Caput 5
Caput 5
De spiritualibus exercitiis quibus ad proximos iuvandos societas utitur, ac primo de eorum quidditate et doctrina.
CAPUT V. DE SPIRITUALIBUS EXERCITIIS QUIBUS AD PROXIMOS IUVANDOS SOCIETAS UTITUR, AC PRIMO DE EORUM QUIDDITATE ET DOCTRINA.
1. Quid per exercitia hec significetur. — Principio explicandum a nobis est quid exercitiorum nomine intelligimus. Quamvis enim aliquibus nomen hoc novum videatur, non tamen est, sed a Patribus usurpatum. Nam D. Bonaventura, in fine primi tomi Opusculorum, scripsit quod spiritualia exercitia nominavit, quae adeo necessaria esse censuit, ut his verbis librum inchoet : Uft in virtutibus conserveris, oportet te habere exercitia spiritualia, quibus animum tuum occupes, quia nisi sit, non poteris in virtutibus perseverare. Et deinceps breviter ponit tredecim exercitia, in quibus non tantum interiores actus pertinentes ad contemplationem, vel meditationem, aut eorum materiam vel modum, sed etiam alios actus et studia virtutum, sub eo nomine comprehendit ; quod frequens est in aliis Patribus, et spiritualibus viris quorum sententiam statim attingemus. Non est autem minus usitata locutio, qua exercitia spiritualia a corporalibus distinguuntur, significanturque internae animae meditationes ac cogitationes, quibus ad internam animae puritatem, et cum Deo unionem progreditur ; sic dixit Bernardus, in lib. de Vita solitaria, ad Fratres de Monte Dei, col. 15 (si ejus est illud opus): Singulis horis tua distribue exercitia, quid spiritualia spirituali, quid corporalia corporali, in quibus sic eumolvat omne debitum spiritus Doeo, et corpus spiritui, ut si quid fuerit intermisswmn, si quid ueglectum, si quid imperfectum, suo inodo, suo loco, suo tempore, non abeat impunitum. Et col. 12, cum dixisset: Quaris quid agas aut in quo te occupes? Primum eatra quotidianum orationum sacrificium, vel lectionis studium, quotidiauce conscientie discussioni, emendationi, morum compositioni pars sua diei deneganda non est. Deinde operandum est aliquid manibus, quod injungitur, non tam quod animum delectando ad horam detineat, quam quod spiritualibus studiis delectationem conservet et nutriat; subdit inferius: Non spirituaLia exercitia sunt propter corporalia, sedcorporalia propter spiritualia. Unde constat exercitia spiritualia vocarelectionem, meditationem, orationem, et conscientia examinationem. Et eodem modo loquitur S. Bonaventura in lib. Meditationum vita Christi, c. 56. Sic etiam Ludovicus Blosius, in Institutione spirituali, c. 5: Bona quidem (ait) et Deo grata sunt eaterna exercitia, sed incomparabiliter aelius est exercitium internum, quo homo desideranter, ardenterque se ad Deum non per sensus, et imagines, sed modo quodam supernaturali eatendit, ut ei uniatur. Et in canone vitae spiritualis, cap. 16: Lectione (inquit), precatione, ceterisque spiritualibus exercitiis deditus esto. ltem in Speculo spirituali, c. 11. Sic etiam dicit Laurentius Justinianus, lib. de Vita solitaria, cap. 1: Sunt spiritualia eaercitia sedula cordis intentione colenda. Et similia habet in sermone de Christi nativitate, et in lib. de Obedientia, c. 16: Ambulantibus (inquit) in via prorsus necessaria est lum ; hoc in corporalibus itineribus, hoc etiam in spiritualibus exercitiis gatet ; nam spiritualis quis sine spiritali lumine effugit laqueos? non sufficit naturalis acq- men ingenii, si non introrsus erudiatur a Deo. In hac ergo significatione exercitia spiritualia in praesenti sumuntur.
2. S. Ignatius librum exercitiorum scripsit pro suis ac pro externis. — Est igitur advertendum secundo, B. P. Ignatium inter alia virtutis instrumenta, quae suae religioni reliquit, peculiarem librum non sine magno Dei auxilio, et diuturna experientia edidisse, quem Zercitia spiritualia appellavit. In cujus initio ita ipse loquitur : IVomine spiritualium exercitiorum intelligitur quilibet modus eraminandi proprium conscientiam, item meditandi, contemplandi, orandi secundum mentem et vocem, ac postremo alias quascumque sporituales operationes tractandi. Sicutenim deambulare, iter facere et currere, exercitia sunt corporalia ; ita quoque praparare et disponere animum ad Lollendas affectiones omnes male ordinatas, et his sublatis, ad querendam et inveniendam coluntatem Dei circa vite sue institutionem et salutem anime, eaercitia vocantur spiritualia. Hunc autem librum non solum, ut per illum socii proficerent, Ignatius conscripsit, sed etiam ut illius exercitiis, et documentis, ad totius Christiani populi spiritualem utilitatem strenue operarentur. Unde gravissimus e D. Bernardi sacra familia vir libellum hunc novitiatum toti generi humano institutum dixit, ut refertur lib. 16 historise Societatis, n. 197. Quae res, quoniam aliquibus nova videri et suspecta esse coepit, et calumniis exposita, ut late habetur in eadem historia, lib. 13,a numero trigesimo tertio, ideo Franciscus Borgia, singularis Ignatii discipulus, et illustre Societatis exemplum, a Paulo II, Pontifice Maximo, humiliter supplicavit, ut praedictum opus examinari faceret, et sua auctoritate probaret, guo latius ejus fructus pateat, et plures Christi fideles majori cum devotione ad utendum illius exercitiis invitentur, ut in ltteris ab eodem Pontifice de hac re anno 1548 expeditis legitur. Ubi etiam refert illius operis diligentem examinationem Cardinali Burgensi, et Episcopo Salutii, suo Vicario generali, et /Egidio Foscarario, sacri Palatii Magistro, commisisse, eorumque testimonio intellexisse : Dicta exercitia pietate ac sanctitate plena, et ad eedificationem et spiritualem profectum fidelium valde utilia et salubria esse et fore; ac tandem his verbis illa approbat: Debitum etiam respectun ad fructus uberes, quos Ignatius, et ab eo instituta Societas praefati, in Ecclesia Dei ubigue gentiwn producere non cessant, et ad maximum adjumentum, quod ad id predicta exercitia tulerunt, non immerito habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, docunenta et exercitia praedicta, ac omnia et singula n eis contenta, auctoritate praedicta tenore presentium ea certa nostra scientia approbamus, collaudamus, ac praesenlis scripti patrocinio communimus. Postremo idem Pontifex fideles omnes ad illorum usum exhortatur.
3. Divisio tractandorum circa hunc librum exercitiorum. — Quamvis autem haec Pontificis sententia sufficere posset ad commendationem hujus operis, ministerii, seu mediia B. Ignatio inventi, vel excitati ad animarum juvamen, nihilominus ut plenior illius notitia habeatur, et ut omnibus satisfaciamus, his praesertim qui de hoc usu exercitiorum obmurmurare ausi sunt, pauca breviter in illius defensionem , et declarationem, quoad substantiam, seu veritatem doctrinae hoc in capite addimus; in sequenti explicabitur industria seu ars tradendi modum in hujusmodi exercitiis servandum. In septimo, tum auctoris Ignatii prudentia in tradendis multis regulis ac spiritualibus consiliis, quae in dicto opere continentur, tum etiam usus, seu applicatio ad ipsum.
4. Doctrina hec magis practica quam speculativa. — Semper tamen n ea elucet sana doctrina. — Quod ergo attinet ad doctrinam, nemo jure revocare potest in dubium aliquid in eo libro contentum : omnia enim sunt aut principia certa et dogmatica, aut ex doctrina Theologorum magis recepta fuere desumpta. Quod ut clarius constet, adverto, illud opus per se, et ex instituto non esse ad Theologicam doctrinam tradendam; ut enim ita dicam, magis doctrinam practicam quam speculativam continet, traditurque per modum artis magis quam per modum scientiae, ideoque m co magis veritas practica, seu potius utilitas spectanda est quam speculativa. Quia tamen meditatio, ut sit utilis, veritatem ex parte materiae debet supponere, ideo in hoc opere praecipue in singulis exercitiis seu meditationibus supponitur veritas historia, quando in illa fundantur, ut sunt exercitia omnia quae de vita Christi Domini nostri traduntur, aut de peccato Angelorum, vel de lapsu primi hominis, et similibus. In aliis vero, quae sunt vel de praemio bonorum, aut poenis reproborum, vel de Deo ipso, aut ejus beneficiis, vel amore ei debito, semper jacitur fidei fundamentum, et fere in eo solo fundatur. Quod si aliquid ulterius additur, aut ex certa experientia, aut ex Patrum doctrina desumptum est. Idemque in tradendis spiritualibus documentis observatur, nam ubi necessarium est, quadam praemittuntur, moralem doctrinam vel dogmaticam, tanquam necessaria fundamenta, continentia; et ubi necessarium est, tacitae objeclioni occurritur, ne spirituale consilium Theologiae doctrina repugnare videatur. Exemplum esse potest, quod in quartadecima annotatione ex his, qua in principio traduntur, de cautione adhibenda, ne quis fervore exercitiorum ductus facile se aliquo voto obliget, statim additur, quamvis majoris meriti sit opus ex voto, quam sine voto factum, nihilominus habendam esse rationem periculi, vel incommodi quod in emittendo voto esse potest ; et sic de aliis.
5. Impugnatur regula tertia exercitiorum. —Ut autem veritas haec magis constet, insinuabimus nonnulla exercitiorum loca, in quibus posset aliquis scrupulum vel dubium movere, et illud facile removebimus. Primum, in principio regulae tertiae dicitur, dum voce aut mente cum Domino Deo vel Sanctis colloquimur, praecipue esercere operationem voluntatis, etl ideo majorem exigi a nobis reverentiam, quam dum per usum intellectus circa intelligentiam potius moramur. Nam imprimis dubitare quis potest, quia juxta doctrinam Divi Thomae oratio magis est opus intellectus quam voluntatis ; cum autem mente colloquimur ad Deum, vel Sanctos, id facimus orando; ergo magis tunc exercemur in operatione intellectus quam voluntatis. Deinde etiam circa illationem non apparet cur major reverentia exigatur, exercendo operationes voluntatis erga Deum, quam intellectus, quia reverentia est quidam timor reverentialis, qui versatur directe circa personam excellentem , unde oritur praecipue ex divinae excellentiae consideratione. Sicut Lucae 5 dicitur : Repleti sunt omnbes timore (scilicet reverentiali), dicentes Quia vidimus mirabilia hodie. Unde ad hanc reverentiam pertinet non nimium scrutari mirabilia Dei, juxta illud Ecclesiastic. 3: Altiora ie ne quesieris. Ergo magis adjungenda est reverentia considerationi divinae, quam affectui.
