Caput 10
Caput 10
Satisfit objectionibus in capite septimo propositis.
1. Regule initio c. 1 allate exponuntur, et commendantur. — Ex hac resolutione non est difficile respondere ad objectiones in cap. 7 factas. Nam imprimis, in regula Societatis nihilest huic doctrinae contrarium.Nam prima reguia ibi citata solum loquitur cum ipsis delinquentibus, non cum denuntiantibus, et ab illis solum exigit ut contenti sint, et per quod verbum non datur aliis licentia, vel faciendi injurias, vel non servandi in hoc negotio non solum obligationem, sed etiam perfectionem charitatis ; hoc enim nec rationi nec rcligioni consentaneum est, ut per se constat. Duo ergo intelligo ibi postulari: unum est,ut religiosus patienter et sine perturbatione sustineat quidquid in hoc genere cum ipso factum fuerit, sive prudenter, sive ex nimio zelo non secundum scientiam factum sit ; nam haec praparatio animi digna est viris profitentibus perfectionem ; neque ob eam aliis licet quod alias non liceret, ut notum est. Alterum, ut plane intelligant et consentiant lapsus suos, quantumvis graves et occultos, manifestandos esse Praelatis, non solum propter necessitatem, sed ctiam propter majorem spiritualem profectum ipsorum ; nam, licet hoc per se bonum sit et liceat, maxime in statu perfectionis, tamen quia res est difficilis, optimum est vt in principio distincte proponatur, et consensus per proprii juris famae cessionem postuletur, ut etiam inde constet non solum hoc licere ex lege charitatis, sed etiam fieri ex regula ejusdem charitatis perfectissimae materiam. Et hoc significant verba illa, ad majorem in spiritu profectum, etc. In illis enim tacite supponitur hunc finem maxime esse spectandum in hac denuntiatione, unde illo deficiente non esset ad illam progrediendum, nisi ratio boni communis illam postulet, quae a multis canonica appellatur, ut cap. 8, num. 4, dixi. Alia vero regula, quae ad denuntiantes loquitur, solum petit praeparationem animi ad manifestandos alios debito cum amore et charitate. Per quod verbum, sicut exigitur manifestatio consentanea debito cum amore et charitate, ita excluditur omnis alius inordinatus affectus, quo manifestatio fieret apud Superiorem, ut c. 7, num. 21, est annotatum. Unde cum Romae (ut mihi constat) haec regula a quodam scriptore in sua Summa casuum conscientiae acriter impugnaretur , Gregorius XIII regulam petiit et legit, multumque ilam commendavit, praesertim propter illa verba, debito cum amore et charitate, jussitque partem illam illius libri expungi tanquam rem bonis religiosorum moribus contrariam.
2. Ad primum argumentum in c. 1, n.3, quoad priorem repugnantiam.— Quoad repugnantium posteriorem.— Ad primam ergo objectionem in cap. 7, ex textu Evangelii, jam responsum est ibi non contineri aliam legem nisi charitatis, et in tantum ea omnia servanda esse, in quantum charitas postulat, et ita in Societate servanda esse conceditur. Verumtamen ipsa charitas majoris boni, quod regula intendit, docet habendam esse rationem fratris, non solum quoad emendandum praeteritum, sed etiam quoad cavendum futurum perfecto modo ac magis securo, nec solum consulendum esse eo perfecto modo fratri peccanti, sed etiam aliis, quibus potest nocere, et multo magis bono communi. Deinde dico cum D. Thoma, dict. Quodlib., ex vi verborum Christi secretam monitionem postulari, antequam peccatum dicatur Eeclesiae, id est, Praelato ut judici, qui excommunicare possit contumacem, et consequenter ex verbis Christi colligi non posse, ante denuntiationem quae fit Superiori ut patri, esse necessariam secretam monitioncm; ergo in rigore verba Christi parum urgent. Unde ad aliud membrum sumptum ex fine hujus praecepti, qui est fratrem lucrari, ex dictis etiam patet responsio; nam si id interpretemur de denuntiatione judiciali, illa proprie non ordinatur nisi ad praeteritum ; sic vero non recte accommodatur objectio, quia non agimus de tali denuntiatione; si vero generalius loquamur de correptione quam postulat charitas, sic non ordinatur tantum ad emendandum praeteritum, sed etiam ad cavendum futurum, et ad aiios fines boni communis, propter quos espedit saepe ut Praelatus habeat notitiam facti commissi, etiamsi emendatum sit, et ad haec omnia extendi potest lucrum fratris; nam ipse, quando religiosus est, debet ad perfectionem aspirare, atque adeo illi perfectioni proportionatam emendationem amplecti, et communi bono consulere, unde hoc totum tanquam lucrum suum aestimare debet.
