Caput 7
Caput 7
De prudentia in opere exercitiorum ab ignatio servata, et usu eorum servando.
1. Prudentia Ignatii in regulis temperantiae. — Quod ad primam tituli partem attinet, multa in superiori puncto attigimus, qua non oportet verbis commendare nec defendere, quia per se nota sunt, neque aliquid invenio quod aliquem offendere, aut de quo aliquis jure dubitare possit. Praeter ea vero, quae de ratione et methodo orandi ibi traduntur, prudentia auctoris maxime inspicitur in variis regulis, quas spiritualibus exercitiis adjunxit, in quibus egregie tradit consilia ad componendos mores hominum circa seipsos quoad exteriora per regulas temperantiae, quas in fine secundae hebdomada tradidit, et per documenta circa exteriorem poenitentiam, quae adjunxit ad finem primae hebáomadae ; quoad interiora vero per regulas quas de scrupulis tradidit in fine exercitiorum. Quoad alios vero per regulas quas in distribuendis eleemosynis servare docuit. Ita pro his actionibus, quibus circa Deum per intellectum aut voluntatem potissime versamur, in quibus error vel speculativus, vel practicus multum potest habere periculi, egregia consilia tradidit tum in regulis ad diguoscendos internos animi motus, et discernendos spiritus, tum etiam ut cum orthodosa Ecclesia vere sentiamus. Nihil itaque quod in consultationem spiritualem ordinarie venire possit, intactum omisit , et in omnibus magnam prudentiam, atque adeo magnam experientiam, et divini luminis illustrationem ostendit.
2. Et quia fere de his omnibus, quod ratio nostri instituti postulat, jam adnotatum est, unum vel aliud tantum breviter advertam ; nam in quarta circa temperantiam regula consilium datur, ut ad inveniendum temperantiae medium aliquid de convenienti victu sibi quis adimat ; imo additur, quanto plus abstulerit, tanto celerius justam mensuram cibti et potus esse reperturum; hujus autem contrarium docere videturGers., alph. 72, lit. K, in quadam doctrina contra conscientiam scrupulosam, ubi ait, ita debere regi corpus, ut nec sit rebelle animae, neque ad illi cooperandum deficiat, et addit : Et esset minus malum eumcedere nimis nutriendo corpus sumn, quam non satis, quia difficilius potest poni remedium cum corpus est lesun per uimiam abstinentiam. Sed haec non sunt contraria , nam ad diversos fines, et pro hominibus diversimode affectis dicuntur. Nam P. Ignatius tractat de homine qui moderatione indiget, ne excedat contra temperantiam ; et huic rectissime consulit. ut si errare timet, potius erret subtrahendo de necessariis , quam aliquid ultra necessitatem addendo , quia et in hoc magis meretur, meliusque se disponit, ut a Deo juvetur ad medium inveniendum, et facilius experiretur illum defectum, ut ita possit ad mediocritatem pervenire. Nec tamen absolute et sine aliqua correcticne hoc dicit Ignatius (in quo ejus prudentia cernitur), sed haec verba interposuit, citato interim valetudinis adverse gravi periculo. Per quae vcrba tollit omnem contrarietatem cum documento Gersonis, qui loquebatur de homine scrupuloso, et ad nimiam austeritatem et abstinentiam propenso; in quo verum est minus esse periculi, si aliquid ultra necessitatem addatur, quam si nimium subtrahatur.
