Caput 4
Caput 4
De potestate jurisdictionis in societate jesu, ac primum de suprema.
1. Prima assertio, existere in Societate jurisdictionem ecclesiasticam in utrogue foro. — Imprimis supponendum est, in Societate esse jurisdictionem ecclesiasticam, tam in foro confessionis (de quo nunc non agimus, quia res est clara, et snfficienter tacta superius, lib. 8, cap. 5, circa usum confessionis), quam in foro contentioso seu exteriori, respectu suorum membrorum omnium, et causarum ad eorum personas pertinentium , etiamsi criminales sint, vel cujuscumque alterius generis. Hoc constat, tam ex communi doctrina religiosi status exempti, superius, tractat. 8, data, quam ex multis Bullis Pontificiis, in quibus eximitur Societas a jurisdictione omnium Ordinariorum a principio suae confirmationis, ut constat ex Bulla prima et quinta Pauli Il, et Bulla prima Julii IIT, et ex Constitutione Ascendente Domino, Gregorii XIII, et alia Bulla ejusdem, quae incipit, Satis supergue, ex quibus litteris Pontificiis constat, et habere Societatem jurisdictionem quasi Episcopalem in suos subditos, quam jure communi habent religiones exemptae, et habere illam cum omni extensione et perfectione aliis religionibus concessa , per communicationem quam cum illis habet, juxta eadem Indulta Apostolica, et praesertim cum mendicantibus, juxta Bullam Duwn indefesse, Pii V, et cum multis specialibus illi proprie et directe concessis in variis Bullis Pontificiis a Paulo III et Julio III, et praesertim a Gregorio XIII concessis, ex quibus etiam constat, jurisdictionem hanc in Societate esse ordinariam respectu propriorum subditorum ; quia, licet per privilegia Pontificia liberaliter concessa sit, data est tamen ut exercenda ex proprio munere, et per proprios talium animarum pastores, Superiores, ac judices, et ideo data est ut tanquam ordinaria habeatur. Quod confirmandum est et cum proportione explicandum ex his, quae de Praelatis regularibus in communi diximus in tract. 8.
2. Secunda assertio de subjecto dicte jurisdictionis. — Congregatio provincialis non subjectat jurisdictionem. — Secundo princi- paliter dicendum est, jurisdictionem hanc considerari posse, vel prout existit in communitate aliqua Societatis, vel in singularibus personis ; utroque enim modo potest jurisdictio ecclesiastica communicari. Imo, una et eadem jurisdictio potest nunc esse in singulari persona, et postea in communitate aliqua, ut jurisdictio Episcopalis ordinarie est in Episcopo, et sede vacante in Capitulo. Uterque ergo modus habendi jurisdictionem in Societate reperitur, sicut in aliis etiam religionibus. Est autem hoc peculiare Societatis ut nulla communitas ejus habeat propriam jurisdictionem gubernativam, nisi sola Congregatio generalis totius Societatis ; nam provinciales Congregationes hanc jurisdictionem non habent, et multo minus quaelibet inferiores. Dico autem non habere propriam jurisdictionem ad gubernandum, quia et Congregatio provincialis habet jus eligendi, vel Procuratorem ad generalem mittendum, vel eos qui cum Provinciali ad generalem Congregationem miüttendi sunt, ut constat ex octava parte Constitutionum, c. 3, et in S 1, et cap. 5, S3, et ex formula Congregationis provincialis ; illud autem jus eligendi cum omnibus quae illud concernunt, cujusmodi sunt electiones definitorum earum rerum, quae in ipsa Congregatione provinciali tractandae sunt, et secretarii ejusdem Congregationis, non computatur nunca nobis in propria jurisdictione, de qua agimus, neque ulla expositione indiget, praeter cam, quae in dicta formula Congregationis provincialis sufficienter tradita est.