3. Ad secundum argumentum eac jure canonico, eodem mnum. 3. — Ad secundum, probabile satis est jura omnia, quae de denuntiatione loquuntur, et ad illam postulant ut pracedat charitativa monitio, quae etiam a Praelato facta, secreta est in suo gradu, ut statim dicemus, loqui de denuntiatione judiciali. et sine dubio de illa est sermo in dict. c. Cum dilecius. Et idem colligitur ex cap. Qualiter et quando, et ex his quae ibi notantur per Doctores, et per se hoc est credibile, quia illa jura statuunt ordinem judicialem et forensem, quoad omnes vias, quibus in eo procedi potest, quas attingemus capite sequenti, ubi hujus etiam ordinis ,rationem reddemus. Neque obstat quod illa jura fundantur in Christi verbis, tum quia illud potest intelligi per quamdam imitationem, non quod definiat illum esse sensum verborum Christi; tum etiam quia, ut dixi in illo c. 7, numero decimo quinto, satis probahiliter intelligitur illud verbum Christi, dic Ecclesie, de denuntiatione judiciali; illa ergo jura non statuunt aliquod jus positivum (quod notandum est) circa denuntiationem paternam, et ideo, illis non obstantibus, solus ille ordo est in praecepto in tali denuntiatione, quo sublato charitas offenditur; an vero respectu denuntiationis judicialis praeceptum illud et latum sit, et semper obiiget, sequenti capite videbimus.
4. Monitio facta a Pralato, ex notitia deferentis, adhuc secreta est et confurmis Evangelio. — Nunc solum adverto denuntiationem hanc paternam ad hoc proximce ordinari, ut frater secreto moneatur et corripiatur, quamvis non immediate per ipsum fratrem, sed per Praelatum. Unde si Praelati monitio non sufficiat, illa erit satis ut ad denuntiationem judicialem procedi possit, si aliae circumstantiae concurrant ad transeundum ad tale forum. Quia cum jura dicunt ante denuntiaüonem illam debere praecedere monitionem secretam, non dicunt illam monitionem necessario debere fieri immediate ab ipsomet fratre, qui vidit vel novit delictum, sed solum quod fiat ; ergo si per eum facta est, qui maxime prodesse posset, nempe per Superiorem, id salis est. Unde etiam obiter addo hunc modum corrigendi fratrem media correctione paterna non esse alienum a verbo Christi : Corripe eum inter te et ipsum solum, nam intentio horum verborum solum est nut frater, occulte peccans, occulte cum omni secreto, quoad fieri possit, corripiatur. Uti autem ministerio Praelati ad hujusmodi correptionem propter majus bonum fratris, vel commune, non est contra hoc secretum, nec excedit modum occultum, quem talis actio secundum rectam rationem requirit, et ideo in eo casu particula selum non excludit quemcumque alium, sed solum alium, qui ad talem correctionem, neque necessarius, neque utilis est; vel etiam excludit alium simpliciter, subditus autem cjusque Superior ad hunc efiectum non ponunt in numero, ut dialectici loquuntur, atque hoc solum sensit Augustinus citatus in dict. cap. 52 pgeccaverit, 2. quaestione prima, ut indicant illa verba : Quia secretum fuil, quando in te peccavit, sccretum queere, cum corrigis quod in te peccacit ; nam si solus nosti quia peccavit in te, et ctum vis coram omnitus arguere, non es correptov, sed proditor , ubi secretam correptionem solum distinguit a publica, unde non excludit tertiam personam, si necessaria sit, sed alias; et infra ponit exemplum in Episcopo, qui solus scit delictum, et ideo solus corripit; dicitur autem solus scire, etiamsi per alium sciat, qui paterne denuntiavit. Unde subdit : Sunt homines adulteri in domitus suis in secrelo peccantes, aliquando nobis produntur ab uoribus suis, plerumque zelantibus, aliquando maritorim salutem querentibus ; nos non prodiinus palam, sed in secreto arguimus ; ub: contigit maluwmn, ibi moriatur malum. Ex quo plane constat secretam correptionem apud Augustinum non excludere denuntiationem paternam, factam Praelato. Concilium denique Aquisgran. non loquitur de subditis, sed de Praelatis ipsis, quos monet tanta lenitate procedere, ut saepius praemoneant, priusquam ad publicam vindictam procedant. Unde post citata verba subdit : Et si his admonitionibus n0n. cesserit, in publica objurgatione corripiatur. Posteaque prosequitur modum vindictae juxta qualitatem delicti, et dispositionem delinquentis.