3. Scrupulorum genera duo. — De posteriori genere curavit Ignatius in suis regulis. —Quid de priori.—Secundo, circa ea qua de scrupulis notantur, observari potest conscientiam aliquando angi scrupulis circa praeterita, an rite sint confessa, nec ne; aliquando vero circa praesentia, vel futura, seu circa actiones quae quotidie occurrunt. B. ergo Ignatius solum de hoc posteriori genere scrupulorum videtur rationem habuisse, eisque aptissima remedia adhibuisse, docens, quibus prodesse aliquando possit hujusmodi scrupulorum anxietas, vel sollicitudo, et quantum etiam possit nocere, si nimia sit, et quomodo tunc sit cavenda, in contrariam partem aliquantulum inclinando, vel constanter perseverando in actione inchoata, scrupulosa cogitatione contempta, quando vel ex certis principiis, vel ex judicio ejus cui secure potest fides adhiberi , nihil mali in tali actione juste timeri potest. De alio vero genere scrupulorum nihil attigit : vel, si serventur ea qua de examine conscientiae, et confessione generali (quando illa opus est) rite facienda superius dixerat, facile existimavit posse hanc tentationem superari; vel certe quia remedia de prioribus scrupulis data cum proportione possunt applicari. Gerson vero in loco proxime citato de illis scrupulis distincte tractat, et duo observanda dicit : unum est oblivioni dandum esse tempus praeteritum, nisi in generaii ad petendam a Deo veniam per generalem contritionem ; alterum est, quando tempus praeteritum sollicitat, timendo, quod non fuit facta sufficiens confessio, occurendum esse illi, recurrendo ad Deum cum vera cordis humilitate et contritione, et in memoriam revocandam esse voluntatem quam habuit integre ac perfecte confitendi, et quod tunc fecerit quantum in ipso erat, suoque confessori satisfecerit, cujus consilio statuit praeteritorum non amplius recordari, ut Deo melius possit inservire, atque ita in eo proposito perseveret, nimiumque timorem contemnat.
4. B. Ignatii documentum pro insiructore. — Tertio in quadam notatione 15 earum quae in principio exercitiorum traduntur, et saepe alias, praesertim cum de electionibus agitur, consilium datur confessori, vel spirituali ma- gistro, qui alium in his exercitiis instruit, ne eum, qui exercetur, ad unam partem magis quam ad aliam moveat, nimirum ad religionem potius quam ad statum secularem, vel ad hanc religionem potius quam ad illam, sed relinquendum esse qui instruitur, ut Dei voluntatem quaerat, per seipsum ratiocinando, et lumen petendo, ut ab ipso immediate vocetur et inspiretur. Circa quod consilium dubitare aliquis potest, quia ordinaric solet Deus homines per homines docere, illuminare et vocare; ergo non est expectanda immediata vocatio ab ipso Deo; sed quotiescumque certa ratio dictat melius esse huic proximo , seu spirituali discipulo hunc statum eligere, optimum erit illum suadere, et ad illam partem inclinare. Etenim si altera pars esset prava, sine dubio omni conatu avertendus esset ab illa, et ad contrariam inclinandus ; ergo si altera etiam pars evidenter est minus bona, erit saltem melius, et consilii opus, contrariam consulere. Nihilominus consilium Ignatii prudentissimum est, et experimento comprobatum , esse necessarium, quia regulariter plus noceat quam proficiat. Ratio enim facta probat optime actum consulendi ea, quae sunt majoris perfectionis, per se optimum esse, et opus charitatis ; tamen quia finis ejus est utilitas proximi in particulari, non erit melius, nisi sit etiam utilius ; sicut correctio fraterna bona non est, nisi speretur utilitas.
5. Distinguere autem oportet inter consilium sponte oblatum, vel ab alio petitum et efllagitatum, nam hic agimus de priori modo dandi consilium, et de hoc dicimus non expedire , praesertim tempore exercitiorum , quando aliquis per seipsum cum Deo et secum tractat de eligendo statu vitae suae, antevertere, et quasi obtrudere ei consilium ; tum quia statim suboritur alteri suspicio , quod ea res humana sit, vel ex humano affectu procedat, et ita impeditur divina vocatio; tum etiam quia licet contingat persuaderi, minus firma fit electio ; nam subortis postea tentationibus , statim occurrit illam fuisse quamdam humanam persuasionem, unde pcriculum imminet, ne facta electio leviter mutetur ; quando vero aliquis vel a Deo specialiter movetur et inclinatur, vel ejus gratia adjutus, proprio discursu et ratione convincitur, firmius adhaeret electioni factae, et majori fiducia a Deo sperat auxilium ad perseverandum in illa. Quando autem consilium postulat ipse, qui electurus est, quoniam an- ceps est et dubius, tunc non erit malum illud praestare, quia jam non recipitur ut omnino alienum, sed ut ab ipsomet postulante aliquo modo ortum ; quia etiam facilius accipit illud medium, per quod a Deo ipso illuminatur. Solum observandum est, ne quis nimium facilem et promptum se exhibeat ad hujusmodi consilium praestandum, sed prius effticaciores rationes, et commoda vel incommoda utriusque partis proponat, easque alteri considerandas, et electionem faciendam committat. Quod si nihilominus alter instet, et magistri judicium intelligere velit priusquam eligat, non est illi denegandum, regulariter loquendo ; quia tunc et opus ipsum secundum se melius est, et ex illo major utilitas non immerito sperari potest.
