Caput 6
Caput 6
De arte seu methodo exercitiorum.
1. Arguitur contra methodum exercitiorum. — Secundo loco dicere proposuimus de arte, seu methodo ad orandum, seu ad exercendam mentem in rebus spiritualibus , data in hoc opere a B. Ignatio. Circa quam primo dubitare quis potest , quia vel infructuosum vel impossibile videtur hujusmodi opus ad artem redigere, et sub regulis constituere ; quia non humana industria et virtute, sed Spiriritus Sancti inspiratione et auxilio fieri debet, juxta illud Psalmi 83 : Beatus vir cujus est auailiuwmn abs te; ascensiones in corde suo disposuit. Spiritus Sanctus autem nullis arctatur legibus, sed variis et infinitis modis movet et illuminat animam prout vult. Non est ergo hoc opus artis, sed gratiae, nam si homo velit legibus alicujus artis astringi, saepe impcdiet Spiritus Sancti motum. Deinde contemnere quis potest simplicitatem et brevitatem hujus operis, nam in meditationibus quae in eo traduntur, brevissima puncta ex historia Evangelica , aut ex consideratione vel comparatione aliqua vulgari desumpta propcnuntur per simplicia verba, nihil fere addendo quod ad materiae ubertatem et ad unius horae vel plurium discursum et meditationcm viam aperiat. Tertio cum supremus gradus interni exercitii sit contemplatio , admirari quis potest quod in toto hoc opere nihil de ratione aut modo contemplandi traditur, sed totum circa orationem et meditationem versatur. Item cum in hac via spirituali tres gradus seu viae distinguantur, scilicet, purgativa, illuminativa et contemplativa , prima traditur in priura exercitationum hebdomada; circa secundam autem reliquae omnes meditationes versare videntur, tertia omnino praetermissa. Item cum nostra oratio et consideratio ita debeat a creaturis et a nobis ipsis incipere, et per Christi humanitatem progredi, ut ad Deum ipsum in sc terminetur, ei praecipue anima adhaereat, ut late prosequitur Bonaventura, in Itinerario mentis, et D. Bernard., in Scala claustrali, seu de modo orandi; in hoc opere de initio et progressu variae meditationcs, tam de creaturis quam de nobis ipsis tradantur; de Deo ipso, aut modo cogitandi de attributis et perfectionibus ejus, vel de modo unionis animae cum ipso nihil docetur; etex hac parte dicetur saltem imperfecta haec doctrina.
2. Prima probatio ab experientia.—sS ecunda ab evemplis Patrum. — Tria igitur in hac parte a nobis ostendenda sunt: primum, consilium Ignatii de tradenda aliqua directione, et quasi arte hujus mentalis exercitii, fuisse prudentissimum ac plane divinum. Secundum, quam rationem in ea directione tradenda servaverit, ut majori se exercentium utilitati consuleret. Tertium, quomodo modis omnibus seu statibus satisfecerit. Primum efficacissime probatur ex effectu ipso; experimento enim constat, per hanc artem in spirituali vita multos profecisse. Quod etiam Paulus HT in Dulla superius citata agnoscit. Secundo confirmari hoc potest exemplis Sanctorum, qui non solum ad mentalem orationem et considerationem homines excitant, sed etiam modum orandi, et ascendendi ad Deum, docere conantur, quoad possunt. Haec fuit intentio Dionysii, praesertim in libro de Mystica Theologia. Et fortasse eadem fuit mens Augustini, in lib. Meditationum, qui 9 tom. habetur, et in altero lib. de Diligendo Deo, et Soliloquiis, cum aliis opusculis, quae, codem tom. 9, Augustino ascribuntur. Differentia autem esse videtur, quod in omnibus illis libris Augustinus non tam docet meditandi aut contemplandi modum , quam ipsam meditationem exercet, seu affectus, qui ea exercentur, profert et describit ; in aliis vero duobus libris Soliloquiorum, potius speculative inquirendo, et disputando ( ut solet), quam affectum exercendo procedit. D. etiam Prosper tres libros scripsit de vita contemplativa, sed in eis non tam rationem contemplandi docet , quam generalem doctrinam tradit de vita