5. Ad tertiun argumenutum in 4. — Major difficultas esse videtur in tertia objectione; nam Basilius et Augustinus in ea citati de religiosis in particulari loquuntur; imo eis regulam tradunt, et tamen absolute eis commendant hunc ordinem prius monendi, quam rea ad Antistitem deferatur. Sed potest pri- mo responderi eos locutos esse de denuntiatione judicaria ; quod in Augustino habet difficultatem quam statim attingam. In Basilio vero potest facile sustineri : simplicior vero responsio est, Basilium imprimis intellexisse Christi verba de ordine servando in correctione fraterna, et illudmet praeceptum nulla alia expositione addita suis monachis commendasse, neque aliquam aliam specialem regulam de hoc dedisse, quia fortasse eo tempore non existimavit aliud esse necessarium. Non tamen tacuit in illa regula 46, ex fusioribus, quidquid est in quo peccetur, id referre ad Antistitem debere ; addidit vero limitationem. si illud ipsi curare non possint ; cui nos intelligimus aequivalere illam, cum debito ampore et charitate ; nam curatio illa intelligi debet perfecta, et quae morale periculum in futurum excludat, tam in ipso fratre quam in aliis, et in communi bono et nomine totius communitatis. Et ideo in alia regula 25, ex brevioribus, expresse dixit, consilii causa, et propter bonum aliorum, licitum esse alteri revelare peccatum frairis; sub quibus causis comprehenduntur omnes quae fuerint consentaneae statui religioso. |Atque ita doctrina eadem est, et nullo modo contraria, quamvis necessitate et discursu temporum magis fuerit explicata.
6. Locus Augustini in eodem ar gunento adductus urgetur magis. — In Augustino illud difficile videri potest, quod ante denuntiationem Praelati postulat monitionem secretam, et tamen statim consulit ut testes non inducantur antequam denuntiatio Praelato fiat, ae forte (inquit) possit secretius correptus non innotescere ceteris. Nam, si loquatur de denuntiatione judiciali, cur non praecedet induetio testium, quae necessaria est ut constet adhibita esse alia convenientia remedia? Si vero loquitur de denuntiatione paterna, videtur nobis esse contrarius. Deinde illa Augustini regula vel fundata est in Evangelio, et sic cur potius quoad unam partem, quam quoad alteram servanda proponitur? vcl fundatur soIum in congruentia morali, et sic etiam videtur Augustinus sentire, considerato prudenter ordine charitatis secundum se, vel necessarium, vel saltem melius esse, etiam inter religiosos, ut monitio privata praecedat.
7. Responsio. — Respondetur ex D. Thom. 9. 9 quaest. 33, art. 8, ad 4, Augustinum partim locutum esse de judiciali denuntiatione, partim de paterna, et quoad primam velle ut observetur ordo Evangelicus, ita tamen ut si post monitionem secretam inducendi sint testes, quia frater noluit corrigi, primus illorum tesiium sit Praelatus, quod fit deferendo ad illum delictum, non ut judicem, sed ut patrem, ut si forte id sufficiat, non innotescat caeteris; unde subdit, si negaverit, tunc alios adhibendos esse, ut convincatur et puniatur. Unde jam loquitur de transitu ad denuntiationem judicialem. Ergo saltem habemus ex loco Augustini totum ordinem judicialem non esse necessarium ad denuntiationem paternam; unde etiam fit ut ex vi illius praecepti nec monitio fraterna necessaria sit, quia, ut D. Thomas repetit in praedicta solutione, cum dicitur Praelato ut patri, non dicitur Eeclesiae. Negare autem non possumus quin Augustinus ibi consilium praebeat, prius secrete monendi; subintelligit tamen conditionem, si sit spes, quod illa sufficiat ad perfectam correptionem. Et verisimile est, in eo statu, et juxta occurrentes illo tempore circumstantias, Augustinum prudenter judicasse illud medium saepe futunrum fuisse sufficiens, et ideo illud consuluisse; nihilominus tamen si, consideratis aliis circumstantiis, judicetur melius statim convenire Praelatum, propter majorem efficaciam vel securitatem, non negat Augustinus posse ordinem mutari.
