Caput 9
Caput 9
Utrum denuntiatio evangelica recte in societate procedat.
1. Ex his ad nostrum institutum descendentes , dicimus quod utrumque genus denuntiationis Societati necessarium est, sicut omni bene gubernatae congregationi, in qua et singulorum salus , et commune aliorum exemplum procuranda sunt , ut conservari possit, quia nulla est tam perfecta congregatio, in qua pro humana fragilitate lapsus aliqui non inveniantur, quos interdum necessc est a Praelato, ut a patre, corrigi et emendari: interdum ut a judice castigari et praecaveri, ne in aliorum detrimentum serpant. De modo ergo utendi judiciali denuntiatione, qualiscumque ille in usu sit in hac religione, dicemus c. 13, praemittendo in c. 11 et 12 generalem doctrinam ea de re; hic solum de Evangelica disputamus. Et difticultas praecipua est, quando materia ejus est aliquod grave peccatum ; nam in communibus defectibus qui in viris etiam perfectis inveniuntur. non oportet tam scrupulose servari dictum ordinem, ut, scilicet, privata monitio praecedat. Imo poterit etiam Superior hujusmodi defectus ad se delatos et cognitos manifestare in publicis reprehensionibus, et ordinarias poenitentias imponere juxta praxim Societatis, dummodo alicujus momenti non inferant infamiam, ac consentiat secretus delator.
2. Prima assertio. — Haec ergo sit prima assertio, merito in hac religione servari, ut in levioribus delictis, omissa privata monitione, statim Superiori manifestentur. Hujus assertionis veritas ( praeter cessionem illam juris, de qua in c. 7, n. 18) constat a fortiori, quia si juxta praxim Societatis leves defectus a Superioribus manifestantur in publicis reprehensionibus , ac peenitentiae imponuntur, cum inde nulla infamia alicujus momenti creatur, neque detrimentum deferenti, atque ejus beneplacitum obtinetur, ut in ordinationibus contractis, cap. 15, p. 2, n. 6, habetur, multo magis a fortiori licebit talem aliquem defectum soli Superiori revelare; dicta vero praxis est conformis doctrinae D. Thomae, 2. 2. q. 33, art. 7, ad 3, ubi ait proclamationes, quae in capitulis religiosorum fiunt, essc de aliquibus levibus, quae famae non derogant, et ideo posse sancte fieri sine admonitione praemissa, ut in argumento propositum fuit. Idem habet Soto, dict. Relect., membro 2, q. 4, ad 1 confirm. 2 argumenti. In quo auctore expendo illa verba: Voco autem graves, non soLun illas quee sunt peccata mortalia, sed quee sunt contra fumamn et Lhonorem proani, ut si quis intraret domos suspectas. Ex quibus verbis et exemplo colligo. in persona religiosa omne peccatum mortale, et omnem defectum, qui possit suspicionem talis peccati generare, censeri rem sufficienter gravem, et corsequeuter ( quod ad praesentem assertionem facit) omnes defectus, qui hujusmodi non sunt, censeri leves, et posse sub hac assertione comprehendi. Eamdem fere doctrinam habet Abulensis, in c. 18 Matthaei, q. 97, ad 8, ubi omnia peccata venialia, levia censet ad hunc ef- fectum non praemittendi monitionem privatam ; quin potius Theologi communiter docent, peccatum veniale non esse materiam. praecepti correctionis fraternae, quia est res admodum levis, et charitas non obligat ad subveniendum proximo in quacumque levi necessitate ; quod videtur etiam insinnuasse Christus Dominus in illis verbis : Lucratus eris fratrum tuwm, , ut disp. quoque 8, de Charitate , sect. 2. n. 5, ponderavimus; haec cnim supponunt fratrem periisse, ut Augustinus infert ; ergo multo minus erit praeceptum servandi ordinem in correctione venialium, atque ex his intelliges quam recta sit dicta Societatis ordinatio.
3. Objectio contra progime dicta. — Dices, collectionem hanc non esse validam ; saepe enim non tenemur ad exercendum aliquem actum, et tamen si exercere volumus, obligamur ad certum modum servandum ; ut non teneor orare; si tamen oro, debeo orare cum debita reverentia et attentione. Sic ergo licet non tenear fratrem corrigere de veniali lapsu, si tamen volo corripere, debeo modestis verbis, et cum debito honore illum monere; ergo pari ratione debeo ordinem servare, ut famae proximi prospiciam, quae nonnihil et inter religiosos non parum leedi solet ex manifestatione culparum venialium. Quae objectio videtur procedere contra assertionem positam. Cui tacite duo respondent D. Thomas et auctores citati. Primum est, illos leves defectus non derogare famae religiosi. Secundum est, illam non esse denuntiationem , sed recordationem oblitarum culparum. Quod ita explicat Abulensis, quia in illis Capitulis debet quilibet religiosus dicere suas culpas leves, et si aliquas omittit ex ignorantia vel oblivione, alii proclamant eas, non tanquam accusantes vel denuntiantes, sed reducentes eum ad memoriam culparum suarum, quas ipse ex statuto dicere tenetur.