activa et contemplativa, et ministeriis, vel laudibus earum, et consequenter de omnibus virtutibus disserit. Sic etiam alii Patres de hac materia ad instructionem eorum, qui contemplationi aut meditationi incumbere cu- piunt, varios iractatus scripserunt, praecipue Bernardus, de Interiori Domo, et in Scala claustralium, etc.; et Richard. de S. Victore, in tractatu de Eruditione hominis interioris, et libro de Praeparatione ad contemplationem, cum aliis, quae in prima parte operum ejus habentur; et Bonaventura ( ut in principio disi ) proprium librum scripsit de exercitiis spiritualibus, et alium de quatuor mentalibus exercitiis, praeter plura alia opuscula de meditationibus, de Septem itineribus aeternitatis, et Itinerarium mentis, et similia ; Laurentius etiam Justinianus multa habet egregia opuscula, praesertim lib. de Vita solitaria, ubi de modis orandi, et de discretione spirituum, et necessitate mentalium exercitiorum, et quae illa futura sint, specialiter disserit, cap. 15, 16 et 18. Omitto alia, quae Blosius, Taulerus, Gerson, et Dionysius Carthusianus, et alii inter sua opera de hac materia scripserunt. Qui lamen omnes potius exhortando quam instruendo procedunt, et ideo fusius scribunt de laudibus, et effectibus meditationis, vel contemplationis ; peculiarem autem methodum orandi non ita distincte tradunt. B. autem Ignatius brevissimis regulis ac verbis mirabilem hanc instructionem comprehendit, quam non tam ex libris, quam ex unctione Spiritus Sancti, et ex magna esperientia et usu hausisse videtur.
3. Probatio, ea ratione. — Tertio , ratione id ostendi potest, quia in omnibus actionibus suis, tam externis quam internis, indiget homo instructione et doctrina, ut eas recte et utiliter praestare possit; sed haec operatio interior, quae generali nomine oratio mentalis appellatur, est una ex praecipuis, ac difficilioribus, et utilioribus quae ab homine exerceri possunt ; ergo multo magis homo indiget aliqua instructione et directione, ut in ea recte procedere et proficere possit. Complectitur enim hujusmodi opus plures et nobilissimos actus humanos intellectus res aeternas et divinas cogitantis, et voluntatis detestantis peccata, diligentis Deum, et contemptis temporalibus aeterna desiderantis. In [quo exercitio magnus fructus esse potest, directe fiat ; multum vero taedii et otiositatis, aut etiam periculi, si male fiat; ergo habere aliquam viam brevem ordinatam, et varietati hominum accommodatam, et perfectorum hominum usu et experientia probatam, non potuit non esse utilissimum opus ac plane divinum. Atque ita Societas, cum ad procurandam propriam et aliorum perfectionem vocata sit, quae ab oratione et communicatione cum Deo maxime pendet, peculiarem hanc methodum ac modum meditandi et orandi tanquam praeclarum quoddam donum ac munus a Deo datum, et medium efficacissimum ad suum finem consequendum , aestimare debet. Quamvis enim principalis auctor interioris profectus, et exercitii quo id obtinetur, sit Spiritus Sanctus, nihilominus ex parte nostra plantare et rigare necesse est, ut incrementum det Deus; gratia enim, et illuminatio divina, non excludit cooperationem et praeparationem hominis, sed potius illam requirit. Ut ergo homo quod in se est faciat, consiliis et;regulis juvari poterit, quae tamen non ea intentione traduntur, ut homirem ligent, vel ut legem ponant Spiritui Sancto, quominus creaturam suam moveat, prout voluerit, sed solum instruunt hominem, tum ut operari incipiat, et meditari, ac discurrere, quando a Spiritu Sancto specialiter non praemovetur, tum ut Spiritus Sancti impulsum recipere aptus sit, eumque sentire et sequi valeat. Et hoc ipsum in eisdem exercitiis animadvertitur, ut ex annotationibus quae in principio eorum traduntur, et ex multis aliis locis eorum constat. Et ex his patet solutio ad primam objectionem numero primo propositam.
