Caput 11
Caput 11
De triplici modo procedendi in externo judicio contra delicta subditorum ac primum de visitatione, seu generali inquisitione.
CAPUT XI. DE TRIPLICI MODO PROCEDENDI IN EXTERNO JUDICIO CONTRA DELICTA SUBDITORUM AC PRIMUM DE VISITATIONE, SEU GENERALI INQUISITIONE.
1. Prima suppositio triplicis modi procedendi in judicio.— Secunda suppositio duplicis forme, juris scilicet positivi, aut naturalis. — PForma juris naturalis sufficit religionibus. — Diximus a cap. 7 de fraterna denuntiatione, sed, priusquam in particulari declaremus necessarium non esse in Societate nostra usurpari totam judicialem formam in puniendis subditorum delictis, etiam usque ad ejectionem, quod cap. 13 praestabimus, generalem doctrinam et frequentius in hac materia receptam praemittere necesse est per duo sequentia capita : nam inde melius intelligetur an aliquid peculiare in hoc habeat Societas, et qua ratione nitatur. Primo ergo supponenda est communis illa distinctio de triplici modo quo Praelati et judices possunt procedere in exteriori judicio ad cognoscenda vel punienda subditorum delicta, quae circa crimen haeresis attulimus, disp. 20, de Fide, sect. 4, seilicet, per viam acceusationis, judicialis denuntiationis, et inquisitionis, quae in jure saepe distinguuntur, ut patet cap. Qualiter et quando, 2, cum similibus de Accusationibus, et cap. Licet Heli, de Simonia. Inter :quos tres modos potissima differentia posita est in inchoando judicio, seu processu; nam in ejus medio et fine multum conveniunt, quamvis nonnulla differentiae intercedant, ut videbimus. Est praeterea supponendum, in his tribus procedendi modis aliquem ordinem et formam postulari ex jure positivo ecclesiastico vel civili, quae a secularibus judicibus servanda est, ut juste, et interdum etiam valide procedant; praeter hanc antem formam considerari posse solam illam quae ex juze naturali et gentium requiritur, et sufficit ut facti veritate sufficienter inspecta possit fieri humanum judicium, sufficit, inquam, per se loquendo, seu ubi peculiare jus positivum non obligaverit. Haec ergo posterior forma, in qua sine strepitu et figura judicii secularis, plane et simpliciter procedi potest ad justitiam servandam, explicanda a nobis est, quia in statu religioso tanquam magis conveniens est consuetudine recepta, et per canones et Doctores approbata ; ita significavit Innocentius Ii in dict. cap. Qualiter et quando, ubi, explicato progressu judiciali, concludit : Hunc tamen ordinem circa regulares personus non credimus usqueguague servandum. Et Bonifacius VIII de hac re speciale privilegium mendicantibus concessit, quod refertur in Compendio mendicantium , verb. Correctio fralrum , et in lib. Monumenta ordinis, concessione 499, ct in Compendio privilegiorum Societaiis, verb. Correctio, S 1; adnotarunt etiam Cajetanus 2. 2, quaest. 10, art. 2, et cum eo Soto, lib.5 de Justitia, quaest. 7, art. 2, in fine, et congruentias insinuant, quia in religionibus debet esse sincera et plana cognitio criminum, et quia ibi supplicia non sunt adeo acerba, co quod non sunt tam ad puniendum quam ad salutem animae ; item in favorem regularis obscrvantiae; ac denique quia per se credibile est procedere judices cum majori charitate et puriore intentione, et testes etiam et alias personas, quae intervenirent, esse fide dignas.