6. Ad priorem partem respondeo , in illis verbis non tractari de speculativa quaestione, an oratio quoad actum petitionis sit actus in- tellectus vel voluntatis, quanquam admodum probabile sit, in nobis petitionem formaliter consistere in ipsa locutione mentali vel vocali, et ut sic esse in intellectu, manare autem, ut omnes fatentur, proxime ab affectu, qui per ipsam petitionem potissime explicatur. Et hoc est, quod in illis verbis declaratur; nam quando cum Deo loquimur, praecipue versamur in operibus affectus; quia licet ipsa locutio praecipue fiat per intellectum, tamen solum sumitur ut signum affectus, et propter illum fit; ergo ipse affectus est, quod praecipue exercetur, siquidem propter quod unumquodque tale, etc. Imo totum id est quasi unum opus voluntatis perfectum, quia ubi unum est propter alterum, ibi est unum tantum.
7. Ad alteram vero partem respondetur, aliud esse considerare radicem illius affectus, qui reverentia dicitur, aliud necessitatem ejus. Ratio ergo facta probat, reverentiam, licet consistat in affectu, oriri ex consideratione intellectus, quod suo modo commune est omnibus actibus voluntatis. Noster autem B. Ignatius non hoc negat, nec de hoc tractat, sed docet magis esse necessariam reverentiam erga Deum (quatenus nimirum per nostram libertatem cum divina gratia eam in nobis excitare et efficere possumus), quando per affectum et colloquium ex illo ortum cum Deo agimus , quam cum circa intelligentiam solum versamur. Quod verissimum est, quia si consideratio intellectus etiam de rebus divinis sit mere speculativa, non ita solet excitare affectum, nec versatur proprie circa Deum ut circa personam cum qua tractamus aut negotiamur, sed solum ut circ: objectum quoddam, quod speculamur, et ideo in illo opere nec reverentia tam necessaria est, nec ex illo regulariter nascitur, nisi consideratio ad praxim applicetur. Si ergo consideratio practica sit, ipsa conciliabit reverentiam, si sit de rebus aptis ad excitandam illam; et ideo etiam tunc non exigitur a nobis tanta cura habendi hunc reverentiae modum, quia veluti naturaliter nascitur ex dicta consideratione, quamquam non negatur etiam tunc reverentiam esse adhibendam, esto ejus cura non sit tam necessaria, sicut quando in colloquiis et affectibus versamur; quia tunc tractamus et negotiamur cum Deo, tanquam cum amico, vel patre, aut domino; et ideo ne familiaritas (quod contingere solet) pariat contemptum, aut negligentiam aliquam, magna cura adhibenda est, ut summa reverentia exhibeatur, nam est valde ncecessaria, ut debito modo cum Deo versemur; colloquia autem ipsa et affectus de se non ponunt illam, et ideo necesse est ut ad illam homo speciali cura attendat et invigilet; et haec est mens illius regula ad tractandum cum Deo valde necessariae.
8. Impugnatio regula 10 exercitiorum.— Prima defensio. — Secundo in decima earumdem annotationum dicitur, humani generis inimicum magis solere oppugnare eos qui in via spiritus jam progrediuntur, per viam, scilicet, quam illuminativam vocant, quam eos qui inchoant per viam purgativam. Quod licet non tam pertineat ad doctrinam, quam ad factum et experienriam, videtur creditu difficile ; quia verisimile est daemonem in principio magis conitradicere nequiter , utendo illo principio: Principiis obsta, quia facilius poterit hominem vincere prius quam virtutis dispositionem, ne dum habitum acquirat. Respondetur tamen imprimis in ea regula non simpliciter dici damonem vehementius oppugnare proficientes quam incipientes, sed cum hoc addito, per boni (id est, honesti, ac virtutis ) speciem. Quod sine dubio ita est, regulariter loquendo, ita enim hae res morales intelligendae sunt: alias enim interdum incipientes non ex eo, quod non tententur, pacem sentiunt, sed quia, juxta Augustinum, in Ps. 29: Tormenta animi non sentit qui non groficit ; putat enim quia paa est ; sed incipiat proficere. el tunc videbit in qua pressura est, quia cum crevisset herba et fructum fecisset, apparuerunt et cizania ; ordinarie ergo illa decima regula intelligenda venit. Ratio autem ejus est, quoniam incipientes adhuc habent passiones immoderatas sine ulla fere vitiosorum habituum diminutione, et ideo aperte, et sine ullo velamine conatur daemon eos ad priora vitia revocare, non sub specie virtutis, sed vel carnis delectationem, aut mundi honorem, aut divitias tanquam bonum maximum proponendo : postquam vero aliquis in virtute se aliquantulum exercuit, et ad illam est affectus, et per acquisitum habitum magis propensus, non est ita dispositus, ut propositis pravis objectis tam facile moveatur, ideoque sub aliqua boni specie a daemone tentantur.
9. Secunda defensio.—Deinde dicitur, etiam absolute loquendo, moraliter verum videri, tentationes daemonis minus fortes esse statim in principio conversionis. quam post aliquem progressum in virtute factum ; quod partim ex divina gratia et providentia, partim ex astutia daemonis provenire potest '. Ex Deo quidem, quia quando efficaciter vult aliquem ad se convertere, vehementius illum interius movet, et spiritualibus consolationibus ac delectationibus faciliorem ei reddit viam spiritus et virtutis ; unde fit ut ad ejus providentiam pertineat etiam contraria impedimenta remcvere, quae maxima esse solent ex parte daemonis ; et ideo illius tentationes pauciores, et remissiores eo tempore permittit. Postea vero quando jam homo habet majores vires virtutis et gratiae, majorem etiam licentiam Deus praebet daemoni ut illum exerceat, quo solidiorem, magisque probatam virtutem obtineat. Unde Gregorius , lib. 24 Moral., c. 7: Relinquentibus ( inquit ) seculum quaedam prius tranquilltas ostenditur , ne in sua teneritudine et inchoatione turbati redeant ad id, quod evaserunt; prius ergo suavitatem senliunt securi, prius pacis quiete nutriuntur ; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilus tentatiomum certamina sustinent, quanto altius in Deo cognoverunt quod amant. Fieri etiam potest ut deemon in principio astute se contineat ; cum enim partim ex rei novitate, partim ex majori auxilio gratiae major esse soleat fervor spiritus in principio conversionis, iimet repulsam, imo etiam veretur ne ipsa tentatio fiat occasio magis obfirmandi animum in proposito et inchoato virtutis studio; et quia perseverantia difficilis est, valdeque humanum est, ut discursu temporis homo languescat, veltaedio afficiatur, ideo hujusmodi occasionem expectat per longum etiam tempus, etiamsi homo interim aliquantulum in virtute proficiat, et tunc nacta opportunitate exerit vires suas.
10. Documentum de corripiendo promimo ex parte impugnetur. — Tertio, in principio seu fundamento exercitiorum, optimum consilium datur charitati proximi et virtuti consentaneum, scilicet, ut cujusque sententiam seu propositionem , si obscura sit, in bonam partem interpretemur, quia de omnibus bene praesumere debemus, ubi non constiterit male agere aut sentire. Si autem propozitio ipsa non possit ab errore vindicari, mentem dicentis exquiramus, ut si fortasse mente non errat, linguam corripere illum moneamus; si vero etiam male sentit, illum totis viribus emendare, et ab errore securum reddere conemur. In hoc autem potest aliquis statim haesitare : nam si errcr sit contra fidem, non satis est fratrem corripere, sed saepe tenemur eum denuntiare, praesertim quando ex contumacia lapsum esse satis constat. Verumtamen, quamvis in illa notatione hoc non explicetur ( quia non.pendet ex solo jure naturali , sed etiam ex ecclesiasticis praeceptis, multaque indiget morali doctrina, quae ibi erat extra institutum B. nostri Patris ), non tamen excluditur, sed universaliter dicitur: Vias omnes opportunas tentet, quibus illum sanum intellectu, ac securum reddat ab errore. Inter quas vias dicta denunciatio numeranda est, quando secundum rectam rationem vel Superiorum praecepta fuerit necessarium : illa autem verba sufficiunt loco animadversionis, ut si persona docta sit, et per se sufficiens ad intelligendum quas vias tentare teneatur, id faciat ; si autem sit indocta, saltem dubitare sciat, et interrogare.
11. Quarto, in principio seu fundamento exercitiorum ea indifferentia affectus homini commendatur circa res creatas non prohibitas, ut non magis queramus samitatem quam cgritudinem, nec vitam longam brevi praferamus. Statim vero occurrit objectio , quia salus et vita sunt ex his rebus quas homo tenetur ex praecepto custodire, et quaerere mediis honestis ac decentibus: non est ergo laudabilis indifferentia non magis quaerendi sanitatem quam asegritudinem, etc. Deinde non recte aequiparantur ibi haec duo genera bonorum divitiis et honori ; nam divitiae et honor non sunt bona propter se appetenda secundum rectam rationem, quia non sunt per se honesta, aut convenientia naturae, sed indifferentia, ac propterea solum ut instrumenta virtutis vel natura conservanda appetenda sunt, et ideo ad illa secundum se debet esse indifferens animus recte compositus ; salus autem et vita sunt ex bonis per se appetibilibus, quia sunt per se naturae convenientia ; et ideo rectitudo virtutis non postulat circa illa eamdem indifferentiam. Dicendum vero est, sermonem esse posse de dispositione affectas necessaria ad honestatem, et ad vitandam culpam etiam venialem, vel solum de meliori magisque perfecta dispositione. Loquendo priori modo, recte procedit objectio : nam revera non postulatur eadem indifferentia affectus circa illa duo genera bonorum. Nam homo non recte faciet, si sit affectus ad honores vel divitias propter se, eritque talis dispositio actualis, culpa ad minus venialis saltem ex objecto, quia fertur in objectum aliter, et altiori modo quam ipsum dignum sit, fruendo nimirum utendis; et ideo circa haec bona indifferentia affectus ad habendum vel carendum illis per se spectatis, et(quod consequens est) solum velle illa, quatenus esse possunt instrumenta virtutis, est ad rectitudinem voluntatis necessarium.
12. At vero bonum vitae et salutis est ex his, quae propter se appeti possunt, id est, quatenus per se sunt convenientia naturae, et necessaria ad quamdam ejus integritatem, propter quam honeste appetuntur sine respectu ad alium finem ; et ideo sine culpa potest affectus non esse omnino inditferens circa haec bona secundum se spectata. Nihilominus tamen ad majorem perfectionem spectat ( et hanc existimo fuisse mentem S. P. N. Ignatii ) hac ipsa bona non amare nisi ut sunt instrumenta virtutis ; quamvis enim per se amabilia sint, interdum solet homo ex illis occasionem sumere vel peccandi , vel non proficiendi in virtute, et ideo utilissimum est non plus ad illa affici, quam ut conducere possunt ad majorcm virtutis profectum. Accedit, quod interdum est vel ad virtutem necessarium, vel saltem ad perfectionem virtutis , haec bona contemnere et prodigere propter Deum. Ut ergo homo, et paratus, et promptus sit ad hoc praestandum, oblata occasione, lopus sine dubio consilii est, illam indifferentiam exercere, et in ea conservari. Quod dictum intelligatur de omnibus bonis, quae licet per se amabilia sint, homo potest eis bene et male uti. In virtutibus enim quibus homo male nti non potest, illa indifferentia laudabilis non est. Occurrebat autem hic alia dubitatio, quam infra, in dubio 9, attingemus.
