Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Quae forma judicii in societate servetur.

CAPUT XIII. QUAE FORMA JUDICII IN SOCIETATE SERVETUR.

1. Forma denuntiationis, inguisitionis et accusationis juri communi praescripta raro in Societate locum habet.— His generatim a cap. 11 hucusque esplicatis, videndum an Socic- tas juste procedat in puniendis subditorum excessibus, etiam usque ad ejectionem, absque forma judiciali communis juris. Atque imprimis, quoad denuntiationem, in Constitutionibus aut Bullis Pontificiis nulla talis denuntiatio judicialis praescribitur; sed quoties sermo incidit de denuntiatione aut correctione defectuum, semper additur, ut fiant omnia ad majorem Dei gloriam, vel prout charitas erigit, aut aliquid aequivalens, quod ad fraternam denuntiationem, paternamque correctionem proprie refertur. Similiter, cum loquuntur de inquisitione, seu interrogatione, solum de paternali (ut sic dicam) procedunt; sicut enim ex parte subditi datur denuntiatio facia Superiori ut patri, et non ut judici, ita potest Superior interdum interrogare ut pater, et non ut judex, par enim est utriusque ratio. Ad interrogandum vero hoc modo, faciius potest habere jus, sicut etiam e contrario, subditus facilius potest hoc eodem modo, quam judicialiter interrogari ; quia haec duo fere correlativa sunt, et ad cumdem finem, ac etiam scrvando sub codem secreto famam proximi, ordinantur.

2. Neque ad paternam correctionem Licet Pralato inquirere in particulari absque aulla infania.— Limitatio.— Et nihilominus nulla est in Societate regula, quae det Praelato licentiam ad inquirendum etiam hoc paternali modo de vita alterius subditi in particulari, aut de aliquo ejus crimine, quando nulla infamia nec rumor de illa praecessit; id enim non solum ad perfectionem providentiae illius necessarium non est, vcrum etiam generare potest suspicionem sinistram in subdito interrogato de alio, de quo bonam opinionem forte habebat; et ideo nunquam Praelati interrogant, ctiam ut patres, de defectibus aliorum, nisi tantum generaliter, si infamia non praecessit. Hoc tamen semper intelligitur in defcctibus gravioribus, qui generant infamiam; nam in communibus, ad inquirendum ctiam in particulari, sufficit quaecumque suspicio, vcl occasio quae in patre sufhciens esse solet ad similem providentiam paternam filiorum. Denique quod ad accusationcm attinet, multo minus cjus vestigium relictum est in Societate; in formula quidem generalis Congregaticnis, numero triecsimo sexto, deferendus praecipitur, qui informationem de persona in Gencralem eligenda obtruserit; qualis tamen ea delatio, judicialis ne, an fraterna debeat esse, non explicatur ; quemadmodum quando in for- mula Congregationis provincialis, n. 24, alias 16, privandus dicitur voce activa, vel passiva, qui de ambitu fuerit convictus, nulla probationis forma exprimitur, praeter sutficientiam illam, quae jure naturali in aliqua tali probatioue requiretur ; unde tandem concluditur, de toto ordine judiciali, quacumque via ex supradictis procedatur, nihil peculiare dispositum esse a P. N. S. Ignatio in Constitutionibus suis, nec in Pontificiis diplomatis, quibus illas conformari oportebat, praeter id quod de denuntiatione ambitionis alterius, libr. 6, cap. 10, a num. 1 , tractatum est; unde videri posset in Societate utendum esse juris communis forma judiciali, cum opus esset aliqua judiciali uti.