4. Ratio brevitatis hujus libri. — Circa secundum punctum numero secundo positum , advertendum imprimis est, mentem Ignatii fuisse brevissime comprehendere omnia quae ad spiritualem instructionem et interiorem animae salutem conducere possunt, tum ut facilius addisci et exerceri possent ; tum etiam ut exercitium ipsum suavius et delectabilius fieret, ut statim dicetur in num. 7; tum etiam quia sola principia generalia possunt esse omnibus communia, applicatio autem in particulari cum majori vel minori extensione, aut cum his vel illis circumstantiis, relinquitur prudentiae spiritualis magistri et instructoris, quam in ipsis primis notationibus cxercitiorum supponit nunquam defuturam ei, qui in spiritualibus exerceri incipit, juxta consilium Bernardi ad fratres de monte Dei, column. 16 : Quamdiu paroulus es, et donec plenius addiscas divinam cogitare praesentiam, pudagogum tibi procura ; cui statim dicit cogitationes omnes esse aperiendas. Nam, ut ipsemet scribit, lib. de Ordine vitae, column. 7, magnwum hnijus vitee solatium est, ut babens cui pectus tuum aperias. Spiritualis autem vita duo potissimum requirit, morum correctionem, et unionem cum Deo. Àd morum autem correctionem imprimis pertinet purgatio praecedentium delictorum, quotidiana conscientiae cura, et frequens etiam peccatorum confessio. Secundum vero frequenti meditatione et oratione, et virtutum exercitio comparatur. Ad utrumque autem recta electio 'circa vitae statum maxime necessaria est. In his ergo omnibus convenientissimo ordine instruitur homo per haec exercitia. Quia vero conveniens aestimatio et recta intentio finis ultimi principium est omnium bonarum actionum, ideo S. Ignatius ante particularia exercitia hoc praemisit tanquam fundamentum totius reformationis spiritualis.
5. Quatuor hebdomadarum hujus libri enucleatio.—De prima hebdomada.—beinde vero quatuor hebdomadas exercitiorum distinxit , quas ita appellavit, non quia necesse sit in singulis septem dies, et non plures, vel pauciores insumi, sed quia commode ita distribui possunt, et regulariter illud tempus videtur sufliciens et accommodatum. Proprie ergo distinguuntur in materia, et fine ad quem singula proxime ordinantur. Prima enim viam purgativam continet, et ideo materia ejus est divinae offensionis gravitas, et omnes considerationes qua ad hunc finem, et ad veram penitentiam dc peccatis agendam conferunt. Et propterea illi adjungitur duplex conscienUae examen mane et vespere quotidie faciendum, quod et ad conservandam conscientiae puritatem , et ad frequentem confessionem utilissimum est, de quo Bernardus, lib. de Vita solitaria, colum. 15: sSedeat judicans justitia, stet rea et se accusans conscientia ; nemo te plus diligit, nemo te fidelius judicabit, mane praeeterita noctis fuc a temetipso exactionem , et venturae diei tibi indicito cautionem ; vespere praeterite diei rationem exige, et supervenientis noctis fuc indictionem. Fuitque consuetudo antiquorum Patrum ; nam de D. Antonio refertur, lib. 1 Tripartitae, c. 11, quod precigicbat seinetipsum discutere, et secum ponere vationem eorum, quee gessit diu noctuque ; si quid autem indecens ageret, conscriberet,ut de cotero parceret in delicto , semetipsum scilicet erubescens, si plurima sui delicta comperisset. Et apud Surium, 17 Januarii, S Tandem, praecipiebat monachis ut, rationem diei noctisque facientes, si in se comprehendissent, peccare desisterent, etc. Basilius etiam saepe hoc consilium repetit ; nam in sermone de abdicatio- nc rerum, post medium : Quae singulis ( inquit) diebus feceris opera, ea vesperi tecum ipse commemora, et cum his, quee feceris pridie, conferto, ut melior in dies enistas. Et sermone de Ascesi, seu exercitatione monachi, inter alia consulit, quotidianas suas, et cogitationes, et actiones omnes diligenter examinare; et serm. 1 de Inst. Monach., in fine: Complelo (ait) jam die, omnique opere tum corporis, tum spiritus absoluto, praclare fiet, si diligenter unusquisque, antequam cubitum eat, cum animo suo conscientiam suam eaquirat, etc. Et Joannes Climacus, 4 Gradu de obedientia, circa finem : Optimus (inquit) trapezita cst, qui quotidie vespere lucrum ac detrimentum omnino computat, quod scire manifestius non potest, nisi in horis singulis in tabulis omnia denotet ; nam cum calculi singulis horis ponuntur, totius diei ratio postmodum clarius agnoscitur. Et paulo superius refert de quodam religioso: Ad cujus latus cum appensum cingulo brevem libellum conspicerem, didici eum quotidie cogitationes suas in eo notare, hasque omnes nunciare pastori solitum ; uon solum autem illum, scd alios quamplures id facere ibidem conspexi; erat enim (ui comper) patris sancti mandatum. Chrysostomus etiam, homil. 