13. Objectio contra citatum locum exzercitiorum. — Dilutio. — Quinto, ubi ratio examinandi generaliter conscientiam traditur, multa ad moralem doctrinam de peccatis pertinentia valde utilia, et cum summa brevitate proponuntur, tam clare et distincte, ut magnam rei comprehensionem indicent, quam tamen habuisse lgnatium priusquam in Theo- logiae doctrina plene esset instructus , ex lib. 1 vitae ejus, cap. decimo quinto, licet colligere ; ubi cum argueretur cur sine exacta doctrina auderet rem difficillimam definire, differentiam mortalis et venialis peccati, etiam in internis cogitationibus, constituendo, respondisse dicitur: Verane sint aut falsa quae scripsi, vestri judicii est ; ego enim meum noa interpono ; si vera sunt, probate ; si falsa, veJicite. Nemo autem ( ut ibidem refertur) ausus est quidquam eorum improbare. Dubitare autem aliquis potest, nam ibi sub titulo de cogitatione dicitur, in cogitatione de materia mortalium venialiter tantum peccari, quoties homo aliquantulum moratur quasi auscultando, vel quando aliqua obiter sensus delectatione afficitur, vel in ea retundenda sese eahibet negligentem ; nam hoc ultimum membrum cum indefinite tradatur, et doctrinale sit, aequivalet universali. Hoc autem modo sumptum nimiam licentiam continet. Nam delectatio morosa per solam negligentiam potest fieri peccatum mortale, ut ex prima secundae constat; quia ad peccandum mortaliter non semper requiritur expressus et directus consensus, sed sufficit crassa et supina negligentia. Respondetur tamen DB. Ignatium loqui praecise de negligentia, quae non transit in consensum, nec directum, nec interpretativum ; quod et antecedenti et consequenti verbo satis indicatur. Expendendum enim est illud verbum aliquantulum et oliter , etc. , quod idem significat ac subreptitie et antecedenter ad plenam judicii et rationis animadversionem ; quamdiu autem delectatio in eo statu durat, etiamsi aliqua negligentia interveniat, tantum est peccatum veniale ; nam sine plena advertentia rationis consensus etiam interpretativus mortalis non intervenit. Ac proptercea inferius subditur, peccari mortaliter, quando cogitationi praebetur quacumque ratione assensus. Ponderandum enim est verbum illud, quacumque ratione, additum enim est ad comprehendendum expressum et virtualem consensum.
14. Objectio. — Responsio ab objectionem in wno sensu. — Sexto circa idem examen , ubi de peccatis agit, qua in opere consistunt, sub titulo de opere difficultatem habet quod dicitur: Ad jussa Superiorum reduci diplomata, seu Indulta Pontificum pro infidelium expugnatione , vel Christianorum pace concedi vel promulgari solita, per quae ad confessio- nem peccatorum, et Eucharistie sanctee susceptionem C hristi fideles invitantur. Et subjungitur : Peccat siquidem non leviter quicumque tam pias Bectorum Ecclesie cohortationes , sanctionesque aspernari audet ac transgredi. Non enim apparet quale hoc peccatum sit, aut quae praecepti obligatio ibi interveniat. Nam Pontifices non jubent per haec rescripta, sed incitant, ut in eodem loco dicitur, et ex tenore ipsorum, et ex usu satis constat; ergo solum se habent ut consilia quaedam , quia sub praeceptum nibil immediatius continetur, quam consilium ; non acceptare autem consilium, per se nullum peccatum est, ut constat tum ex divinis consiliis, ium ex generali ratione eorum ; nam in hoc maxime differunt a praeceptis, quod nimirum obligationem aut moralem necessitatem non imponunt; ergo has cohortationes Pontificum praetermittere, per se nullum est peccatum. Respondeo, illa duo verba, aspernari uudet, ac iransgredi, dupliciter accipi posse , conjunctim scilicet ac divisim. Et quidem si primo modo accipiantur, res est facilis, et sine controversia; nam sensus erit, non esse leve peccatum talia Indulta contemnere, et ex contemptu illa transgredi, et solvitur difficultas tacta, nam contemnere consilia, et ex contemptu illa non servare, grave peccatum est, ut in superioribus diximus, tractando de consiliis Evangelicis; et hanc fuisse existimo Ignatii mentem.
15. In altero sensu concludit objectio in rigore. — Si autem illa duo verba divisim accipiantur, est nonnulla diflicultas in posteriori explicando, in priori enim nulla est ; nam aspernari indulgentias et exhortationes ad illas lucrandas, per se, et ex objecto malum est, imo vix fieri potest sine errore circa fidei dogmata : quod si tantum sit contemptus practicus, saltem continet injuriam rerum sacrarum, et indicat animum a spiritualibus bonis valde alienum. Secluso autem contemptu tzansgredi haec diplomata, id est, non observare illa ex quadam animi remissione, aut negligentia, non videtur esse per se et ex objecto ullum peccatum ; et hoc probat ratio facta. Tamen, moraliter loquendo, si homo sciens et videns ac directa voluntate illa omittat, vix fiet sine aliqua culpa, vel quia est quasi prodigalitas quaedam spiritualium bonorum; vel quia turpis est pars quae non conformatur toti, quod etiam moraliter non fit sine aliquo scandalo ; vel quia homo est nimis negligens in subveniendo spiritualiter communi bono, propter quod tales gratiae conceduntur , ut supponitur. Igitur in hoc etiam sensu dici potuit, in eo non leviter peccari ; nam ad hanc locutionem sufficit, quod moraliter conjungatur culpa, undecumque proveniat. Illud autem non leviter , non debet in hoc?sensu accipi pro peccato mortali, sed pro gravi et non contemnendo veniali.
16. Septimo, in primo exercitio primae hebdomadae circa finem, in colloquio, offendere quis posset in illis verbis : Eaquiram mecum rationem, qua Creator ipse infinitus fieri creaLtura, et ab eterna vita ad temporalem mortem venire pro peccatis meis dignatus. sit. Nam Verbum Dei, licet factum sit homo, non tamen proprie dicitur factum creatura, quia illehomo creatura non est, et quia repugnant haec divinitati ejus. Verumtamen Ignatius, quia non tractabat de Scholastica subtilitate, modum loquendi Sanctorum (quorum aliquos retuli tom. 1, intertia parte, a. 16, art. 8, in comment.) imitatus est, pro eodem accipiens fieri creaturam ac fieri hominem, et creaturam vocans omne compositum exnatura creata, in tempore productum; quod maxime facerelicet, quando ex contextu sermonis, et ex antecedentibus, et consequentibus verus sensus constat, ut in illo exercitio manifestum est, et latius explicatur inferius in primo exercitio secunda hebdomada.
17. Primum, an insidens asine iverit B. Virgo.—Octavo, in exercitiis ad vitam Christi Domini nosiri pertinentibus, animadverti
potest, interdum aliquid addi historia Evangelicae vel ex pia consideratione, vel ex observatione sacrorum locorum, nunquam tamen sine sufficienti auctoritate ; ut in exercitio de Nativitate, ad finem, consideratur B. Virgo ex oppido Nazareth egrediens, insidens asinae, et Joseph comes cum ancillula et bove. Ubi tria adduntur, quae Evangelistae non narrani: primum, quod B. Virgo non pedes iverit, sed insidens asinae, et ideo statim ibi additur, u£ pie meditari licet. Fuitque haec sententia Lyrani in Lucae 4, quem secuti sunt Carthus. et Joan. Major, et noster Toletus ; Salmer. tom. 3, in Evang., tract. 33: JVeque enim par erat (inquit) puellam teneram, vicinamque partui, pedibus illud iter emetiri,nisi sine causa vcelimus multiplcare miracula. Non desunt tamen viri docii, quibus magis placeat credere, Virginem iter illud pedibus confecisse, eo quod paupertati magis conveniat, et nihil repugnet graviditati Virginis, ut dixi tom. 2, intertia parte, disp. 5, sect. 1, quia nullam inde molestiam, nullum impedimentum sentiebat , juxta Patrum doctrinam, Fulgentii, serm. de Laudibus Virginis; Bernardi, in serm. Signum magnwun ; Nicephori, l. 1, c. 12. Quibus ego libenter concedam, potuisse Virginem non majori labore iter pedibus conficere, quam si gravida non esset. Nihilominus à priori sententia recedendum non censeo. Nam insidere asinae paupertati non repugnat, imo illam maxime commendat, ut dixit Chrysostomus, hom. 67 in Matth., quando necessitas cogit, tunc enim non ulterius progredi, sed necessitati usum terminare, perfectae paupertatis est. Tunc autem quamvis non esset specialis necessitas ex pondere, aut impedimento uteri proveniens, erat sufficiens ex naturali corporis debilitate. Erat etiam major quaedam decentia quam Josephum observare par erat ; ac denique, licet propter se, Virgo partui proxima non indigeret illo juvamine, tamen propter alios, qui supernaturale auxilium agnoscere non poterant, erat valde expediens, ne Joseph nimis acerbus et inhumanus in suam sponsam videretur.
18. Tertium an B. Virgo ancillulam haDuerit. — Secundum est, bovem etiam secum adduxisse ; quod expresse affirmavit Bonaventura, inl. Meditationum vitae Christi; Lyra etiam, et auctores superius citati, et consonat communis traditio Patrum dicentium, Christum jacuisse in praesepe inter bovem et asinam, quos retuli in 2 t., d. 13, sect. 3, paulo ante finem; nam, licet illa animalia potuerint esse aliena, verisimilius tamen est in illo loco seu angulo nihil fuisse, quod ad ipsum Joseph non pertineret. Notantque praedicti auctores, bovem adduci potuisse ut venderctur ad solvendum tributum, et alias expensas, quia per multos dies morati sunt in Bethleem. Tertium , quod in ea consideratione additur, est de ancillula, quod nullo alio in loco legisse me recolo ; imo invenio Chrysostomum, homil. de Nativitate Domini, tom. 2, dicentem : Joseph et Maria mater Domini non habebant servulum, non ancillam, de Galilea, de Nasaveth soli veniunt ; ipsi suat domini et fauuli. Haec autem verba non admodum nos cogunt, tum quia non satis constat illam homiliam esse Chrysostomi, tum etiam quia ibi interponit hac verba, uon habebant jumentum , quod minus receptum est. Alte- rum ergo etiam est incertum, et quamvis alterum etiam, quod hic consideratur, non constet, probabilitate tamen non caret. Nam ille famulatus non excedebat statum et paupertatem Joseph, ut ex munere etiam ejus conjectare possumus, et ex his quae de statu illius, et parentum Virginis tractat Canisius, lib. 1 de B. Virgine, c. 4. Unde non dubito quin domi sua hujusmodi adjutorium seu famulatum haberet ; erat enim moraliter necessarium, praesertim propter decentiam, et clausuram ac custodiam virginalem Maris, et propter assiduam ejus contemplationem et quietem. Si autem illud habebant domi, nihil profecto obstabat quominus illud secum deferrent ; quia nec tanta velocitate peregrinaturi erant, quin ancillula posset illos sequi; neque ut dixi, id excedebat eorum paupertatem, ut propterea oporteret familiarem ancillulam dimittere, aut in aliena domo relinquere. Addo insuper, illud genus cura et providentia fuisse consentaneum amori et prudentiae S. Josephi, qui non ignorabat partum Virginis in illo itinere esse eventurum ; fortasse autem modum ejus non praesciebat, et ideo merito providere potuit ut sponsam comitaretur ancillula, cujus opera uti posset, in his praesertim rebus quae et per feminas decentius fiunt, et per extraneas fieri non decebat. Sed de his rebus sic vel aliter sentire non multum refert, cum nec Evangelio, nec traditioni repugnent, et congruentia ambigua sit.
