Caput 6
Caput 6
An societatis praelati, ad particulare subditorum regimen, merito ab illis exigant rationem conscientiae.
CAPUT VI. AN SOCIETATIS PRAELATI, AD PARTICULARE SUBDITORUM REGIMEN, MERITO AB ILLIS EXIGANT RATIONEM CONSCIENTIAE.
1. De quibus agendum in reliquo libro. — Post explicationem universalis regiminis in Societate, dicendum sequitur de particulari subditorum gubernatione, quod ad finem usque praesentis libri prosequemur. ld vero praecipue instituimus ad satisfaciendum difficultatibus quas aliqui objiciunt, quae fortasse magis cex ignorantia facti quam juris procedunt, et ideo non descendam in particulari ad omnia quae circa gubernandos subditos in Societate peraguntur, sed solum ad ea in quibus praedicta difficultas poterit inveniri. Quia vero ordinarium hoc regimen semper est secundum regulam, simul illius rationem reddemus ubi oportebit, et hujus occasione brevem quamdam notitiam totius regulae in postremo capite summatim attingemus. Ut autem rem totam comprehendamus , nec tractata repetamus, tria breviter sunt, in quibus totum hoc particulare regimen consistit. Primum est receptio personarum. Secundum , conservatio earumdem et providentia circa illas. Tertium, dimissio earum, si necessaria fuerit. De primo membro satis dictum est a nobis in libro 2, et de tertio in lib. 3, cap. 9. Tantum igitur superest ut de secundo membro dicamus, circa quod duo necessaria ad hujusmodi gubernationem et providentiam distinguere oportet, juxta duplicem potestatem in Praelato necessariam , directivam et ccercivam. Quaedam enim pars regiminis consistit in debita directione per praecepta et consilia ( ad quam rem etiam spectat conveniens distributio onerum et honorum ); altera vero pars posita est in debita correptione et justa punitione ; de his ergo breviter dicendum est.
2. Ratio dubitandi per dilemma. —Arguitur conirüa primum membrum dilemmatis. — Arguitur contra secundum membrum duplici incommodo. — Primum incommodum. — Alterun incommodum. — Ut vero primae parti satisfacere incipiamus, a ratione conscientiae ordiemur. Per rationem autem conscientiae intelligimus manifestationem status conscientiae propria , quam subditus facit Superiori, ut ab eo intime cognoscatur, tam in moribus, quam in affectibus vel propensionibus suis; ex qua vocis interpretatione statim oritur dubitandi ratio, quia vel haec manifestatio Superiori facienda est in confessione sacramentali, vel extra illam. Primum dici non potest, alias et obligarentur subditi ad confitendum Superiori, et confessio sacramentalis ordinaretur ad exteriorem gubernationem, quae duo absurda sunt, et ideo supra ostendimus esse aliena ab instituto Societatis; secundum autem et videtur nimis durum subditis, et parum utile Praelatis ad gubernationem. Primum incommodum patet, quia aperire suos defectus et secreta cordis extra sigillum confessionis, difficillimum est, tum propter infamationem sui erga ipsummet Praelatum, tum propter periculum ne Praelatus id aliis manifestet, vel bono zelo, et non secundum scientiam, vel per negligentiam aliquam seu inadvertentiam, aut certe interdum per seemulationem, invidiam, vindictam, aut alium similem affectum; tum denique propter alia incommoda quibus exponitur subditus, ita se manifestando Praelatis suis, quia ob eam causam poterit, vel removeri ab officiis, vel loco mutari, vel aliis similibus modis male tractari, et ideo videtur hic habere locum consilium Chrysostomi, hom. 31 ad Hebr. : Non dico tibi ut te prodas, neque apud alium accuses. Et augetur prima difficultas seu incommodum, primo, quia si haec manifestatio uni tantum Praelato esset facienda, et cum illo solo esset semper continuanda, saltem pro tempore vitae ejus, esset res utcumque tolerabilis; tamen hoc in Societate non sufficit; quia haec ratio conscientiae non soli Generali reddenda est; imo pauci sunt qui in praesentia possint id facere : ab absentibus autem et per scriptum nec fit, nec ordinarie fieri expedit. Imo nec soli Provinciali fieri debet, quia non minus indigent illa notitia, qui proxime guberpant ; oportebit ergo pluribus Superioribus se manifestare etiam pro eodem tempore. Augetur secundo idem incommodum, nam qui Superiores sunt, brevi tempore mutantur, et ipsi etiam subditi ab una domo in aliam facile transmutantur, atque ita necessarium erit unieuique subdito paulatim, seu successive, se manifestare plurimis Praelatis, et fortasse intra paucos annos se manifestare fere omnibus gravioribus patribus provinciae , quod certe est asperum ac difficile. Deinde secundum incommodum gdeclaratur, quia testimonium hominis in re propria non est ianta fide dignum, ut possit Praelatus in eo niti ad gubernandum subditum; aut enim debet illi credere, tam bene quam male de se loquenti, et sic facile poterit ab eo decipi, quia unusquisque bene de se sentit et loquitur ; imo, licet non sentiat, frequentius dissimulat aut mentitur, vel saltem defectus extenuat, et bona exaggerat ; vel Superior debet credere mala, et non bona, et in hoc injuriam faceret ipsis subditis, et vix posset eos commode gubernare, aut eis uti ad aliqua ministeria, quia de omnibus haberet minus bonam existimationem, quam par esset.