6. Arguitur contra documenta de eleemosynis distribuendis. — Unum B. Ignatii in operibus virtutis familiare priuncipiun. — Ultimo circa regulas citatas in distribuendis eleemosynis servandas animadverti potest , documenta, quae in eis traduntur, generalia videri ad quodcumque opus recte faciendum, videlicet , ut ex recta intentione amoris divini proficiscatur, et ita fiat ab unoquoque , sicut ipse consuleret alteri ut faceret, vel sicut vellet fecisse, si mortis articulus aut judicii divini instaret. Sed hoc nihil incommodi est; nam praecipua ratio prudentia consistit in applicatione principiorum generalium ad particulares materias. Duo autem principia sunt, quibus potissimum utitur B. lgnatius in hoc opere, suntque maxime consentanea et Evangelio, et naturali prudentiae. Unum est, ut intentio operantis sit pura et pertecta quaerendi majorem divinam gloriam. Hoc fundamentum ponitur in principio Exercitiorum ; hoc item repetitur in praeludio ad rectam electionem, et iterum in his regulis et fere in singulis suis Constitutionibus et documentis hoc repetit Ignatius, quia ex abundantia cordis os loquebatur, et quia revera est res maximi momenti. Quae tamen prudenter applicanda est; ut in praedicta materia de eleemosynis faciendis, non est existimandum per hanc intentionem divini amoris excludi omnino affectionem erga cognatos vel amicos, nam ipse ordo charitatis postulat ut , caeteris paribus , illis prius subveniatur ; quia vero naturalis affectio solet nimium inclinare et quasi exceecare hominem, ideo specialiter advertitur, ut in eo opere hujusmodi affectio temperetur , et ad regulam divini amoris, quoad fieri possit, accommodetur.
7. Alterum principium.—Aliud principium est, supposita praedicta intentione, habere animum indifferentem circa media, nam saepe erratur in electione medii, etiamsi intentio bona sit, propter indispositionem subjecti provenientem ex aliqua alia affectione, quae in causa est, ut id, quod eligitur ut medium, non ut pure medium moveat, sed secundum aliam rationem, quae inefficacem reddit vel diminuit alteram intentionem. Et ad hoctendunt alia documenta, quae ibi dantur de moderatione in quaerenda propria commoditate, quae valde necessaria est ut animum relinquat liberum ad eleemosynas faciendas. Quae dcctrina, si ad alias materias cum proportione accommodetur, utilissima erit ad eas non solum honeste, sed etiam perfecte exercendas ; et haec de prima parte tituli.
