Caput 5
Caput 5
De potestate jurisdictionis infra supremam.
1. Quod attinet ad inferiores Praelatos sub Generali, dicendum primo est illos participare hanc jurisdictionem et potestatem majorem vel minorem, pro ratione sui muneris, et juxta distributionem, seu communicationem a Praeposito generali manantem ; ita statuitur in octava parte Constitutionum, c. 1, 86,ubi de Generali dicitur : S'uo fungetur officio erga omnia membra Societatis, capitis videlicet, a quo in illam iufluzus ad prefizum sibi finem necessarius descendat ; et sic a generali Praeposito ut a capite unwerso facultas ProvinciaLiwmn egrediatur, ac per eos ad locales, per hos autem ad singulares personas descendat. Et in nona parte, cap. 3, 83, de eodem dicitur: PoLerit eum facultatem eisdem, scilicet Hectoribus, communicare, quam senserit in Domino convenire. Ev S1: Preepositi Provinciales aut locales et Rectores, et alii ejus commissarii eam partem hujus facultatis habebunt, quam ipsis Generalis communicaverit. Idem S 16, et saepe alias ; quae omnia in Bullis Pontificiis approbata sunt. Ratio autem hujus assertionis ea est, quae in ipsis Constitutionibus insinuatur. Nam imprimis necessarium est ut Praelati suam jurisdictionera habeant, sine qua propria munera exercere non possunt; modus autem perfectior et aptior ad majorem unionem religionis, et ad perfectiorem obedientiam, est, ut inferiores Praelati habeant illam a suis Superioribus, et dependentem abillis, et quia non debet esse in omnibus sequalis, sed major in majoribus Praelatis, ideo recte uniuseujusque mensura a Superiore praescribitur.
2. Objectio.— Una vero superest difficultas, quia sequitur, in Praelatis Societatis infra Generalem constitutis, non esse certam ac definitam jurisdictionem, sed arbitrariam, juxta voluntatem Generalis ; consequens videtur absurdum, tum quia sequitur Provinciales et Rectores non habere jurisdictionem ordinariam, sed tantum delegatam; atque ita non esse veros Preelatos, nec posse subdelegare, nisi quatenus hoc est in commissione sibi facta ex pressum. Sequela patet, quia jurisdiciio, qua non obtinetur ex praescripta lege, non est ordinaria, juxta glossam, in cap. Cum ab Fcclesiarum, de Officio ordinarii, verb. Ecclesiastica sententin, addita doctrina Innocentii ibidem, num. 1. Tum etiam quia res adeo gravis non videtur committenda arhitrio et voluntati alicujus, quia potest esse occasio dissensionum et acceptionum personarum , et frequentium mutationum in regimine, quod debet esse stabile et certum. Et confirmatur, nam ex dicta assertione sequitur Provinciales et Rectores Societatis nihil posse, nisi quod eis expresse concessum est, et consequenter si occurrat casus eis quidem non expresse concessus, neque etiam denegatus, sed omissus, non habere jurisdictionem in illo, sed debere ad Generalem recurrerc. Consequens autem durum est, nam et est praeter communem consuetudinem talium Praelatorum , et est nimia restrictio perplexitatibus et difficultatibus exposita ; convenientius enim videtur, ut quidquid eis non prohibetur, censeatur concessum, nam facilius est praescribere quae prohibentur, quam quae conceduntur, cum infinita varietas rerum et casnum in hujusmodi gubernatione possit occurrere.
3. Refellitur objectio probando dictos Pralatos habere ordinariam jurisdictionem in substantia, licet non in quantitate.— Respondetur imprimis certum esse Frovinciales et Praepositos locales, seu Rectores Societatis habere jurisdictionem ordinariam, et non tantum delegatam. Probatur, quia sunt ordinarii pastores ac veri Praelati, ut constat ex jure communi religionum, supra adducto in tract. 8, quod Societati commune est quoad hanc partem. Item patet ex Constitutionibus , in quibus haec munera vocantur praelationes et dignitates Societatis, et haec intelliguntur comprehendi in voto quod professi emittunt. non praetendendi praelationem, aut dignitatem in Societate, decima parte Constitutionum, $ 6, de qua re lib. 6, c. 7, a n. 13. Non est autem vera praelatio, nisi jurisdictionem habeat ordinariam. In bac porro jurisdictione duo considerari possunt, scilicet, substantia ejus, ut sic dicam, et quantitas : simpliciter ergo habere jurisdictionem intrinsecum est his muneribus, et hoc satis est ut talis jurisdictio ordinaria sit. Unde non solum non potest Generalis tollere a Provinciali vel Rectore jurisdictionem absolute: imo hoc repugnantiam involvit, quia de intrinseca ratione talium munerum est jurisdictio : verum etiam nec potest facere ut Sociecietas sine propriis Provincialibus et Praelatis localibus gubernetur, quia hoc pertinet ad primariam institutionem hujus religionis, quam ipse immutare non potest. Solum ergo quoad quantitatem seu extensionem jurisdictionis pendent hi Praelati a Generali, quod non repugnat ordinariae jurisdictioni ; nam hoc fere modo pendent Episcopi a Papa, et multo magis Legati, qui tamen ordinariam jurisdictionem habent ; unde etiam in quarta Congregatione generali, decr. 28, sancitum legimus posse P. Generalem delegare vice-praepositum domus Romanae, cum ordinaria potestate.