3. Declaratur primum punctum de professis, ac non professis.— Circa praesentem dithcultatem puncta quatuor explicanda sunt: primo, quid in hoc Societas observet secundum suam regulam ; secundo, quam sit hoc consentaneum antiquitati religionis, et professioni perfectionis ; tertio, ad quod secretum inde Praelatus obligetur; quarto denique ad quem finem et usum haec notitia ordinetur, et a Superiori applicari possit; ex quibus etiam constabit quantum differat haec ratio conscientia a confessione sacramentali, et solventur rationes dubitandi. Circa primum regula Societatis est, ut statim ab ipso ingressu omnes se aperiant Superiori, et deinceps in discursu vitae, per certa et designata tempora, id prosequantur; hoc constat ex Examine, cap. 4, S 34, 35 et 36, in quorum primo sic dicitur : Re in Domino considerata, visum nobis est in divine Majestatis conspectu, miwn in modun conferre, ut Superioribus subditi omnino perspecti sint, quo melius regi et gubernari, et per eos in viam Domini dirigi possint. Deinde in35 dicitur: Praeterea, quanto exactius Superiores res omnes internas el emternas suorumn noverint, tanto majori cum diligenLia, amore et sollicitudine jucare eos, ipsorumque animas, a variis malis et periculis quee in pro- gressu possint accidere , conservare poterunt. Et infra: Ut melius secundum Dei voluntatem hujusmodi missiones fiant, bis et non illis mittendis, vel his ad hoc munus, illis vero ad alia, non solum vefert valde, sed summopere, ut Superior plenam habeat notitiam propensionum ac motionuwm animi, et ad quos defectus vel peccata fuerint vel sint magis propensi et incitati, qui sub ejus cura sunt, ut, ejus rei habita vatione, melius ipsos dirigere possit, nec supra menswraun cirium suarum in periculis , vel laboribus gravioribus , quam in Domino ferre suaviter possint, constituat. Ex quibusrationibus in S 36 ita concluditur : 7deo quicumque hanc Societatem in Domino segui volet , et in eadem ad majorem Dei gloriam manere, priusquam ad primam probationem accedat , cel postquam ingressus fuerit, anteguam generaliter ecaminetur, vel post evamen, intra aliquot menses ( si Superiori differendum videretur ) sub sigillo confessionis, vel secreti, vel quacumque ratione ei placuerit, et ad majorem ipsius consolationem fuerit, debeat conscientiam suam ma gna cum lumilitate, puritate et charitate manfestare, re nulla, qua dominum universorum offenderit, celata ; et totius anteaciee viie rationem integram, vel certe rerum majoris momenti , Superiori , qui tunc fuerit SocietaLis, vel cui em Praepositis, vel aliis eu inferioribus ille injungeret , prout magis convenire videreltur , reddat ; ut anelius omniblus in Doqnino prospiciatur, ipseque magis in spiritu cum gratia uberiori ad majorem divine bonitatis gloriam proficiat. Et 8 38 additur, sexio quoque mense rationem hane esse reddendam, incipiendo semper ab ultima quae data fuerat, cui non dissimilis Constitutio reperitur in regula Monacharum D. Hieronymo attributa, c. 17; et S 39, additur, scholasticos, finitis studiis, rationem vitae suae reddituros, ab ultima, quam reddiderunt in domo, ubi ad studia missi sunt. Et de iisdem scholaribus additur in quarta parte, c. 10,85, Rectorem suum magnopere revereri ac venerari debere ; et infra: Niil ei clauswn, ne conscientiam quidem propriam, tenendo, quam eà aperire, ut in Examine dictum est, suis constitutis temporibus, et seepius si causa id posceret, oportebit. De professis autem et coadjutoribus formatis additur in dicto loco Examinis, c. 4, singulis annis reddituros esse hanc rationem conscientiae , incipiendo semper ab ultima, vel crebrius, si Praeposito videbitur ; quod multum etiam commendatur in sexta parte, c. 1, S 2, addita etiam illa ratione : Quo melius in via salutis et perfectio- nis se dirigant. Et in nona parte, cap. 3, S 19, de Generali dicitur : Cognoscat, quoad ejus fieri poterit, conscientias eorum, qui sub ejus obedientia sunt , ac precipue Prepositorum Provincialium, et aliorum, quibus munera majeris momenti committit. Denique de eadem re est egregius locus, tertia parte, c. 1, 8 12, quem infra expendemus. Ex his ergo satis constat primum punctum, scilicet, quid in hac parte Societas observandum statuit, et ob quam causam, et quam fuerit cordi B. P. N. Ignatii insitum hoc medium. Propter quae in Congregatione quinta generali, S 17, inter substantialia hujus instituti ponitur reddendam esse Superiori conscientiae rationem.
Usum aperiendi conscientiam Superiori emtra confessionem antiquissumum esse, et professioni perfectionis maxime consentaneum.