4. Sed haec posterior videtur et res incerta, et nimia restrictio; saepe enim moraliter evidens est, alium non tacere culpam suam propter ignorantiam et oblivionem, sed propter verecundiam, vel ne cogatur poenitentiam agere, et nihilominus fieri potest, et fit illa proclamatio ; saepe etiam alter non tenebatur propria obligatione conscientiae se prodere, sed ad summum ex regula, et fortasse interdum neque ex praescripta regula, sed ex generali consilio majoris humilitatis, vel poenitentiae agendae, et tunc etiam proclamatio licita est. Est ergo illa denuntiatio, imo et ali- quid amplius esse videtur, quia est publicatio. Prior ergo ratio videtur praecipua, quia illa moraliter non est infamatio alicujus momenti, et ideo oportet, ut recte significabat Soto, culpas ita esse leves, ut non inducant in suspicionem graviorum; quod ego ita explico, ut sint defectus ordinarii circa regulam, vel opera perfectionis, qui ab omnibus, vel fere ab omnibus, committi solent, quamvis a quibusdam frequentius quam ab aliis committantur. Nam si sint defectus extraordinarii, qui licet non sint peccata mortalia, nec ingerant suspicionem illorum, graves inter religiosos computantur, et solent impedire graviora munera, quia plurimum minuunt existimationem personae, et ideo non facile sunt in publicum deducendi, si alias publici non sunt, cujusmodi esset non servare secretum, etiam de rebus levioribus, deditum esse privatis familiaritatibus, etiam intra religionem. Imo si sint materia detractionis injusta, existimo aliquando possesufficere ad gravem et mortalem lapsum, quia revera, licet culpa, de qua fit detractio, apud Deum non sit gravis, nocumentum, quod inde resultat inter homines, non est leve, et ideo sufficere potest ad mortalem injuriam; sed de hoc alias; ac videri interim potest Molin., de Justit., tract. 4, tom. 5, disp. 16. Acclamationes ergo illae aliarum religionum, et publicae reprehensiones in Societate usitatae, nullam moralem infamiam habent, quia de levibus tantum et ordinariis defectibus sunt. Quibus adde ejusmodi publicas manifestationes magis pertinere ad denuntiationem judicialem, quam ad frateruam, quantum est ex parte finis, quamvis ex parte materiae non excedant paternam correctionem. Nam per se primo ordinantur ad punitionem seu disciplinam religiosam, publicamque satisfactionem, cujus signum est, quia fieri debent, etiamsi frater omnino emendatus sit; et quia non fiunt ab omnibus, sed ab illis quibus id in religione incumbit ex officio, quibus etiam tanquam personis publicis fides datur; et ideo mirum non est quod ad hujusmodi manifestationes secreta monitio necessaria non sit, cum facienda sit, etiamsi persona sit emendata.
5. Secunda assertio. — Secundo dicendum est etiam in gravibus defectibus Superiori manifestandis, ad effectum fraterna emendationis, lieitum esse in hoc statu religioso Societatis omittere privatam monitionem ; haec etiam assertio expressa est in eodem can. 10 Congregationis sextae, S 1; loquimur vero in praesenti de hoc statu in specie, tum quia de illo institutus est sermo; tum etiam quia non est in animo legem praescribere universalem, nec comparationem facere cum aliis religionibus. Nam haec materia multum pendet ex particularibus circumstantiis, quibus variatis, ratio obligationis et convenientia multum variari potest. Quanquam non possumus dc hac religione in particulari varietatem hanc, quam suo canone definivit, ostendere, nisi praemittamus prius, quid de religioso statu, ut sic, certum habeaiur, ex quo in n. 15 dicta veritas circa Societatem patebit.