3. Subjectat tamen Congregatio generalis multis modis, ac sola. — Congregatio autem generalis sine dubio habet jurisdictionem, eamque maximam in Socictate; maximam dico intensive, non autem extensive (ut ita nunc breviter loquamur, postea enim a n. 8 latius id explicabimus); dico enim esse intensive masimam ; nam primo potest Generalem cligere, cui consequenter communicat totam jurisdictionem quam ipse habet. Secundo, quia etiam post ilium electum manet illi superior, ut supra visum est, in c. 2, n. 7, satisque etiam inter alia indicatum est in quarta Congregatione generali, decreto 20, illis verbis, ut Congregatio Preposito mandet, etc. Unde potest non solum iilum obligare suis legibuset praeceptis, sed etiam eum punire, vel interdum deponere, si causae legitimae intercedant, juxta 4 c., nona parte Constitutionum. Tertio habet potestatem statuendi jus perpetuum, et illud mutandi in eadem Societate ; de quo videri potest decretum 76 Congregationi? septimae. Quarto, habet potestatem alienandi vel dissolvendi collegia, aut domos semel erectas et acceptatas, juxta c. 3, nona parte Constitutionum, S 17 et 18, et 4 p. Constitutionum, c. 2, S3, et habetur in Bullis Pauli HI et JuIii HT. Atque hi actus ita sunt proprii Congregationis generalis, ut jurisdictio ad eos exercendos in nulla sirgulari persona inveniatur, ut ex eisdem locis constat.
4. Ad eamdem autem Congregationem solam (per se loquendo) spectat Assistentes Generalis eligere, ut constat ex nona parte Constitutionum, cap. 5, S3. Hoc autem non adeo necessarium est, quin aliquando possit haec electio fieri absque Congregatione generali, quando necessitas aliqua occurrerit subrogandi alhquem in locum alterius demortui, vel sufficienter impediti ; tunc enim Generalis poterit illum substituere , concurrentibus tamen sufftragiis decisivis omnium Provincialium Europae, vel majoris partis corum, ut in cadem Constitutione dicitur; atque idem dicendum videtur de electione Admonitoris Generalis ; nam illa etiam ad Congregationem generalem spectat, ut colligitur ex eadem nona parte Constitutionum, c. 4, S 4, ibi: Per Societatzn designatus ; Societas enim ibi necessario sumitur, prout in Congregatione generali necessario existit et repraesentatur. Quia nec tota Societas formaliter (ut sic dicam) et per seipsam potest illum designare, nec supponitur aliqua alia Congregatio vel persona, cui Societas hoc munus commiserit ; maxime enim esset ipsemet Praepositus Generalis; nulIibi autem legimus hoc munus illi esse commissum. Poterit autem, ut existimo ( quamvis in Constitutionibus expresse non legatur ), cum necesse fuerit, substituere Admonitorem in casu aliquo necessitatis cum suffragiis Provincialium, sicut de Assistentibus dictum est ; atque ita declaratum est in tertia Congregatione, can. 19, et Congregatione quarta generali, can. 24 et 25. :
5. Tertia assertio - jurisdictio eaistens in Congregatione generali, dicenda simpliciter extraordinaria. — Atque haec sunt ad quae proprie extenditur jurisdictio Societatis, prout ab ipsamet in Congregatione generali existente immediate exerceri solet et debet. An vero ad alios etiam actus ampliari possit, paulo post a n. 8 videbimus. Quamvis autem haec jurisdictio Congregationis ordinaria sit, prout ordinaria a delegata distinguitur, potest tamen dici extraordinaria, prout distinguitur ab ea qua ordinarie et continue regitur Societas; quod enim illa jurisdictio non sit delegata, certum est; tum quia convenit illi ex certa et statuta lege a Pontificibus confirmata, et ex vi sui muneris : tum etiam a posteriori, quia potest illam delegare et committere, imo etiam tanquam ordinariam conferre. Extraordinariam autem eam voco, quia non pertinet ad ordinarium regimen Societatis, neque ad perfectionem et integritatem ejus, ut Congregatio generalis actu semper existat, neque ut ab ea immediate manet ordinarius influxus suse jurisdictionis Societati necessariae ; sed solum in casibus necessariis congreganda est, qui extraordinarii dici possunt. Haec autem jurisdictio actu non existit, nisi pro tempore pro quo generalis Congregatio actu existit, et ideo extraordinaria appellari potest.