3. Ad Generalem cum opus erit, pro tali aliqua forma , recurrendum. — Caeterum in septima Congregatione generali proposita quidem fuit forma judicialis a patribus per eam deputatis, ut habetur in decrcto 94. Non censuit tamen Congregatio pro tunc decreto ullo esse firmandam, sed judicio patris Generalis committendam, qui eam Provincialibus communicaret, maxime cum gravior aliqua necessitas id postulasset. Unde indicari videtur pro singulis casibus judicialem formam requirentibus, non illico adhibendam formam juris communis, sed recurrendum esse ad Gencralem. Rursus in canone 10, 85 sextae Congregationis, judicis quidem officium assumi, ac denuntiationem judicialem fieri praecipitur, quoties bono communi, aut tertiae persona non provideretur sufticienter per paternam correctionem ; quis autem modus seu processus tunc adhibendus sit, ad instructionem ea de re remittitur, quae tamen post editum canonem data non est.

4. Prima objectio seu querela, quod Gocictas non sercat formam juris. — Secunda querela, quod distet nimium Generalis ad terminandas caisas. — Sed nonnullorum querimoniis satisfaciamus : difiicilis quippe eis apparet consuetudo quam habet Societas expellendi aliquos cx suis religiosis, nulla servata forma judiciali, sed ex sola privata informatione, et interdum (ut aiunt) parte non audita. Nam expulsio a religione est gravissima omnium peenarum, quae a religione infligi potest ; ergo in illa imponenda maxime servari deberet judicialis ordo; si ergo in ea non servatur, conjectura fit multo minus servari in quibuscumque aliis criminibus puniendis, vel poenis inferendis. Accedit alia querimonia, quia frequentius haec poena (et idem est de aliis gra- vibus, imponitur a Generali, qui longe distat a reo; et ita non potest causam per seipsum examinare, neque excusationes ejus audire, quod videtur grave onus subditorum.

5. Praenotatio ad primam objectionem. — Ad principalem objectionem respondetur, duobus modis posse Socictatem aliquem expellere, scilicet, aut in poenam delictorum, aut propter alias causas quae reddunt personam inutilem huic instituto, vel minus convenientem tali religioni, etiamsi delicia non sint, neque in toto justitia rigore puniri possint. Ex quibus duobus modis prior ex se est involuntarius ejiciendo ; nam parum refert quod consentiat vel repuguet reus respectu poenae, si alias illam meretur. Posterior autem modus fieri etiam potest aliquando invito religioso, saepe vero fit ex consensu et quasi conventione partium. Quando ergo ejectio fit in peenam tantum, et nullo habito respectu qui per se sufticiat ad excludendam personam, seclusa ratione poena, tunc nunquam fit nec potest legitime fieri ejectio, nisi servato ordine regulari in judicio ferendo de dclicto, propter quod talis poena imponitur. Probatur argu'nento facto in objectione. Item quia tunc ejectio est poena judicialis, seu legalis ; sed in hujusmodi peenis maxime necessarium est servare judicialem ordinem, saltem substantialem, ac in religione praescripium ; ergo. Item Constitutiones Societatis non disponunt, ut haec poena aliter imponatur, nec per Indulta Pontificia babet Societas in hoc aliquod speciale privilegium; ergo debet servare communem ordinem, quem recta ratio requirit ad hujusmodi poenas inferendas, etiamsi rigorem juris communis servarc non teneatur.