6. Probatur positam assertionem veram esse de possibili. — Quod ergo in eo statu haec denuntiatio facta Superiori immediate, licita esse possit, ac saepe de facto liceat, ostendendum est. Ac de possibilitate quidem id facile ostenditur. Nam leges morales respiciunt ea quae ut plurimum expediunt, et in hac saltem religione frequentius expedire immediatum recursum ad Superiorem, in citato n. 15 probabimus ; ergo nihil obstat quominus de illo recursu possit fieri generalis lex. Et confirmatur, quia mutuus religiosorum consensus potest licentiam hanc ad inviceri concedere, per quamdam veluti renuntiationem mutuam juris proprii, ob finem melioris correctionis, sine quo certe fine talis renuntiatio absoluta prodiga foret, atque adeo contra propriam charitatem; ergo licite et sancte, utpote ob illum finem, proponi potest regula quae ab ingressuris religionem quamlibet, vel saltem aliquam, exigat illam renuntiationem, siquidem non minoris virtutis est talis consensus prastitus religioni, quam qui inter ipsos privatos religiosos propria auctoritate praestaretur, ad mutandam materiam , ut jam non sit contra charitatem, hoc est, contra bonum temporale famae, sed potius pro charitate, hoc est, pro bono melioris correctionis, praedicta manifestatio. Neque auctores, qui nobis adversantur (Lorca, ?2), negant possibilitatem dictae regulae, quam satis nunc ostendimus, sed dari de facto dictam juris renuntiationem; idque a viris nostrae Societatisfide dignissimis se accepisse testantur, quibus nihil alind erit respondendum, quam offerendo citatum canonem, in quo renuntiatio, de qua loquimur, in regula contineri , manifestissime declaratur.
7. Probatur deinde esse veram de facto auctoritate quarumdam religionum. — Jam quod de facto licitum fuerit, aut etiam licitum sit hodie in variis religionibus immediata manifestatio , suadetur primo auctoritate. Nam Smaragdus Abbas, in regula S. Benedieti c. 24. hanc regulam refert: Sà quis eum, quem districtionem anonasterii non ferentem , fugam meditari coguoverit, non statim prodiderit, perditionis illius purticipem se esse non dubiLel, et tamdiu a conventu fratrum sequestraudum, quamdiu ille valeat revocari. Et c. 32, ex Paulo et Stephano Abbatibus, sic inquit : S quis alterum quacumque parte viderit quodcunque illicitum , vel sermone , vel opere facientem, el Priori distulerit publicare, cognoscat se esse nutritorem peccati, et per omnia cqualem. peccanti, quia et animae swe, et illius quem tegit , est durissimus inimicus. Et in Constitutionibus Praedicatorum, dist. 5, c. 13, S 4, dicitur : Ne vitia occultentur Pralato suo, quilibet denuntiet quae viderit, vel audierit. Et c. 18.8 6: Si quis tale quid (id est, graviorem culpam) extra monasterium commiserit frater, qui cwm eo est, studeat ejus emcessum Pralato quantocitius corrigendum intimare. Et in Constitutionibus Minorum editis a Guillielmo Farinario, ac probatis in Capitulo generali, tempore S. Bonaventurae, dicitur : Teneantur fratres per obedientiam eaeuntes, in reditu suo secrete guardiano ewcessus notabiles intimarc. Hujusmodi ergo lex non est usu aliena a statu religioso.
8. Item ab auctoritate scholasticorum.—Jam ex scholasticis Rich., in 4, d. 19, articulo tertio, q. 1, ad 2 sic inquit : Circa regulares personas non est tanta necessitas hunc ordinem observandi, sicut circa seculares ; quia regulares, cum causa requirit, faciluus et liberius a suis possunt admninistrationibus amoveri. Et in corpore dixit , quamvis frater sit emendatus per correctionem secretam, non esse omittendam Praelati denuntiationem : Quia calet, inquit , ad pracavendum fratri a recidivo , nec cedit in fame fratris prajudicium, si talis est Pralatus, qualis esse debet. Et eum refert ac sequitur Summa Rosella, verb. Correctio fraverna, in principio. Et Angelus, verb. DenunLtiatio, num. 10, ubi in hanc sententiam inter alios refert Augustinum, q.1 in Levit., et habetur 22, q. 5, cap. Hoc videtur; item Bonav., Luc. 17, circa illa verba: Si peccaverit in ie Prelato ( inquit) qui vult prodesse, etiam nulla pracedente correptione , potest et debet culpa proaimi accusari eatra judicium, si sit occulta ; quae doctrina ita fuit a S. Bonaventura in sua religione introducta , ut contrariam docentes graviter puniret, voceque activa et passiva privaret , et si pertinaces essent, in carcerem conjiceret, nt refertur in lib. Serena conscientia, q. 85 et 100; et Corduba, super regulam, quaest. 