Caput 7
Caput 7
Utrum fraterna denuntiatio recte fiat secundum regulam et particulare regimen societatis.
CAPUT VII. UTRUM FRATERNA DENUNTIATIO RECTE FIAT SECUNDUM REGULAM ET PARTICULARE REGIMEN SOCIETATIS.
1. Debite facta denuntiatio justa est. — Ad convenientem religionis gubernationem non solum necessarium est ut Praelatus possit delicta seu defectus cognoscere per propriam et spontaneam manifestationem uniuscujusque de seipso, sed etiam per denuntiationem ab uuo factam de lapsu alterius. Sicut enim prior manifestatio ad privatam et voluntariam directionem uniuscujusque necessaria est, ita posterior denuntiatio ad communem correctionem delictorum , et propter eos maxime qui delicta sua abscondere et excusare procurant, admittenda omnino est in omni bene ordinata communitate. Atque ita haec, quam imprimis aggredimur, ac fraterna vocatur ( nam judiciaria , quantum loci in Societate habeat, c. 13 explicabitur ), in jure et in Evangelio multum commendatur, ut statim videbimus. Quod ergo haec denuntiatio juste praecipiatur, vel in Constitutionibus ordineiur, manifestum est, quia ipsa est actio honesta, et communi bono necessaria, dummodo legitimo Praelato, et cum debitis circumstantiis fiat ; una autem ex debitis circumstantiis est debitus ordo, de quo maxime in praesenti dubitatur.
2. Proponitur et ponderatur regula SocietaLis de denuntiatione fraterna.—Nam regula Societatis haec est : Ad majorem in spiritu proFectum, et pracipue ad majorem submissionem, et humilitatem propriam , contentus esse quisque debet ut omnes errores et defectus ipsius, et res quecumque , qua notate in eo et observate fuerint, Superioribus per quemvis, qui extra confessionem eas acceperit, manifestentur. Habetur in Compendio Constitutionum n. 9. Ex quibus verbis colligi videtur omnes defectus , etiamsi sint gravia peccata , et omnino occulta, esse a quocumque, qui illa certo sciverit, manifestanda Superiori, nulla praemissa monitione , nec spectato fine emendationis, sed solum intuitu majoris perfectionis, submissionis et humilitatis. Hoc declarant singula verba, si expendantur, nam finis non alius proponitur nisi ad majorem spiritus profectum , etc. Materia verbis valde universalibus declaratur ; et ideo cum dictum esset, onnes errores et defectus, ne quis putaret solum esse sermonem de communibus imperfectionibus religiosorum, additur, et res quecumque. Deinde vero subjungitur exceptio notitiae confessionis, per quam firmatur regula, quod quacumque alia via etiam occultissima recognoscatur, Superiori denuntianda sit. Additur denique unumquemque debere esse contentum ut haec denuntiatio de se fiat, nulla alia conditione postulata, quo significatur non esse necessariam praeviam monitionem. Atque ita in Examine, c. 4, 88, novitius ingressurus Societatem statim interrogatur, an contentus sit futurus ut omnes errores, defectus, etc., ut ex tune praebeat suum consensum, neque habeat postea querelae occasionem. Atque in hunc modum videtur interpretari hanc regulam usns et praxis Societatis; nam Praelati ipsi hanc integram illius observantiam requirunt.
3. Primum argumentum ex duplici repu- gnantia regule contra Evaugelium. — Prima repugnantia, — Secunda repugnantia. —- Secundum argum. ex jure canonico. — Difficultas autem contra hanc regulam et communem praxim est. Primo, quia videtur repugnare Evangelio Matt. 18, ubi Christus Dominus ait: S peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te eo ipsum solum ; si te audierit, lucratus es fratrem tuum ; ex quibus verbis duo colligunt Doctores communiter. Unum est, ante denuntiationem, quae infra significatur illis verbis : Dic Ecclesie, praemittendam esse fraternam correctionem secretam. Aliud est, finem hujus negotii esse lucrari fratrem, scilicet, per emendationem ejus, ideoque si si crimen fuerit occultum et emendatum, non esse ad denuntiationem procedendum; utrumque autem repugnat superiori regulae. Secundo, obstat textus in c. Licet Heli, de Simonia, ibi : Sicut accusationem praecedere debet legitina inscriptio , sic e demuntiationem charitativa correctio; et in c. Cum dilectus, de Aceusct., denuntiatio repellenda dicitur, quam secreta monitio non praecessit. Idem habetur in c. Si peccaverit, 9. q. 1, ex Augustino, serm. 16, de Verbis Domini : Quia secretum (inquit) fuit, quando in te peccavit, secretum queere cwumn corrigis quod in te peccavit ; uam 5; solus nosti quia peccacit in te, et ewn vis coram omnibus avguere , non es correptor , sed prodtor ; et in Concilio Aquisgran. I, c. 134, de subdito delinquenti dicitur : Hic primum secundum Doini praeceptum, non solum semel, ac secundo, ac tertio, quinimo crebrius admoeatur, eic.