6. De quibus maxime procedat pronuntiaiumn. — Haec autem assertio praecipue locuin habet in professis, nam in caeteris nunquam ejectio est ita poenalis seu judicialis, quin sit etiam conventionalis, ut infra, n. 7et8, explicabimus, et ex hoccapite fieri potest ut judicialis ordo, quicumque ille fuerit, non ita necessario expectandus sit. In professis vero proprie habet locum haec assertio, nam infra, lib. 11, cap. 1, ostendam eos posse ejici a Socictate propter delicta, et non propter aliam causam, illis invitis. Ut ergo sic ejiciantur, convinci debent de delicto, procedendo judicialiter contra eos, aliquo modo suflicienti ad servandum jus naturale, ut diximus. Dices, interdum contingere posse ut protessus expellatur magis propter indemnitatem re- ligionis, quam propter supplicium ejus ; crgo, quando haec ratio boni communis intervenit, nullus est expectandus judicialis ordo, si bonum commune periclitetur. Respondetur primo, jam tunc non considerari puram rationem poenae, de qua assertio loquitur, sed rationem remedii et cautelae ad praevenienda mala, et ideo objectionem non esse directe contra assertionem. Unde secundo dicitur, tunc quidem ob illam rationem adjunctam, non esse necessarium eumdem judicialem ordinem, qui absque illa servandus esset ; nam tunc propter indicia vel probabilem denuntiationem inquiri potest de tali persona, quod alias non liceret, ut supra, c. 12, a num. 20, dictum est ; nihilominus tamen etiam servandus est aliquis ordo judiciarius ad illum finem sufliciens et accommodatus, juxta superius dicia ; nam aliqua denuntiatio vel indicia saltem talis personae praecedere debent, et subsequi sufliciens probatio, ita ut faciant rem moraliter certam in humano judicio, et in eo conferant notitiam publicam, id est, de qua possit publico testimonio constare. Addendum etiam est, propter hunc finem vitandi alia mala, seclusa ratione condignae poenae, non esse aliquem dimittendum, quando alia media suflicere possunt ad vitandum iliud malum ; quia cessat necessitas, et abscissio membri non potest nisi ex necessitate honestari ; unde in universum, si subditus corrigatur, et probabilis timor recidivi auferatur, non potest talis imponi poena, cum necessitas seu periculum communis detrimenti cessaverit.

7. Hoc pronuntiatum de professis aut forinatis non procedit. — Secundo dicendum est: quando quis excluditur, non in poenam, nec propter incorrigibilitatem , sed propter alia commoda religionis, ipso non repugnante, sed potius consentiente, nullus est necessarius judicialis ordo, sed quaelibet informatio, seu notitia, secundum prudentiam sufthiciens ad alia gravia negotia, ad hoc etiam satisest. Loquimur semper de notitia extra confessionem habita, nam sacramentalis non potest essc principium hujusmodi actionum. Ratio ergo est, quia ad humanos contractus non est necessaria juridica probatio aut notitia; hic autem est veluti quidam contractus, cum ftiat ex communi consensu utriusque partis. Item quia tunc cessat omnis ratio injuriae aut violentiae. Hic autem modus dimissionis non habet locum in professis, quia nec religio habet potestatem dimittendi illos, nisi cogente causa omnino necessaria boni communis, vel justitia id exigente ; neque ipsi possunt voluntarie exire, cum omnino absolute promiserint. Existimo etiam in coadjutoribus formatis non esse permittendum hunc modum dimissionis, quia illi jam non sunt ullo modo in probatione, sed suo modo in termino ; et ideo quamvis possit religio illos expellere etiam solutis votis, non tamen quasi ex conventione, vel pacto cum illis, sed tantum ex causa ita urgente, ut possit religio etiam invitos juste compellere ad egressum ; quia strictiori modo eorum vota ad traditionem acceptavit, ut in superioribus, lib. 7, cap. 2, visum est. In scholaribus ergo approbatis habet locum praedicta assertio ; nam licet expelli non possint sine causa justa, interdum potest esse talis quae sufficiat ad hunc modum expulsionis, et ad alium non obliget, ut constat etiam ex superioribus, lib. 3, c. 9.