8. Respondetur amplius. — Ad D. Thomam in fine ejusdem num. 4. — Quin potius si attente ibi legatur, solum postulat ut frater prius moneatur, quam parva indicia levioris animi in eo appareant, ut patet ex illis verbis: Si hanc, de qua loquor, oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete ne cepta progrediatur, sed de pronino corrigatur. Et subjungit : Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum eun facere videritis, jam celut culneratum sanandum prodat quicunque hoc potuerit incenire. Et paulo post declarat tunc delictum prodendum esse Praelato. Ergo ex mente Augustini, quando fratris conscientia graviter vulnerata esse intelligitur, satis consultum est statim ad patrem recurrere, ut ei medeatur; quamvis ubi nondum de lapsu constat, sed solum aliquod leve indicium, quod ex negligentia, aut ex levitate auimi procedere potest, non oportet statim ad Praelatum recurrere pro incerto lapsu fratris, sed fratrem monerc. Denique (ut supra, num. 5, et 7, dicebam), licet hoc arbitrium seu consilium Augustini regulariter forte fuerit expediens eo tempore, et in eo vitae genere, nunc ubi aliud est vitae institutum, et majora pericula, majorque de- peudentia subditorum a Praelato, potest frequentius expedire etiam in simili casu, in quo, scilicet, petulantia oculorum erga feninas in fratre cernitur, statim Praelatus moneatur, ut radicitus occasionem auferat. Denique ad D. Thomam ibidem citatum respondetur ibi locutum esse de denuntiatione judiciali; alio vero loco a nobis citato satis explicuisse quid de denuntiatione paterna sentiendum.
9. Ad quartum argumentum in n. 5. — Ad quartam rationem concedi potest totum quod per eam intenditur, nimirum ubi notitia Superioris ad spiritualem aliquem fructum necessaria non est, neque ad commune bonum, tunc non esse licitum illi denuntiare lapsum fratris ; hoc enim solum probat discursus ibi factus. Nos autem dicimus in religionis statu, et praesertim in nostra Societate, per se loquendo, et vt in plurimum necessariam esse, aut saltem valde proficuam hanc notitiam Superioris, et infamiam quae ex illa generatur, si frater vere et ex corde emendari velit, esse prope nullam, et ideo regulariter, ac per se loquendo, intercedere sufficientem rationem, ob quam in hoc genere denuntiationis paternae praevia monitio praetermittatur.
10. Instantia contra nunc dicta. — Sed instabit aliquis : nam hinc sequitur hunc ordinem corrigendi saltem in statu religioso esse simpliciter meliorem ; quod videtur absurdum, cum Christus Dominus alium ordinem simpliciter docuerit. Circa hanc objectionem Bannes 2. 2, q. 33, art. 8, dub. 2, ad primam contfirmationem septimi argumenti, tacite de Societate sub nomine cujusdam religionis agens, existimat imprimis Constitutionem Societatis in hac parte esse justam, eo titulo quod religiosi ejus renuntient juri suo quoad famam erga Praelatum. Addit vero ulterius maxime attendendum esse, ne praedicta Constitutio, quae ratione renuntiationis proprii juris potest esse justa, sub alia ratione falsa defendatur, videlicet, quoniam alio modo nulla communitas potest bene gubernari ; nam hoc esset dicere ordinem correctionis Evangelicum et naturalem esse perniciosum communitatibus, ac proinde neque in praecepto, neque in consilio esse, quod erroneum esset, cum ordo ille ah ipso Christo traditus sit, et a Patribus et Theologis summa veneratione susceptus. Haec fere praedictus auctor, quae nihil repugnant his quae hactenus diximus, neque in his quae spectant ad naturale jus, potest fere esse diversitas sententiarum, nam (ut idem bene subjungit) varietas judiciorum, quae in hoc esse potest, non tam circa legis obligationem, quam circa ejus applicationem ad opus versatur.