6. Quarta asscertio : in Generali residet sunpliciter suprema jurisdictio. — Hinc ergo concluditur quarto supremam jurisdictionem Societatis ordinariam utroque modo esse solum in Praposito generali; nam in illo est ex vi sui muneris, et ex vi legis; et ordinarius influxus, quo universa Societas regitur, ab ipso manat vel immediate, vel cum dependentia ab ipso; hoc constat ex Bullis et Constitutionibus. Nam in prima Bulia confirmationis instituti, a Paulo IlI edita, statim in principio dicitur : Cujusque 'gradus judicium et officiorum discretio ac distributio tota sit in manu Praepositi. Et infra : Jubendi autem jus toiun penes Prapositum erit. Et idem repetitur in Bulla prima Julii III, et additur: Prout in Constitutionibus explicatur. Et in eisdem Bullis dicitur habere Praepositum omnimodam gubernationem, seu superintendentiam super collegia et scholares. Quae omnia a posterioribus Pontificibus, praesertim Gregorio XIII, et confirmata et aucta sunt. Explicatur autem late haec potestas per suos actus, in nona parte Constitutionum, c. 3, ubi primum ei tribuitur potestas admittendi et dimittendi personas Societatis; item mittendi illas ad varia loca, vel ministeria, vel ab eis revocare; item [ rovidere Rectores et Officiales per quos collegia et universitates administret ac regat, tam in spiritualibus et litterariis, quam in omnibus temporalibus bonis, quae ad collegia spectant. Idemque de domibus probationis et professis intelligendum est, et de Provincialibus, quorum creatioilli etiam committitur. Apud illum etiam esse dicitur per se ac primario potestas dispensandi, et usus facultatum omnium a Sede
Apostolica concessarum Societati, ut lib. 9, c. 2, a n. 2, vidimus; ac potestas etiam corrigendi et puniendi cum opus fuerit, ac denique caetera omnia, quae ad universale regimen spectant, ut sunt acceptare collegia vel domus, vocare ad Congregationem generalem, quando ipso vivente congregari opus est, et, quod amplius est, Vicarium etiam Generalem sibi post mortem substituere, qui Societatem ad Generalem eligendum convocet, eamque regat donec Generalis eligatur, ut habetur in octava parte Constitutionum, c. 4, S 1. Quod illi etiam peculiariter commendatum est in Cougregatione quarta generali, cap. 18. Cur autem tam ampla potestas ei data sit, et an ita fieri expediens fuerit, in superioribus satis declaratum est, c.1, an.7.
1. Arguitur Prepositum habere jurisdictionem immediate a Congregatione generali. — Arguitur habere a Pontifice. — Quaeri vero hic potest an Generalis habeat hanc jurisdictionem suam immediate a Summo Pontifice, vel a Congregatione generali ; hoc enim posterius ex eo videtur colligi , quod Generalis a Congregatione eligitur ; ergo, sicut ab illa habet esse, ita et potestatem ; imo totum esse Generalis, ut Generalis est, in potestate seu jurisdictione consistit. In contrarium autem est, quia recte intelligi potest Congregationem solum designare personas, Pontificem autem immediate atque ipso jure conferre dignitatem et potestatem, ad similitudinem videlicet electionis Pontificis. Quod autem ita fiat, videtur colligi ex Bullis Pontificiis, praesertim ex Bulla 5 Pauli IIT, ubi sic ait : JVos ejusdem ordinis supplicationibus inclinati sibi, ut Preepositus generalis dictee Societatis pro tempore existens , cum primum Jjuata Constitutiones ejusdem SSocietatis electus fuerit, eo ipso verus ipsius religionis generalis Prepositus, cum libera, generali et omnimoda cura et administratione omnium et singulorum ad feliz regimen, et prosperam direclionem dictee Societatis spectantium , sit, el esse censeatur, etc., concedimus. Ergo ipsemet Pontifex est qui jurisdictionem et potestatem concedit persona a Societate designatae. Et Gregorius XIII, in suis Bullis plures facultates directe ipsi Prasposito concedit ; specialiter vero in Bulla de usu facultatum, anno 1575 concessa, declarare videtur omnes gratias, et facultates, et Indulta concessa,, seu in posterum concedenda, praedicto et pro tempore existenti Praeposito generali So- cietatis hujusmodi concessa esse. Evgo non Societas, sed Pontifex confert illi immediatam jurisdictionem ; nam haec per talia privilegia et Indulta datur.