19. Quartum, an Christus Judw dederit comauunionem. — Aliud exemplum sumi potest ex prima contemplatione tertiae hebdomadae, ubi dicitur, Christum Dominum, post agni Paschalis esun , et peractam canam , pedes omnium discipulorum lavisse, et sacrosanctum corpus et sanguinem suwm largitum esse. Ubi nonnulla adduntur Evangelicae historiae, praesertim quod Judae etiam dederit sacram Eucharistiam , de quo plura dici possent, nisi a nobis essent tractata disp. 41, sect. 3, de Eucharistia. Illud magis notandum hic est, quod in secunda meditatione ejusdem hebdomadae dicitur Christus, post cenam una cum undecim Apostolis descendisse em monte Sion, ubi fuerant conati, et transiens per vallem Josaphat, relictis ibi ex illis octo, aliis vero tribus in horti parte, seorsum ipse digrediens orasse, cic. Ubi primum advertere oportet, in Evangelio nullam fieri mentionem vallis Josaphat. Et non desunt qui dubitent an vallis Josaphat , de quo fit mentio Jocl. 3, sit aliquis particu- laris locus, vel sit peculiare nomen impositum ad significandum locum in quo ultimum judicium peragendum est, quicumque tandem ille futurus sit. Verumtamen per illa verba nihil aliud significatur, nisi quod Joannes, c. 18, dixit : Egressus est Jesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, in montem Oliveti, qui proxime trans illum torrentem existit; nam inter montem Oliveti, et montem Sion est vallis quaedam angusta, per quam fluit Cedron, et haec vallis Josaphat nominatur, juxta* modum loquendi Judaorum, ab universa Ecclesia Latina usurpatum, de quo in numero secundo, in tertia parte, disp. 53, sect. 3, dixi. In qua valle existit sepulchrum B. Virginis, ubi aedificata est Ecclesia, quae Sancta Maria Josaphat vocatur .
20. An in nocte passionis octo Apostoli intraverint hortum. — Majus dubium esse potest, quia in praedictis verbis significat B. Ignatius octo Apostolos non fuisse ingressos in hortum cum Christo , sed relictos esse in ipsa valle Josaphat. Nam de primis octo dicit : Belictis ibi octo, etc.; illud autem adverbium ibi designat vallem Josaphat, nam proxime praecesserat; statim vero addit, alüs cero tribus in parte horti : condistinguit ergo hortum a valle, et in illo nullam partem tribuit aliis octo discipulis ; non ergo ingressi sunt in hortum. At videntur repugnare verba Joann. 18: Hgressus est Jesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus. Nec potest dici indefinitam esse locutionem, ad cujus veritatem suflticit quod tres discipuli ingressi fuerint cum eo, nam in toto illo contextu indefinita aequivalet universali, nam quod proxime praecedit : Egressus est Jesus cum discipulis suis trans torrentem, generale est; quis enim audeat aliquem excipere, vel negare ivisse cum illo? Et haec ratio etiam per se cogit, quia nullum est fundamentum ad negandum omnes discipulos ingressos fuisse hortum ; nullus enim aliorum Evangelistarum hoc significat; et quamvis dicat prius reliquisse octo discipulos, et cum tribus seorsim secessissc, et postea ab eisdem tribus, quantum jactus est lapidis, se separasse, omnes tamen illi loci poterant esse intra hortum, quia vix ducentis passibus primus illorum locorum ab ultimo distat, ut refertur ab Aranda in descriptione Terrae sanctae, c. 13.
21. Expeditur proxima objectio. — Respon- deo, B. Ignatium (ut opinor) nihil peculiare voluisse circa hoc definire, sed advertere solum illam separationem discipulorum, quam Evangelista refert. Sciendum est ergo totum illum locum, in quem Dominus exivit, ab aliis Evangelistis vocari villam, non quia esset oppidum aliquod , vel pagus, sed quia erat praedium (ut Marcus illud appellat) habens ruralem domum, Lusitane Quinta, quae Gethsemani appellabatur. Et intra illud praedium verisimile est fuisse hortum, id est peculiarem locum arboribus consitum, et quasi viridarium, quod recreationis gratia in hujusmodi villis haberi solet, ut graves auctores annotant : Toletus, annotatione 3; Natalis, in suis meditationibus. Totus autem ille locus erat ad radicem montis Oliveti, unde necesse est ut vel totus, vel magna pars ejus fuerit in valle Josaphat. Hoc supposito, unum est certum, scilicet, Chrissum cum omnibus discipulis ingressum esse praedium illud, quia hoc clare significat Matthaeus, c. 26, dicens: Siailiter omnes discipuli dixerunt. Tunc venit Jesus cum illis (utique omnibus) in villam, que dicitur Gethsemani, et divit discipulis suis Sedete hic donec, etc., quae verba referuutur ad octo discipulos, nam statim additur: Zt assumpto Petro, etc. Jussit ergo illos sedere intra villam Gethsemani; quod recte consideravit beatus Tgnatius paulo infcrius, in consideratione de mysteriis post ceenam , dicens : Et octo remanere jussit Gethsemani. Est autem verisimile jussisse illos manere statim in principio praedii, et ideo in alio loco, quem tractamus, dixit reliquisse illos in valle Josaphat, quia, ut notavimus, praedium illud attingebat, vel magna es parte erat in valle Josaphat. Imo refert Burchardus, 1 p. Descrip. Terrae sanctae, cap. septimo, S 46, locum illum Gethsemani esse in latere montis Oliveti adhaerentem cuidam rupi concavae de monte pendenti, sub qua discipuli sederunt, cum dixit Dominus : Sedete hic, donec vadam illuc, et orem. Quod si ita est, recte colligitur reliquisse discipulos satis in principio Gethsemani. Tandem fit etiam verisimile octo discipulos non fuisse ingressos partem illam praedii Gethsemani, quae, in propria et rigorosa significatione, hortus dici potest. Neque hoc repugnat Joanni, quia a parte totum nominando, quod etiam in vulgari modo loquendi satis usitatum est, nomine horti totum pr:iedium Gethsemani significavit, ut etiam Toletus supra intellexit; nihil enim aliud quam quod alii Evangelistae, referre voluit. Quod si fortasse quis contendat, vel ibi non fuisse partem praedii, quae magis proprie dici possit hortus, quam reliquae, vel si erat, in illam fuisse ingressos omnes discipulos, quamvis neutrum satis probari possit, verba Ignatii non repugnant, sed ab ea disputatione abstinent. Nam priora generalia sunt, scilicet, octo discipulos in valle mansisse, id est, in principio illius horti, ut loquitur Aranda supra, cap. vigesimo quinto, vel ad radicem ejus, ut ait Burchardus; et in hoc tantum sensu distinguit appellationem hujus loci ab illa parte horti magis interiori, et quae fortasse jam erat in monte Oliveti, ut Lucas significat, in qna permanserunt alii tres discipuli. Ad hunc modum poterit lector facile expedire (ne prolixiores simus, et ad explicanda Evangelia divertamur), si quid occurrerit in eodem libro, in omnibus punctis, seu meditationibus vitae Christi Domini, quae ex Evangeliis desumptaoe sunt; si quid enim illis interdum additur, solum est per modum brevis expositionis, cujus vel auctoritatem, vel probabilem rationem invenire semper facile unicuique erit.
22. Doctrina B. Ignatii de tribus gradibus humilitatis. — Nono, inter praeludia seu dispositiones ad rectam electionem faciendam ponuntur tres gradus humilitatis. Primus dicitur necessarius ad salutem, nam consistit in subjectione hominis ad divinam et humanam legem. Secundus dicitur esse perfectior, nam duo includit, scilicet, voluntatem nunquam admittendi venialem culpam, et indifferentiam affectus ad omnia temporalia commoda vel incommoda ; ita ut aeque sit animus propensus ad illa, vel carentiam illorum, ubi equalis Dei gloria et occasio propriae salutis intercesserit. Tertius dicitur esse absolutissimus, nam in eo eligit homo paupertatem , et omnem mundi contemptum plus quam honores vel divitias, etam cum aequali Dei obsequio, vel gloria, vel spirituali fructu, propter majorem Christi imitationem.
23. Tres questiuncule circa eos gradus. — In qua doctrina tria desiderari vel quaeri possunt. Primum, cur hi dicantur gradus humilitatis; nam videntur potius esse gradus omnium virtutum, quippe servare praecepta et vitare peccata ad omnes pertinet, et, si ad aliquam specialem, potius ad cbaritatem vel poenitentiam , quam ad humilitatem. Illa etiam universalis moderatio affectus circa omnia temporalia bona officium est virtutum omnium. Secundum, cur gradus humilitatis tres tantum esse dicantur, cum D. Benedictus, in sua Regula, cap. 7, duodecim gradus humilitatis posuerit, quos D. Thomas interpretatur, et defendit 2. 2, q. 161, art. 6. Divus autem Gregorius, 23 Moralium, cap. 4, alias 7, quatuor ponit gradus superbise , quibus respondere debent quatuor gradus humilitatis, quos attigit Augustinus in lib. de Spiritu et littera, c. 13, in fBne. Et illam partitionem defendit idem D. Thomas q. 162, art. 4. Bernardus autem , in proprio tractatu de duodecim gradibus humilitatis, partitionem S. Benedicti amplectens, totidem gradus superbiae enumerat , ut notavit D. Thomas , d. articulo quarto, ad 4. At vero Anselmus, lib. de Similitudinibus, cap. decimo et sequent., septem gradus humilitatis enumerat. Cur ergo ab Ignatio tres gradus tantum numerantur? Tertio difficile videtur quod ad perfectam humilitatem spectet, cum aequali Dei gloria, et spirituali profectu, eligere paupertatem pra divitiis, contemptum prae gloria, eic.; nulla enim ratio virtutis vel honestatis in hujusmodi electione apparet. Nam illa, quae alioqui sunt natura incommoda , non sunt per se eligibilia, secundum rectam rationem, sed solum propter spiritualia commoda, vel quodlibet Dei obsequium ; sed hic finis cessat in eo casu, quia supponitur aequale obsequium Dei, et spirituale commodum sinc his malis naturae contrariis ; cur ergo ad perfectionem spectat tunc illa eligere? Nec satisfacit quod ibi insinuatur de imitatione vel similitudine Christi ; nam imitatio haec non est ponenda in his rebus, quasi materialiter sumptis, sed formaliter, id est, quatenus ad Dei gloriam conferunt ; non legimus autem Christum aequali Dei gloria paupertatem prae divitiis elegisse, sed propter majorem Dei gloriam, paupertatem elegit, et mortem. Ergo ad ejus imitationem solum Gebemus nos similem affectum exercere, non vero ad haec affici, absque ulla utilitate ad gloriam vel obsequium Dei. Imo videtur clara repugnantia, quod sit major perfectio hoc eligere prae illo, et tamen quod in illo non sit major gloria Dei, nam quidquid perfectius est inratione virtutis, eo ipso ad majorem Dei gloriam pertinet.