4. Tertium argumentum ex Patribus. — Tertio, ne quis forte dicat hunc ordinem pertinere ad seeculares, non ad religiosos, qui sunt velut mortui, dicitur quia antiqui Patres, ct fundatores religionum eumdem ordinem servare praecipiunt. Basilius, in epist. ad Canonicam, circa finem : Oportet (inquit) eum, qui post unam et alterain monitionem obstinate nihilominus in vitio perseverat, ad Anutistitem deferri. Et in regulis moralibus, reg. 52, c.2 et 4, pro regula ponit ipsa Christi verba, Matt. 18, et in regulis fusius disputatis , reg. 46: Quidquid est (inquit) in quo peccetur, id referri ad Antistitem debet, sive ab eo ipso qui peccatuin ad misit, sive ab iis qui iilius conscii sunt, si illud ipsi curare non possint , et mederi eo modo quo praeceptum est a Domino. Unde in regulis brevioribus, interrogationi tertiae , quae erat quomodo convertemus peccantem, respondet : Quemadmodum jussi sumus e Domino, etc. Et interrogationi vigesimae quintae, quae erat quid sit detractio, respondet, revelare peccatum alterius in duobus tantum casibus licere, scilicet, vel consilii causa, vel ad vitandum damnum aliorum, extra hos vero semper esse detractionem. Regulae etiam 47, 178, 182, 232, sunt de hac re; et in eis eodem fere sensu explicat Christi Domini verba; et in Consut. monast., c. 30: Si quis, inquit, disciplinam labefactare in animo habeat, et alios de frairibus secum comites trahat , hic primo quidem ab eo, qui sanus sit, secreto admoneri tanquam parum sanus debet ; sin arcano curari noluerit, adhibendi sint de fratribus, etc. Ubi prosequitur ordinem correctionis. Eodem modo loquitur Augustinus in sua regula, dicens: Si oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, staliu admonete ne cepto progrediatur, sed de proauimo corrigatur. Si autem et post adinonitionem , eic., prosequitur ordinem correciionis. Quem tamen paulo inferius iumutat dicens : Sed antequam aliis demonsiretur per quos convinceudus est , si uegaverit, prius Praposito debet ostendi, si admonitus uegleweit corrigi, ne forta possit secretius correptus non iunotescere ceteris. Ubi semper postulat ut monitio praecedat, antequam delictum manifestetur Praelato, et ut secretum servetur, quoad fieri possit. Accedit tandem auctoritas B. Tuomae, qui Quodlib. 1, articulo decimo sexto, expresse dicit, correctionis ordinem, a Christo praeceptum, etiam in religionibus esse servandum , ita ut si Praelatus praecipiat sibi denuntiari delictum occulte ante admonitionem , quando est spes fructus, non sit ei obediendum.
5. Quartum argumentum ex ratione. — Confirmatur. —Quarto, argumentari possumus ratione, quia lex ipsa charitatis, ctiam secluso Christi Domini praecepto , postulat ut sine causa necessaria nec secretum frangatur, nec peccatum occultum proximi alteri reveletur ; imo etiam ratio justitie vel fidelitatis hoc postulat ; sed quando peccatum fratris est emendatum, vel moraliter emendandum per secretam admonitionem, nulla est necessitas manitestandi illud Superiori ; ergo non potest juste fieri , sicut non potest juste manifestari alteri fratri, aut amico. Quid enim refert ad injuriam minuendam, quod persona, cui revelatur peccatum, Praelatus sit ? Quin potius illa circumstantia videtur augere injuriam, quia infamia major est, magisque involuntaria, quia pluris estimat subditus bonam opinionem apud unum Praelatum, quam apud muitos alios. Et confirmatur , quia recta ratio posiulat ut curatio aegroti fiat cum minimo nocnmento et diminutione aliorum bonorum; ergo etiam postulat spiritualis curatio animae, ut fiat cum minimo nocumento famae ; ergo si facta jam est, injustum est denuo infamare, vel, si fieri potest per solam secretam admonitionem, non licet medicinam adhibere cum detrimento famae.
6. Quid ob precedentia argumenta alii atque alii adversarii sentiant. — Propter haec et similia argumenta, nonnulli illicitum putant statutum religionis obligans religiosos ad manifestandum Praelato delicta occulta ante praemissam monitionem. Alii vero, ut Bannes, 2. 2, quaest. 33, articulo quarto, existimant esse nimium rigorosam, et non expedire communitati ; quia potest nimium perturbare fratres inter se, quia lcet perfecti possint patienter tolerare ut delicta sua Praelato manifestentur , imperfecti nihilominus vel quicumque non adeo perfecii sunt, vix poterunt sine perturbatione id ferre; cumque communitas majori ex parte ex hujusmodi hominibus constet, non videtur tale statutum esse posse pro tota communitate accommodatum; ut ergo rem totam ordinate explicemus, videbimus primus generatim, et abstrahendo a Societate, an talestatutum licitum sit, deinde an sit expediens, ac tandem totam doctrinam ad regulam et praxim Societatis in c.9 accommodabimus ; quia vero fundamentum totius doctrinae partim ex Evangelio, partim ex discursu rationis, sumendum est, inde initium sumemus ; nam, licet hoc tractari soleat in 2. 2, q. 33. ubi olim publice docendo sententiam nostram aperuimus !, tamen, quia illa non versatur in manibus omnium, non possumus hic praetermittere fundamenta hujus materia:.
7. Prima expositio. — Primo ergo dixerunt aliqui Christum Dominum, Matth. 18, non fuisse locutum in universum de correctione fraterna in quocumque delicto fratris, nec posuisse speciale praeceptum de illa, vel de ordine ejus, sed specialiter locutum fuisse de injuria facta unicuique a suo proximo, et de modo patienter illam ferendi et curandi, magis animo lucrandi proximum, quam vindi- candi seipsum. Fundantur maxime in illo verbo, si peccaverit in te; nam illud non significat coram te, ut multi exposuisse videntur, sed contra te, ut proprietas verbi, Scripturae usus, Evangelii contextus, et multi Patres docere videntur. Nam juxta Latinam proprietatem, particula in, talem habet signiticationem in simili contextu, juxta illud Virgilii, AEneid. 1. Quid meus Eneas in te comnittere tantum, Quid Troies potuere ? Nunquam autem significare solet I te, id est, coram te, aut te sciente ; non est autem cur litteram ad improprium sensum torqueamus. Sic etiam Genes. 39, et Exod. 10, dicitur: Peccare in Dominum ; et Reg. 2: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus ; si autem in Dominum peccacerit vir, quis orabit pro eo? et Luc. 97 : Si peccacerit (inquit) in te frater tuus, increpa illum, et si poenitentiam egerit, dimite illi; et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicensPanitet me, dimitte illi ; quae verba , vel sunt eadem, vel similia his quae Matth. refert, et tamen inillis idem est, peccare in te, ac, injuriam tibi facere, ut probant verba subjuncta, dinitte illi ; non enim potest homo dimittere omnia peccata quae coram se fiunt, sed quae fiunt in suam injuriam. Unde hunc etiam sensum confirmant verba, quae, Matth. 18, Petrus subjunxit : Domine , quoties peccabit in me frater meus, et dimittan ci? id est, quoties me offendet? intellexerat ergo verbum Christi in illo sensu ; nam propterea subjunxit illam interrogationem, ejusque intelligentiam confirmavit Christus, subjecta parabola de rege cui servus debebat decem millia talenta, quae dimisit ei ; ipse autem postea urgebat conservum sibi debitorem , nolens ei remittere ; ergo est sermo de peccato in aliquem, ex quo debitum ratione injuriae nascitur.