8. Arguitur non posse Congregationem limitare potestatem Generalis.—Argwitur posse. — Secundo interrogabit aliquis, an possit generalis Congregatio potestatem Generalis restringere, seu (quod idem est) ex parte auferre. Nam si vera est posterior pars, quam modo suadebamus , videtur sequi non posse, quia ipsa non dat ei jurisdictionem; ergo nec auferre aut limitare potest. Confirmatur exemplo a simili de Summo Pontifice, qui, licet eligatur a Congregatione Cardinalium, imo, licet eligeretur a Concilio generali, potestas ejus non potest ab electoribus limitari nec diminui, etiam in re minima; quia ipsi non conferunt potestatem , sed tantum designant personam ; ergo similiter, etc. In contrarium autem est, quia Congregatio manet superior Generali electo ; ergo potestas Generalis semper manet pendens a Congregatione ; nam hoc postulat debita subordinatio inferioris ad superiorem ; et in hoc multum deficit exemplum adductum, ut c. 1, n. 14. dicebam; quia Pontifex semper manet supra omnem Congregationem ipsum eligentem. Confirmatur , nam generalis Congregatio habet potestatem faciendi perpetua statuta, et mutandi Constitutiones, ut supra, n. 3, ex Bullis Pontificiis, et ipsis Constitutionibus ostensum est; ergo etiam habet potestatem immutandi potestatem Generalis, sive augendo, sive minuendo illam. Patet consequentia, quia ille non habet hanc suam potestatem sine adminiculo Contitutionum, quia recipit illam secundum Constitutiones, et ideo non potest, verbi gratia, dissolvere collegium , quia Constitutiones negant illi hanc potestatem , potest vero acceptare illud, quia eaedem Constitutiones concedunt ; ergo Congregatio, quae potest has Constitutiones immutare , potest etiam immutare potestatem quae ex illis pendet.
9. Arguitur pro parte affirmativa. — Agitur pro negativa. —His annexa est tertia interrogatio, an, scilicet, Congregatio generalis, quamdiu durat, possit per seipsam immediate efficere omnes actus jurisdictionis quos Generalis potest exercere. Pars enim affirmans suaderi potest, quia Congregatio supra Gene- ralem est; ergo potest per se efficere quidquid per Generalem potest. Consequentia in his causis subordinatis bona est; ideo enim potest Provincialis, quidquid Praepositus localis; et Generalis, quidquid Provincialis. Item quia Generalis habet suam potestatem a Congregatione generali; ergo quidquid per illam jurisdictionem ipse potest, a fortiori poterit Congregatio per se ipsam. In contrarium autem est, quia sequeretur posse Congregationem generalem per se eligere Provinciales omnes, et alia similia facere, quae sunt valde aliena ab hoc instituto. Item quia in ipsis Constitutionibus et Bullis Pontificiis determinantur et limitantur ea, quae Congregatio generalis per se potest praestare, tam quoad electiones, quam quoad leges ferendas, et alios actus jurisdictionis ; ergo nihil aliud povest Congregatio per seipsam immediate exequi.