1, referi idem fuisse statutum in Capitulo generali tempore ejusdem Bonaventurae. Praeterea S. Thomas, hanc movens quaestionem , Quodlib. 11, art. ult., quamvis prius absolute dicat: S ego scio quod frater per me corrigitur, iunc non debeo hoc demmtiare Pralato, statim nihilominus subdit : S2 autem videtur quod hoc melius fiat per Praeelatum, et Prelatus nibilominus sit pius, discretus et spiritualis , non habens rancorem , seu odium adversus illum subditum, tunc licite potest hoc denuntiari sibi , et tunc non dicit HEcclesiee, quia non dicit ei sicut Praelato (id est, sicut judici), sed sicut personee proficienti ad correctionem promimi et emendam. Ex subjungit: Quia carie sunt condiliones subditorum et Pralatorum, ideo tenendum est hoc pro vegula, quod in omnibus istis servanda est charitas , et quod melius et magis eupedire videtur , el si hoc intendat ( scilicet, emendam promimi) el servet quantum potest bomim charitatis, tunc denuntiando non peccat. Et solut. ad 1:81 statim aliquis referat Pralato, adhibens debitas circumstantias, et considerans magis egpedire, non facit contra preceptum Evangelii. Et ad 3: Si aliquis referat Prelato culpam prowimi intendens vel cautelam n futurum, vel aliquid hujusmodi, quod ad emendam proani viderit eapedire, non peccat. Hanc doctrinam D. Thom. refert et sequitur Sylvest., verbo Correctio, queest. 7; Tabien., S 9; Anton., 9 p., tit. 9, c. 6, S4; Gabr., lect. 74 in Canon., lit. V, addens cum Richar-o: Nota, quod frater delinquens , non tantum est denuntiandus Praelato, ut privatee persone, ut emendetur, sed etiam emendatus, ut praeservelur a recidivo. In quo plane sentit, praeviam monitionem, etiamsi praecedat spes emendae, non esse absolute necessariam, quandoquidem, non obstante fructu ejus, procedendum est ad denuntiationcm, per quam poterit etiam idem fructus melius sperari.Praeterea Astensis,l. 2 Summae, tit. 61, art. 6, ex sententia Gualteri , ait formam et ordinem denuntiationis non esse usque-quaque servanda circa regulares personas: Et ideo ( inquit ) modus cujuslibet religionis est approbandus, si non est plane contra Deum et charitatem fraternam, magisque attendi debet finis correctionis, scilicet emendatio peccanlis, quam ordo cerborum ; et deinde fere subjungit doctrinam ex D. Thoma citatam. Et eamdem fere doctrinam habet Umbertus super regulam B. Augustini, cap. 90. Praeterea Gerson, 2 p., tract. de Correctione proximi, alphab. 34, lit. T, docet quidem admonitio- nem debere praecedere denuntiationem ex vi praecepti ; postea vero ponit quatuor exceptiones : prima est, quando frater venialiter, non mortaliter peccat, quia ad veniale ( inquit) non est praeceptum. Sed de hac re jam diximus in assert. 1. Secunda exceptio cst, quando non est spes emendae per secretam monitionem. Tertia, quando licet sit spes, est tamen periculum in mora. Quarta, quando quis corripere non valet sine proprio periculo. Inferius vero magis explicans secundam et tertiam exceptionem, quae ad rem praesentem magis facit, subjungit regulam ab aliis auctoribus tactam, dicens : Hic magis debet attendi finis correptionis, scilicet emendatio peccantis, quam furma cerborum , quia, ut Aristoteles ait, 1 Rhetor., cap. 9, ex utilitate Reipublica, non ex verborum inspectione , lex interprctanda est; unde subjungit: Si quando videaLtur frater peccans salubrius corrigi per alium, qui potest et vult prodesse, quam per se, secure potest ei indicare ; unde etiam Praelato potest dici peccatum non pramissa monitione, vel secreta correctione, non tanquamn judici, sed tanquam awico peccantis , et quia hic magis pobest prodesse, quam alius. Imo addit quicpiam difficilius, peccatum, de quo frater peccans fuit secrete correptus, seu admonitus, et de quo se emendavit, posse dici Praelato praecipienti per obedientiam ; ita tamen quod si denuntians solus noverat, soli Praelato dicat ; si autem alii noverant, coram illis, et non coram aliis Praelato revelet ; quod semper intelligendum est, servata dicta regula et fine charitatis, scilicet, ut vel ad commune bonum rcligionis, vel ipsiusmet peccantis, ut in futurum melius praeservetur, id censeatur necessarium , vel saltem magis conveniens. Hoc enim nobis praecipue observandum est in citata doctrina , quae est Div. Thomae et omnium, et maxime tocum habet in religionibus , nempe ad omittendam licite praeviam monitionem secretam, non oportere utilla reputetur inutilis, sed satis esse ut per Praelatum major utilitas, vel circa satisfactionem et emendationem commissi , vel circa futurum periculum speretur.