8. Praeterea ita intellexit hunc locum Innocentius IIT, in c. Novit, de Judiciis, ibi: Ft rez Anglie sit paratus sufficienter ostendere quod rez Francoruwn peccat in ipswm, id est, offendit ipsum, quamvis glossa ibi dicat Christum Dominum in alio sensu fuisse locutum; quod tamen non probat. Favet etiam idem Innocentius IIT, in c. Can ec injuncto, de Haeret.; et Chrysostomus, qui homil. 70 ad populum ita alludit ad hunc locum: 5 contra me peccantem, postquam me non audierit, ita praecepit aversari, etc.; et eodem modo expo- nit Basilius in regula 232, ex brevioribus, ubi confert verba illa Christi, Matth. 11: DimitLite, si quid labetis adversus atiquem, cum illis : S? peccaverit in te frater tuus ; sentiens in utroque esse sermonem de inferente injuriam, quam tamen ita dicit esse dimittendam, ut tamen admonitione leni et castigatione adversus ipsum injuriae auctorem uti oporteat. Idem sentit in regulis fusius disputatis, respons. 9. Ubi cum dixisset non esse religiosis litigandum cum his a quibus injuriam patiuntur, subdit : Admonendi sunt tamen, qui tales sunt, etc., ut pareamus praecepto Domini, qui diait : Si peccaveril in te frater tuus. Eamdem expcsitionem indicant Hilarius et Hieronymus in Matth., et Ambrosius in Lucam, imo et Innocentius III, in c. Cum ex injuncto, de Haeret., idem significans, et dicens: Cum aliud sit fratrem in te peccantem occulte corripere secundum vegulam HEvangaelicam, ilud enim i £e, idem significat ac contra te. Denique etiam D. Augustinus, serm. 16 de Verbis Domini, de injuria propria illa verba intellexit, dicens: /lle injuriam fecit, et injuriam facieudo gravi seipsum vulnere percussit, tu culnus fratris contemnens, pejor es tacendo, quam ille convitiando ; et inde colligit non esse leve peccatum peccare in hominem ; intelligit ergo peccare in te, idem esse quod peccare contra te. Denique D. Thomas, super Matth., ita cum gloss. exponit: Si injuriam cel contumelium intulerit tibi. Et Cajetanus ibi ait, Si peccacerit in te, positum esse ad differentiam peccati in alterum. Probat etiam Abulensis ibi, q. 84; Theophylactus, et Euthymius.
9. Ex data interpretatione non colligitur ordo vel praeceptum correctionis fraterna. — Juxta hanc ergo interpretationem non soluni non agitur de omni peccato fratris, sed etiam colligitur ulterius Christum Dominum hic non egisse de modo fraterne corripiendi omnia peccata, sed de perfecto modo tolerandi injurias, ut non solum eas non vendicemus, verum etiam injuriantem Iucrari procuremus; Probatur, quia ib! Christus non agit de omni peccato, sed solum de injuria propria; ergo inde non potest coliigi generale praeceptum; quin potius neque in propria injuria curanda videtur ille ordo a Christo Domino praeceptus, tum quia nullum est ibi verbum, quod rigorem praecepti prae se ferat, sed tantum cujusdam utilis doctrinae vel consilii ; tum etiam quia Christus Dominus nullum dedit praeceptum posiuvum, nisi sacramentorum, ut alias constat ex materia de legibus; ille autem ordo Lon est ex natura rei necessarius, nulla cnim evidenti ratione naturali probari potest, praesertim quoad testium inductionem, quae summam habet diflicultatem, et vix potest ad praxim reduci, ut ex usu constat; ergo verisimile non est ibi esse latum speciale praeceptum a Christo de hujusmodi ordine. Et confirmatur, quia Christi Domini verba indifferentia sunt ad injuriam illatam, tam occulte, quam publice; nam absolute dixit, s peccaverit in te; ergo indefinitive etiam constituit illum ordinem pro quacumque injuria, sive occulte, sive publice fiat, cum tamen certum sit non esse necessarium praemittere correctionem secretam, ubi peccatum est publicum. In injuria autem propria videtur id utiliter consuli, ad ostendendam animi lenitatem, et benevolentiam erga eum qui injuriam intulit; non enim est corripiendus propter commodum corripientis, sed propter ipsum, ut significavit Christus, dicens : Lucratus eris fratrem tuum ; et exposuit Augustinus, serm. 16, de Verbis Domini. Unde idem Augustinus, lib. 2 de Serm. Domini in monte, c. 19: Aaro (inquit) et in magna necessitate objurgationes adhbende sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis, non nobis, sed Domino ut serviatur, instemus. Et dum hoc fit inter te et ipsum solum, aptior est modus ad conciliandam amicitiam. Imo etiam si petenda sit satisfactio, vel solutio debiti a creditore, qui dum est in mora solvendi, dici potest peccare in creditorem, optimus ordo est, prius ab eo privatim petere ut solvat, et deinde, si necesse fuerit, coram uno vel altero amico instare apud illum, prius quam ad petendum coram judice procedatur, quamvis hic ordo non sit simpliciter necessarius, et in praecepto, quando alioqui debitum et tale est ut ante omnem petitionem solvi debeat, et alioqui probari potest in judicio. Ergo, quamvis Christus Dominus in ordine ad emendationem fratris illum ordinem posuerit meliorem, non sequitur illum constituisse sub praecepto. Unde Bonaventura, Luc. 17, in illa verba: Si peccaverit in te, etc.: Hic autem ordo (inquit) congruitatis est. non necessitatis, et marime si percipiatur, quod prorimus incorrigibilis est ad cerbum fratrum, et corrigibilis manu forti; et hanc sententiam late confirmare conatus est Bernard. de Arevalo, in speciali opere de correctione fraterna.