8. Hic usus in Societate partim quotidianus est. — Partim annuus. — Quod ad secundam tituli partem attinet, duplex est in Societate horum exercitiorum usus : unus pro ipsismet religiosis Societatis, quem passivum vocare possumus; alius est activus pro externis proximis, quibus per sacerdotes Societatis haec exercitia tribuuntur ad vitae emendationem vel profectum. Prior usus incipit in nostris religiosis, a primo ingressu in Societatem, nam ope horum exercitiorum in prima probatione purgari incipiunt, et in discursu novitiatus iterum atque iterum ea repetunt, partim ut magis probentur, praecipue vero ui in spiritualibus rebus amplius instruantur et exerceantur, ut supra, lib. 2, cap. 5, num. 5, tractando de probationibus declaravi. Durat praeterea hic usus toto tempore vitae ; idque dupliciter, primo, per quotidianam meditationem, orationem, et conscientiae examinationem, de quibus etiam jam lib. 8, cap. 1, et aliis locis diximus. Secundo, semel aut bis in anno, ut ibidem vidimus, sese per aliquot dies colligendo, ut, relictis studiis vel aliis occupationibus externis, in his vel similibus meditationibus exerceantur, et soli vitae contemplativa attendant ; quod huic instituto valde est opportunum, ac fere necessarium, et in exemplo Christi fundatum. Nec fuit a D. Thoma praetermissum, qui (ut etiam lib. 6, cap. 2, num. 5, retuli) in 2. 2, quaest. 188. art. 8, cum dixisset solitudinem non esse congruentem religionibus quae sunt ordinatee ad opera vitae activae, addit: IVisi forte ad tem pus, exemplo Christi, qui, (ut dicitur Luc. 6) exiit in montem solus orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Quod exemplum magis ad quotidianam solitudinem seu separationem, pro aliquo tempore contemplationi praestando, referendum videtur. De quo etiam loqui videtur Joannes, cap. 18, cum ait : Sciebat autem Judas, qui tradebat eusm, locum, quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis, scilicet ad orandum in horto separato.
9. Annui usus ecemplum in Christo et antiquis monachis.—Dbe alia vero diuturniori separatione per aliquot dies , habemus in Christo Domino exemplum in separatione quadraginta dierum in desertum, ut cum eodem D. Thom. latius explicavi, in 2 tomo, tertia parte, disput. 29, section. 2. Optimum etiam exemplum est antiquorum monachorum, quod supra adnotavimus ex D. Augustino, lib. de Opere monachorum, c. 23, ubi de quibusdam monachis ait : Per multos dies a conspectu hominwun separatos, et nulli ad se praebentes accessum, includunt se ipsos viventes in magna. intentione orationis. Subditque inferius: Et horum quidem exercitationem, in tam msnirabili continentia, quandoquidem habent oLiumn, quo hec agant, seque imitandos non sugerba elatione, sed misericordi sanctitate proponunt, nou solum non reprehendo, sed quantum diguum est laudare non possum. Unde constat consuetudinem hanc, non tantum pro tyronibus vel proficientibus utilem esse, sed etiam pro viris perfectis, tum quia fieri non potest quin externis actionibus et occupationibus interior devotio remittatur, quae per hanc exercitiorum vicissitudinem compensatur ; tum etiam quia hoc opus per se est valde appetibile et perfectum, et ideo cum fieri possit absque impedimento aliarum actionum proximis necessariarum, praetermittendum non est.
10. Usum exercitiorum circa externos quidom reprehendunt. — Alter usus exercitiorum circa externos, praecipue saeculares et rudes spiritualium rerum, aliquibus probari non videtur. Ad hoc enim videtur allusisse modernus ille, cujus meminimus in lib. 1, cap. 7, num. 2, in fine, qui exponens Psalmum 1168, statim in versiculo 2 adnotat, primum versum illius Psalmi, Zeati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, pertinere ad vitam activam ; secundum autem, Aeati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eun, ad vitam contemplativam : Quia exercitia (inquit) vite active precedere debent, priusquam ad contemplationem quispiav eri- gatur, juata doctrinam Gregorii, homil. 4 in Ezechielein, et lib. 6 Moralium, cap. 11. Et subjungit : Quag consulto tam longe recensuimus, ut sciant nonnulli non adeo facilem et scitam esse viam ad contemplationis fastigium sicut ipsi faciunt, qui homines perditissimos illecebris, et ceteris mundi carnisque spurciLiis, et diaboli dolis, e inguietudinibus deditos, per exercitium octo aut quindecim dierum ad contemplationis culmen eos jam evolasse autumant, viaque pedem a mundo avertunt, et jam ultimum apicem perfectionis attigisse affirmant. Haec ibi.