9. Probatur ulterius ev Innocentio IIT. — Denique confirmari hoc potest ex Innocentio IIt, in c. Qualiter et quando, 2, de Accusationibus, ubi cum dixisset : Sicut ante accusationem legitimam precedere debet inscriptio, sicet denunt iationem charitaliva monitio, et inquisitionem clamorosa insinuatio, subdit statim : Hunc tamen ordinem circa regulares per- songs non credimus usquequaque servandum, quae , cum causa requirit, facilius et liberius possunt a suis administrationibus amoceri; ex quo loco videntur plures ex dictis auctoribus illum modum loquendi sumpsisse. Et videntur illa ultima verba ad omnes tres modos, inscriptionis, scilicet, monitionis, et inquisitionis referenda, quia super omnes immediate cadunt; quia nulla est ratio cur ad primum vel tertium, et non ad secundum rreferatur. Et de aliis quidem dicemus cap. 11 et 12, de secundo vero, quod ad praesens spectat, ratio multiplex reddi potest.
10. Ratio pro eadem assertione. — Prima, quia religiosus ex vi sui status profitetur perfectionis viam, et consequenter etiam emendationem morum per remedia meliora et convenientiora ; et ideo quamvis forte circa seculares non sit facile omittenda praevia correctio, propter spem majoris boni, quando sufficiens emendatio per idem speratur, nihilominus in religioso statu illa existimari debet ratio sufficiens. Sed objicit Soto, dist. 94, dub. 3, post tertiam conc., quia fama subditi apud Praelatum magni aestiranda est, ut numero tertio indicavi; ergo sine extrema necessitate non est prodigenda; ergo non satis est quod correctio melius fieri possit per Praelatum, sed oportet ut aliter fieri non possit. Atque ita ipse sentit, etiam inter religiosos; sed in hoc contradicit plane D. Thomae et communi sententiae Doctorum quos num. 7, 8et 9 retuli. Unde, licet fortasse inter seculares illa doctrina Soti in praxi regulariter sit securior, quia secularis magis pendet ex hujusmodi fama, et quia raro inter eos est hic usus paternae denuntiationis, et rursum quia non sunt professi viam majoris perfectionis ; tamen inter religiosos non est dubium quin, si Praelatus sit qualis esse debet, hoc liceat non solum propter absolutam necessitatem, sed etiam propter quodlibet majus spirituale bonum, cui non est fama illa comparanda, praesertim quia illa infamia non est tanti momenti, ut statim dicetur in tertia ratione, attigique supra, cap. sexto, numero secundo.
11. Secunda ratio. — Explicatur vis hujus rationis. — Secunda, quia inter religiosos propter majorem unionem inter Praelatum et subditum, majoremque dependentiam fere in omnibus rebus et occupationibus vitae, regulare ac morale est ut per providentiam Praelati perfectior et firmior emendatio speretur; quin potius addit Cajetanus, tomo primo Opusc., tract. 31, qui est 17 Respon- sionum, resp. 5, ad primum dubium, in religiosis non facile credendum esse, iquando aliquis graviter labitur, esse ita emendandum per privatam correctionem, ut non sit amplius peccaturus : Et propterea (subinfert) tutius est in hujusmodi casibus Preelato petenti per se cel alium (addo, vel expresse, vel tacite), et volenti salvare, non perdere oves suas, el curam fume proaimorwn solito habere, ut pastorem decet, complices, sive non complices sibi notos revelare. Et explicari potest vis hujus rationis in hunc modum; nam vel religiosus peccat per occasionem aliquam moralem, quam domi vel extra habeat, vel isine illa; in priori casn necesse est Praelatum habere notitiam, quia vix potest alius occasiones hujusmodi praevenire et auferre, imo interdum neque ipsemet delinquens poterit occasiones vitare, quia fortasse Praelatus ignorans, ipsum in eis constituet, et cogetur obedire. Si autem sine occasione labitur, necesse est ut sit vel ex prava consuetudine, vel ex nimia fragilitate; et in utroque eventu moraliter necessaria est auctoritas Praelati, quia in utroque casu difficilis est praeservatio, et multis indiget remediis, quae non solum potest Praelatus cousulere sicut alius frater, sed etiam praecipere, et secreto cogere, vel ad secreta opera poenitentiae, vel ad trequentem orationem, et alia hujusmodi. Video esse posse alium modum peccandi ex repentina tentatione, aut vehementi occasione raro contingente, quae moraliter amplius timeri non potest : sed hoc et rarum etiam est. et pertinere potest ad exceptiones, de quibus infra, n. 17; praeterea, licet in eo casu cesset haec proxima ratio, raro cessabunt omnes, quae majorem utilitatem hujus denuntiationis, vel respectu religiosi, vel respectu religionis, ostendunt, ut ex dicendis constabit.