10. Statuuntur duo puncta. — Sed quamvis in his duobus punctis, scilicet an correctio sit de quovis peccato, non vero solum de injurio- so corripienti, et an de correctione ipsa detur praeceptum in verbis Christi, magna videatur esse dissensio quoad explicationem textus Evangelici, fortasse in re ipsa, et quod attinet ad doctrinam moralem , nulla fere est, nec esse potest ; nam imprimis circa prius punctum, suppono non esse dubium quin detur naturale praeceptum correctionis fraternae, quod omnes Theologi agnoscunt cum D. Thoma., 2. 2, q. 33; Richardo, Durando., et aliis in 4, dist. 19; Soto, in Relect. de Tegendo secreto. membr. 2, quatuor primis quaestionibus; Altisiod., lib. 3 Summ., tractat. 91, c. 1; Summistae omnes, verb. Correctio fraterna ; Canonistae, in cap. Nocit, de Judiciis, cap. S peccaverit, 2, q. 1, et habetur expresse ex Anacleto Papa, in c. Tam Sacerdotes , 25, q. 3, ubi glossa destruit textum, per fideles Praelatos interpretando. Facit etiam illud Ambrosii, lib. 1 de Officiis, c. 36 : Qui non repellit a socio injuriaum, si potest, tam est in vitio, quam ille qui facit, cap. Non inferenda , 33, quaest. 3. Item illud Augustini, tractat. 7 in Joann. : Non putes te amare vicinum tuum, quando ewn non corripis ; non est ista charitas, sed languor, c. Non putes, 23, q. 5. Item illud Gregorii, in c. 5, d. 83: Consentire cidetur erranti, qui ad resecanda quaee corrigi debent, non occurrit, habetur lib. 7, epist. 117. Ubi melius dicitur : Qui corripienda , ut resecari debeant, non occurrit. Et in eodem libro, epistola 114 : Faciens culpam proculdubio haDet, qui quod potest corrigere, negligit emendare; sed potissimum fundatur hoc graeceptum in ratione charitatis et misericordiae, quae obligat ad sublevandam proximi miseriam; peccatum autem est maxima miseria; et correctio fere est unicum medium, quo potest unus subvenire alteri proximo, in tali miseria et necessitate constituto; ergo quamdiu quisque commode potest, et alius indiget, charitas ex se inducit talem obligationem.
11. Traditur jam primum punctum, materiam dicti praecepti non limitari ad solam injuriam corripientis.—lId suadetur auctoritate. — Ex quo infertur praeceptum hoc non limitari ad peccatum injuriosum corripienti, ut etiam in tractatu de Charitate, d. S, sect. 2, n. 9. et in tractat. de Fide, disp. 20, sect. 4, numero decimo quarto, dixi, quia fundamentum et ratio hujus obligationis non respicit rationem propriae injuriae, sed absolute necessitatem proximi, et hoc est etiam certum, et receptum ab omnibus Theologis, ex quo factum est ut ipsi intellexerint verba Christi de quocumque gravi lapsu proximi, quod secundum rectam rationem correptionem fraternam postulet ; verisimile ergo est Christum Dominum voluisse universalem doctrinam de corrigendis fratribus tradere, quod etiam significant illa verba, Iueratus eris fratrem tuum; nam hic fructus in omni lapsu gravi proximi procurandus est, si sperari potest; unde et Origenes, tractatu 6 in Matth., generaliter verba Christi intelligit de peccatis quibuscumque, sive facta sint in injuriam corripicntis, sive non, quamvis in levioribus peccatis, et non in grandioribus, ordinem illum servandum pnutet; sed fortasse per leviora non intelligit illa tantum quae nos vocamus venialia, sed illa quae facilius emendari possunt, in quibus correctio potest per secretam monitionem facilius operari. Anselmus etiam in Matth. prius exponit de injuria homini facta; deinde addit alteram expositionem, et cum ea pertransit. Exponit vero speciali modo illud iz te , id est, publice. Existimo autem appellare publicum, ne duriuscula videatur interpretatio, non in rigore juris, prout publice dicitur fieri quod coram multis fit, sed quod est publicum seu apertum, respcectu illius in cujus praesentia fit, licet respectu aliorum sit occu!- tum ; quem sensum significat idem Anseimus, dicens : Corrige privatim, ne videaris alieni criminis proditor potius quam corrector ; non esset autem proditor si peccatum esset publicuin priori modo. Vocat ergo publicuri corripienui, et ita eadem est expositio cum communi Scholasticorum, in te, id est, coras te. Et eamdem subdit rationem dicens : Omne enim publicum peccatum contra ununguemque dicitur fieri, quia pullice peccans promimum suum corrumpit.