8. Tertio dicendum est, quando aliquise Societate excluditur in poenam, in pacto et conventione fundatam, posse expelli absque judiciario ordine de plano procedendo ex notitia sufficiente, et moraliter certa, ac exterius probabili ; quod multo magis licet, quando cum ratione poenae conjungitur respectus ad religionis indemnitatem, vel justam utilitatem in futurum. De hoc modo expulsionis videtur loqui objectio facta ; nam hic est qui frequentius in usu habetur, et qui est maxime proprius hujus religionis ; nam alii modi expellendi propter incorrigibilitatem vel scandala, rariores sunt, et suo modo in aliis religionibus usitati ; nec potest cum fundamento argui Societas, quod majori facilitate, aut minus exacta causarum examinatione et probatione, quam in caeteris fiat, aut non servato justitiae ordine, quem regularis status patitur et requirit. Alius ergo usitatior modus consideratus est in objectione ; oportet tamen advertere duplicem esse poenam, quamdam legalem, et quasi debitam ex vi delicti per se spectati ; aliam vero conventionalem, quae debetur ratione delicti ex conventione antea facta. In priori exigenda necessaria est judicialis probatio et condemnatio ; in posteriori vero minime ; sed juxta conventionem quae inter partes praecessit, exigi potest, supposita rei veritate, ejusque morali certitudine, et notitia exterius probabili. Quia tota justitia hujus poenae fundatur in conventione justa; ergo etiam modus exaclionis ex conventione regulandus est; et si fuerit illi conformis, erit justus, cum alias in- itrinsecam iniquitatem non contineat. In praesenti ergo ejectio scholaris approbati a Societate, principaliter fundatur in pacto et conditione sub qua intra Societatem admittitur ; haec autem conditio est, ut quando vet ipse meruerit, vel Societati ad suam indemnitatem necessarium fuerit, expelli possit, juxta Constitutiones ; ergo ut juste hoc fiat, nullus alius modus necessarius est, nisi quem Constitutiones requirunt ; ergo si talis conditio servetur, nulla fit injuria ei qui dimittitur. .

9. Dimissio scholarium Societatis duo vequirit. —Modus autem ille, iusumma, in duobus consistit. Primum est, ut causa dimissionis sit jus:a, et, ut sic dicam, satis justiticata. Secundum est, ut de illa sit sufficiens et moraliter certa notitia apud Superiorem. Ad primum spectat, ut subditus semel et iterum de delicto admonitus sit, ut emendetur, et quod incorrigibilem se ostendat, vel spem moralem non afferat emendationis, et consequenter utilitatis ad miuisteria Societatis, et hoc modo intelligo debere esse causam justificatam. Quod regulariter intelligendum est, nam iuterdum esse posset tam enorme delictum, ut ad ejectionem statim sufticiat, vel ad praecavendam infamiam religicnis, vel quia vix potest concipi spes de securitate talis personae, et aptitudine ad hoc institutum, ut latius in superioribus dictum est. Ad secundum autem pertinet, ut non facile credatur unius vel alterius denuntiationi. Et imprimis observandum est, ut si delictum denuntietur Superiori ut patri, etiamsi certissime comprobetur, non procedat ad ejectionem, sed ad solam emendationem subditi, qui est finis illius denuntiationis, et ideo quasi sub hac lege vel conditione datur illi talis notitia.

10. Limitatio secundi requisiti. — Hoc autem limitandum est, nisi aliqua magna et urgens ratio boni communis ejectionem postulet ; nam tunc sufficit quaecumque certa notilia causae, quia et ipse denuntians tunc tenetur rem prodere eo modo quo ad subveniendum bono communi fuerit necessarium, ac sufticiens. Deinde, quando post denuntiationem paternam omnis diligentia ad emendationem subditi adhibita est, et non sufficit, licite fit transitus ad judicialem, quia id jam meretur contumacia subditi ; et ideo, si de delicto et contumacia moraliter certo constet, sufficit. Ilemque est quando non praecessit paterna denuntiatio, sed Superior ipse, vigilans et observans mores singulorum, advertit in aliquo manifesta indicia aliquorum defectuum, vel ipsi ut judici per alios deferuntur, vel ipsemet reus confitetur delictum extra contessionem, et extra se»retam et paternam *onsultationem ; quicumque enim ex his modis sufticit, dummodo ad notitiam moraliter certam perveniatur. Quis autem debeat essc modus hujus certitudinis, non est per ullam legem et constitutionem praescriptum, sed prudentiae relinquitur, nam pendet ex qualitate testium, et ex modo judiciorum vel conjecturarum, et ex qualitate etiam delicti, et aliis circumstantiis ; et propterea non solum permittitur, sed etiam injungitur Superiori, ut priusquam de aliquo ejiciendo decernat, maturo consilio id tractet cum aliquibus prudentibus viris, ut videre est tum in instructione latiori de dimittendis, data anno 1604, tum in contractiori, c. 15, p. 2. Denique etiam monetur ut prius reum audiat, et si quam habet excusationem aut purgationem, illam tribuat. Atque ita omnis aequitas naturalis in hoc negotio servatur.