4. Imo quoad aliquam quantitatem illam habent. — Sed in hoc etiam addendum est, aliquam esse quantitatem hujus jurisdictionis, ex natura rei necessario conjunctam cum tali munere , ut est illa sine qua moraliter ac dcbito modo fieri non potest. Deinde unusquisque ex his Praelatis habet in Societate proprias regulas et Constitutiones ad illum pertinentes, in quibus potestas suo muneri attributa declaratur, et illa censeri debet potestas ordinaria, quia jam est certa lege praescripta, et adjuncta tali muneri. Similiter in Compendio privilegiorum declaratae sunt facultates omnes ad dispensandum, vel absolvendum, vel ad alias gratias concedendas illis commissae, ut in ofticio Provincialis adnotatur, regula 8, et in officio Praepositi, reg. 13, et Rectoris, 12. Quod si praeter has voluerit Generalis plures potestates concedere , vel omnibus, vel aliquibus Praelatis inferioribus, illae revera erunt tantum delegatae.
5. Ad objectionem in num. 2.. formaliter respondetur. — Ad difficultatem ergo respondetur jurisdictionem horum Praelatorum dupliciter dici posse arbitrariam respectu Generalis: uno modo, quia non est certa lege definita ac debita, vel quia sine causa auferri potest, etiam quantum ad eam partem quae ex vi muneris comparatur ; et sic falsum est, ut patet ex dictis; unde responsio in forma erit negan- do in hoc sensu primam sequelam. Secundo dici potest arbitraria, quia semper pendet ex voluntate Generalis, qui ex causa potest illam restringere, et ex gratia potest illam augere; et hoc est quod Constitutiones intendunt ; et inde non fit talem jurisdictionem non esse ordinariam, ut declaratum est. Neque hoc habet ullum inconveniens , sed ad debitam subordinationem expedit ; nec propterea timeri possunt frequentes aut indebitae mutationes, cum ea , quae ad ordinarium regimen necessaria sunt, certis legibus sint definita , quae non facile, nec sinc gravi causa mutari debent. Quae vero extraordinaria sunt, vel ad specialem favorem pertinent, ratio postulat ut pendeant ex suprema potestate gubernatoris.
6. Ad confirmationem ibidem. — Md ultimam confirmationem, fatemur in Societate ad cognoscendam uniuscujusque Praelati facultatem, utendum potius esse affirmativa quam negativa regula, id est, id unumquemque posse quod sibi est concessum, non vero quidquid sibi non est prohibitum : unde in citatis regulis Praepositi et Rectoris dicitur : Quas habeat facultates , partim exm his quee ipsi in his regulis conceduntur, partim em compendio facultatum Societatis intelligat, ut in iis, quas non habet, sciat ad Superiorem recurrere. Neque hinc sequi potest aliqua perplexitas vel difficultas ; quin potius unicuique magis clara et nota erit potestas quam habet, et alioquin potestas ipsa satis est ampla, et facultates non dantur ad singulares casus, sed per generales regulas sufficientes ; et specialiter in regulis Provincialis, n. 7, et cum proportione in regulis Praepositi, num. 11, et Rectoris, num. 10, advertitur, ubi necessaria fuerit dispensatio Constitutionum, in gravioribus casibus recurrendum esse ad superiorem Praelatum , quod est juri communi consentaneum, c. fin, de Officio Archipresbyt., adjuncta gloss., verb. Beferat , et cap. Majores , de Baptismo. Et nihilominus additur ut, si absque gravi incommodo non possit Generalis responsum expectari, possit Provincialis dispensare, et postea rationem totius rei reddere Generali, idemque cum proportione de inferioribus respectu Provincialis ; et ita omnibus incommodis sufficienter est provisum.