24. Ad primam quaestiunculam in n. praecedenti. — Ad primum respondetur, juxta doctrinam Div. Thom., d. q. 161, art. 4, ad5: Hunilitas secundum quod est specialis virtus, praecipue respicit subjectionem hominis ad Deum, propter quem etiam alüs humiliaudus se subjicit. Unde in hoc videtur humihtas habere quamdam similitudinem cum obedienlia, vel cum poenitentia, seu justitia ad Deum; tamen formaliter ab eis differt, quia proprie ac per se non inclinat ad alterum, sed moderatur affectum propria excellentiae, et ita continet hominem sub Dceo, et sub quocumque participante excellentiam Dei; et hac ratione dicitur subjicere hominem Deo: et quia haec subjectio maxime a nobis exercetur per observationem mandatorum, ideo per hanc humilitas declaratur. Et ita etiam S. Benedictus praecipuos gradus humilitatis ponit in perfecta abrenunciatione propriae voluntatis, et observatione praeceptorum regula, ac totius obedientiae, ut patet ex quatuor ultimis gradibus, quos D. Thomas refert, qui in ipsa regula sunt quatuor primi. Tamen in primo, qui est duodecimus apud D. Thomam, attigit substantiam humilitatis, quae consistit in abjectione sui in conspectu excellentiae divina: ejus autem perfectio in effectibus obedientiae primario manifestatur. Hac ergo ratione per obedientiam mandatorum, et voluntatem cavendi in omnibus offensionem Dei, et intendendi potius gloriam ejus, perfectionem et gradus humilitatis declaravit B. Ignatius.
25. Ad secundam quaestiunculam in eodem n. 23. — Unde facile respondetur ad secundam interrogationem ; gradus enim virtutis variis modis considerari possunt, et juxta varias considerationes per diversa, et plura vel pauciora membra dividi. Haec autem trimembris divisio graduum virtutis valde frequens est apud morales philosophos et Theologos; nam philosophi distinxerunt virtutes morales, prout sunt in homine, in politicas, purgatorias, et purgati animi, ut videre licet apud D. Thomam 1. 2, quaest. 61, art. 5, ubirecte Cajetanus advertit illis verbis tres status ejusdem virtutis significari. Nam politicae dicuntur, quatenus hominem recte moraliter componunt ; purgatoriae , quatenus incipiunt hominem magis abstrahere a rebus humanis et corporeis , eumque sublevare incipiunt ad imitandam divinam et spiritualem perfectionem ; purgati autem animi dicuntur, quando jam attigerunt perfectissimum gradum, cum despicientia omnium rerum qua animum perturbare possunt. Similis est alia partitio, qua virtutis gradus distingui solent in statum continentiae, virtutis simpliciter, et virtutis heroicae. Item perfectionem charitatis distinguunt in incipientem, proficientem et perfec- tam. Denique Glossa ordinaria, Matth. 3, circa illa verba Christi : Sic decet nos implere omnein Justitiam , ires gradus humilitatis distinguit, scilicet, subdi majori, aequali et minori, quos vocat suflicientie , abundantiae et perfectae justitiae. lta ergo potuit recte B. Ignatius distinguere tres gradus humilitatis, ex tribus modis contemnendi seipsum, et suam voluntatem, ac temporalia commoda, scilicet, vel quantum necesse est ad servanda rigorosa praecepta, vel quantum sufticit ad vitandas etiam veniales culpas, et quaerendam majorem Dei gloriam, vel quantum confert ad majorem Christi imitationem. In quo etiam adverto S. Benedictum, in distinguendis gradibus humilitatis , non tantum posuisse quae pertinent ad interiorem affectum, sed etiam quae ex parte intellectus conferunt ad illam perfectionem consequendam, et qua in esterioribus actibus , ad eam conservandam vel ostendendam, observare oportet. Et ad eumdem fere modum procedit Anselmus, ut D. Thomas superius explicat; quod illis Patribus fuit opportunum, quia instruebant hominem in omnibus quae ad humilitatem conferebant. At vero D. Ignatius solum distinxit gradus humilitatis quoad interiorem aifectum, prout variis modis potest esse magis vel minus perfectus, quia solum eam distinctionem praemittebat ad electionem status faciendam, quae maxime pendet ex affectu magis vel minus subjecto Deo, et abstracto a temporalibus rebus. Divisio autem Gregorii quoad gradus superbiae nihil obstat, quia illi omnes opponun - tur humilitati, in quocumque gradu existenti; quia eidem virtuti multa vitia opponi possunt.
26. Ad tertiam quaestiunculam ibidem.—Ad tertiam interrogationem respondetur primo, illud genus humilitatis esse valde conforme modo loquendi, et esemplis Sanctorum, nam conformitatem ad Christum putant esse sufficientem rationem amandi omnem abjectionem et humilitatis modum, juxta illud Petri: Christus passus est pro nolis, vobis relinguens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, 1 Canonic., c.2; et c. 3: Melius est benefucientes pati, quam male facientes, quia Christus seuel pro geccatis nostris mortuus est. Fateor tamen ab hoc motivo nunquam esse separabilem majorem Dei gloriam, et majorem fructum gratiae ac perfectionis spiritualis, caeteris paribus. Unde idem Petrus, cap. 4, subdit : Comnunicentes Christi passionibus gaudete , ut et in revelatione glorie ejus gaudeatis exultantes; nunquam ergo hic fructus separatur ab illa communicatione , si caetera sint paria. Et ratio est clara, quia in eo motivo includitur major amor et major reverentia ad Christum Dominum. Et praeterca, in eligenda majori temporalium rerum abjectione ( etiamsi in aliis sit aequalitas), in hoc semper est excessus, quod illa via est securior, et aptior ad magis merendum , vel saltem magis satisfaciendum coram Deo, vel pro nobis, vel pro proximis. In quo etiam consideratur quaedam major similitudo Christi ; nihilominus tamen verum est quod Philosophus, 2 Phys., c. 2, et 13 Metapb., c. 3, disit: Abstrahentium nou est mendacium ; et ideo ad purificandum atfectum , illumque magis abstrahendum ab affectu temporalium, recte proponitur ille perfectus gradus humilitatis , quo homo humiliora et abjectiora magis appetit, etiamsi praescindatur omnis alia utilitas, praeter contormitatem ad Christum in profunda humilitate.
27. Dilemma contra enumerationem graduwmn perfectionis. — Decimo explicandus est similis locus, qui habetur in meditatione quartae diei secundae hebdomada, puncto tertio, ubi proprio ac singulari modo distinguuntur tres perfectionis gradus, videlicet, paupertas, abjectio sui, et humilitas, quae ex diametro, ut ibi dicitur, divitiis, honori et superbiae opponuntur, a quo omnes virtutes statim introducuntur. Videri enim potest novus hic modus explicandi gradus perfectionis et radices oppositorum vitiorum. Nam, si per gradus perfectionis intelligantur diversi status virtutum, ut in praecedenti puncto dicebamus, non recte illo modo explicatur ; nam ad virtutem, seu perfectionem in quocumquc statu existentem requiritur humilitas in proportionah gradu, seu statu, et ita illi tres gradus non sunt separabiles in statu perfectionis. Si autem illa tantum numerantur ut conditiones vel dispositiones ad perfectionem, insufficienter numerantur; nam omittitur castitas, et propriae voluntatis abrenunciatio, quae maxime necessaria est. Et similiter in contrariis radicibus vitiorum omittitur concupiscentia carnis, quae ponitur a Joanne, 1 Canonica, cap. 2, qui non distinguit inter honorem et superbiam, sed utrumque concludit sub superbia vitae ; nam concupiscentia oculorum pro divitiis posita est.
28. Respondetur, considerandam esse oc- casionem et rationem eorum quae dicuntur, ut verus sensus intelligatur ; ibi enim incipiebat tractare B. Ignatius de mediis, quibus homo paulatim disponi debet ad spiritualem affectum in se formandum, et ad electionem faciendam illius status, in quo melius et saluti suae consulat, et Deo famuletur; progressum erco et perfectionem hujus dispositionis per illos tres gradus explicat. Recte enim existimat (quod Christus Dominus saepc docuit) initium sumendum esse a rebus externis, quae per paupertatem dimittuntur, atque adeo a mederatione affectus circa temporalia bona. His autem bonis proximus est honor, et ideo secundo loco ponit moderationem affectus circa honorem, quem vocat contemptum , scilicet, rationi consentaneum, qui virtus est innominata, ut dicit D. Thom. 2. 2, q. 129, art. 2. Quia vero non satis est circa exteriora bona moderari affectum, nisi circa propriam excellentiam moderatus sit (nam appetitus excellentia secum affert appetitum honoris, et divitiarum, et maxime perturbat animum ad clectionem faciendam), ideo ponit in tertio et perfectiori loco humilitatem.
29. Est autem ulterius considerandum , aliud esse agere de perfectione, aliud de statu perfectionis; ibi ergo non agitur de statu perfectionis, sed absolute de perfectione: quia electio status non limitatur ad statum perfectionis, quamvis ad perfectionem n quocumque statu obtinendam ordinetur. Ob hanc ergo causam non fuerunt ibi numerandae castitas vel obedientia ; nam quatenus sunt necessariae ad salutem, supponuntur ad perfectionem; quatenus vero sunt in consilio, non sunt necessariae ad perfectionem ut sic, licet sint necessaria ad statum perfectionis ; nec disponunt ad eiectionem, sed potius sunt terminus elecüionis. Atque idem est de perfecta paupertate quantum ad effectum, ut ipsemet B. Ignatius judicavit ; et ideo in primo gradu praecipue posuit spiritualem affectum paupertatis, qui ad omnem bonam electionem imprimis necessarius est. Unde etiam constat, cur illa tria potissimum numeraverit, divitias, honorem, et superbiam, seu propriam excellenliam, quia maxime perturbare possunt rectam clectionem. Omisit autem concupiscentiam carnis, quia illi proposito non inserviebat propter rationem dictam ; nam quidquid in co genere vitiosum est, non cadit sub electionem, sed per se notum est debere moderari ante omnem electionem de majori perfectione ; quidquid autem amplius est, non disponit ad electionem, sed de illo est electio.