4. Suadetur hoc punctum ex Patribus. — Hunc autem fuisse spiritum antiquorum Patrum , et fundatorum religionum , ostendi facile potest. Nam imprimis Basilius, in reg. 26 , ex fusioribus : Debet ( inquit ) vicissim unusquisque eorum quai inferiores sunt, siguidem memorabilem ullam facere progressionem student, et ad perfectionem vite illius, que preeceptis D. N. Jesu Christi est consentanen, pervenire, cum wullum animi sui motum apud seipsum celatum retiuere, tum in sermone nihil non diligenti ante cura consideratum proferre, sed mentis sue arcana aperire fratribus iis, quibus datum illud negotium sit, ut, adhilitis facilitate et misericordia, egrotantes curent. Et reg. 44, specialiter de his qui extra monasterium aliquo tempore peregrinati sunt, explicat, cum primum redeunt, perfectam rationem reddituros Praelato, non solum suarum actionum et sermonum, sed etiam cogitationum : 7ta enim (inquit) et attentiores esse assuescent, qui itineribus se dabunt, si de reddenda ratione solliciti sint ; et nos, quamdis abjuncti illi a nobis per maneant, neutiguam videbimur illorum vite curam negligere. Ad idem facit reg. 46, et reg. 227, ex brevioribus, ubi adduvit illud Isaiae 5: Vee qui sapientes estis in oculis vestris. Praeterea S. Benedictus, in c. 7 suae regulae, quintum humilitatis gradum esse dicit : S' omnes cogitationes analas cordi suo advenientes, vel mala a se absconse commissa, per humilem confessionem Abbati non celaverit suo. Et quamvis ibi Turrecremata de confessione sacramentali locum illum intelligere videatur, tamen, si quis consideret ipsummet S. Benedictum sacerdotem non fuisse, et illo tempore Abbates ordinarie non fuisse presbyteros, facile intelliget Benedictum non limitare illud consilium ad sacramentalem confessionem. Et cap. quadragesimo sexio, defectus publicos in congregatione fratrum ait esse proponendos: Si autem (inquit) peccati causa fuerit latens, tautum Abbati, aut spiritualibus senioribus patefaciat , qui scient curare vulnera , non detegere. Et c. 49, omnia vult proponi Abbati, ut ex voluntate ejus fiant.
5. Praeterea Cassianus, l. 4 de Institutis renunciantium, c. 9: Ad quod (inquit, id est ad veram humilitatem ) ut facile caleant pervenire, consequenter instituuntur uullas penitus cogitationes prurientes in corde perniciose celare, sed confestiv. ut exorte fuerint, eas suo patefacere seniori. Et infra, praeter humilitatem maximam hujus exercitii, utilitatem esse dicit, quia hoc modo instruuntur religiosi, et armantur contra insidias diabol ; unde concludit : Generale namque et evidens indicium diabolicee cogitationis esse pronunciant, si eam seniori confundimur aperire. Et c. 39, ponens decem signa verae humilitatis : Secundum est, si non solum actuum suorwm, verum etiam cogitationum nihil suum celaverit seniorem. At vero Moyses Abbas apud eumdem Cassianum, collat. 2, cap. 10, primo loco hoc indicium posuit, dicens: Fera discretio non nisi vera hamilitate conguiritur , cujus lnnmilitatis hec erit prima grobatio, si unicersa mon solmm quae agenda sunt, sed etiam qua cogitantur, seniorum resercentur ecamini. Et in discursu illius capitis egregie declarat, quantum momenti in hoc negotio sit ad vitandas daemonum fraudes, et spiritualem vitam recte instituendam. Et cap. 11, exemplo et sententiis antiquorum id confirmans, concludit : Et ideo semper seniorum summa cautione sunt sectanda vestigia ; atque ad eos cuncta, que in nostris cordibus oriuntur, sublato confessionis velamine, deferenda.
