcopi, aut parochi, seu pastores animarum, quia extra illas regiones nulla potest reputari necessitas; nam, licet in aliquo particulari casu possit deesse parochus , tamen, cum ille defectus non sit de re admodum necessaria, non statim ratione illius licitum est hoc ministerium usurpare, sine peculiari Indulto, quod circa hoc non invenio. Potestas autem concedendi praedictam facultatem pro illis remotissimis regionibus in praedicta necessitate existentibus, solum videtur fundari posse in Indulto Pauli III, quo concedit facultatem ministrandi omnia sacramenta sine praejudicio tertii. Nam sub administratione sacramentorum comprehenditur quidquid ad substantiam vel solemnitatem eorum pertinet; et in illo casu, seu in illis locis non intervenit praejudicium tertii; ergo nihil est cur haec facultas sub illa generali clausula non contineatur.

21. Imo in iis locis nunc ordinarie nostri assistunt.— Maxime, quia, ut supra dicebam, eo ipso quod nostri auctoritate Apostolica ad has regiones mittuntur, illis cura illarum animarum committitur, quae ad fidem convertuntur, vel quacumque occasione ibi degunt, et fideles ac baptizati sunt. Confirmatur ex alio Indulto Pauli IIT, anni 1549, Zicet debitum, etc., ubi Praeposito Societatis conceditur, ut cum aliquos ex sociis in Saracenorum, paganorum, aliorumque infidelium terras, et provincias alias remotissimas miserit, possit eis auctoritate Apostolica concedere varias facultates longe graviores, ut dispensandi aliquando in gradibus probibitis, benedicendi coemeteria et paramenta ecclesiastica. Et quamvis in his gratiis non liceat argumentari a simili, neque etiam a majori ad minus, quia pendent ex voluntate expressa concedentis, nihilominus ex illa concessione celligimus hanc facultatem nec fuisse negatam a Pontifice, nec denegandam, si postularetur ; non fuisse autem postulatam, non quia usus ejus non esset in illis regionibus necessarius, sed quia supponebatur concessa Societati in prioribus privilegiis, et jam esse usu receptam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4