7. Secunda assertio limembris. — Primum membrun ostenditur. — Erronea sententia circa primum membrum assertionis infringitur. — Secundo dicendum est potestatem hanc Praelatorum Societatis extendi ad omnes reliciosos ejus, et ad omnes actus, seu materias ad quas religiosa jurisdictio, sive communi jure, sive per privilegia communia aut specialia hactenus concessa, extenditur. Prior pars quoad professos, sive quatuor, sive trium votorum, extra controversiam est ; quoad reliquos vero religiosos, qui per simplicia tantum vota incorporati sunt, fuit in dubium revocata, ut latius dictum est, lib. 3, a principio usque ad cap. 4; existimarunt enim aliqui, jurisdictionem religiosam fundari necessario in professione per vota solemnia, et ideo dixerunt Societatem nullum in eos jus habere, nec Pontificem ex vi votorum hujusmodi potuisse illud conferre, ac proinde Ordinariorum jurisdictioni subditos existere ; ita refert Gregorius XII, Pontifex, in Constitutione Ascendente Domino. Verumtamen, quatenus haec sententia potestatem Pontifici negat, est error in fide; quia certum est Pontificem posse sub protectione et jurisdictione sua suscipere quamlibet personam Deo specialiter consecratam , modo ab Apostolica Sede approbato. Item alias non potuisset Pontifex eximere clericos tantum per primam tonsuram initiatos, quia illa ceeremonia tantum est per Ecclesiam instituta. Item non potuisset privilegium canonis vel fori ad novitios extendere, quae omnia et similia sunt contra receptum usum Ecclesiae , et contra supremam potestatem quam Pontifex habet in ordine ad spiritualia.
8. Ostenditur ceritas opposita ex Pontificibus. — Coufirmatur. — Quatenus vero illa sententia de facto loquitur, aut procedit ex praedicto errore, aut ex clara ignorantia juris proprii Societatis, de quo sine illius notitia loqui non deberet. Itaque expressae sunt in hoc concessiones, et declarationes Pontificum Pauli HT, Julii II, Pii V, et Gregorii XIII ac Gregorii XIV, qui dum Societatem eximunt, et sub protectione sua illam specialiter suscipiunt, de tota Societate loquuntur, ut omnes suos ac veros religiosos complectitur, ceu ex illis constat. Unde interdum de sociis, interdum de his gu sub obedientia Preepositi militant , interdum denique de religiosis Societatis loquuntur ; ergo extendunt hanc jurisdictionem ad omnes etiam scholares, quia illi sunt veri religiosi, ut supra est ostensum, veraque membra Societatis. Confirmatur, quia quicumque ex his religiosis, si apostatet a Societate, potest ab eadem compelli, tum per censuras, tum per violentam detentionem et incarcerationem, ut constat ex eisdem Dullis, praesertim Pauli III, et Gregorii XIII ac Pii V, nec solum per sola specialia privilegia Societatis, sed etiam per alia concessa mendicantibus, circa suos religiosos professos, potest illos cogere et punire juxta concessionem et communicationem Societati factam a Pio V. cum speciali declaratione, quod ad omnes etiam scholares extendatur. Quae omnia et alia in Compendio Societatis, verb. Apostata, late referuntur. Comprehenduntur ergo hi omnes sub jurisdictione Societatis.
9. Quosque hoc primum membrum assertionis procedat de nocitiis. — Dicendum vero supererat de novitiis, sed de his eadem est ratio Societatis quae aliarum religionum ; non enim habet in illos propriam jurisdictionem involuntariam ( ut vocant), id est, directivam, qua possit eos specialiter obligare in conscientia, vel coactivam, qua possit eos simpliciter repugnantes cogere, quia obedientiam non voverunt, vel si fortasse eam particulari affectu promiserunt , Societas illam non acceptavit, neque illos sibi incorporavit. Quoad jurisdictionem autem voluntariam subduntur aliquo modo Societati, et sunt capaces gratiarum spiritualium, quas Praepositus generalis secundum concessionem Sedis Apostolicae potest in Societate concedere, ut dicitur in quinta parte Constitutionum, cap. 1, lit. A, existimoque, quoties in Bullis, seu privilegiis fit concessio in ordine ad omnes qui sub obedientia Soc: etatis vivunt, comprehendi etiam novitios ; cujus exemplum clarum est in Bulla ultima Pauli LI, de gratiis et facultatibus, et habetur etiam in Compendio, verbo Dispensatio, S 1. Et ratio est, quia ctiam novitii vivunt proprie sub obedientia Societatis, etiamsi non sub obligatione voti, praesertim cum favores ampliandi sint, ut de reservatis quoad novitics, tract. 8, 1. 9, c. 17, a n. 11, satis dictum est.