6. Objectioni qwe fiet occurritur, et confiratur adhuc ed Patribus institutum. — In his autem Cassiani et aliorum Patrum sententiis observare licet, loqui fere semper de junioribus religiosis. Unde respondere potest aliquis, haec intelligenda esse de novitiis, vel ad summum de novioribus, qui per se non possunt nec sciunt cogitationes et actiones suas moderari; regulam autem B. Ignatii duriorem esse, quae hoc onus etiam professis, et quantumvis provectis toto vitae tempore imponit. Verumtamen , licet haec manifestatio quoad singulos motus et tentationes magis necessaria sit junioribus, tamen fidelis conscientiae manifestatior proportionata personae subditi, et voluntati Praelati, omnibus, ratione status sui, semper a Patribus necessaria judicata est, quia haec non solum ordinatur ad instructionem propter viucendas tentationes , sed ad totum spirituale regimen animae, cum perfecta obedientia et humilitate, et ad obtinendam a Deo majorem gratiam, mediante Superiore. Unde Esaias Abbas. tom. 2 Biblioth., oratione 8 (qui etiam videatur in orat. 6) in praeceptis ad fratres qui cum ipso vivebant: Aperi (inquit) cogitationes tuas patribus tuis, et gratia Dei proteget te. Et S. Dorotheus, doctrina 5, a principio, exaggerat quam necessarium sit homini habere a quo regatur, nec sufficientem sibi existimari. Et inde postea concludit, necessarium esse religioso omnia occulta sua manifestare, ut a sapientiori instrui et regi possit. Et inferius refert exemplum vulgare de quodam Abbate, qui daemonem vidit offerentem fratribus varias potiunculas, et solum unum invenit qui suam biberit ; et postea intellexit causam esse, quia solus ille conscientiam suam spirituali patri occultabat : Nam quisquis (inquit) dllius praesentit insidias, accarrit illico et cogitationes suas quascumque latentes aperuit patri, et sic augilium invenit in tempore tentationis, et hac de causa mnon potuit adversus eos iniquus insidiator. Infelicem illum wunum invenil, qui seipsum vegeret et instrueret. Unde in Joaune Climaco, gradu 4. de Obedientia, intelligimus hune fnuisse morem antiquorum Patrum ; refert enim se vidisse in monasterio quemdam monachum habentem libellum, in quo totam suam conscientiam scribebat, ut eam postea Praelatc manifestaret, aitque illum fuisse morem reliquorum monachorum ; quem morem etiam posteriores religiosos imitatos esse et imitari debere, sumimus ex S. Bonaveniura, lib. de Sex alis Seraph., c. 7, satis post medium, tom. 2, ubi inier alia inquit : Ad Prelatwn pertinet conscientias singulorum agnoscere. Fi rationes indicans subdit: Et de quibuslibet perplewitatibus eapedire, pericula peccatorum praevidere et precavere, monere fratres ut proficiant, corrigere corrigendum, elucidare dubia, informare singulos, qualiter officia sibi commissa congrue administrent, quo et fratiribus, prout convenit, sufficiant, et conscientiam non offendant. Et paulo antea dixerat haec esse de substantia officii pastoralis. Ex quo dicto confirmare possumus quod in fine numeri 3 diximus, in Societate declaratum esse, hanc rationem conscientiae esse de substantia instituti; quia si de substantia officii Rectoris est conscientias subditorum agnoscere, profecto de substantia subditi religiosi est, suam conscientiam Rectori manifestare; fieri enim humano modo non potest ut ille conscientiam agnoscat, nisi is eam manifestet. Ut enim dixit Augustinus, in tractatu de Ovibus, c. 9: Neque enim homo pater tuus aut frater twus intrare potest in conscientiau tuam, quam ncvit Deus. Merito ergo regula haec reddendi rationem conscientiae ad substantiam instituti pertinere dicitur.
Ad quod secretum obligetur Superior Societalis in omnibus quee illi in ratione conscientie manifestantur.
7. Manifestatio conscientie de vita seculari ordinarie fii in confessione. — Circa tertium, de secreto observando a Praelato in omnibus quae per hanc conscientiae rationem illi manifestantur, distinguere oportet quo in foro hujusmodi ratio reddatur. Nam in 4 cap. Examinis, de novitio in Societatem admittendo dicitur : Priusquam ad primam probationem accedat, vel postquam ingressus fuerit, antequam generaliter examinetur, vel post examen, intra aliquot menses, si Superiori differendum videretur, sub sigillo confessionis, vel secreti, vel quacumque ratione ei placuerit, et ad aajorem ipsius cousolationem fuerit, debeat conscientiam suam magna cum humilitate, puritate et charitate manifestare. Ergo haec ratio conscientiae dari potest in confessione sacramentali, quia non potest sub sigillo confessionis aliter committi ; quantumcumque enim aliquis praemittat se dicere aliquid sub sigillo confessionis, nisi vere confiteatur sacramentaliter, et in ordine ad illam loquatur, non obligabit alterum sub sigillo, ut in tom. 4 secundae partis ostendimus, ac docent plurimi relati a Sancio, lib. 3 dc Matrimonio, disp. 13, num. 6; potest etiam haec ratio extra confessionem reddi, et optio inter hos duos modos ipsi religioso committitur ex vi praedictorum verborum, et ob alia quae n. 10 afferemus.
8. Differentia prima inter manifestationem conscieutieg et confessionem. — Secundo ergo suppono hanc conscientiae rationem multum differre quoad materiam a confessione sacramentali ; nam materia confessionis tantum sunt peccata ab homine commissa, haec vero conscientie manifestatio multo plura includit ; quia imprimis non tantum esse de- bet de malis, sed etiam de bonis, ut expresse monemur tertia parte Constitutionum, c. 1,8 12, ibi: JVec solum defectus aperiant, sed etiam panitentias, vel mortificationes et devotiones, ac cirtutes omnes, etc. Quod etiam significavit Basilius regula 36, ex fusioribus, dicens: Hoc enim nodo fict, ut et quod laude dignum sit in nolis confirmetur, et quod minus probandum, congruo remedio sanetur. Supponit ergo utrumque manifestandum esse. Deinde idem colligitur ex aliis testimoniis n. 3 adductis, quatenus dicunt totam animam et conscientiam manifestandam esse ; in conscientia enim non solum mala, sed etiam bona scripta manent; et ex fine hujus manifestationis id plane colligitur, ut statim dicam. Praeterea ex malis non solum actualia peccata, sed etiam tentationes, pravae consuetucines, vel inclinationes aperienda sunt, et non solum mali actus, sed etiam imperfectiones, imo etiam occasiones malae, vel cujuscumque transgressionis regulae, etiamsi ex se peccatum non sit; haec enim omnia sub conscientiaee latitudine comprehenduntur, et eorum cognitio ad spirituale regimen personae religiosae nceessaria est; et hoc significant subjuncta verba praedictae Constitutionis : Voluntate pura optantes ab illis drigi, sicubi a rectitudine deflecterent ; nolentes suo proprio sensu duci, nisi conveniat cum judicio illerum, quos Christi Domini nostri loco habent.