11. Dubium consurgens, non videri ejectionew scholarium discerni ab aliis. — Dices: quae ergo differentia est inter hanc ejectionem, cum fit per modum poenae legalis, vel conventionalis , quia in neutra requiritur exactus ordo juris, sed de plano procedi potest juxta consuetudinem regularem: in utraque autem requiritur ille modus procedendi, et examinandi causam, qui ad moralem certitudinem sufficiat ? Respondeo imprimis in qualitate causae magnum esse discrimen, ut in superioribus tractatum est. Deinde etiam in certitudine quae postulatur, est magna differentia ; nam ad poenam legalem necessaria est probatio plena, ut in superioribus declaratum est, et maxime habet verum in poena tam gravi, qualis est ejectio professia sua religione. In altera vero conveniionali poena non est necessaria tam manifesta probatio, sed sufficit ita probabilis, ut prudenter et sine temeritate judicari possit ita factum esse. In quo etiam est considerandum, in hac ejectione in conventione fundata nunquam considerari praecipue rationem poenae, sed quod magis expedit religioni, et ministeriis ejus ; ideoque ea notitia ordinarie sufficit ad ejectionem, quae sufficit ad prudenter judicandum hanc personam non esse aptam huic instituto, vel religionem non posse illi secure confidere sua ministeria. Denique etiam quoad ordinem et modum procedendi in hujusmodi judicio, cst magna differentia inter has duas causas et poenas; quia in poena judiciali ferenda, licet non oporteat rigorose servare jus canonicum judiciale quoad omnia accidentalia, tamen servarc oportet ea quae sunt de snbstantia publici judicii, aliquo ex modis in discursu capitis duodecimi declaratis. In posteriori vero poena hoc necessarium non est, sed sufficit moralis diligentia, quae arbitrio prudentis Praelati adhibenda est, servatis legibus justitiae et charitatis ; sicut in faciendo vel dissolvendo aliquogravi contractu adhiberi solet.

12. Ad secundam querelam in fine ejusdem n. 6. — Per haec satisfactum est priori querelae. Altera vero, quae subjungitur, potius ostendit suavitatem et maturitatem quam in his rebus servat Societas. Nam regulariter hujusmodi causae, si quae sunt, per immediatos Superiores, si sint de rebus communibus et ordinariis ; vel per Provinciales, si sunt graviores, terminari possunt. Quando autem res est gravior, et in universum, quando aliquis post vota emissa dimittendus est, ultima resolutio generali Praeposito reservata est, non in gravamen, sed potius in favorem subditorum, ut nimirum cum majori consilio, atque adeo cum majori difficultate talis poena vel tale remedium applicetur. Neque per hoc privantur subditi omni auxilio ad suam defensionem, non solum perlitteras, recurrendo ad Generalem, quod minus commodum videri potest, sed coram proximioribus Praelatis pro se respondendo, et omnes causas excusaltionis allegando, vel (quod efficacius esse solet) emendationem offerendo.Nam si Provincialis, verbi gratia, perseipsum esset totum negotium absoluturus, per hoc censeretur satisfactum juri subditi ; ergo etiamsi totum negotium, quoad resolutionem, ad supremum Prelatum deferendum sit, remedium illud sufficit ex parte subditi, cum de re tota habiturus sit Pralatus integram notitiam, prius quam sententiam suam proferat, quemadmodum etiam in instructione citata, in fine num. 10, de dimittendis, late declaratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13