10. Secundum membrum assertionis declaratur. — Lunitatio promime dicloruem. — Altera pars assertionis certa est. Nam imprimis Praelati Societatis habent omnem potestatem quasi Episcopalem , quam habent caeteri Praelati religionum in utroque foro; imo per se possunt quidquid Episcopi possunt in clericos et laicos sibi subjectos, tam quoad facultatem absolvendi et dispensandi in regularitatibus, de quibus in Concilio Tridentino, sess. 24, c. 6, quam alias quascumque facultates, ut habetur in Compendio Societatis, verbo Praelati, S 3, quamris hanc gratiam non participent inferiores Praelati, nisi juxta concessionem Generalis ; nune autem indefinite de Praelatis loquimur. Deinde per communicationem facultatum et gratiarum, factam a Pio V, possun Praelati Societatis aeque principaliter quidquid possunt Praelati mendicantium persua propria privilegia, vel per communicationem aliorum, utin Compendio Societatis late continetur, verbo Communicatio , 82 et sequentibus , et specialiter S 5 declaratur hanc communicationem etiam novitiis fieri posse ; quod intelligitur quoad gratiarum concessionem, non quoad rigorosam jurisdictionem, ut jam diximus. Denique similem generalem concessionem fecit Societati Gregorius XIV, his verbis : Quin etiam omnes facultates, omnemque jurisdictionem quoad subditorum gunitionem et correctionem pertinet, quibuscumgue ordinibus eorumque Generalibus hactenus concessas, non ad instar, sed eque principaliter ipsi Societati ejusque Praeposito generali concedimus et elar gimur. Praeter haec habet Societas plures facultates sibi specialiter factas, ut ex ejns Bullis, et Compendio privilegiorum constat; potestas autem per eas collata praecipue residet in Praeposito generali, per quem inferioribus Praelatis communicatur. Est ergo in Societate et in Praelatis cjus respective tota potestas et jurisdictio, quae in religioso statu invenitur, et secundum ordinarium modum Pontificie providentiae inveniri potest ; semper tamen inteiligendum est habere hanc jurisdictionem suo instituto accommodatam, nam Praelati ejus nihil conira institutum agere possunt (excepta justa dispensatione, quae dici non potest contra institutum), et ideo quoad aliquos actus jurisdictionem non habent, quam fortasse habent aliae religiones, ut ad dandam facultatem recipiendi eleemosynam pro spirituali ministerio, vel quippiam simile; sicut etiam e contrario aliqui sunt actus jurisdictionis huic instituto accommodati, qui in aliis religionibus non exercentur, ut est expellere aliquem votis expeditum.
11. Unde sunatur quee sint potestates Societatis in particulari. — Non censeo autem necessarium explicare in particulari potestates omnes quas ratione hujus jurisdictionis Societas habet ; quia de his quae generales sunt , vel in quibus cum aliis religionibus Societas communicat, in tract. 8, lib. 2, sufficienter tactae sunt; quae vero sunt propriae, in Compendio Privilegiorum, et in Constitutionibus ac regulis sufficienter declarantur, et in sequentibus capitibus nonnulla attingemus, explicando magis in particulari usum hujus jurisdictionis ; ex dictis etiam in lib. 1, c. 3, et latius, libro octavo, de mediis quibus Societas utitur ad profectum suorum subditorum, constat hanc jurisdictionem esse plenam in foro poenitentiae, et in foro etiam exteriori quoad potestatem directivam per leges et praecepta, et per coercivam quoad correctionem secundum regulam, etiam remota appellatione, et quoad potestatem dispensandi in his quae necessaria sunt. Ac denique quoad alia multa, de quibus late in Bulla quinta Pauli IlI, secunda Julii Hf, tertia Pii V, et fere in omnibus Gregorii XIIT. Supererat hoc loco dicendum de potestate administrativa bonorum temporalium; id tamen opportune factum est in tract. 8, qui est primus hujus voluminis, libro secundo, cap. vigesimo octavo.
On this page