9. Secunda differentia.—Unde etiam diflert haec ratio conscientiae a sacramentali confessione in fine intrinseco ac per se; nam confessio sacramentalis per se solum ordinatur ad comparandam remissionem peccatorum, et satisfaciendum digne Deo proillis, et consequenter ad emendationem eorum, quatenus propositum hujus emendae pars est illius necessariae satisfactionis; omnis autem alius finis, qui huic adjungitur, licet non sit malus, nec repugnans fini et circumstantiis debitis contessioni, est accidentarius confessioni sacramentali ut sic. At vero ratio conscientiae, de qua nunc agimus, non ita per se ordinatur ad remissionem peccatoruu, quamvis etiam possit per modum consultationis ac illam deservire, et ita propter illam fieri; sed ordinatur praecipue ad directionem vitae in futurum, et in tantum requirit manifestationem praeteritorum actuum, in quantum ad providentiam futurorum nccessaria est praeteritorum notitia. Et quia haec directio, non solum ordinatur ad vitandum malum, sed ctiam ad proficiendum in bouo, et non tantum in bono necessario, sed etiam in meliori, et perfecto, ideo non tantum vitiorum, sed etiam virtutum notitia necessaria est. Item ad utrumque multum refert inclinationes cognoscere, et tentationes, vel etiam divinas inspirationes et auxilia; recte ergo haec omnia sub materia hujus observantiae comprehenduntur. Accedit praeterea, quod haec directio non solum potest intelligi ex parte ipsius subditi, sed etiam ex parte ipsorum Praelatorum, quia per hanc notitiam conscientiae subditi, maxime juvari debent ad gubernandum illum non solum per consilia et admonitiones, sed etiam in ministeriis et occupationibus, ita ut illum non constiiuat in periculo cadendi, sed in statu proticiendi, quod maxime necessarium est in religionibus quae vacant ministeriis cum proximis; nam in eis facilius possunt pericula occurrere, nisi Praelatus sciat ea praevidere et praecavere, ut Bonaventura, n. 6 allatus, dixit, quod vix potest praescire, nisi conscientiam subditi cognitam habeat. Ut ergo Preelati Societatis possint officia sibi commissa congrue administrare, ita ut fratribus sufficiant, ut idem Bonaventura loquitur, et conscientiam non offendant, necessarium est hoc medium in Societate servari.
10. Sub quo secreto possit aut debeat subditus manifestare Superiori conscientiam. — Ad hos autem fines, quando eorum necessitas intervenit, necessarium est ut haec ratio et notitia extra confessionem, aut licentia utendi ea quae habita est ex confessione, a subdito detur ; quia notitia confessionis non potest applicari postea ad hujusmodi usum; est enim res sacratior, et altiori secreto claudenda. Et ob hanc causam notitia haec non sigillaris Superiori danda est; ad confessionem autem sacramentalem secum faciendam compellere illum non debet nec potest ; praesertim nunc post summi Pontificis Clementis VHI decretum de reservatione casuum pro regularibus. Quae omnia Constitutionibus Societatis consentanea sunt. Nam in sexta parte, c. 1, S2, prius dicitur : Omnes, tam professi, quam formati coadjutores, semel singulis annis, et quoties preterea, Superiori visum fuerit, ad suas conscientias in confessione, vel secreto, vel alia ratione eidem aperiendas, propter magnam ejus rei utilitatem, parati esse debebunt ; ubi notandum est illud relativum eidem, nam refert Superiorem ; illi ergo est haec ratio reddenda. Modus autem videtur plane constitui in arbitrio religiosi (stante praesertim praedicto decreto) ; imo ita demum explicuit P. Claudius, in decima quarta instructione pro renovatione spiritus, c. 2, n. 2, paulo ante finem, et initio ejus instructionis quae, p. 134, inter omnes regulas impressas anno 1607, invenitur ; juxta id, quod in quarta Congregatione, decreto 40, fuerat commendatum; itaque poterit vel communicare solam notitiam confessionis, si modus ille gratior sibi fuerit, nec necessitas alterius notitiae interveniat; vel extra confessionem rationem reddere, ad quam saltem exigendam jus habet Superior. Et quia hoc posterius, de reddenda ratione extra confessionem, laudabilius dicitur in citata instructione, estque proinde regulariter observandum, ideo in ipsa regula statim subditur : Tum etiam (scilicet parati esse debent) ad confessionem generalem, qua ab ultima generali inchoetur, ei, quem sibi Superior substituerit, faciendam. Ubi aliter fit mentio de confessione, quae non eidem Superiori, sed de ejus licentia facienda dicitur, ut in superioribus adnotavimus.