12. Tertia vatio. — Tertia, quia infamia, quae hinc sequitur religioso , quam minima est, et ideo non solum propter necessarium remedium, sed etiam propter majus spirituale commodum est postponenda. Nam imprimis supponimus Praelatum servaturum secretum , et non diffamaturum subditum suum ; nam si aliud probabiliter timeatur, nullo modo est illi revelandum delictum. Nam etiam in sacramentali confessione taceri potest proprium delictum, si infamatio timetur; ergo multo megis cavenda est denuntiatio alieni delicti cum tali discrimine, praesertim quia non potest sperari fructus ex notitia illius Praelati, qui non valet servare secretum. Si autem infamia non transcendit sinistram illam opinio- nem, quae in Praelato generari videtur , non debet esse magni ponderis apud religiosos, nam revera , si emendari unusquisque velit, et condignam poenitentiam sui peccati agere, et sufficientia media ad non reincidendum adhibere , non solum recuperabit bonum nomen, sed etiam in bona opinione crescet apud spiritualem et prudentem Praelatum, ut cap. 6, numero decimo sexto, in simili dicebamus. Deinde, quia fama non est bonum per se amabile , sed solum quatenus confert ad virtutem, vel ad alia bona natura convenientia ac necessaria ; si ergo illa opinio, seu cognitio mei peccati in Superiore non redundat in aliquod damnum meum, sed potius in utilitatem spiritualem , et simpliciter in majus bonum, profecto non est reputanda infamia, quae sit verum aliquod malum. Praeterea fama religiosi potius est religionis quam sua, quia ipse totus non est tam suus quam religionis; unde si injuriam aliquam patiatur, et per judicem expediat illam repellere aut vindicare, non ad ipsum, sed «d monasterium haec cura spectat, juxta doctrinam Panormitani, Felin., et aliorum , in c. Cum dilectus, de Rescriptis, de qua Navarrus, Comment. 2, de Regularib., n. 65 et 66; ergo si manifestatio peccati personae religiosae fit Praelato, ex mandato vel licentia ejus, in majus commodum religionis vel religiosi, non fit injuria religioso, quia de voluntate principalioris domini, vel dispensatoris ejus, fit illa qualiscumque jactura famae; neque etiam fit contra ordinem charitatis, quia illa denuntiatio ordinatur ad finem consentaneum perfectioni charitatis, et est medium moraliter utilius ad illum finem.
13. Quarta ratio. — Quarta in statu religioso est peculiaris ratio, ob quam regulariter imeri potest ne quilibet gravis lapsus in aliorum, vel saltem in alicujus spirituale damnum vel scandalum cedat , propter magnam societatem et familiaritatem, quae inter ipsos esse solet, ex qua provenit ut exemplo unius facile alii corrumpantur; praesertim quia illi, qui similiores sunt moribus, vel affectibus, facilius solent inter se conjungi; atque ita vitium unius facile in alium redundat. Est autem communis docirina Doctorum , quoties peceatum fratris in aliorum detrimentum vergit, sine mora denuntiandum esse Pralato, ne aliis noceat; ergo regulariter ita fieri poterit in religione propter vitandum aliorum nocumentum, quia sine Praelati auxilio vix potest fieri aut sperari. Accedit praeterea, quod ex hac unione, vel potius unitate corporis provenit, ut peccatum unius religiosi in infamiam totius religionis vel monasterii cedat, praesertim apud vulgus, quod propter magnam vitae similitudinem statim existimat tales csse reliquos, qualem unum aliquem conspicit, ut optime dixit Augustinus, epist. 137; et S. Boraventura, super regulam, quaest. 16. Hac ergo ratione, quodlibet peccatum grave religiosi commune est detrimentum religionis, ac propterea ad Praelatum , qui boni communis curam gerit, maxime spectat huic modo subvenire; ac propterea moraliter necessarium est ut ejus notitiam habeat, ut famae religionis prospicere possit, quae multo majoris momenti est, quam fama unius religiosi circa Praelatum suum.