2. Inquisitio seu visitatio generalis in religionibus licita est. — His positis, inquisitio in hoc differt ab aliis duabus, quod in ea judex ipse incipit, et non alius eum provocat, deferendo ad aures ejus delictum, et postulando cognitionem ejus, sed ipse incipit eam inquirendo, et ideo vocatur haec via inquisitionis. Quae dupliciter fit, scilicet in generali, vel in particulari. Inquisitio generalis fit in visitationibus religionum, quae est per se justa, et necessaria ad bonum regimen religionis, et cujuscumque reipublicae, vel communitatis bene instituta, ut constat ex usu Ecclesia, quia alias crescerent vitia cum libera facultate peccandi, quam multi acciperent, si Superioris vigilantiam et correctionem non timerent. Et ideo Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 20, de Regularibus, praecipit regularibus Praelatis exemptis, ut monasteria sibi subdita visitent, et de monasteriis, quae sunt ordinum capita, etiam statuit ut juxta sancta Sedis Apostolicae et cujusque ordinis Constitutiones visitentur. Et in sess. 21, c. 8, de Reformatione. statuerat ut Episcopi visitent commendata monasteria, in quibus non viget regularis observantia, quae aliis monasteriis, quae sunt capita ejusdem ordinis, non sunt subjecta, et jure communi, ac per Constitutiones omnium religionum hujusmodi visitationes commendatae sunt.
3. Imo est obligatoria.— In Societate pertinet visitatio ad Generalem primario. —Cur ordinarie in tota Societate non fiat per Generalem. — Unde constat non solum licere, sed etiam ex debito et obligatione officii ad eas teneri Praelatos religionum, quibus haec cura demandata est. Ut sunt ordinarie in nostra Societate Provinciales, extraordinarie vero Visitatores a Generali delegati, ut suo nomine et provincias et Provinciales visitent , cum ipse non possit, propter innumeras alias et gravissimas occupationes, per seipsum Societatem visitare. Hoc enim respectu totius Societatis ad illius munus maxime spectat, cum supremam habeat jurisdictionem in omnes; regulariter autem id non facit, quia, ut dicitur octava parte Constitutionum, c. 1, S 7, ad communicationem capitis cun suis mambris confert piurimum, ut Generalis magna ex parte home resideat, ubi cum aliis omnibus locis Societatis faciliori utatur commercio ; nam propter magnam dependentiam hujus religionis a suo capite, regulariter necessarium est ut firmam aliquam habitationem habeat, et propter specialem dependentiam ipsius a Sede Apostolica uullam potest habere magis commodam, quam Homam. Nihilominus tamen, prout occasio et necessitas occurrerit, visitare poterit loca Societatis, prout ibidem dicitur in Declaratione, lit. H. Additur vero statim, lit. I, munus visitandi valde proprium esse officii Provincialis.
4. Primus modus inquisitionis, ejusque justitia. — Secundus modus, ejusque usus licitus. —Supposita ergo necessitate et legitimo usu harum visitationum, dicimus inquisiuonem, quae ex vi earum fit, quando alia specialis circeumstantia non intercedit praeter obligationem proprii muneris, solum posse fieri in generali ex parte personarum. Tribus enim modis potest Praelatus inquirere de delictis. Primo in generali, tam ex parte delictorum quam personarum , ut quando Praelatus visitans interrogat an in communitate sint aliqua crimina, vel an leges et statuta serventur, vel an scias aliquem commisisse aliquod crimen, etc., et hic modus inquisitionis est per se justus, nullamque aliam circumstantiam praerequirit, praeter jus et actum visitandi; quia per illum modum interrogandi nulli fit injuria, et est moraliter necessarius ad inchoandam visitationem ; nam illa interrogatio non est proprie actus judicialis , sed generalis gubernationis, et quasi praeambulum quoddam ad judicium, si necessarium fuerit. Sccundo fit inquisitio per interrogationem specialem ex parte delicti, generalem vero ex parte personarum , ut si Praelatus interroget an scias quempiam in hac domo habere proprium, vel noctu exiisse, vel similia. Et haec inquisitio convenit cum praecedenti quod sine ulla praecedente infamia personae alicujus fieri potest; quia cum de nulla persona in particulari fiat interrogatio, nulli fit injuria, eiiamsi infamia non praecesserit; ideoque quantum ad praesens attinet, utrumque modum sub zenerali inquisitione comprehendimus, et uterque de se licitus est; et ita quotidie fit ab Inquisitoribus, Episcopis et aliis visitatoribus.