10. Posterior pars declaratur. — Difficultas praecipua in praesenti est in explicanda dependentia quam habet jurisdictio haec , prout est in generali Praeposito, ab illa quae est in generali Congregatione, et e contrario; in qua dicendum censeo jurisdictionem Generalis, simpliciter loquendo, pendere a Societate ut legitime congregata in unum corpus, et none converso. Hoc posterius evidenter probatur ex dictis ; quia Congregatio generalis est simpliciter superior, et quia Generalis in nulla re potest minuere potestatem talis Congregationis; solum ergo ab illo pendet in congregari, ut sic dicam, quia ad Generalem pertinet illam indicere, vel ad Vicarium Generalem, quando generalatus vacat, exceptis casibus in quibus hoc committitur Assistentibus vel Provincialibus ob Generalis defectus, ut constat ex nona et octava parte Constitutionum; postquam autem semel congregata est, ipsa habet simpliciter supremam jurisdictionem, independenter a suo Praeposito, adeo ut nec dissolvi possit ex sola illius voluntate, sine consensu ejusdem Congregationis, ut declaratur in formula ejus, e. 7, n. 15.
11. Ostenditur pars prior. — Altera vero pars probatur sufficienter rationibus positis num. 8, secundo loco, in secunda dubitatione, seu quaesuuncula. Et ratio a priori est, quia Generalis habet saam jurisdictionem justa Constitutiones; Constitutiones autem hanc jurisdictionem dant Congregationi generali, ut constat ex octava parte illarum, et ex nona, c. 4, et ex formula Congregationis generalis ; nam, licet in his locis verbis formalibus et expressis non explicetur haec dependentia, tamen, eo ipso quod dicitur Congregationem esse simpliciter superiorem, sufticienter significatur. Maxime vero haec dependentia ex eo colligitur, quod Congregatio generalis habet potestatem condendi decreta perpetua , ut constat ex octava parte Constitutionum, c. 7, et per ea decreta potest Constitutiones immutare, ut ex eodem loco colligitur, et ex Bullis confirmationis instituti Pauli III et Julii IH, ex quibus colligitur, Constitutiones condere, ad generalem Congregationem pertinere; ejusdem autem est legem mutare cujus est condere, et quaelibet Congregatio generalis ae qualis auctoritatis et potestatis est cuicumque praecedenti. Denique Paulus III, in Bulla 2, expresse concedit Societati facultatem mutandi, alterandi, et in totum cassandi Constitutiones, tam hactenus factas, quam iu posterum faciendas , juxta locorum ae temporum et rerum qualitatem et varietatem, ita ut postquam mutatae, alteratae, seu de novo conditae fuerint, eo ipso Apostolica auctoritate confirmatae censeantur. Cum ergo tota jurisdictio Praepositi generalis ex Corstitutionibus pendeat, consequenter fit ut etiam pendeat a Congregatione generali.
12. Quousque probent adducia vu mun. 1, in secundo loco. — In rigore verius quod primo loco probatur. — Hoc ergo posito, quod ad rem spectat, solum videtur in prima interrogatione posse relinqui ambiguitatem de modo loquendi ; parum enim refert quod dicamus hanc potestatem dari immediate ipsi Generali a Summo Pontifice, dummodo fateamur datam esse cum praedicta dependentia a Congregatione generali. Deserviet autem ille modus loquendi ad explicandum facilius verissimum proloquium in Societate, ac Constitutionibus consentaneum , nimirum, Generalem habere omnem potestatem Societati concessam a Summis Pontificibus, tam communi quam speciali jure, et tam directe per propria privilegia, quam indirecte per communicationem aliorum , his tantum actibus seu rebus exceptis, quae per Constitutiones seu decreta Congregationum generalium illi prohibita sunt; non tamen id proloquium pendet ex illo principio, seu loquendi modo, unde in rigore fortasse verius est jurisdictionem hanc immediate fuisse communicatam Societati a Summo Pontifice; et per Societatem, in Congregatione generali existentem, transferri in Praepositum generalem ; nam hic est melior ordo providentiae, ut influxus capitis veniat ad inferiorem Praelatum per medium. Congregatio autem generalis revera est medium inter Pontificem et Praepositum. Deinde, quia Pontifex per se solum intendit dare huic rehgioni sutficientem jurisdictionem et potestatem, qua se possit gubernare; application em autem hujus potestatis ad hanc vel illam personam, imo etiam ad hunc vel illum modum regiminis, ipsi Societati commisit; ergo. Denique nunquam Pontifex contulit hanc potestatem B. Ignatio, sicut Christus contulit Petro ecclesiasticam potestatem; sed tradidit Societati.