11. Auctoris decisio. — In hoc ergo sensu loquendo, addendum nobis superest, temerarium quidem, et contra omnem prudentiam esse asserere, nullam communitatem posse bene gubernari, nisi constitutionem habeat, vel usum denuntiandi Praelato peccata occulta, nulla pravia monitione; nam hoc, licet non sit directe contrarium verbis Christi (ut falso supponit Bannes), quae multis aliis modis commode explicantur, ut vidimus, est tamen praeter omnem rationem, et praeter omnem usum Ecclesia, et nulla auctoritate fundatum. Nihilominus tamen, loquendo de communitate religiosa, vere et prudenter dici potest non posse aeque bene gubernari et conservari, si omnes subditi persuadeantur se non posse licite denuntiare Praelatis lapsus fratrum, nisi tentando prius illos emendare per secretam monitionem ; nam (ut Innocentius HI significavit) in religioso statu habere tantum curam privatae famae fratris erga solum Praelatum, sine respectu ad majus bonum spirituale fratris et sociorum, ac totius religionis, esto malum non sit, non potest, generaliter loquendo, esse utilius ad majorem perfectionem. Vel saltem licet quis nolit admittere in communi de religioso statu, quia in illo potest esse magna varietas, et in aliquo vivendi modo posset fortasse aliud expedire, nihilominus, loquendo de aliqua communitate in particulari, optime et prudenter potest quis sentire et dicere doctrinam illam non esse convenientem ad meliorem gubernationem ejus; quin potius regulariter in ea expedire uti prudentia Praelati ad emendandum subditum, et praevenienda incommoda , quamvis neque conveniat, neque liceat in particulari alium ordinem semper excludere, ut declaratum est. Unde etiam addo per hanc doctrinam nunquam ita excludi monitionem secretam, quin possit aliquando frater prius convenire fratrem, non ut sua aliquali correptione contentus sit, sed ut illum disponat ad Praelati correptionem, eique persuadeat ipsi expedire, ut Praelatus conveniens remedium illi malo adhibeat ; per hoc enim non impeditur quominus denuntiatio fiat Praelato ut patri, sed suaviori modo fiat, et ita minus exasperetur aut perturbetur.
12. Alteri instantie occurritur. — Dices, si tunc frater poenitentiam ostendat, et non repugnet emendationi delicti, superfluum esse ultra progredi. Respondetur negando consequentiam, tum quia etiam post emendationem necessaria esse solet providentia Praelati ad tollendas oceasiones in futurum; tum etiam quia raro possumus adeo confidere de praesenti proposito, aut ostensione poenitentiae, ut propter commune bonum, et majorem profectum ipsius fratris, non sit saltem melius et utilius rem totam ad Praelatum deferre, ut etiam in disp. 8, de Charitate, sect. 6, a n. 11, tradidimus. Quod inde etiam confirmatur; nam ex sententia sanctorum Patrum, quos supra, cap. 6, a n. 4, retuli, unusquisque religiosus debet statum conscientiae suae Praelato aperire, ut ab eo melius dirigatur, quod signum est illam notitiam apud Superiorem non reputari infamiam tanti momenti, ut propter spiritualem directionem contemnenda non sit; merito ergo in praedicto casu, unus frater alium inducit, ut tota res ad Praelatum deferatur , et tunc si delinquens consenserit, negotium (ut dixi) suavius et cum majori fructu transigetur; si autem repugnaverit, erit irrationabiliter invitus, et eo ipso timeri potest de illius efficaci poenitentia et constanti emendatione , regulariter loquendo, ut dixi, quia in individuo aliquando et rarissime decurrere possunt rationes et indicia quae contrarium persuadeant, ut in fine capitis praecedentis advertimus.