2 in Psal. 50, circa illa verba : Peccatum meum contra me est semper, consulit ut qui diuturno tempore, vel alio commodiore non potuerit, saltem in ipso lecto, antequam somnus irrepat, examinet quid boni fecerit , quidve mali admiserit, et gehennae recordetur, ut metu affectus bonum augeat, et malum auferat. Idem videre licet in Bonaventura, opuscul. de Puritate conscientiae, c. 6, et in Speculo disciplina; Thoma de Kempis, lib. 2 de Disciplina monastica, cap. 11. Imo et Seneca hoc praebuit consilium, lib. 3 de Ira, cap. 36. In hoc vero omnium defectuum quotidiano examine, quod propterea generale vocat, monet B. Ignatius ut a gratiarum actione pro beneficiis incipiamus, vel quia non minus id debetur in fine diei, quam peccatorum recogitatio, vcl certe quia multum juvat ad magis dolendum de benefactoris offensa. Invenio autem consilium hoc in Clemente Alexandrino, lib. 4 Paedag., cap. 4: Postremo, ait, antequam nos somnus invadat, pium et sanctum est Deo gratias agcre, ut qui ejus benignitutem et gratiam fuerimus consecuti, ita ut cum divino quodam afflatu nos ad somnum conferamus. llud tamen animadvertere libet, dictos Patres solum generaliter attigisse conscientiae examen, semel aut bis vel sapius in die peragendum , particu- lare autem examen quod assumitur contra unum vitium speciale, ut in illo emendando major cura adhibeatur, et sic procedendo per singula facilius omnia eradicentur, sapienter fuisse a B. Ignatio excogitatum ; insinuavit autem illum Basilius in Regulis brevioribus , reg. 289, ubi ait, quando aliquis frequentius in aliquo peccat, considerare debere radicem, et ibi specialiter medicinam adhibere, atque in singulis peccatis (inquit) simili modo.
6. De secunda hebdomada. — De tertia. — De quarta. — Secunda hebdomada ad hoc ordinatur, ut homo recte eligat et coustituat statum vitae futurae. Quia vero fundamentum rectae electionis quoad statum vitae in homine Christiano esse debet sequi et imitari Christum, ideo statim in principio illius hebdomadae proponuntur considerationes quae ad hoc firmiter statuendum inducant, et praesertim de Incarnatione, et vita Christi Domini, quae nobis proposita est tanquam exemplar ad quam nostra formanda est. Deinde proponuntur media ad rectam electionem faciendam, et documenta omnia ad illum finem necessaria. Unde ab hac hebdomada incipit hono instrui in via quam vocant illuminativam, nam facta purgatione peccatorum in priori hebdomada, incipit homo ulterius tendere per virtutis viam, et consequenter incipit circa ilam illuminari. Inchoatur etiam hic status proficientium ; nam status incipientium ad partem purgativam maxime pertinet. Quia vero perfectio vitae christianae longo tempore comparatur, et praecipue per virtutem passionis et mortis Christi, et meditationem ejus, ideo hoc agitur in tertia hebdomada, in qua passio Christi ad meditandum proponitur. Unde etiam ad statum proficientium et ad viam ill'uminativam pertinet, ideoque exercitia hujus et praecedentis hebdomadae ad frequeniiorem usum totius vitae spiritualium hominum pertinet, quia major pars hominum, etiam bonorum , et ex instituto ac electione Deo servientium, est iu statu proficientium ; status enim perfectorum, paucorum est. Et lortasse ob hanc causam in fine tertiae hebdomadae adducuntur quaedam regulae ad victum temperandum. Nam ad usum mentalis orationis, ut continuari possit, baec moderatio imprimis necessaria est. Denique additur quarta hebdomada , in qua Christi gloria et resurrectio ad considerandum proponitur, attingitque viam unitivam, ut statim dicam.
7. Formam aneditandi precipue tradit B. Ignatius in suo libro. — In his autem medi- tationibus duo animadvertenda sunt, materia, scilicet, et forma. Materia consistit in re, quae ad considerandum datur; forma, in modo et directione, quae ad recte et fructuose considerandum traditur. Et hoc posterius est, in quo maxime laboravit Ignatius; et revera fuit donum speciali gratia illi concessum, et non sine magno usu et experientia comparatum cum divina gratia, et ideo in hac forma proponenda et declaranda, et diversis hominum statibus et ingeniis accommodanda, versantur fere omnia documenta hujus operis, nihiique deest ( ut existimo ) quod desiderari possit.