5. Cautela circa hunc modum.— Admittitur cautela cum temperamento. — Nihilominus tamen circa hunc secundum modum advertunt auctores, non debere usurpari, praesertim in religionibus, nisi speciale delictum, de quo interrogatur, praecesserit, vel de illo sit communis rumor et suspicio, quamvis de auctorc nec infamia, nec notitia sit ; quia ubi nullus rumor de delicto etiam praecessit , nonnulla injuria videtur fieri communitati eo modo interrogando; quia eo ipso videtur generari suspicio aliquid hujusmodi in tali communitate factum esse. Quam quidem circumspectionem justam esse censeo in visitationibus religionum, praesertim quando peccata, de quibus inquiritur, sunt gravia et indecentia religiosis; nam si sint ordinarii defectus, qui frequentcer et communiter committi solent, etiam a religiosis, vel si timetur majus periculum circa aliquem defectum in particulari, nullum est inconveniens de illo in particulari interrogare, etiamsi gravis sit; hac enim ratione In- quisitores et Episcopi de multis delictis in particulari inquirunt. Denique, licet Praelatus in hoc interdum bona intentione procedat, dummodo ad personas non descendat, non peccabit graviter; quia illud detrimentum communitatis fere nullum est, nam illa suspicio fere nullum habet fundamentum, nec minuit probitatem communitatis.
6. Tertius inquisitionis modus quousque liceGt. — Tertio potest inquisitio fieri in particulari de tali persona, quae etiam potest fieri in particulari de tali delicto, ut an Petrus furatus fuerit, vel in generali, an commiserit aliquod delictum grave. Et uterque modus com prehendi solet sub inquisitione particulari, de qua communis regula est non licere hujusmodi particularem inquisitionem, nisi de tali persona praecedat infamia proportionata delicto, de qua regula statim dicemus. Hic solum adverto, quando haec inquisitio non fit occasione alicujus delicti publici ad vindicandum illud, vel tollendum scandalum, vel injuriam , sed fit tantum titulo visitationis ratione ofticii, et usitatae gubernationis, tunc considerandam esse personam, vel communitatem, ad quam directe ordinatur et instituitur visitatio. Nam si visitatio dirigitur ad totam communitatem , non licet de uno interrogare magis in particulari quam de aliis, nisi praecedente infamia proportionata interrogationi, id est, vel de tali vitio, si de illo fiat interrogatio, vel de vita ejus in genere, quod sit minus proba vel religiosa, si de vita ejus tantum inquiritur , quia tunc locum habet regula posita, et omnia fundamenta ejus infra tradenda. At si visiiatio instituatur in particulari de aliqua persona ratione specialis muneris. tunc licitum est in particulari de illa interrogare sine ulla pravia infamia, quomodo se gerat in suo munere, vel aliquid in ea notatum fuerit , non descendendo ad particularia. Ratio est, quia, sicut in visitatione communitatis generalis interrogatio necessaria est ad inchoandam visitationem, ita cum visitatio pr se instituatur de Provinciali, verbi gratia, necessario inchoanda est per particularem interrogationem quoad illius personam , generalem vero de moribus aut officio. Item, quia tunc nulla generatur suspicio de tali persona, etiamsi de illa in particulari fiat interrogatio ; jam enim constat illam non fieri propter specialem suspicionem quae de illa habetur, sed quia illa est proprium et speciale objectum, ut sic dicam, talium visitationum. De particulari autem vitio ejus interrogari non poterit, nisi praecedat infamia, propter rationem contrariam.