11. Responsio ad tertiam quaestiunculam , quando manifestatur conscientia in confessione. —JNlon fucile putandum manifestata in confessione, dici solum comitanter. —Ex his ergo facile est respondere ad tertium punctum propositum, de secreto a Superiore servando. Aut enim rationem conscientiae sumit in confessione, vel extra ; in priori casu tenetur servare sigillum confessionis, ut per se constat; et ideo tunc non poterit uti illa notitia extra confessionem, nisi de consensu ipsius poenitentis, juxta certam doctrinam a nobis, tam in 4 tomo, tertia parte, disp. 33, sect. 1, quam in hoc opere saepius traditam ; solum oportet distinguere an aliquid dicatur in confessione proprie ac formaliter, an vero solum concomitanter et per accidens; nam illud prius cadit proprie sub sigillum confessionis; posterius autem non ita proprie, ut ex doctrina de sigillo in citato tomo constat. In praesenti autem si quis in confessione integram conscientiae suae rationem reddat, multa videtur necessario dicturus, qua non formaliter, sed concomitanter tantum ibi dici censenda sint, ut sunt virtutes, et multa alia, quae supra, n. 8, numeravimus, et quidquid non conduserit ad manifestanda ea peccata de quibus confessio fit. Sed in hoc confessorem oportet esse valde cautum, et potius inclinare ad claudenda omnia sub sigillo, quam aliquid excludendum; quia facile possunt fere omnia reduci ad circumstantias, vel necessarias, vel utiles, ad declarandum melius peccatum , et postulandum remedium illius in futurum, et praesu- mendum est a poenitente hac ratione dici; ideo enim eligit medium confessionis, ut secretum sigilli in omnibus obtineat, quantum fieri potest. Igitur sine illius consensu nihil est revelandum, sive pertineat ad tentationes quae non sunt peccata, sive ad naturalem inclinationem ad aliquod vitium, sive quidpiam simile, cujus revelatio possit esse onerosa poenitenti. Unde, si aliquis usus talis notitiae extra confessionem sit necessarius, oportet exigere a poenitente, ut illud extra confessionem dicat, vel ut solum concomitanter in ea esse dictum declaret; quod ipse tunc secundum regulam facere itenetur. Quae necessitas exigendi licentiam a poenitente maxime verum habet, quando ille usus vel est mere externus, et quasi politicus, vel habet adjunctam aliquam suspicionem revelationis; nam si esset tantum spiritualis cura et providentia erga ipsum poenitentem, sine ullo timore vel suspicione revelationis, et alioqui materia non est directe nec proxime pertinens ad confessionem peccatorum (de ea enim quae sic pertinet, jam diximus lib. 8, cap. 5), tunc facilius potest ille notitiae usus permitti, non requisita a poenitente licentia.
19. Responsio ejusdem questiuncule, quando manifestatio fit extra confessionem. — Primuwn, discrimen inter utramque manifestationem. — Secundum discrimen.—Infamia, vesultans ex manifestatione ectra confessionem, aliquando non curanda. — Quando autem ratio conscientiae redditur extra confessionem, non habet locum secretum sigilli, ut per se constat; nihilominus tamen dicendum est oriri inde maximam obligationem secreti naturalis, quanta oririsolet ex secreta consultatione conscientiae. Probatur primo, quia hoc est moraliter necessarium, ut hoc onus seu medium tolerabile sit. Quod suadent rationes dubitandi in principio positae, num. 2. Deinde quia hoc exigit ratio charitatis et justitiae, et quia haec est intentio ejus qui suam conscientiam aperit, et est justa, quia non vult se infamare, sed solum necessitati suae spirituali providere; quod merito potest facere et debet. Denique in ordinationibus toti Societati communibus, atque ex auctoritate septimae Congregationis contractis, c. 1, num. 17, magna exaggeratione dictum secretum commendatur, ac Superior illud fortasse violans severe puniendus, etiam officii depositione, si opus fuerit, pronunciatur; et confirmatur a fortiori ex cap. 15 earumdem Ordinat., p. 2, ubi Superior stricte jubetur secrctum servare in defectibus ab altero fraterne delatis, nedum in iis quos de seipso quis manifestat. Est tamen magna differentia inter hoc secretum, et sigillum confessionis. Primo, quia hoc non impedit quominus liceat Superiori loqui postea cum subdito de rebus sub tali secreto commissis, et illum secreto reprehendere, si necesse sit, vel monere suae fragilitatis, ut talem occasionem vitet, vel talem occupationem non appetat, vel procuret, et similia. Deinde potest ex illa notitia operari, gerendo erga subditum illum providentiae modum, qui saluti ejus spirituali, vel magis necessarius, vel utilior sit, etiamsi ipsi subdito sit involuntarius, quia irrationabiliter resistit. Solum cavere debet ne illum infamet, aut malam suspicionem de illo generet; quia hoc de se repugnat justitiae, et solet aliis scandalum parere, et subditos reddere difficiliores et timidiores in hujusmodi ratione suae conscientiae reddenda ; quanquam in hoc aliqua moderatione opus est; nam si res sit morahter necessaria ad salutem subditi, ut est vitare proximam occasionem alicujus peccati gravis, et alioqui suspicio non est cum firma et sinistra opinione aliorum, sed cum quadam dubitatione et admiratione, tunc propter salutem animae, contemnendum est illud incommodum, aliis remediis impediendo illud, quantum fieri possit; quia salus animae praeferenda est, et ipse subditus hoc velle tenetur; imo tanta esse posset spiritualis necessitas, ut etiam infamia contemnenda sit. Quapropter si Superior bona intentione et facta morali diligentia ad prudenter procedendum operetur, raro in hoc delinquet. Quando vero non ob necessitatem, sed ob majorem utilitatem et perfectionem hoc fit, majore circumspectione opus est, et regulariter non videtur faciendumsine subditi consensu, quia in his rebus raro est utilius, quod est involuntarium.