8. Cur in materia ad meditandum suppeditanda brevior fuerit. — Circa materiam autem solum hoc observatum est, ut suflficiens et accommodata sit ad scopum proxime intentum, et ad viam seu gradum spiritualis vitee, qui procuratur; non vero traditur in unaquaque hebdomada omnis materia, vel meditatio quae ad illam pertinere potest, quia haec infinita est, et facile ab unoquoque inveniri potest. Et ita constat responsio ad secundam objectionem in numer. 1, nam quod ipsamet materia, ad brevia puncta redacta, simpliciter et sine multiplicatione discursuum vel conceptuum proponatur, ex instituto factum est, pertinetque ad sapientem formam artiticis, ut ipsemet statim in principio regule 2 adnotavit, ut, scilicet, is, qui meditaturus est, accepto solum meditationis fundameuto, postea per se, vel ex discursu proprio, vel es divina mentis illustratione ratiocinetur, et ita cum majori spirituali gustu, majorique fructuin oratione et meditatione versetur. Simili consilio Cyprianus, in praefatione libri de Exhortatione martyrum, sola capitula Dominica se attigisse dicit : Ut non tam tractatum mewun (ipquit) videar iibi misisse , quam materiam tractantibus tribuisse, quae res in usum singulis proftcit utilitate majore. Nam si confectam et paratam jam vestem davem, vestis esset mea , qua alius uteretur, et forsitan non pro habitudine staturae et corporis rcs alteri fucia, minus congruens haberetur. Nunc cero de agno, per quem redempti ac vivificati sumus , lanam ipsan, et purpuran misi, quam cum acceperis tunicam tibi pro coluntate conficias, et plus ut in domestica tua atque in propria veste letaberis, et ceeteris quogue, ut et conficere ipsi pro arbitrio possint , quod anisimus, emhibebis. Addit praeterea rationem aliam non minus instituto nostro accommodatam , dicens : Aec aon ct illud consilium utile et salubre prospexi in ezhortatione tam necessaria, amputandas esse cer- Lorum nostroruu mordas, et tarditates , atque ambages sermonis humanà subtrahendas, ponenda sola illa que Deus loguitur, et praecepta ipsa divina celut arma pugnantibus suggerenda sunt, inde aures erigantur , inde instruantur entes, inde el animi et corporis vires ad omnis passionis tolerantiam roborentur. His ergo et similibus rationibus motus, B. N. Ignatius exercitiorum materias paucis et simplicibus verbis proponendas duxit, idemque spiritualibus magistris servandum praecepit, habita nihilominus ratione personarum qua instruuntur, ut indoctis et rudioribus nonnulla via aperiatur, et materia ipsa aliquantulum digeratur , quantum satis sit ut unusquisque pro captu suo circa illam discurrere ac meditari possit.
9. Ad tertium objeclum in un. 1. — In contemplatione via et terminus reperiuntur. — Tandem hinc etiam constat, quod tertio loco in num. 2 proposuimus, per hanc, scilicet, exercitiorum rationem, omnium statibus seu ordinibus sufficienter provisum esse, satisfitque facile tertiae difficultati in principio n. 1 tactae ; non enim omissus fuit in his exercitiis ultimus gradus contemplationis, sed traditus vel insinuatus fuit, quantum per humanam industriam fieri expediebat. Nam imprimis quarta hebdomada, quae est de Christi gloria, et gaudio resurrectionis, ad viam unitivam pertinet ; non enim ad morum emendationem aut profectum directe ordinatur, sed ad spem et amorem excitandum rerum aeternarum, et ad participandum in hac viia aliquo modo aeternas delicias, i» aula anentis vacando divinae sapientiae, ut serm. 8, de Jejunio, Leo Papa dixit. Deinde in fine illius hebdomadae addita est contemplatio ad amorem spiritualem in nobis excitandum, quod maxime pertinet ad contemplationem. Est autem animadvertendum in hoc gradu contemplationis seu via unitivae distinguendum esse initium ejus, seu totum id quod habet rationem viae,a termino qui est ipsa unio cum Deo, cum quadam veluti simplici intuitione veritatis. Nam in priori parte hujus viae servanda est eadem forma orandi ac meditandi, quae in caeteris servatur, paucis mutatis, et accommodando materiam scopo et fini intento; in posteriori autem parte nulla certa torma vel modus praescribi potest, quia in simplicissimo actu consistit, magisque reci- piendo quam inquirendo perficitur, quamvis coopcratio hominis non excludatur. Hac igitur ratione P. N. Ignatius, attingendo hunc gradum ultimum contemplationis, ea quaee pertinent ad initium ejus, et ad formam et materiam in illo servandam et applicandam sufficienter proposuit, contentusque fuit ponendo sapientes in via, nam quod reliquum est magis ad magisterium Spiritus Sancti quam hominis spectat, ideoque de ipsa unione cum Deo, et de ipso actu simplicis contemplationis pauca dtxit.