7. Non revelandum juridice in visitationilus ordinariis quod occultum est. — Atque hine sequitur , in hujusmodi visitationibus non teneri subditum interrogatum etiam sub juramento ad manitestandum eum quem deliquisse novit, quando adeo occulta est persona, ut nulla infamia laboret. In quo conveniunt omnes Doctores infra citandi. Et ratio est, quia judex non potest de tali persona juridice interrogare ; ergo neque alter tenetur respondere illam personam manifestando. Unde, licet Praelatus absolute interroget , semper subintelligitur, an subditi sciant delictum de aliquo, qui de tali delicto infamatus sit ; ita fere D. Thomas 2. 2, quaest. 33, art. 7, ad b, et ibi Cajetanus, Soto, et alii infra referendi. Dices : ergo peccat Praelatus simpliciter interrogando, quia praebet occasionem his qui sunt minus prudentes, revelandi peccata secreta et infamandi. Respondetur : ita fatetur Navar., corollar. 47, n. 179, dict. cap. Znter verba, dicens illum modum interrogationis esse contra jus, in cap. Qualiter et quando, de Accusationibus. Ubi Innocentius IIf proponit formam servandam in hujusmodi visitationibus gencralibus, u£ jurent subditi, quod super his, quae sciunt, vel credunt esse in sua ecclesia reformundum ium in capite, quam in membris, exceptis occultis criminibus, meram et plenam dicant inguisitori veritatem. Hoc ergo videtur profecto observandum a visitatoribus, quando a subditis exigunt ut statim respondeant , et alias non sunt satis instructi et prudentes, ut sciant de quibus possint licite aut debeant respondere. Si autem non coarctet nt statim respondeant, non oberit generalis interrogatio, ut frequenter fieri solet in delictis generalibus; qui locus conceditur, ut etiam ignorantes possint consulere alios doctiores, ut prudenter respondeant. Similiter, quando subditus est sufficienter discretus, potest absolute interrogare, etiamsi statim debeat respondere; et ita in simili annotavit idem Navarrus, corol. 67, num. 434 et 435.
8. Prima objectio contra promime dicta. — Sed objici potest, quia subditus potest licite denuntiare Praelato tale crimen, etiamsi non praecesserit infamia, juxta dicta in c. 8; ergo Praelatus in generali visitatione potest ei praecipere, ut manifestet quemcumque noverit deliquisse, quantumvis occultus et sine infamia sit. Respondetur negando antecedens intelleotum de denuntiatione judiciali, quae per hanc generalem visitationem intenditur; in illo autem capite locuti sumus de paterna, secreta, ac privata denuntiatione facta soli Praelato. Quapropter oportet attendere non eas confundere, neque ab una ad aliam transitum inordinatum facere. Unde si Praelatus idem, deposito visitatoris judicialis munere ( ut sic dicam), postulet vel praecipiat, sibi ut patri, et in ordine tantum ad emendationem secretam, denuntiari ea quae ad bonum communitatis vel cujuscum que particularis personae opportuna fuerint, debet imprimis subditus considerare an sit Praelatus ordinarius , ad quem utrumque munus pertinet, vel sit tantum delegatus ad inquirendum vel visitandum in tali causa, in ordine ad punitionem delicti. Nam in hoc posteriori casu non debet parere, quia in tali persona non habet locum illa duplex consideratio ; secus vero si esset delegatus cum plena commissione et superioritate, tunc enim ordinariis Praelatis quoad hoc aquiparatur. Ulterius vero debet sibi persuadere subditus Praelatum vere et ex animo ita interrogare, et non ut ea notitia utatur ad visitatiouem juridicam, quam principaliter intendit ; nam si de hoc non sit moraliter certus , non debet personam manifestare ; supposita autem morali fide de recta intentione Praelati, potest et debet illi obedire, quando, juxta dicta in citato cap. S, per talem manifestationem majus bonum fratris vel communitatis revera intenditur.