14. Quinta ratio. — Ultimo ex omnibus conjecturis et circumstantiis hactenus adductis, simul spectatis, colligitur valde expedire ad commune bonum status religiosi, ut singuli eorum intelligant, graves lapsus, qui in eis observati fuerint, Superiori esse statim denuntiandos ; nam hoc fraeno cautiores fiunt, magisque formidabunt hujusmodi lapsus, saltem propter timorem sui nominis erga Superiorem, et propter ejus correptionem ; possumusque exemplo reservationis casuum hoc declarare , quae ideo ab Ecclesia inventa est pro gravioribus culpis, ut ipsa difficultas et timor accedendi ad Superiorem contineret homines. Quod maxime factum est in illis peccatis qua Rempublicam maxime offendunt aut scandalizant. Sic ergo dici potest Praelatus religionis quodammodo reservare sibi emendationem delictorum in suis subditis, etiam per secretam correctionem, ut illo medio non solum melius emendet lapsos, sed etiam reliquos contineat ac praeservet. Vel potius dici potest, consideratis conditionibus talis status, ex natura rei hoc munus pertinere ad ipsum Praelatum, eique deferendum esse, quia, moraliter loquendo, non potest aliter communi bono religionis et singulorum religiosorum saluti et perfectioni satis consuli; itaque ob magnam diversitatem status religiosi a communi statu fidelium, dici potest mutari materia illius sive praecepti, sive consilii Evangelici, atque adeo immediate transire fraternam monitionem in paternam.
15. Rationes hactenus positee mazime locum habent in Societale. — Ex his autem, quae communia sunt statui religioso, ad minimum colligitur morali quadam evidentia (ut existimo ), hoc sabpius esse licitum ; si ergo ulterius consideremus ea quae Societatis propria sunt, plane concludemus, moraliter loquendo, semper ac de facto hoc licere et expedire, quia, fere in omnibus circumstantiis quas consideravimus, est aliquid speciale in hac religione, propter quod talis Praelatorum providentia in hujusmodi lapsibus subditorum maxime necessaria est ; praecipue vero propter ministeria Societatis circa proximos, et varias occasiones in quibus ratione illorum ministeriorum possunt religiosi a suis Praelatis constitui. Item propter majorem dependentiam quam subditi habent a suis Praelatis, non solum in muneribus et ministeriis suis, sed etiam in operibus poenitentiae, mortificationis et orationis, quibus in hujusmodi occasionibus juvari debent. Praeterea , propter specialem quamdam communicationem et fraternam unionem, quam haec religio profitetur, ratione cujus peccatum unius magis posset alios inficere, nisi summa vigilantia praeveniretur. Acccdit quod juxta hujus religionis institutum , necessarium est ab adolescentia et juventute religiosos in ea educari et institui; atque ita magna ex parte religiosos esse adolescentes, in qua aetate magis indigent providentia et disciplina Praelatorum; in illis ergo regulariter haec notitia Praelatorum necessaria est; in aliis vero, qui jam sunt provectioris aetatis. diuque fuere in religione probati, bonumque sui specimen dederunt , raro cum divina gratia erit necessarium hoc providentia genus; tamen, quia semper in periculis versamur, et quia non habemus locum fixum et certum, et quia non semper domi continemur et includimur, sed propter salutem proximorum per varia loca peregrinamur, ac denique quia Superiorum providentia ad omnes generalis esse debet, et non omnes sunt aeque constantes ac firmi, ideo generaliter optimum est, ut circa omnes hic modus custodiae ac providentiae observetur. Tandem, quanto haec religio magis erga proximos versatur, tanto magis indiget bono nomine et fama apud illos, tum ut ipsi proximi majori cum fiducia et securitate conscientias suas operariis Societatis aperiant ; tum ut ex parte sociorum ministeria cum majori fructu et efficacia peragantur; ad utrumque autem finem maxime oportet, ut bonum nomen non fictum et fucatum sit, sed in vera ac solida virtute fundatum; quod vix aut nullo modo fieri aut conservari potest , nisi Superior suorum subditorum defectus agnoscat, ut unumquemqne applicet ad eam rem, cui sine suo detrimento et proximorum scandalo possit deservire. et ut quem infirmum esse cogno- verit , ad lucrandos alios non applicet, donec ipse curatus et lucratus sit; propter haec ero, et alia fortasse quae sexta Congregatio generalis consideravit, canonem illum 10 edidit, quo utraque assertio continetur, ita ut jam de illis nobis non sit integrum dubitare.