10. B. Ignatius de via contemplationis polissimum instruzit. — Et ob eamdem causam potissime nos docuit versari circa Christi humanitatem, quia illa est ostium per quod ad divinitatem introducimur, Joan. 10, de quo videri potest Bonaventura, opusc. de Septem itineribus aeternitatis , sect. 1 et 3; Richard. de S. Victor., lib. 5, de Contemplat., cap. 12 et sequent. ; et Blosius, in Canone vitae spiritualis, c. 21, ubi post nonnulla documenta circa meditationem passionis Christi concludit : Supradictis igitur rationibus occupa te pro tuo modulo circa humanitatem Christi; haec mentem tuamn ita possideat , u quidquid phantasmatum aliunde vitiose se ingesserit, mor dissipetur ; hanc elige, in qua tutus reguiescas quamdiu ad altiora non proveheris. Navis enim est qua mare seculi hujus citra periculum pertransire , atque ad beatam illam patriam feliter pervenire poleris. Quamquam Dominus eligm ie hic navigantem eo aliquando forte sustollet, ubi ab omnibus rerum formis atque simulacris intus uudaberis, ubi a te ipso deficiens, f«liciter transibis in Dewmn ; eo interdum, deducet te manus Domini, si expedierit ut tempore hujus exilii co perducaris; si non empedierit, non perduceris. Unde intelligimus hanc spiritualem artem ad summum posse nos dirigere circa meditationem humanitatis Christi , sub qua comprehendi potest omnis elevatio mentis ex creaturis ad Deum ; nam quod altius est, non cadit sub humanam industriam ; et ideo monet idem Blosius, in Specul. spirit. , cap. undecimo , eos etiam, qui speciali gratia ad unionem cum Deo elevantur, cessante illa Dei operatione, debere statim resumere propriam actionem et sanctas imagines. id cst, ad officium meditationis redire, ne otio torpescant. Ob hanc ergo causam haec exercitia in his meditationibus potissime insistunt.
11. Non-tamen de termino ejus instruere ovnino praetermisit.— Vie tres purgativa, illuninativa, et unitiva, permizte exercenda.—Si quis tamen recte animadvertat, a principio docent, seu manu ducunt eum, qui spiritualiter exercitatur, ad intuendam, vel ponderandam veritatem aliquam, cum interna animi quiete, et affectibus qui illam comitantur. Huc enim tendit, ut existimo, illa sensuum applicatio de qua fit mentio in hebdomada secunda ; nam illa applicatio magis intellectualis esse debet, ut per eam quis mente intueatur factum aliquod quod admiretur, ut ad illud afliciatur, vel audiat verba quorum pondus consideret, ut illis moveatur, vel odoretur fragrantiam virtutum aut donorum alicujus animae, et sic de aliis; hujusmodi enim applicatio mentis participatio quaedam contemplationis est, saltem quantum ad modum operandi. Quamvis enim tres illae via quantum ad principales actus suos sint distinctae , non tamen necessario sunt, imo nec regulariter esse debent omnino impermistae, sed in unaquaque illarum aliquid necessarium est de secunda et tertia, ui suavior fiat, et magis fructuosa ; nam timor, et dolor, ac detestatio peccatorum per amorem Dei et affectum virtutum perficitur, et delectabilior fit. In tertia vero aliquid de prima et secunda retinere frequentius expedit propter majorem securitatem. De qua re legi potest Blosius, qui optime loquitur in Speculo spirituali, cap. undecimo. Secunda vero ob utrasque rationes, et tanquam media inter duas extremas, aliquid de illis participare debet. Hoc ergo in universum in praedictis exercitiis significatum est : nihil isitur ad spiritualem instructionem necessarium in eis desideratur, quantium per brevem methodum tradi poterat: nam illa, quae per vivam vocem adjicienda est, nunquam excluditur; utramque vero perficere debet experientia, et Spiritus Sancti illuminatio.
On this page