13. Data similitudo de electione Pontificis non valel. — Nec adducta em Dullis Pauli et Gregorii cogunt. — Optimus locus Constitutionum pro parie am rigore veriore. — Non est ergo similitudo quaerenda inter utramque concessionem, et consequenter neque inter elecuonem Pontificis et Generalis, ut in utraque scilicet tantum ftiat designatio persona; nam de Pontifice est longe alia ratio, siquidem ejus potestas altiori modo descendit immed?ate ab ipso Christo, omnino independenter ab hominibus, in praesenti autem jurisdictio immediate communicatur per homines, et non solum pendet a Papa, sed etiam suo modo a Societate, ut declaratum est. Recte ergo dicitur Generales habere hanc potestatem proxime a Societate, nec Paulus IlI in citatis verbis aliud significat, sed confirmat et approbat institutionem Societatis quoad hanc partem, et ratam habet Generalis electionem cum omni potestate quam illi Societas concedit. Et simili modo intelligo verba Gregorii; loquitur enim ex suppositione, quod Generalis a Societate creatur cum suprema potestate; nam eodem modo vult intelligi omnem facultatem illi esse concessam, et per illum dimanare ad alios; non enim dubito quin Societas ipsa in Congregatione generali existens habeat per se ipipsam usum facultatum et privilegiorum, et possit immediate illum concedere aliquibus, si judicaverit expediens. Neque enim Gregorius intendit hoc jus Societatis immutare, nec superioritatem Congregationis generalis minuere ; non ergo nominat Praepositum geueralem ad excludendam Societatem, quam alias saepe conjungit, et primo loco ponit, sed ad excludendum ab inferioribus liberum usum talium facultatum, absque Praepositi licentia. Quia enim ordinarium regimen Societatis est per generalem Praepositum, per Congregationem autem generalem raro et extraordinarie fit, ut n. 5 asseruimus, ideo in concessioni- bus seu privilegiis harum facultatum, gencralis Praepositi, tanquam supremi Praelati, mentio fit; semper tamen intelligendum est concessionem fieri cum subordinatione Praepositi generalis ad Congregationem generalem, quam Societas profitetur . juxta decimam partem Constitutionum, S 8, et nona parte Constitutionum, c. 3, S 10. Ubi de Generali sic dicitur: Ejus erit uti facultatibus a Sede Apostolica Societati concessis, etc., in quibus verbis plane significatur concessiones Sedis Apostolicae Societati immediate fieri; ipsam vero Societatem potestatem transferre in Praepositum, ut per eum ad reliquos inferiores officiales derivetur, juxta octavam partem earumdem Constitutionum, c. 1, § 6.