12. Suadetur praeterea eao contextu et inteniione Christi.—Nec videtur haec expositio aliena ab intentione Christi, si ita uno verbo exponamus i te, id est, praebens tibi scandalum, quantum in ipso est. Nam consecutio totius capitis hunc videtur sensum postulare, siquidem in praecedenti parte capitis, usque ad illum locum, multum commendaverat ne scandalum aliis tribuamus , et demus occasionem fratri ut pereat, propter cujus salutem filius hominis in mundum venit, ut ibidem Christus dicit , adducta parabola centum ovium, et concludit : Sic non est coluntas ante Patrem cestrum, qui in colis esi, ut pereat unus de pusillis istis. Deinde vero convertit sermonem ad eum qui scandalum praebet, ut ostendat illus etiam salutis se curam gerere, eamdem- que unumquemque nostrum esse habiturum, etiamsi nobis ipsis scandalum dent. Sic ergo subdit : Si autem peccaverit in te frater tuus. Hic enim sermo non potest habere ad superiora eam consecutionem quam particula aatem significat, nisi in praedicto sensu explicetur. Atque in hunc modum connectit textum Chrysostomus, homil. 61, dicens: Quoniam acri oratione adversus scandalizantes usus, multis eos argumentis terruit , ne supini atque desides hac ratione hi fiant, quibus scandala inferuntur, et ne, putantes totam in alios culpam esse rejectam, et ad mollitiei vitiua delabantur, et quasi omn favore digni in arrogantiam incidant , perspice, quomodo ipsos etium comprimit atque coercet. Postea vero in discursu expositionis de corripiente loquitur, tanquam de eo qui passus sit injuriam; vel quia omnem offensionem, quae per scandalum datur, injuriam vocat; vel quia in propria injuria maxima ratio scandali dari solet, et tunc etiam perfectio charitatis in corripiendo proximo magis cernitur. Sic etiam idem Chrysostomus, homilia 1, de verbis Isaise, ait, per illa verba adhortatum esse Christum ut id facerent homines, quoties invicem peccaverint; dicuntur enim peccare invicem, non solum quando mutuas injurias sibi faciunt, sed etiam quando invicem sibi scandalum praebent. Et ad eumdem modum exponit ibi Theophylactus, dicens : Sermonem contra offendiculum dantes, valde extenderat, uunc et eos qui offenduntur corrigit, etc. Sicque tandem possunt caeteri Patres intelligi, nec est alienum a modo loquendi Scripturae ; nam, 1 ad Corinth. 8, ait Paulus : Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirinaum, in Christum peccatis ; ubi peccare in fratres, vocavit eis scandalum inferre; cum ergo materia scandali non sit tantum propria injuria, sed quodlibet peccatum, praesertim grave, non sine magno fundamento Theologi Christi sermonem ad omne peccatum extenderunt.
13. Licet textus exprimat injurium corripientis, non emcludit alia peccata. — Eo vel maxime quod, licet demus (quod admodum probabile est) Christum locutum esse de propria injuria, seu laesione, non id fecit ut alia peccata excludat; sed potius ut a fortiori comprehendat. Nam si de sibi illata injuria debet quis alium admonere, multo magis de injuria Dei, vel de proprio spirituali nocumento ejus qui graviter peccat; cur enim magis obligaretur qpis ex Christi praecepto circa propriam injuriam, quam circa lia peccata, cum admonitio in propria injuria non respiciat commodum proprium, sed alterius? Quin potius in propria injuria posset homo habere aliquam excensationem, tum ne videretur seipsum vindicare, tum quia non tenetur quis inimico ostendere peculiaria signa amicitiae, sed satis est non ostendere odium, nec excludere a generalibus benevolentiae signis et operibus. Ergo vel Christus generaliter locutus est de hoc opere admonendi fratrem, vel certe si locutus est de fratre inferente injuriam, supponit esse opus charitatis commune omnibus, atque adeo a fortiori exercendam cum amico, seu fratre, qui non intulit injuriam, graviter tamen lapsus est, et in eadem necessitate constitutus; et hoc plene supponit Innocentius IIT, in dicto cap. Nocit, cum ex Christi verbis subinfert : Licet autem hoc modo procedere valeumus super quolibet criminali peccato, ut peccatorem, vevcocemus a vitio ad virtutem , praecipue cum contra pacem peccatur, quee est vinculum charitalis ; sentit ergo doctrinam esse generalem; ergo quod ad rem moralem attinet, parum refert uno vel alio modo illam particulam, in fe, interpretari.