30. Locutiones quaedam e« libro egercitiorum tarantur. — Undecimo occurrent in hujus libri lectione nonnulli termini, quos calumniari possent, qui vel in rebus Theologicis non essent eruditi, aut spiritualium rerum inexperti, vel in eis non satis instructi. Saepe enim mentio in hoc opere fit divinarum illustrationum et illuninatiomtm; et quoniam olim quidam haeretici Illuminati appellati sunt, formidare quis potest ne aliquis error in hujusmodi verbis involvatur. Non enim defuerunt , qui hoc objicerent. Item saepe dicitur, hominem in oratione sentire varios spiritus, agitari variis spiritibus consolationis aut desolationis, et ad eos discernendos variae regulae assignantur, in quibus significatur posse interdum evidenter discerni, an auctor intern iotus sit Deus, aut bonus vel malus spiritus ; quod videtur periculis expositum, et in rigore falsum, quia sine revelatione non potest haberi haec certitudo. Unde etiam aliquando siguificatur, posse hominem interdum certo in se experiri beneplacitum divimum, docente id aliquo consolationum, desolationum, vel diversorun spirituum praevio eacperimento, ut dicitur in quadam secunda notatione circa tempus ad electionem aptum. Sic etiam in quarta regula ad victum temperandum dicitur, pertectam abstinentiam esse dispositionem , ut homo interdum sentiat quosdam cognitionis internae radios, et consolatorios motus ibi calitus immissos.
31. Notatio una pro praedictis locutionibus vel documentis.— Verumtamen haec et similia, quae in hoc opere passim occurrent, et egregie sunt in scholastica doctrina fundata, et ad Theologiam mysticam sapienter applicata. Nam imprimis certum est dari in anima nostra internos quosdam motus , tam intellectus quam voluntatis, ex speciali Dei motione gratis praevenientis, ut ex materia de gratia constat, Prolegom. 3, de Gratia, cap. sexto, numero nono, et latius lib. tertio, et hi vocantur a sanctis Patribus illuminationes , illustrationes, inspirationes, et motiones divina, ut constat ex Concilio Tridentino, tota sess. 6, et ex antiquioribus Conciliis, et modo loquendi Augustini , et fundatus est in modo loquendi Scripturae, ut patet ex toto Psalmo 117, et ad Rom. 8: Qui spiritu Dei agunlur, hi sunt filii Dei, et similibus. Dein- de certum est hujusmodi internas inspirationes, vel illuminationes, interdum fieri immediate ab ipso Dco, qui est principalis auctor omnis gratiae, et aliquam specialem vocationem seu motionem habet sibi soli reservatam, ut attigimus disp. decima septima, de Incarnatione, sect. 2, S Sed occurrit ; interdum vero et saepe fiunt per bonos Angelos custodes, nam hoc est praecipuum munus eorum, ut lib. 6 de Angelis, c. 16. late ostendimus. Unde e contrario etiam est certum daemones conari ad imitandum, quantum possunt, hanc internam motionem , convertendo illam in malum, excoecando intellectum, seu prava objecta, quantum possunt, illuminando, et mediantibus illis ad pravos motus appetitum et voluntatem excitando, interdum aperte, interdum sub specie boni; quia Azgelus Satane interdum se transfigurat in Angelum lucis, ut Paulus dixit, 2 ad Corinth. 12. Denique optima et certa doctrina est, inter alias hanc esse differentiam inter Deum et quemcumque spiritum creatum , quod Angelus solum potest excitare voluntatem , medio intellectu et appetitu sensitivo, et utrumque horum mediis phantasmatibus, seu objectis sensibilibus et imaginariis ; Deus autem immediate potest movere ipsum intellectum et voluntatem juxta illarum facultatum capacitatem ; ipse enim solus habet infinitam efficaciam, et solus etiam est auctor harum potentiarum, quae sicut ab ipso solo immediate pendent in esse, ita etiam ab ipso solo immediate possunt moveri et excitari. Neque Angeli possunt in rebus quidquam efficere immediate nisi motum localem, ut lib. 4 de Angelis dictum est; immediata autem motio intellectus et voluntatis non fit per localem motum. Et ideo dicit interdum D. Thomas (et ita etiam loquuntur Patres) solum Deum posse influere interius rationali menti, tertia parte, q. 8, a. 8, ad 1; item solum Deum posse illabi animae, tertia parte, quaest. sexagesima quarta, articulo primo.
32. Notatio altera. — Ex his colligitur necessarium esse homini posse discernere inter hos motus internos, a quo principio sint; ideo enim dicebat Joan., 1 Canonica, c. 4: ProLate spiritus, an ex Deo sint, quoniam nisi exquisite ac diligenter haec discretio fiat, magnum periculum est errandi ; quia (ut ex Paulo dicebamus) transfigurat se Angelus Satane in Angelum lucis. Et ideo inter gratias gratis datas numeratur discretio spirituum, 1 ad Corinth, 12. Quamvis autem hoc donum detur interdum ab Spiritu Sancto, extraordinario et peculiari modo supernaturali, nihilominus necessarium est ut sit aliquis modus ordinarius in Ecclesia, quo per principia supernaturalia adhibito rationis discursu, et experientiae et prudentiae judicio, discerni possint interiores motiones , seu spiritus. Sicut, licet detur specialis gratia sanitatum, linguarum, interpretationis sermonum, etc., non expectantur semper in Ecclesia hujusmodi singulares gratiae ad illos effectus, quatenus ordinarie in Ecclesia necessarii sunt, et per doctrinam, scientiam, vel artem humano modo comparatam cum divino auxilio fieri possunt.
33. Notatio tertia. — Ulterius his omnibus addendum est, quod, licet impulsus divinae gratise per illuminationes et inspirationes, secundum totam latitudinem, seu collectionem suam , non expectent hominis dispositionem, quia ipse Deus est, qui in nobis incipit , nihilominus, postquam Deus per suam gratiam praevenit hominem , et coepit in illo operari vel fidem, vel charitatem, vel quamcumque aliam bonam voluntatem , aut perfectionis affectum , potest homo, et debet (si velit proficere spiritualiter) se disponere et praepararc ad majorem Dei illustrationem , ac motionem obtinendam ; quia, supposita priori gratia praeveniente, potest homo illi cooperando mereri aliam vel majorem gratiam praesenientem, vel orando illam impetrare ; et ideo Ecclesia saepe orat Deum ult sua gratia nos praeveniat, et ex doctrina de gratia id certissime constat. Inter has autem dispositiones praeci - pua est vitae puritas et munditia a peccato, tam dolendo de praeteritis quam cavendo futura. Deinde augetur haec dispositio, minuendo affectum temporalium bonorum et commodorum. Quomodo dixit B. Ignatius in ultimis verbis secundae hebdomadae, circa electiones faciendas : Hoc unusquisque persuasum habeat , tantum se in studiis spiritualibus promotwurum esse, quantum ab amore sui ipsius et commodi proprii affectione sese abstramerit. Tandem optima dispositio ad hujusmodi etfectus divinae gratiae in oratione praesertim mentali quasi perficitur, non solum quia efficacissimum medium ad obtinendum a Deo hujusmodi motiones est oratio et petitio, sed quia cum oratione mentali elevetur anima ad Deum, et ad considerationem rerum aeternarum, est magis separata a rebus temporalibus, et ideo magis disposita ut a Deo illuminetur et moveatur, juxta illud : Ducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor ejus ; et illud : In meditatione mea exardescet ignis. Accedit etiam quod ipsamet oratio mentalis, quia est actio valde spiritualis et supernaturalis, multumque elevata supra sensus et corporalia bona, indiget maxime afflatu Spiritus Sancti, qui, frequenti inspiratione et illuminatione sua, hominem in eo exercitio sustineat et promoveat. Quod licet interdum pro soia sua gratia abundanter faciat, quia prout vult spirat, et dividit singulis prout vult, tamen ordinarie, et secundum justam dispositionem suae providentiae, praesentior est diligentibus, negligentibus abest, ut dixit Ambrosius, lib. 9 in Lucam, c. 20, et egregie tractat Bernardus, serm. 56 in Cantica. Et ideo qui, in hujusmodi orationis exercitio, qucd in se est cum divina gratia diligentius praetat, et divinis vocationibus, quae in ea dantur, fideliter respondet , magis etiam a Deo illuminatur, et perfectius vocatur.
34. Satisfit jam adductis in mun. 30.— Ex his ergo satis intelligitur, cur necessarium fuerit B. Ignatio in hoc opere frequenter loqui de internis illuminationibus, motionibus, seu inspirationibus, quia in hoc opere agebat de instruendis hominibus in exercitio spiritualis vitae , et mentalis orationis, ac considerationis, in qua maxime exercentur seu recipiuntur hujusmodi impulsus; neque in illis terminis aliquid est invidiae, cum et vix possint illi motus aliis nominibus magis propriis significari, et ex usu Conciliorum et Patrum sumpta sint. Quod si aliqui haeretici illis interdum abusi sunt, nihil boc veritati nocet, nec catholicum scriptorem impedit, dummodo veritatem satis ab errore discernat. Quod in eodem opere a B. Ignatio diligenter praestitum est in regulis quas tradidit ad discernendos spiritus, tam pro incipientibus, quam pro proficientibus, vel perfectis.
35. Tria capita discernendi internos motus primum, ea parte materie ipsorum. — In quibus illud etiam advertendum est, tria capita in eis insinuari ad dignoscendos hos motus. Unum est ex parte objecti, seu materiae circa quam versantur ;nam, si sit peccatumaliquod, manifestum est impulsum esse a daemone, et non a bono spiritu ; si autem materia honesta sit, non statim constat motionem esse a bono spiritu; et ideo evidentius constare potest impulsum esse a malo spiritu quam a bono; et hoc significavit Ignatius in quarta regula supra citata. Ratio autem est, quia malum non potest bene fieri; bonus autem spiritus non potest esse auctor mali; bonum autem potest male fieri, et ideo bonum aliquando suggeri a daemone, quamvis non bene.
36. Secundum caput, ex parte fiuis et effectuum. — Et ideo necessarium est secundum caput, quod est consideratio finis ad quem tendit impulsus seu motio interior ; nam, si ille finis malus est, evidens argumentum est, motionem esse a malo spiritu. Si autem finis sit honestus, magnum indicium est boni spiritus moventis, non tamen est sufficiens, tum quia, ut actio sit bona, non satis est finis bonus, nisi etiam materia, seu objectum, aut medium ut propositum cum talibus circumstantiis, nec per se malum, nec prohibitum sit; tum etiam quia sub illa specie boni potest non intendi bonitas, sed impediri potius major bonitas, seu perfectio. Ad hoc item caput reducuntur effectus talis cogitationis vel motionis ; nam finis, qui est primus in intenüone, est effectus motionum qua ad illum ordinantur ; eti quamvis interdum tales effectus ab ipso homine non intendantur, quia vel non praecognoscuntur, vel non quaeruntur, saltem pro tali tempore , nihilominus a bono vel malo spiritu interius praemovente sine dubio intenduntur, vel saltem praevidentur ac permittuntur; et ideo ex illis tanquam ex fructibus cognosci potest qualis sit qui moveat.