9. Objectio bipartita.— Pars prior. — Pars posterior. — Dicet ulterius aliquis: esto non possit quis juridice denuntiare delictum fratris, quando non praecessit infamia, regulariter loquendo, tamen in duobus casibus potest. Primus est , quando delictum vergit in damnum communitatis , et facile potest alios inficere ; ob hanc enim causam in peccato haeresis tenetur quis denuntiare haereticum, etiamsi infamatus non sit; et idem est de quolibet alio delicto, quod vergat in damnum communitatis , vel alterius tertii, ut sumitur ex D. Thoma 2. 2, quaest. 33, art. 7, et Doctores communiter in 4, d. 19; et Soto, dicta q. 4, conclus. 2; Adrianus, in 4, materia de Correct. fraterna, et Ouodlib. 11, ad quartam difficultatem ; et Canonistae communiter, in cap. Aocit, de Judiciis; et Navar., dict. cap. Inter verb.; sed gravis lapsus in religioso regulariter et quasi ex intrinseca conditione talis status, vergit in commune damnum religionis , vel saltem aliorum religiosorum, ut supra, cap. nono, num. decimo ter- tio, dicebamus ; ergo hoc satis est ut subditus teneatur respondere Praelato generaliter interroganti, manifestando personam , etiamsi infamia non laboret. Alter casus est, quando subditus secreto monuit delinquentem, et non potuit illum emendare; tunc enim bene potest licite juridice denuntiare Praelato talem personam absque alia infamia, quia jura citata ad hanc denurtiationem non requirunt infamiam, sed solam praeviam monitionem; ergo in eo casu tenebitur subditus manifestare talem personam Praelato generaliter interroganti.
10. Satisfit priori parti.— Respondetur ad priorem partem , non omnia peccata religiosorum censenda esse ita vergere in commune damnum, ut ea rauone liceat illud statim juridice denuntiare ; multa enim sunt peccata privata et occulta , quae nec ratione objecti, nec ratione scandali vergunt in aliorum damnum. Et quamvis verum sit in religiosis esse majus periculum infectionis , vel scandali aut infamiae, propter peculiarem status conditionem, hoc tamen non satis est ut peccatum statim juridice denuntietur, quamvis sufficiat ut intra latitudinem correctionis fraternae efficacissimum remedium procuretur. Dico autem id non esse satis in ea praecise generalitate spectatum ; nam si in individuo sit periculum instans et urgens contra tertiam personam, vel in religionis infamiam et scandalum, et denuntiatio paterna aut non credatur sufhiciens, aut sit periculum in mora, tunc denuntiari statim potest Praelato ut judici, modo infra declarando.
11. Satisfit posteriori.— In eo autem casu, et iu secundo supra posito, addendum est aliud esse respondere Praelato interroganti tantum per viam inquisitionis, aliud vero esse obedire illi praecipienti mihi, ut denuntiem quidquid ita scio, ut vel alias debeam, vel saltem possim licite denuntiare. Hic loquimur tantum de priori modo, in quo subditus, revelando delictum alicujus personae in partieulari , magis subit officium testis quam denuntiantis, et ideo non potest revelare eum qui non laborat infamia , ut statim probabitur. At vero, si Preelatus non ita interroget, sed absolute praecipiat subdito ut sibi denuntiet quidquid debet, vel potest licite, tunc, supposita capacitate ex parte materiae, praeceptum obligabit, quia justum est, cum sit dere honesta, et quae potest esse vel necessaria, vel valde utilis ad commune bonum. Et quidem si praeceptum sit solum de denuntiatione alias debita ex lege charitatis, vel regulae, erit valde rationabile; quia et supponit gravem necessitatem talis denuntiationis, et ordinatur etiam ad exonerandam ejusdem subditi conscientiam ; si autem sub praecepto imponatur omnis denuntiatio , quae alias licite posset fieri, valde rigorosum est , et meo consilio non deberet imponi , quia exponetur subditus alicui perienlo, et saepius scrupulis et difficultatibus implicabitur ; tamen si de facto imponatur, tenendum est etiam quoad omnem denuntiationem, quae manifestam injustitiam non contineat.
On this page