14. Secundum punctum.—Qualiscumque fuevit intentio Christi, materia ipsa capaam est praecepti naturalis.— Probatur dicta capacitas materie quoad illam partem - Inter te et ipsum solum. — Secundo infero idem fere dicendum esse de alio puncto, in quo dicta opinio a communi Theologorum sententia differre videtur. Nam Theologi etiam fatentur ibi non esse latum a Christo Domino speciaie praceptum positivum divinum particulare legis gratiae; ita sentit D. Thomas 2. 2, q. 33, art.2 et 7, et ibi expositores; etSoto, d. relect., membr., q. 4, et optime probatur rationibus factis in numero nono, praesertim illa, quod in lege gratiae non sunt praecepta divina positiva, nisi sacramentorum. Ergo, etiamsi concedamus cum multis Theologis, Cbristum Dominum ibi tulisse praeceptum, nihilominus fatendum est non addidisse novum, sed explicuisse morale praeceptum connaturale ipsi charitati et dilectioni fraternae; et e converso, quamvis verba Christi possint explicari, ut generalem doctrinam continent, abstrahendo arigore praecepti vel suavitate consilii, tamen negare non possumus quin materia ipsa includere possit praecepti obligationem, et maxime quoad secretam monitionem, de qua nunc agimus; nam de testium inductione major posset esse dubitandi ratio. Priorem partem probant rationes in principio factae, et communis opinio Theologorum, qui sentiunt ordinem hunc, quoad praetermittendam monitionem secretam, esse ex suo genere materiam sufficientem ad obiigationem sub mortali; quia non infamare proximum est materia talis obligationis, cui interdum opponitur, non tantum materialiter, sed etiam formaliter, id est, sine legitima excusatione, inversio illius ordinis; ergo e converso servare illum ordinem est etiam materia gravis obligationis, atque ita simpliciter docuimus in tract. de Charitate, disp. 8, sect. 6, n. 2. Advertunt autem omnes hoc praeceptum, prout ad correctionem fraternam obligat, esse affirmativum, ideoque non obligare pro semper, sed cum determinatis circumstantiis quas infra attingemus, quae in summa explicantur per illum effectum non infamandi proximum, si ad effectum emendationis ejus necessarium non sit. Haec autem explicatio illius praecepti aeque habe. locum, sive dicamus Christum Dominum 1«. cutum fuisse de hoc praecepto, sive non, quia, licet de illo fuerit locutus, nihil ei addidit, ut morale et naturale erat; ac proinde quem sensum postulat ex natura rei, eumdem admittit in Evanpgelio esse contentum ; ergo ad doctrinam moralem, de qua agimus, parum refert, uno vel alio modo verba Christi Domini intelligere.
15. Probatur deinde quoad alteram partem Adhibe unum vel duos testes.— Idem cum proportione dicendum est de posteriori membro, in quo (ut dixi) difficilius apparet praeceptum ex natura rei; quia illa inductio testium non videtur ita necessaria ad conservandam famam proximi, et secluso hoc capite non videtur esse aliud ex quo talis obligatio oriatur. Nam quod Div. Thomas ait, natura ordinem postulare ut non fiat transitus ab extremo ad extremum, nisi per medium, et ideo non ease transeundum a monitione secreta ad denuntiationem coram Praelato, nisi media tesiium inductione; est quidem bona congruentia ad declarandam illius ordinis convenientiam et honestatem ; non videtur tamen sufficiens ratio ad ostendendam necessitatem obligationis. Nihilominus probabile est etiam illam esse materiam praecepti ; praesertim si procedendum sit ad denuntiationem publicam et judiciariam, de qua Christus locutus fuisse colligitur ex illis verbis: Si Hoeclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanis ; supponunt enim haec verba excommunicationem latam ab Excclesia, ad quam non pervenitur nisi per denuntiationem judicia- riam. Ante illam vero potest esse testium inductio necessaria, tum ut per eos constare possit Ecclesiae fraternam correctionem praecessisse, quod necessarium esse significatur in d. c. Licet Heli, de Simonia, quam rationem indicant verba Christi, ut in duorum vel trium testium stet omne verbum ; illi enim non possent esse testes delicti ex vi illius inductionis, sed solurm testes esse possent praemissae admonitionis; tum etiam ut major et debita cautio circa famam proximi adhibeatur.
16. Probabile textum loqui solum de peccato occulto. — Ultimo hinc colligo, posse non incommode intelligi Christum Dominum fuisse locutum de peccato occulto, ut ab Augustino intelligitur, quem scholastici secuti sunt; quia, licet fortasse littera non cogat, non iamen repugnat , et alioqui est sensus accommodatus aliquibus circumstantiis litterae; cur enim Christus postulasset monitionem secretam in peccato publieo, etiams sit injuriosum corripienti? vix enim potest aliqua utilitas expectari ex tali monitione secreto facta, quae non possit eadem vel major sperari ex monitione facta, saltem coram eis qui delictum viderunt ? Quod ergo Christus dixit : Corripe illum inter te et ipsum solum, indicat, illam particulam exclusivam , etiam subintelligendam esse, cum dixit : $2 peccacerit in te frater tuus. Ideo enim dicit in te, quia tibi, et non aliis scandalum dedit. Unde Augustinus, d. serm. 16, de Verbis Domini : Peccavit (inquit) in te frater tuus. Si tu solus nosti, tum vere in te solum peccavit , nam si multis audientibus tibi fecit injuriam , et in illos peccavit, quos testes sue iniquitatis effecit. Potest ergo optime sermo Christi de peccato occulto intelligi, quia in solo illo tenetur quis privatam correctionem praemittere. Quam obligationem ex regula Christi colligit Innocentius III, in c. Cum ex injuncto, de Haereticis ; sentit ergo ibi esse sermonem de peccato occulto.
17. Licet de peccato non omnino occulto loqueretur Christus , ordo ejus locum habet cum proportione. —Nec tamen propterea excluditur, quin etiam correctio fraterna locum habeat circa peccatum publicum, vel simpliciter, vel secundum quid, respectu duorum vei trium, quod probabile dici solet ; sed interest multum quoad ordinem in correctione servandum; quia tunc non est tanta necessitas ut prima monitio fiat, inter te, et ipsum solun. Tamen quia, ut dicitur ex Aristotele, maximum in unoquoque genere est mensura caeterorum, juxta proportionem ad omnino occultum ser- vandus est ordo in aliis. Nam si peccatum proximi sit uni vel alteri notum, quoad hoc potest ordo ille habere locum, ut coram aliis non corripiatur, saltem a principio; quia quoad hoc habet locum ratio non infamandi proximum. Interdum etiam erit valde expediens solum prius admonere , saltem propter pudorem ejus, et ut melius accipiat admonitionem, ei talis potest esse conditio personae, ut posset ad hoc charitas obligare, habito respectu ad Iructum per correctionem intentum, qui fortasse uno modo obtinebitur, et non alio; quando autem pecccatum est simpliciter publicum, publice corripiendum est, juxta sententiam Pauli, 1 ad Tim. 5: Peccantem coram omnibus argue , ut et ceteri timorem habeant. In quo etiam servari debet ut ibi fiat talis correctio, ubi publicum est delictum, non alibi, juxta rationem charitatis ; quae omnia vel virtute , vel formaliter continentur in verbis Christi uno vel alio modo expositis. Praedictis vero expositionibus suppositis, ad explicandam et defendendam nostram regulam accedamus.