11. Quo sensu heec reprehensio locum habere possit. — Quod si qui sunt qui de comparata perfectione leviter gloriantur, non illa solum, sed multo majori reprehensione digni sunt. SI quis etiam ita opinatur de exercitiis octo aut quindecim dieruns, ut in:eis non solum ad fastigium contemplationis ascendi , verum etiam in eis perfecte purgari aut illuminari, vel exercitium meditandi satis se jam comparasse opinetur, turpissime et pueriliter errat; quia non solum perfecta unio cum Deo, sed etiam mediocris perfectio orationis aut meditationis diuturno tempore et multo usu indiget, praerequiritque longam exercitationem in vitiis extirpandis, et virtutibus acquirendis, ut per se satis notum est, et tradit D. Thom. 2. 2, quaest. 180, art, 2, et in superioribus etiam diximus, lib. 2, cap. 4 et lib. 6, cap. 1.
12. Quo sensu temeraria sit, ostenditur auctoritate. — Si autem reprehendatur usus exercitiorum in iis qui male vixerunt, et desiderant converti ad Deum per veram poenitentiam, vel quemcunque alium statum melioris vitae, si a Deo vocentur, sine causa, ac proinde temere, datur reprehensio, cum res per se sit sancta et valde laudabilis, et a Summis Pontificibus, Paulo III, in dicta Bulla valde commendatur. Et praeterea idem Paulus II et Julius IIT, in Bullis, quibus confirmant Socictatis institutum, et Gregorius XIII, in Constitut. Ascendente Domino, inter alia media quibus Societas utitur ad animarum profectum, specialiter numerant spiritualia exercitia ; constat autem eos loqui de exercitiis, et usu eorum , prout sciebant esse in Societate, et prout in ejus Constitutionibus, et in ipsomet exercitiorum libro continentur. Nam quarta parte Const:tutionum, c. 8,$ 5, sic dicitur: Ad exercitia spiritualia aliis tradenda, postquam quisque in se ea fuerit expertus , assuescant et dent operam ommnes , ut eorum reddere vationem et in hoc armorum spiritualium genere tractando (quod Dei gratia ad ipsius obsequium tantopere conferre cernitur) dexteritatem habere possint. Et in annotationibus quae in principio Exercitiorum habentur, hoc ipsum supponitur. Et in 9 earum expresse dicitur, dari posse etiam rerum spiritualium inexpertis. Praeterea effectus hujus medii, de quibus late Orlandinus, lib. 2 Historiae Societatis, num. 70, et lib. 7, num. 21, evidenter convincunt illud de se esse optimum, et aptissimum pro cujuscumque status hominibus ; experientia enim constat, multos per hoc medium seculo renunciasse, alios in suo statu mores correxisse, vel de peccatis poenitentiam agentes, et vitam bonam instituentes, vel in bono statu jam constituti in melius proficientes.
13. Accedit ratio. — Ratio etiam hoc convincit , quia haec exercitia ordinantur imprimis ad impetrandam gratiam a Deo ad hujusmodi effectus ; deinde ad se disponendum, et tollendum, quoad fieri possit, impedimenta divina gratia, sed potius ad cooperandum illi. Modus autem quoad hunc finem convenientissimus est ; nam imprimis separant hominem ab aliis curis et sollicitudinibus, et propterea consulunt, ut pro eo tempore aliquis locus separatus eligatur, quod ad pradictum tinem maxime necessarium est, ut ex sacra Scriptura et ex Patribus constat. Deinde docetur homo interius discurrere, et cogitare de rebus ad salutem animae maxime pertinentibus, ut sunt novissima, quorum recordatio tam utilis est, ut Sapiens vitam innocentem promittat habenti memoriam illorum in omnibus operibus suis, Eccles. 7. Item verba et exempla Christi Domini, in quorum imitatione et obedientia salus nostra consistit. Denique per boc medium comparatur pax et quies animi , et lumen internum, et cognitio ad bonam gubernationem vitae in quocumque statu.