13. Tertium discrimen. — Tandem potest superior uti hac notitia ad convenienter gubernandum subditum in ordine ad bonum commune totius religionis, tum quia naturale secretum non obligat cum dispendio boni communis, tum etiam quia ex ipsa regula constat ad hunc finem hoc medium ordinari. Unde intervenit tacitum pactum, et consensus ipsius subditi, quando Societatem ingreditur. Tum denique quia cx hoc usu, per se loquendo, non sequitur nocumentum particulare ipsius subditi; nam, licet fortasse ob eam causam applicetur ad hunc locum, vel ministerium ei minus gratum, non debet illud tanquam nocumentum reputari, si communi bono reli- gionis ita expediat, cum inde nulla sequatur infamia, neque aliud simile incommodum quasi privativum, ut sic dicam; sed ad summum carentia negativa alicujus majoris commodi vel honoris, qui nec per se debet tanti aestimari, prassertim in personis religiosis , nec debet comparari cum communi bono. Cavendum est autem ne ratione hujus notitiae aliquid fiat in vindictam, seu punitionem delicti, quando illud est occultum, et solum per hanc viam Superiori ab ipsomet delinquente manifestatur; quamvis enim tunc possit Superior secretam etiam poenitentiam imponere, quae magis sit in medicinam quam in vindictam, tamen publice punire delictum, nec debet, nec moraliter potest, quia est contra debitum ordinem, ut per se constat ; quomodo autem possit remedium adhibere in futurum, jam dictum est.
Ad quem finem et usum ordinetur notitia per rationem conscientie comparata, simulque impugnationibus satisfit.
14. Ad dilemma positum in nuum. 2, quoad ejus primum membrum. — Ultimo ex dictis declaratum est, quod quarto loco proposuimus de usu et utilitate hujus scientiae, et quantum distet a notitiaquae per confessionem habetur. Solvuntur etiam facile ex dictis rationes dubitandi in principio positae. Ad primam enim interrogationem jam dictum est, utroque modo posse rationem conscientiae redd, scilicet, et in confessione, et extra; tamen quando in confessione fit, non ordinatur ad exteriorem gubernationem, sed ad perfectam satisfactionem delictorum, judicio Superioris imponendam in eodem foro, et ad meliorem directionem, et curationem spiritualem, etiam in futurum.
15. Ad membrum posterius quoad primum incomincdum. —Quando autem fit extra confessionem, potest ordinari ad gubernationem exteriorem, pertinentem ad bonum ipsius persona et religionis, cum debita circumspectione secreti, famae, honoris et consolationis ipsiusmet subditi, ut explicatum est. Unde ai primum incommodum, de difficultate hujus manifestationis suae conscientie extra confessionem, respondemus, concedendo essc rem difficilem ci qui non decrevit viam perfectionis profiteri, vel in eo proposito non fideliter perseverat atque progreditur ; tamen ci, qui rccte affectus et dispositus est in desiderio consequendi perfectionem, et perfecte moderandi passiones omnes, et vitandi omnes occasiones vel occupationes quae hunc progressum impedire possunt, sicuti debet qui religiosam vitam profitetur, quaerendi denique in omnibus majus Dei et religionis obsequium, non erit difficile hoc medium amplecti; nam amor finis facile reddit medium ad illum consequendum necessarium aut conducens, quantumvis alias difficile esse videatur. Sic enim Christus Dominus dixit jugum suum suave esse, non quia in se diflicile non sit, sed quia verus amor levem et suavem illum reddit, ut significavit Augustinus, lib. 6 de Musica, c. 14. Unde etiam Plutarchus, Dialogo de profectu morum, primum fundamentum virtutis dicit esse amoris immensitatem circa studium philosophandi, id est, virtutem insequendi. Unde idem philosophus inferius, eodem opere, hoc medium posuit inter principia ad proficiendum in virtute : Omnes (ait) eguo ferentes animo reprehensionem, potissimun , si ipsos etiam morbi animorun gretia accedant veprehensores, bonam spem ealhbent aelioris cujusdain habitudinis, qui enim sese ingenue offert corripientibus, peccatum profert, malum fatcetur, non passus latere aut ignorari, proditque corrigenti, adjunctis etiam precibus ; is demwn specimen praestiterit non contemnendi in philosophia progressus ; nam quisquis ad bonam frugem ex corruptis moribus pervenire desiderat, opus habet, auctore Diogene, diligenti amico, vel acri fervidoque hoste, ut peccatum fugiat, aut correptus, cut certe humaniLer ac blande curatus. Si ergo medium hoc non est visum adeo diflicile cuidam philosopho propter ordinariam virtutem assequendam, cur debet videri arduum religioso propter perfectionem charitatis, et cordis puritatem obtinendam? eo vel maxime quod difiicultas haec statim in principio Examinis proponitur iis qui Societatem ingredi cupiunt, juxta regulam Magistii novitiorum, c. 2, n. 15; si ergo tunc illam admittunt, et cum hoc onere religionem postea profitentur, non est quod difficultatem causentur, cum de perfectione et veritate actionis dubitare non possint.