16. Objectioni satisfit. —Dices : si intra latitudinem charitatis possunt esse varii modi aut ordines corripiendi vel denuntiandi, utex hactenus dictis deducitur, certe ille, qui a Christo Domino est traditus, existimandus est ex suo genere perfectior, namque illa ejus verba aut verum praeceptum continent, aut saltem consilium, ut cap. septimo, numero nono ostensum fuit; ergo propter neutrum titulum praecepti, scilicet, vel consilii, potest ille ordo dimitti aut renuntiari, quia vel semper (licet non pro semper, cum sit affirmativus) obligat, vel perfectio charitatis illum postulat. De hac objectione iterum in cap. sequenti, respondendo ad quartam rationem, recurret sermo ; nunc dicimus sive obligationis sit ille ordo, sive consilii, non fuisse a Christo datum nisi stante jure cujusque proprio in sua fama, non autem eo renuntiato; regula vero Societatis supponit perfectam illius juris renuntiationem. Neque absolute verum est, Christum semper perfectissima docuisse, sed perfectissima hnic vel illi personarum statui. Nam Apostolos multa docuit in sermone habito in monte, Matth. 5; turbis vero minora, ut Augustinus, l. 1 de Sermone Domini in monte, et Ambrosius, l. 5 in Lucam, c. 6, notarunt ; imo et idem servari in eisdem personis pro diversis temporibus vulgare documentum est, juxta Pauli metaphoram de lacte et cibo solido, Hebr. 5. Ergo, eo ipso quod in sua Ecclesia Christus Dominus religiosum statum esse voluit, virtute docuit, quidquid perfectionis in eo optari rationabiliter potest.
17. Tertia assertio, seu potius moderatio duarum praecedentium. — Deferre fratris defectum ad Prelatum absque fine utili detrakere est. — Ultimo vero praeter illas regulae moderationes, in c. 7, a n. 21, ponderatas, addendum est per haec omnia non excludi, quin in singularibus actibus considerandum sit, an cesset omnino ratio immediatae delationis ad Praelatum ; cessare autem poterit, si in aliquo particulari casu contingat ut, pensatis omnibus circumstantiis, prudenter judicetur notitiam Superioris, nec necessariam, nec utiliorem esse futuram, ad emendationem fratris, securitatem religionis, et alios fincs honestos, qui per talem denuntiationem intendi possunt (quod quia rarissimum erit, ideo a lege seu regula non curatur); nam tunc abstinendum est a tali denuntiatione, si lapsus sit occultus, et nullum offendiculum aliis praebuerit, nec in futurum timeatur. Tunc enim urget ratio illa charitatis, ut subveniatur proximo in majoribus bonis, cum minimo vel nullo incommodo in bonis inferioris ordinis, si fieri possit; et hoc solum probat communis schola Theologorum, quando affirmat praceptum correctionis fraterna obligare etiam ad servandum ordinem ejus; semper enim intelligunt, quando caeteris paribus in spiritualibus bonis servari potest conservando proximi famam. Quamvis enim haec famae diminutio apud Praelatum prudentem, et qui subditum diligit ut filium, et servaturus est secretum, non videatur magna jactura, nihilominus si absque rationabili causa fiat, non potest excusari a culpa. Quotiescumque enim occultum peccatum fratris alteri (quicumque ille sit) sine justa causa revelatur, vitium est detractionis, juxta doctrinam communem, cum D. Thom. 2. 2, quaest. 13, art. 1 et 2, de qua videri Potest Navarr., in cap. Znter verba, conclus. 6, corroll. 1 et 33; et Soto, d. relect., de Tegendo secreto, membro 2, dub. 3. Unde constat tale peccatum ex genere suo mortale esse; in individuo autem facile esse poterit veniale in praesenti materia ; quia supponimus denuntiationem bona intentione fieri, etiamsi fortasse non prudenter fiat, quia illa intentio facit ut illa detractio non sit formalis, sed tantum materialis, quam frequenter esse peccatum veniale, dixit D. Thomas supra; et aliunde nocumentum, si quod est, multum minuitur, tum quiarevelatio fit uni tantum personae, et ita corrumpit famam, non in totum, sed in parte, ut dixit idem D. Thomas, dict. art. 1, ad 2. Tum etiam quia, licet persona Praelati gravis sit, tamen, si sit talis qualis esse debet, nihil propterea nocebit subdito, qui jam supponitur perfecte emendatus, vel emendandus per admonitionem ejus; quin potius semper afferet aliquam vtilitatem spiritualem, moraliter loquendo, nam saltem impensius orabit pro illo, quando omnis alia [occasio procurandi majorem ejus protectum desit, quod vix potest contingere. Quocirca raro poterit hoc ad culpam praesertim mortalem damnari, nisi quando ex parte Superioris timetur, quod non recte utetur illa notitia in bonum ipsius subditi, quia, verbi gratia, vel concipiet odium in illum, vel injustam, aut saltem imprudeutem indignationem, quae solet nimium affligere et inquictum reddere subditum. Idemque erit si ob fragililatem, et peculiarem fratris conditionem, similis perturbatio timeatur, etiam sine culpa Superioris, quia si de facto denuntiatio non est illi profutura, et alioquin non judicatur necessaria ad bonum commune, aut aliorum, quia per admonitionem secretam speratur prudenter sufficiens emendatio, non solum otiosum, sed etiam alienum ;a charitate esset talem denuntiationem facere.
On this page