37. Tertium, ex parte modi sensibilis iuternorum motuum. — Tertium caput est modus motionis, nam quod ad praesens attinet, potest esse duplex, scilicet, sensibilis, sive mediis sensibus externis, sive per internam motionem phantasmatis, vel omnino internus et spiritualis. Prior facile cognosci potest, de quo consulendus Athanasius, in vita S. Antonii, circa medium, apud Surium, 17 Januarii ; tamen ex illo praecise non potest discerni an sit a bono vel malo spiritu. Quamvis autem hoc verum sit de judicio certo et infallibili, tamen ex alio movendi modo supponit optimam conjecturam B. Ignatiusin posterioribus regulis de hac re, reg. 7, nam interdum haec interior motio fit placide ac suaviter, et cum magna animi tranquillitate, interdum vero duriter et quasi violenter, et cum aliqua perturbatione animi. Tunc ergo ait considerandam esse conditionem personae quae movetur ; nam si alioqui curam habeat procedendi in virtute, et in obsequio divino, et suaviter movetur, signum est a bono spiritu moveri ; si autem aspere, a malo. E contrario vero si persona est in peccatis, vel negligens in divino obsequio, a bono spiritu aspere, a malo blande et suaviter movetur ; nam uterque spiritus intendit vel mutare animam a dispositione sibi contraria, vel promovere in sibi conformi ; mutatio autem illa ordinarie requirit commotionem et asperitatem ; continuatio autem, vcl promotio in vita simili, suavius fit. Ttem quia , dum homo resistit bono spiritui, respectu illius indiget reprehensione, et aspera motione ; tamen si ci obadiat, meretur consolationem, et suavem promotionem ; et e contrario daemon in eum qui crescit in bono tanquam in hostem insuregit, et in contrarium duriter impellit; in eo vero qui negligens est, quiescit, et suavite illum movet, ut in eo statu permaneat ; quae est optima conjectura, licet non infallibilis. In qua etiam est advertendum, quod licet ex ea vel ex aliis constet motionem esse a bono spiritu, attamen non potest ab homine cognosci, an sit immediate a Deo, an mediante Angelo; quia cum spiritus creatus possit hoc modo hominem movere, nihil in eo relinquitur (quod homini saltem notum sit) ita proprium Deo, ut ex illo discernere possit homo an Deus ipse immediate moveat. Verumtamen si aliunde constet motionem essea bono spiritu, ad morales actiones parum refert quod motio sit immediata a Deo, vel mediante Angelo custode, quia hic semper operatur ut minister Dei, et juxta illius voluntatem *.
38. Aut etiam ex parte modi mere spiritualis. — At vero e converso contingit in posteriori modo, nam si ille semel cognoscatur, ex illo optime intelligetur Deum esse qui movet; nam, ut praenotavimus, talis motio immediate in superiorem partem animae, divinae virtutis est propria ; igitur ex illa tinquam ex proprio effectu cognoscetur motor divinus. Dices: illuminatio Angelorum inter se est mere spiritualis, et nihilominus non fit a Deo immediate, sed mediis superioribus descendit ad inferiores. Respondetur, modum illius illuminationis incognitum nobis esse, et ideo non posse ab illo sumi argumentum ; fortasse enim non est per cflicientiam unius Angeli in alium ; hi autem effectus, de quibus agimus, uon fiunt sine efficientia circa ipsum hominem; vel certe, si aliqua efficientia in illa illuminatione intervenit, ad summum est alicujus speciei intelligibilis, omnino abstractae et independentis ab objectis sensibilibus; quae species non potest fieri in anima conjuncta corpori, naturali virtute, et idco si aliqua illuminatio vel motio in hac vita immediate fit in intellectu, vel voluntate hominis, sine dubio est immediate ab ipso Deo, praesertim quia non sistit in ipsis speciebus, sed immediate versatur circa actus secundos intellicendi, judicando, vel saltcem apprehendendo; et voluntatis, amando, timendo, etc., saltem per actus simplices seu imperfectos.
39. Regula D. Ignatii pro discernenda motione mere spirituali. — Difficultas dicte requle. — Difficultas autem circa hunc modum est in cognoscendo, quando haec motio tam intima, tamque intellectualis et spiritualis sit. Et ideo ad hoc dignoscendum, octavam regulam posuit B. Ignat. his verbis: Solius Dei est consolari animam, nulla proecedente consolationis causa, cum sit hoc propriumn Creatoris suam ingredi creaturam, et illam in amorem sui tolam convertere, trahere el mutare ; causam vero pracedere nullam iunc dicimus, quando nec sensibus, nec intellectui, negue voluntati nostre quidquam objectum est, quod hujusmodi consolationem causare possit. Quorum verborum intelligentiam facilem esse non existimo. Nam, ut paulo superius in quadam tertia regula dicitur, consolatio spiritualis est, quando anima Dei amore exardescit, quando interna laetitia perfunditur, quae animum ad studium salutis, vel ad quietem et pacem cum Deo habendam, faciliorem reddit. Haec autem vel similis consolatio non potest fieri in nobis sine causa, saltem intellectu apprehensa, quia non potest moveri affectus, nisi medio intellectu ; quomodo ergo intelligi potest tunc nullam praecedere causam, quando nec sensibus, nec intellectui, nec voluntati quidquam objectum est, etc.; si enim nihil objectum est, quid amabit, aut de quo leetabimur? quomodo ergo poterit consolari? Et augetur difficultas, quia in hac vita non potest esse talis consolatio adeo intellectualis, quin aliquo modo participetur a sensu, tum quia cognitio in hac vita non est sine phantasmate, et consolatio (ut dixi) non est sine cognitione ; tum etiam quia appetitus spiritualis et sensitivus ita sunt in homine connexi, ut superior moveri non possit, quin aliquo modo sccum ferat inferiorem, juxta illud : Cor meum et caro mea evultaverunt in Deum vivum.
40. Expeditur haec difficultas.— Unum indicium sumptum emr parte intellectus. — Al- terum ex parte voluntatis. — Hic discursus ostendit difficile esse hanc motionem percipere; non est tamen dubium quin possibilis sit, et quod aliquando detur, quamvis fortasse raro, et non nisi viris valde perfectis, et specialiter a Deo dilectis. Et quando talis motio revera datur ab Spiritu Sancto, ipsa se aliquo modo prodit, et ostendit suam originem esse a Deo. Hoc autem non est quia vel moveatur anima per affectum sine aliquo objecto cognito, nec quia intellectus humanus operetur sinc cooperatione phantasiae ; primum enim fortasse omnino repugnat ; secundum autem licet possit a Deo fieri, et interdum factum sit, tamen est valde extraordinarium et miraculosum, de quo genere elevationis nunc non agimus. Indicium ergo hujus motionis cst, ex parte quidem intellectus, quia in eofit aliqua apprehensio, vel cognitio, quae, prout hic et nunc in tali homine fit, non potuit per imaginationem enxcitari; vel quia est de objecto nobiliori, quam in sensum unquam aliquando ceciderit , vel quia fit tam subito, vel cum tanta intelligentia veritatis, ut ex vi phantasmatum comparari non potuerit ; ut, verbi gratia, si gentili, qui nunquam de Creatore cogitavit, subito, et sine discursu sese offerat verum, et credendum esse aliquem supremum auctorem, et sentiat hanc cogitationem esse ita infisam menti, ut non possit illam removere, et cum illi statim sese offerant multa quae veritatem illam credibilem faciant , qua nunquam antea homo cogitavit, nec per se erat suffliciens ad invenienda illa, tunc signum fere evidens est Deum esse, qui in intellectu immediate operatur. Simile cum proportione est de fideli simplici, cui subito offertur cognitio de Deo trino et uno, vel de alio mysterio fidei cum tali modo, et tam distincta repraesentatione veritatis, ut plane superet capacitatem vel discursum ejus. Hoc etiam maxime contingere potest in judiciis practicis de diligendo Deo, aut poenitentia agenda, perfectione sectanda, aut similibus; nam aliquando tam subito, et tam vehementer proponuntur menti, ut fere aperte constet non habere originem ab objectis sensibilibus et phantasmatibus, sed potius si aliqua phantasiae apprehensio tunc comitatur, a mentis cogitatione excitatam esse. Ex parte autem affectus indicium potissimum sumendum est ex modo, quia nimirum licet operetur circa objectum cognitum, tamen vehementius movetur quam objectum ipsum per se posset, ant soleat movere. Ut, verbi gratia, si objec- tum ut prosequendum proponatur, voluntas sentiat impetu ac veluti necessitate quadam ad illud affici, saltem per simplicem affectum, vel majori voluptate et suavitate de illo cogitare, et ad illud inclinari, quam soleat, vel quam possit sua industria quaerere vel comparare. Si autem objectum proponatur ut fugiendum, vehementius terreat; et sic de aliis affectibus ; quando enim hi affectus immediate versantur circa superiora et spiritualia bona, et per se honesta, et praedicto modo fiunt, signum est ab ipso Spiritu Sancto movente voluntatem immediate fieri, quia nulla creatura habet tantam effticacitatem in humanam voluntatem. Et haec omnia significavit P. Ignatius in illis ultimis verbis, quibus explicat nullam causam praecedere, quando nihil obiectum est quod hujusmodi consolationem causare ex se possit.
41. Unde tandem concluditur quo sensu dictum sit agitari hominem in oratione, vel etiam extra illam variis spiritibus consolatiionis aut desolationis. Spiritus enim vocari possunt, vel spirituales motiones quae in anima hominis fiunt, vel spirituales substantiae, a quibus illae motiones fiunt, utroque enim modo sumi potest apud Paulum, 1 ad Corinth. 4, et apud Joan., 1 Canon., c. 4. Ex quibus locis etiam constat merito tradi nobis rationem aliquam, et viam discernendi hos spiritus ; nam licet evidenter aut cum certitudine fidei dijudicari non possint sine Dei revelatione, nihilominus valde probabili conjectura, et interdum moraliter certa, potest de illis judicium ferri, ut lib. 9 de Gratia, a c. 9, disserummus; et ad illud maxime deservire possunt regulae fundatae in veris principiis Theologiae, et in magna experientia ; hujusmodi autem sunt illa quae traduntur ab Ignatio, nam si quis eas recte consideret, inveniet omnes revocari ad illa tria capita, quae a n. 35 proposuimus. Quod autem sit necessarium spirituales viros esse in hac arte instructos, per se notum est, quia nec temere est credendum cuicumque spiritui, juxta praeceptum Joannis loco citato: Jelite omni spiritui credere ; neque etiam nimium timendum est, ita ut divinae etiam motiones vel contemnantur, vel reprobentur, contra praeceptum Pauli : Spiritum nolite extinguere ; prophetias nolite spernere omnia probate, quod bonum est tenete. Quamvis autem generales regulae et indicia designentur, non tamen omnibus concessum est eis uti, aut per illas judicare; sed requirit aut speciale Dei donum, aut sa- pientem, et in rebus spiritualibus valde exercitatum virum, ut recte dixit Gerson, tractat. de Probatione spirituum, alphab. 17, lit. R. Qui etiam videri potest in tractatu de Distinctione verarum visionum a falsis, alphab. 17, in fine, ubi quinque signa adducit, qua in his qua diximus, et in documentis B. Tgnatii continentur. Recte etiam de hac materia loquitur in Centilogio de impulsibus, decade 3 et sequentibus, alphab. 63, lit. I, et in tom. 4, habet tractatum de signis bonis et malis, alphab. 17, lit. B, quod huic etiam proposito deservire potest. Optime etiam Bonaventura, de Processu relig., c. 18.