Ostenditur regulam Societatis de correctione fraterna, neque doctrime Evangelice, neque naturali juri famaee adversari.
18. Tota difficultas est , qua ratione regula Societatis, omnium defectuum, vel criminum, quantumvis gravium et occultorum, denuntiationem per quemvis, qui extra confessicnem ea acceperit , contempta monitione secreta, fieri permittat ; et nihilominus verbis Evangelii : Corripe eun inter te et ipsum solum , Matth. 18, ac naturali praecepto de monitione praemittenda , non adversetur? Facile tamen omnia componuntur, si advertamus non esse omnino eamdem materiam hujus regulae, atque juris naturalis et Evangelii; nam regula procedit, supposita renuntiatione quam expressc taciunt omnes, qui Societatem ingrediuntur, renuntiando omni juri famae, quod dictae denuntiationi paterna obstare posset, ut mox ostendimus; volenti autem et consentienti nulla fit injuria. Praeceptum vero naturale in hoc casu (et idem est de doctrina Christi, Matth. 18) procedit absolute, nulla supposita renuntiatione , totumque fundatur in jure famae, quod quis habet ne se invito apud alios infametur; ac prcinde quamdiu quis hoc jure non cedit, tamdiu materia praecepti, ejusque obligatio subsistit; eo vero jure per renuntiationem sublato. consequenter etiam et materia et praeceptum ejus tollitur, Huic autem juri quilibet renuntiare potest efficaciter, seu quoad validitatem, ut ita dicam; tum quia unusquisque renuntiare potest favori proprio, c. Si de terra, in fine, de Privileg.; tum etiam quia homo est dominus suae famae; ergo si renuntiet, et det alteri facultatem denuntiandi Superiori suum delictum, se non admonito, cessabit obligatio hujus pr: ecepti justitiae. Hinc enim juxta receptam docirinam, peccatum injustitiae non est, bona suae famae aut fortunarum prodigere, neque in aliis consequenter obligatio restituendi consurgit, si ex prodiga illius licentia praecise tale aliquod ejus bonum auferant. Atqui in Societate juri famae apud Superiorem, ut patrem , renuntiatur illis verbis regula , ex quarto cap. Examinis, S 8: Interrogetur (is, scilicet, qui Societatem ingredi vult) az contentus sit fuiurus, ut omnes errores et defectus ?psius, et res queecumque notate in eo, et observate fuerint, Sugerioribus, per quemvis quà eatra confessionem eas acceperit , manifestentur. Quae tandem regula, seu renuntiatio, ne ullus ambigendi locus esset, declarata fuit in sexta Congregatione generali, a decreto 32, usque ad 34. et Congregatione sexta, can. 10, S 1, his verbis : Licitum est omnibus nostris manifestare Superiori , ut patri, quodcumque delictum alterius, sive leve, sive grace, et hic est sensus regule , cum ex illis verbis capitis 4 Egaminis constet, nostros cedere cuicunque juri fame , quod huic manifestationi obstare posset, et facultatem facere omnibus deferendi ad Superiores , quecumque ab illis notata fuerint. Est igitur tam expressa hodie in Societate talis renuntiatio, omnibusque in illam ingredi volentibus adeo patenter exponitur, ut nullam profecto injustitiam contineat dicta apud Superiorem, ut patrem, immediata manifestatio.
19. Instantia circa promime dicta. — Verum opponet aliquis: cum ad absolutam hujus regulae honestatem non sit satis, si contra justitiam non militet, sed etiam oporteat ne ulla alia inhonestate laboret (bonum enim absolute non nisi ex integra causa consurgit), contingere poterit ut, licet ex renuntiato jure optime concludatur actionem illam manifestandi non esse injustam , non tamen id sufficiat ut sit undique licita, quia sola charitas, seclusa ratione justitiae, potest obligare ad non infamandum proximum ; sicut in exemplis praecedenti numero adductis , nemo tenetur ex justitia non se infamare , et tamen ex charitate propria tenetur non prodigere famam; sic ereo quantumcumque frater renuntiaverit juri suo, teneor ego ex charitate non infamare illum, quando possim eicem sufficienter prodesse sine tali infamia. Nec contendo nunc, an in eo casu sit culpa mortalis, an venialis tantum, quia jam ron est injuria ; satis enim nobis est quod sit aliqua culpa, quam non potest renuntiatio proprii juris impedire ; ut si quis velit proprias fortunas in flumen pro sua tantum prodiga libertate projicere, charitas obligat ut illum impediam, si commode possum. Et quamvis ipse permittat ut ego projiciam, contra charitatem agam id faciendo, etiam si non sim injustus. Et confirmatur: nam in hoc sensu tradunt Doctores, non posse aliquem renuntiare naturali et divino juri, Abbas, in c. Si diligenti, de Foro competenti, n. 7, ex Bartholo, in leg. Jus publicum, ff. de Pactis, et in leg. Si quis in conscribendo, C. de Pactis. Constat autem hoc jus esse divinum aut naturale, non solum quatenus ad justitiam spectat ratione dominii quod quisque habet in suam famam, sed etiam praecise ratione charitatis ; ergo in illud, ut sic, non cadit renuntiatio, ac proinde saltem ex hac parte honesta esse non poterit illa apud Superiorem immediata manifestatio.