14. Pars affirmativa quastiuncule simpliciter vera, et quomodo. — Modus alter liparLtitus pro eadem parte afjfirmativa. — Ad secundam interrogationem respondetur , per nova decreta, et mutando priores Constitutiones, loquendoque de absoluta potestate, non esse dubium quin possit Congregatio generalis restringere potestatem et jurisdictionem Praepositi, ut probant superius adducta, et quae modo diximus de emanatione hujus jurisdictionis a Summo Pontifice in Praepositum per Societatem. Ouamvis autem haec potestas absolute non desit, usus ejus rarus esse poterit, et cum magna moderatione, nam mnutatio Constitutionum rara esse debet, et nonnisi ex magnis et urgentibus causis, praesertim in re adeo gravi, et quasi substantiali, ut est potestas generalis Praepositi. Alitér etiam posset intelligi haec restrictio solum de facto circa talem personam, restringendo illius potestatem, quamvis non condatur jus novum, nec fiat mutatio in ipso munere secundum se, et hoc videtur habere majorem invidiam, propter injuriam talis personae; et ideo adverti potest dupliciter hoc posse fieri, scilicet, vel ante electionem Generalis, vel vivente Generali semel jam absolute et cum integra potestate creato. Priori modo posset facilius fieri, ut si ad sumendam experientiam alterius regiminis, quoad aliquam potestatem, vel actum ejus, vel ob aliquam temporalem causam urgentem, Societas ante electionem Generalis statuerit, ut pro hac vice Generalis electus non haberet talem vel talem potestatem ; nam, sicut Societas potest absolute mutare Constitutionem aliquam in tali materia, ita potest pro aliquo tempore vel occasione illam sus- pendere, vel quasi in illa dispensare. Posteriori autem modo id regulariter fieri non poterit, nisi interveniente magna causa, quae vix erit sine culpa ex parte ipsius Praepositi, vel ob impotentiam ex nimia senectute, aut aegritudine, vel alia simili causa exorta ; in his enim casibus Constitutiones ipsae satis declarant, quantam in hoc potestatem habeat Congregatio, nona parte Constitutionum, c. 4, S 6. Extra hos vero casus cum Generalis electus habeat jus acquisitum, sicut non potest sine causa privari praelatione ipsa, ita nec integra et debita potestate illius; quod si ad bonum commune pertinuerit pro aliquo tempore non uti aliqua potestate, generalis Congregatio poterit Praeposito injungere, et ipse tenebitur consentire.
15. Prima pars resolutionis affirmans, quoad absolutam potestatem. — Ad tertium punctum responsio clara est ex dictis ; si enim spectemus nudam potestatem, non deest in in Congregatione generali ad efficiendum per se et immediate alios actus jurisdictionis, seu provisiones ant electiones ad officia, sive per legem statuendo, ut aliquid hujusmodi deinceps pertineat ad Congregationem generalem, praeter ea quae nunc per se solet efficere, sive in casnualiquo particulari dispensando, seu aliquem de facto exequendo, juxta occurrentas occasiones. Quod plane sequitur ex dietis, et ex suprema potestate Congregationis, et nulIum manet incommodum. Et potest confirmari ex quodam decreto primae Congregationis generalis, n. 32, quod sic habet: Non licet Preposito generali (durante, scilicet Congregatione generali) oeutare hujusmodi officiales, qui ab ipso Generali creantur (id est, Provinciales, Rectores, etc.), usque ad dissolutionem Congregationis, nisi eidem Congregationi aliguem esse mvutandwm videretur. Ex quo decreto fere confirmantur omnia dicta ; nam in illo quodammodo limitatur potestas Praepositi, nam antea non erat illi prohibitum ex vi Constitutionum mutare hujusmodi officiales. Idem ergo fieri posset a Congregatione in aliis rebus, si expediret.
16. Secunda pars uegans quoad usum talis potestatis.—Quamvis autem potestas, absolute loquendo, non desit, nihilominus in usu hujus potestatis ordinarie servandum est quod in Constitutionibus est praescriptum, quia non datur potestas in perturbationem, sed in aedificationem, et credendum est Congregationem non esse abusuram sua potestate, ad mutationem aliquam faciendam in instituto, vel in usu ejus, sed semper rationem majoris boni habituram. Unde intelligitur quomodo assignentur in Bullis vel Constitutionibus quidam peculiares actus Congregationi generali; ideo enim id fit, quia tales actus a sola Congregatione fieri possunt, non vero quia illos tantum possit ipsa efficere, nam quamdiu durat, plures jurisdictionis actus exercere potest ; prudentia autem illius est, non se intromittere, neque immorari in aliis, nisi evidens necessitas, vel utilitas id postularet, et ideo considerando ordinarium usum, dixi supra, in n. 3, potestatem Congregationis non esse maximam extensive, quia jurisdictio Praepositi ordinarie circa plura versatur.
On this page