42. Primum membrum dubii. — Secundum aeinbrum. — Duodecimo occurrere potest in hoc opere difficultas, quia interdum videtur nimium tribuere viribus rationis naturalis, et liberi arbitrii, interdum vero nimium motioni gratiae. Primum intelligi potest ex quadam meditatione de tribus hominum classibus, ubi in 3 dicitur, quosdam esse paratos ad id quod intellexerint majus esse obsequium Dei, cel ex divino instinctu, vel eu rationis dictamine. In regula 7, ad discernendos animae motus, dicitur cogitandum esse nos interim a Domino nobis ipsis probationis causa relinqui, ut per naturales quoque vires insultibus inimici nostri obsistamus. Et tractando de tempore electionis dicitur : Porro tranquillitas tunc noscitur adesse, quotiescumque anima, nullis agitata variis spiritibus, vires naturales suas libere evercet. Alterum autem membrum sumi potest ex eodem loco, ubi dicitur, aliquando divina virtus sic impellit voluntatem, ut omnis dubitatio, imo etiam dubitandi facultas animae sublata sit, quominus scquatur impulsionem talem.
43. S. Ignatii et Societatis spiritus conciliandi gratiam cum naturae viribus. — Is spiritus in B. Ignatio fuisse ostenditur. — Hecentium hereticorum errores.—hHanc difficultatem propono, non quia loca citata difficilia sint, sed ut occasionem sumam advertendi, zelum, quem nunc habet Societas, recte explicandi concordiam gratiae cum libero arhitrio, et convenienter loquendi et accommodate ad resistendum Luthero aliisque hujus temporis haereticis, eumdem fuisse in patre nostro Ignatio, et vel ab illo in Societatem manasse, vel eumdem spiritum, qui hanc religionem movet ad resistendum haereticis, hujus esse doctripie auctorem, Imprimis ergo in quibusdam regulis, quas in fine totius libri S. Ignatius proponit, ut cum orthodoxa Ecclesia vere sentiamus, generaliter notari potest, omnes ad hoc tendere, ut ab erroribus hujus temporis maxime avertant, in omnibus, tam verbis quam factis, contrariam doctrinam profitendo, ut de obedientia Ecclesiae praestanda, de usu frequenti communionis Eucharistiae, de sacrificio Missae, et cantibus ac caeremoniis ecclesiasticis, ac divinis officiis, de votis monasticis, ac caelibatu, de cultu ac veneratione Sanctorum, Reliquiarum ac Imaginum, de Jubilaeis ac peregrinationibus, et operibus satisfactoriis, et in universum de fide et operibus, ac timore Dei tam servili, quam filiali, et denique de tuendis traditionibus Patrum, et doctrinis Sanctorum, ac probatorum Theologorum, et similia, quae plane ostendunt spiritum spiritui Lutheri directe contrarium, quem sine dubio Deus Ignatio praebuit, tanquam uni ex primariis ducibus quos adversus eum excitavit. Tandem vero circa finem illarum regularum, in 14, ita de praedestinatione loguitur : Adcertendum est, etiamsi plane compertum definitumque sit, nemini contingere salutem , nisi praedestinato , circumspecte tamen super hoc loguendum esse, ne forte gratiam aut praedestinationem Dei uimis eatendentes, liberi arbitrii vires et operum bonorum merita ezcludere celle videamur ; vel e converso, ne plus cquo hisce tribuentes, illis in£erim derogemus. Et in regul. 17 magis hoc declarans subdit: Neque gpredicande et inculcande gratie Dei usque adeo insistendum fuerit, ut serpere interdum possit auditoribus lethalis error, negata liberi arbitrii nostri facultate. De gratia ergo ipsa difluse quidem loqui fas est, Deo aspironte, sed quatenus in gloriam ejus uberiorem redundat, idque jucta modum convenientem , nostris praesertim temporibus tam periculosis, ne et liberi arbitrii usus, et operum bonorum efficacia tollatur. Hoc ergo ipsum, quod faciendum praemonuit S. Ignatius, usu et exercitio in suo opere observavit, et hoc insinuare voluit locis in principio citatis, et in aliis, praesertim in posterioribus regulis, de discernendis spiritibus, in 2, egregic explicat efficaciam gratiae, dicens, proprium esse Creatoris suam ingredi creaturam, et illam in amorem sui totam concertere, trahere et mutare. Et in 8 recte gratiam Dei cxcitantem, seu praevenientem, ejusque efficaciam declarat dicens, immediate divinitus immitti, nulla ex parte hominis praecedente causa, et sufficientem esse ad consolandam animam. Ad- vertit autem ibidem sapienter et subtiliter, hanc gratiam esse veluti semen quoddam, quod sui reliquias in anima relinquit, per quas potest homo postea aliquid operari, in qua cooperatione misceri potest aliqua alia intentio, vel motio a proprio vel contrario spiritu proveniens, quam proinde observare ac discernere necessarium est. Rursus in prioribus regulis de eadem discretione spirituum, in undecima, egregie doeet aestimare divinam gratiam, ut cum aliquis operationem in se sentit, seipsum deprimat, ac vilefaciat, reputando secum, quam imbellis quamque ignavus apparebit desolatione impugnante, nisi per gratie et consolationss divine opem cito sublevetur. Et e converso etiam docet non despondere animum etiam si quis gratiae consolationem vel abundantiam non sentiat : Quia unusquisque estimare dcbet cum Dei gratia posse se plurimum et adcersarios suos devicturum , dummodo in Dei cirtute collocet spem suam, et animum suum corroboret. Ubi ostendit necessitatem gratiae respectu omnium, et gratuitam abundantiam respectu aliquorum, et sufficientiam quam omnes sperare debent. Et paulo superius, in reg. 9: Certi (inquit) simus nostrarum virium non esse, vel acquirere, vel retinere fervorem devotionis, vehementiam amoris, abundantiam lacrymarum, aut aliam quamcumque internam consolationem , sed omnia hec gratuita esse Dei dona, quaee si vendicemus nobis ut propria, et vane glorie criminem non sine salutis gravi periculo incursuri sumaus.
44. Responsio ad primum membrum dubii in numero 42. — Cum ergo in septima regula ex eisdem dicitur, interdum probationis causa nos Deum sine consolatione relinguere, ut per naturales quoque vires insultibus inimici nostri obsistamus, non dicitur ut gratia excludatur simpliciter, sed solum quoad majorem quamdam abundantiam, et consolationem; nam statim additur: 4d, guod possumus haud dubie assistente nobis jugiter praesidio divino, licet tunc nequaquam sentiatur, eo quod fervorem pristinun charitatis Dominus subtracerit, relicta nihilominus gratia, que ad bene operanduin, et ad consequendam salutem satis esse queat. Unde per naturales vires, tum ibi, tum alio loco significari videntur naturales facultates, seu potentiae, non tamen ut operantes per solam naturalem virtutem, sed ut adjutae divina gratia, et cooperantes illi. Postquam enim Deus sufficienter praevenit voluntatem per suam gratiam et fidem, interdum relinquit illam, ut bene utatur acceptis donis, velut resistat occurrenti tentationi, absque novo praeveniente auxilio, quamvis non sine adjuvante et cooperante, ut in praedicto loco satis explicatum est. Alter etiam locus ex meditatione de tribus hominum classibus, facilis est; insinuatur enim ibi duplex modus quo movetur homo a Spiritu Sancto, quos Theologi distinguunt. Unus est per Spiritus Sancti donum, quem optime vocat Tlgnatius, ex divino instinctu, in quo homo magis agitur quam se agat; alius pertinet ad virtutes, in quo homo operatur per discursum, et dictamen rationis, non quidem sine lumine et auxilio supernaturali, sed illis adjutus. Sic enim ex principiis fidei et doctrinis Patrum discurrimus et dictamus per infusam prudentiam de agendis. Et uterque modus insinuatur a S. Ignatio, dum inter media ad bonam electionen, tertium ponitur, obsecrare Dei clemenLiam, ut dignetur mentem instruere, et implere voluntatem, quocumque potius mihi tendendum sit, adhibito nihilosecius pio, fideligue intellectus mei ratiocinio, per quod apprehensa Dei voluntate, ad electionem ferar ; ubi notanda sunt illa verba, pio fideligue ratiocinio, quibus supernaturalis discursus significatur. Et sic ratiocinari et eligere, est vires seu facultates naturales libere exercere, et voluntatem Dei cognoscere ex ratiouis dictamine, nunquam excludendo divinum lumen et gratiam. Quamvis negandum etiam non est, aliquando naturalis rationis dictamen conferre ad electionem honestam faciendam, non tamen de supernaturalibus bonis, de quibus in illis locis sermo esse videtur, sed de aliquo bono morali, et honesto, ut late lib. 1 et 2 de gratia ostensum est.
45. Responsio ad secundum membrum in code num. 42.— Tandem, quod in ultimo loco dicitur de divino impulsu ita effticaci, ut facultatem dubitandi aufcrat, pertinere credimus ad priorem modum divinae motionis, per dona Spiritus Sancti : nam interdum potest esse tam eflicax, ut necessitatem quamdam inferat, saltem intellectui ad judicandum de aliquo agendum, per donum consilii, vel per aliquam revelationem adeo eflicacem, ut ex parte intellectus non relinquat facultatem dubitandi. Quamvis autem tunc homo necessario judicet impulsum Dei esse sequendum, nihilominus in voluntate manere potest cligendi libertas, haec enim non aufertur per motiones gratiae (esto posset Deus illam au- ferre) ne moralis fructus et meritum actionis impediatur; sicut Christus Dominus necessario recte judicabat de omnibus agendis, et tamen libere cligebat. Hic autem motionis modus nec necessarius est ad supernaturaliter operandum, nec ordinarius est, sed ex speciali Dei gratia aliquando liberaliter conceditur, ut de Matthaeo et Paulo in eodem loco exempla ponuntur. Et hactenus de doctrina libri exercitiorum.
On this page