13. Primus processus quem tenebit Preelatus, cum subdito sibi paterne delato. — Jam vero superest inquirendum quid possit ac debeat Praelatus cum subdito agere, postquam illius lapsum per hanc paternam denuntiationem agnovit. Id quod breviter dicendum est, debere imprimis Praelatum secreto monere et corripere subditum, qui, si delictum suum agnoscat, et emendationem promittat, ultra progrediendum non est, neque ad vindictam publicam, neque ad aliquam infamiam; potest tamen Superior ( quod satis conforme est decreto Clementis VIIT, de casibus reservatis, S 7, ibi: Licet tamen Superioribus , etc.) secretam poenitentiam pro ratione delicti imponere, vel ad satisfactionem, vel ad medií cinam ; ita fere Soto, dict. memb. 2, quaest. 4, concl. 7; Navar., in cap. 7nter verba , conclus. 6, num. 230. Ait etiam Soto jure posse subditum paterne castigare aut flagellare non ad punitionem praeteriti, sed ad terrorem in futurum; sed difficile est haec duo separare, nec video cur non possit tanquam pater secreto castigare delictum, quia commissum est, quamvis verum sit finem hujus castigationis praecipuum esse terrorem in futurum; potest autem etiam esse perfecta satisfactio pro praeterito. Rursus potest Praelatus occasiones peccandi subdito auferre, et ea ratione mutationem aliquam in occupatione vel habitatione circa eum facere, ita tamen ut nullum scandalum vel infamia sequatur. Si tamen ad eum finem necessarium non sit, nulla ratione debet illum contristare, aut ab officio amovere, nec minus quam antea honorare. Unde Calixtus Papa, epist. 2, cap. Ponderet , d. 50: Si aliquis (inquit) lapsus quocumque modo fuerit, portemus eum, et fraterno corripiamus affectu. Et infra : Porro sanctus David de mortiferis criminibus egit ponitentiam , et tamen in honore permansit; et similia multa ex aliis Patribus ad hanc rem sumi possunt ex Gratiano, dicta dist., capitulis sequentibus.
14. Secundus processus. —Secundo, si subditus post Superioris correptionem nec crimen agnoscat , nec emendationem promittat, et alioquin moraliter constet Praelato de delicto, saltem per fidem unius testis oculati, omni exceptione majoris; potest illum graviter reprehendere, etiam adhibitis duobus vel tribus viris gravibus, si ad illum confundendum et commovendum expedire censuerit.Potest etiam minas adhibere, quod explorabit ejus vitam, quod de illo nihil confidet, et similia. Imo, juxta personae qualitatem, poterit aliquam religiosam correptionem vel flagellationem, aut similem poenitentiam injungere aut exequi, si ad timorem in futurum incutiendum opportunum esse prudenter judicaverit, quia ad haec omnia sufficit illa probatio et notitia, et ad illa extenditur munus paternum, etiam seclusa jurisdictione. Sicut pater naturalis potest in simili eventu castigare filium, 'si prudenter sibi persuadeat esse verum quod sibi dictum est, etiamsi juridica et plena probatio non intercedat. Denique poterit etiam illi praecipere cum omni rigore, et si oportuerit, sub poena excommunicationis ipso facto incurrendae, ut talem occasionem evitet, scilicet, ut non eat in talem locum, vel talis persona familiaritatem fugiat, etc. Quod praeceptum potest imponere coram denuntiatore et testibus, ut, si oportuerit, postea de illius transgressione constet; nam illud praeceptum etiam est justum, et satis conveniens medium ad impediendum periculum subditi, qui tanto magis in illo versasur, quanto minus illud agnoscit, minusque voluntarie tollere vult. Haec partim docuit Soto, dict. quaest. 4, concl. 7; partim addidit Bannes 2. 2, quaest. 33, art. 8, dub. 4, concl. 3, contra eumdem Sotum, qui sine causa negat id quod diximus de paterna punitione. Verumtamen haec omnia ex prudentia pendent, quia nulla lege humana vel prohibita, vel praescripta sunt, et ex se non excedunt potestatem dominativam patris, neque cedunt in infamiam notabilem subditi, cum ejus delictum non publicetur ultra limites correctionis fraternae.
15. Tertius processus. — Tertio si, his non obstantibus, subditus est pertinax, et admonitionem nullam admittit, et delictum nec notorium est, nec probabile in judicio, nec vergit directe in damnum communitatis, non habet Praelatus amplius quod faciat circa delinquentem, sed oret pro illo, vigilet, et occasiones, quas potuerit, auferat sine scandalo aut infamatione subditi ; quia non potest propter occultum delictum illum infamare, neque ad aliud genus inquisitionis debet procedere, ut dicemus cap. 12, ubi etiam, a num. 34, exponemus quid agendum sit quando delictum est probabile, aut directe vergit in damnum communitatis.
On this page