16. Ad primam eaaggerationem circa idem primum incommodum. — Quod autem ad exaggerandum difficultatem additur de inczmmodis, quae sequi possunt ex parte Superiorum propter eorum imperfectionem vel defectus, nihil obstat. Primo quia, moraliter ac regulariter loquendo, praesumendum non est de Praelato religioso, ubi religio reformata est, et tanta diligentia et sollicitudo, quanta supra, in c. 3, n. 15, indicata est, adhibetur in pro- videndis superioribus Praelatis, qui prudentia et charitate maxime praestent. Apud quos haec notitia voluntarie data ab ipso subdito, etiamsi de peccatis sit, non infamat illum, quia, ut etiam sapienter animadvertitur in instructione P. Claudii pro Superioribus, c. 9, n.5 (quod integrum caput pro hac ratione conscientiae, quam tractamus, videri debet), plus acquirit benevolentiae et aestimationis per illam fidelitatem erga Superiorcm, et persigna ponitentiae, et emendationis propositum, quam propter commissa peccata posset amittere ; praeterita enim peccata, per poenitentiam deleta, etiam apud Deum ipsum non infamant hominem ; unde nec infamare debent apud spiritualem patrem, qui Deum maxime imitari debet.
17. Prelati ne prodant subditum se manifestantem.— Subditi ne plus nimio cirewnspectent suum honorem. — Ideoque tenentur Praelati summo studio animadvertere, ut ratione hujus notitiae nihil faciant, quod jure possit subditum offendere, et inde occasionem sumere sese occultandi, et paulatim fortasse in majora vitia vel incommoda cadendi; ut enim refert Cassianus , collat. 2, c. 19: Occasionem nolis perniciosee verecundie. qua cogitationes malas studeamus obtegere , illa praecigne creat causa, qua novimus quemdam in Syrie partibus, ut credebatur, precipuwn, seniorum cuidam fratri, cogitationes suas simplici confessione prodenti, postmodum quadam indignatione commotum easdem graviter caprobrasse, unde fit, ut dum eas in nobis premimus, et senioribus erubescimus publicare, curationwn remedia consequi nequeamus. Debent ergo Superiores in hoc esse cautissimi, ne potius ut judices, quam ut patres a suhditis tractentur. Nam quod Chrysostomus dixit: JVon dico tibi ut te prodas, intelligitur vel in ordine ad judicium externum, quod ad vindictam tendit, vel in ordinc ad alios qui tali notitia male usuri sunt ; subditi vero non debent esse nimium delicati, ut vel ea omnia, quae ipsis non placent, injuste fieri censeant ; vel certe, si Praelatum aliquem interdum in hoc errare, aut imprudentem esse contingat , ideo caeteros omnes similes cssc judicent , aut ob eam tantum causam, necessariam regulam, et sanctam consuetudinem immutandam putent: Absit enim (ut recte dixit Augustinus ad Publicolam, epist. 154, et habetur in c. De occidendis, 23, q. 5) ut ea, que propter bonum aut licitum facimus aut habemus, si quid per heec prater nostram volunlatem cuiquam mali acciderit, uolis imputetur; quid enim est in usu hominum bono ac licito unde non possit etiam pernicies irrogari?
18. Ad secundam exaggerationem. — Alia denique exaggeratio difficultatis ex mutatione Superiorum, vel eorum pluralitate, humana quidem est et sensibilis, ut sic dicam, parvi tamen momenti apud eos qui spiritualiter vivunt, et simpliciter ac confidenter ambulant ; talem enim habent conscientiae statum, ut non vereantur illam multis personis manifestare. Quin potius haec ipsa obligatio potest hominem reddere cautiorem circa statum conscientiae suae, et plurium etiam consiliis et orationibus magis juvari poterit. Denique ex ipso usu et praxi constat minus difficultatis in hoc negotio esse , quam in speculatione, vel apprehensione appareat , si sermo sit de his personis quae recte volunt in religione procedere. Quod enim aliis difficillima res sit, non dubitatur ; verumtamen difticultas illa non solum vitanda non est, verum potius merito est intenta, ut saltem illa religiosos in officio contineat.
19. Ad alterum incommodum ejusdem posterioris membri dilemmatis. — Ad alterum denique incommodum contra utilitatem hujus medii, responsum satis est ex his , quae diximus. Debet enim Praelatus fidem adhibere subdito suae conscientiae rationem reddenti, dum aliud sibi non constiterit ; per hoc tamen non tollitur quin prudenter omnia observet, et dicta illius cum factis ejusdem, quae Superior alias novit vel vidit, conferat; ita enim vix fieri potest ut in re magni momenti decipiatur.
On this page