14. Nihil obstare objecta in n. 10 convincitur tripliciter. — Praeterea, quod incipientibus dentur , non est contra ordinem quem Sancti requirunt inter vitam activam et contemplativam. Primo quidem, quia, ut in superioribus, lib. 1, c. 6, attigi, quamvis vita, in qua Martha potissimum exercetur, antecedere debeat puram contemplationem , nunquam tamen debet carere aliqua participatione vitae contemplativae; quia actio sine oratione, vel non recte, vel non perseveranter fiet. Imo, si exacte comparentur hae vitae quoad sua initia, primus gressus vitae ho- nestae debet esse vitae contemplativa, quia initium salutis a sancta cogitatione sumitur , ut saepe Augustinus docet, lateque disseruimus, lib. 4 de Gratia ; cogitatio autem sancta secundum se ad contemplationem pertinet. Ad hanc autem cogitationem et recogitationem in homine excitandam et nutriendam ordinantur haec exercitia; ergo non pervertitur ordo, eo quod in initio conversionis dentur, vel etiam ad ipsam conversionem, etiam a magnis peccatis, obtinendam. Secundo, quia ipsamet exercitia, quae in principio dantur, involvunt eam partem vitae activae quae in principio studiosae vitae maxime necessaria est, scilicet, poenitentiam internam et externam superioris vitae, et passionum mortificationem, et alia quae ad primam hebdomadam pertinent, ut in superioribus vidimus, c. 6, a n. 5, et idem consequenter servatur in caeteris exercitiis. Nam, ut adnotavimus n. 11, licet aliquibus temporibus intentius et frequentius fiant, non ideo est ut tota perfectio alicujus gradus contemplationis vel meditationis in illis diebus acquiratur, sed ut inde initium sumatur, cum majori aliqua instructione et consuetudine, quae postea cum moderatione statui accommodata perseveret. Tertio, quia haec exercitia non aequaliter et indifferenter omnibus dantur, ut nostra Constitutiones admonent, septima parte, cap. 4, § 8, cum declaratione in lit. F, ubi dicitur spiritualia exercitia paucis esse plene tradenda, a quibus non vulgaris fructus ad Dei gloriam sperari posset; exercitia autem primae hebdomadae, cum modo examinandae conscientiae, pluribus communicari posse, simpliciorem autem orandi modum etiam in ipsis exercitiis triplicem assignari pro rudioribus, quibus bona voluntas et fides sufficit, ut ad illum idonei sint. Atque ita licet exercitia deserviant omnibus, non omnes fiunt contemplativi, neque ad fastigium orationis elevandi existimantur; quia non omnia pro omnibus instituta sunt, sed cum debita partitione ac distributione, ut in ipsis etiam exercitiis, in principio, annotat. 18, sufficienter docetur.
15. Exercitia religiosis utilia, et quomodo. — Unde intelligitur haec exercitia nec solis religiosis, nec solis laicis, sed utrisque posse esse utilia. De religiosis constat, quia officium meditandi ratione status eis convenit; pro laicis vero facit interrogatio Basilii 312, in regulis brevioribus : Nwmquid visitantes nos laici ad orationem exhortandi sint? Respondet: Si sunt amici Dei, haud abs re est, cum ad eos Apostolus scripserit : Orate et pro me, eic., ad Ephes. 6. Itaque officium orandi omnibus commune est. Unde, licet unus ex praecipuis finibus exercitiorumsit electio melioris status, non eo tendunt ut omnes eligant religiosum statum, tum quia, licet status ille secundum se melior sit, aliquando non expedit respectu eligentis; unusquisque autem debet eligere id quod sibi melius est. Tum etiam quia non omnes habent hujus vocationis gratiam, et tunc prosunt ad eligendum vel alium statum, vel certum vivendi modum suae saluti magis accommodatum. Et ideo, licet religiosus jam non debeat de statu deliberare, potest merito exerceri, ut in suo statu eligat optimum procedendi modum, vel, si de illo jam antea satis deliberavit ac proposuit, ut propositum renovet, et impedimenta denuo consideret, ut ea diligentius auferat , ac denique, ut in actibus per se maxime consentaneis suo statui in dies proficiat ; seculares autem, etiamsi in seculo permansuri sint, indigent etiam hoc auxilio, ut adversus pericula, in quibus versantur, magis sint praeparati, majoremque graliam a Deo obtineant. Denique magnis etiam peccatoribus dandum est hoc remedium, non ut subito perfecti fiant, sed potius quia non modo perfici, verum etiam a priori statu mutari eis valde difficile est, ideoque his efficacissimis remediis indigent. Merito ergo Societas, quae ad omnes homines juvandos instituta est, pro omnibus hoc remedium accommodavit.
On this page