20. Expeditur. — Ad hanc tamen objectionem, praeter illa quae cap. 9, n. 17, observabimus, respondendum, cum renuntiatio juris praedicta in Societate fiat ob majorem in spiritu profectum, ut regula ipsa praemittit, cumque major sit ordinarie hic profectus, cum a Superiori fit emendatio, quam cum a privato (ut inferius late ostendemus, ubi etiam de particula ordinarie redibit sermo) , non posse ordinarie contra charitatem militare immediatam manifestationem defectus alterius apud Superiorem. Imo pro charitate facere, cum majus bonum per talem manifestationem intendatur et sequatur, ut supponimus. Neque enim in Evangelio (quod nulli unquam majoris profectus viam praeclusit) aut declaratur, aut confertur jus erranti, ut prius a fratre moneatur, quam a patre. si velit perfectiori modo corrigi. Atque hoc modo verificari posset quod alii senserunt, regulam, scilicet, quam tractamus, ipsam esse regulam charitatis, seu in charitate fundari, quatenus videlicet per dictam manifestationem bonum (quod charitatis objectum est). non qualecumque, sed perfectum, ac efficaciori medio, ut infra dicemus , fratri procuratur. Hoc igitur modo non justitia tantum , sed et sanctitas regulae Societatis defenditur , atque etiam commendatur.
21. Regule pradictae uberior eaplicatio , et Lemperamenta. — Primum tgemperamentum. — Recolenda vero hoc in loco veniunt, quae circa illam, ac circa allatum decretum paternae correctionis , in eadem Congregatione sexta, et ordinationibus etiam aliis toti Societati communibus, in cap. 15, sunt stabilita. Primo enim regula solummodo licitum esse decarat aliorum defectus manifestare, idque etiam non interrogante Superiore, ut in citato can. 10 sextae Congregationis , n. 3, subditur, non tamen obligat, per se loquendo ; nec certe esset expediens omnibus imponere hoc onus, imo nec passim illud permittere, quia Praelatis esset molestissimum, et fratribus odiosum, possetque multum minuere charitatem et fraternam unionem. Ad Superiores ergo spectat hanc curam aliquibus committere ; et tunc illi tenebuntur juxta gradum obligationis sibi impositum, quae in hoc suavior est et minor quam in aliis religionibus ; nam (ut credo) in aliis zelatores, seu acclamatores (quos vocant), sub juramento astringuntur acclamare quae viderint; in Societate vero nulla obligatio ponitur jure ordinario, sed simplex tantum ordinatio; quanquam interdum materia ipsa poterit majorem obligationem ex charitate inducere (imo et Superiorem cogere ad stricte praecipiendum alicui ut vigilet), ut etiam in n. 4 ejusdem canonis 10 sextae Congregationis stabilitum est in hanc formam : 7nz delictis quee cergunt in detrimentum boni communis, aut damnwn imminens tertie personee (qualia sunt infectiva aliorum, et nociva bono religionis, ele.), non solum posse , sed etiam teneri quemquam ea manifestare Superiori, ut patri, ut provideat secreto et prudenter , tam bono subditi quam religionis.
22. Secundum temperamentum. — Secundo, in septima Congregatione, can. 20, et uberius in decreto 12, severe puniri jubentur, qui teaere, et em inanibus suspicionibus, vel ea alia quapiam minus probata causa, falswmn alteri crimen imponunt ; etiamsi (ut necessario intelligendum videtur) apud Superiorem tantum id faciant, cum revera injuriosum sit. Et additur ibidem ut caveant Superiores ne faciles delatoribus aures praebeant, disquirantque singula, donec in delatee reà cognitionem veniant , ut aut innocentem liberent, aut noaium falsumque delatorem pro rei magnitudine puniant. Imo etsi verus alias defectus commissus fuerit, vult Societas ut debito cum amore et charitate manifestetur.
23. Tertium temperamentum , ac dubium circa illud resolvitur. — Tertio, delator non solum ea notitia, quae ex confessione sacramentali immediate vel mediate processit , uti non potest, ut ipsa regula monet, ac per se notum erat, sed neque illa etiam quae sibi secreto, et consilii petendi gratia, ut alter dirigatur, vel Juvetur, communicata fuit, qua verba sunt ejusdem canonis 10, illius sextae Congregationis, S2. De quibus dubitari potest an dictiones illae secreto , et consilii gratia, disjunctum an copulatum sensum efficiant ; nam conjunctio et non semper efficit copulatum. Etenim, si hoc in loco copulatum revera faciant , poterit is, cul consilii quidem petendi causa defectus aliquis communicatus est, non tamen secreto, aut e contra cemmunicatus secreto est, non tamen consilii, sed amicitiae, aut alterius finis humani gratia, ad Superiorem immediate deferre ; quod si sensum disjunctum reddant, duplici ex principio prohibetur usus notitiae: tum si secreto communicata fuit, etiam absque ordine ad consilium, vel directionem, etc.; tum si cum tali ordine, absque conditione tamen ulla secreti ; quod per se nihilominus servare teneatur is qui consulitur, ex alio principio, reverentia, scilicet, ut ita dicam , negotii conscientiae. Censeo tamen sensum esse copulatum , tum quia conjunctio et communiter illum sensum reddit; tum quia citatus canon 10, S 1, declarat amplissimam juris renuntiationem, dicendo renuntiare nos cuicumque juri fumme. Cum ergo in bonum spirituale animae conditus sit, eam solum uotitiam excipit, cujus usus spirituali bono alioquin obesset, cujusmodi est usus notitiae ex confessione , aut ex communicatione gratia consilii et dizectionis ; averterentur siquidem homines a quaerendo animae remedio, si talis usus concederetur. Admittit ergo regula usum notitiaa humano modo communicatae, atque implicite irritam facit quamcumque promissionem, etiam juratam, de non revelando Superiori, cum id sit contra bonos mores, imo contra primarium ejus finem.
On this page