Caput 14
Caput 14
Utrum regula societatis ad ejus convenientem gubernationem et religiosam directionem apta et sufficiens sit.
CAPUT XIV. UTRUM REGULA SOCIETATIS AD EJUS CONVENIENTEM GUBERNATIONEM ET RELIGIOSAM DIRECTIONEM APTA ET SUFFICIENS SIT.
1. Ratio praesentis capitis.— Quoniam humanum regimen bene institutum, praeter naturalem et divinam legem, aliquam etiam re- gulam, et quasi normam sibi propriam et accommodatam requirit, ideo in fine hujus libri pauca de Societatis regula addenda censui ; nam, licet in superioribus fere totam vivendi rationem Societatis, et consequenter Constitutiones ejus explicuerimus, hic tamen oportet summatim universas Societatis regulas, carumque methodum ac rationem proponere, et omnes vulgares objectiones commemorare, ut si jam ilis satisfactum fuerit, loca prae manibus habeantur, vel si quid residuum fuerit, addatur.
2. Regula, et statutum quomodo in aldis veligionibus usurpentur. — Quomodo in WSocietatc. — Diximus autem in superioribus, tract. 8, c. l, solere in multis religionibus frequenter distingui regnlam a Constitutionibus vel statutis; nam regulam vocant, qua a primo fundatore orta est, ut regula Augustini, Benedicti, Francisci, vel quae a fundatore alicujus religionis sumpta est ab alio antiquiore, ut fundamentum reiigionis suae, sicut est regula Augustini in religione Praedicatorum, vel sancti Benedicti in religione sancti Bernardi, et multi putant ita se habere regulam sancti Basilii ad ordinem Carmelitarum. Lonstitutiones autem dicuntur, qua a posterioribus Capitulis aut Praelatis additae sunt. Societas vero nullam antiquam regulam assumpsit, quam profiteretur, sed a suo fundatore babuit Constitutiones a Sede Apostolica approbatas per modum propriae regulae (quanquam fere omnia in eis inveniantur ex usu antiquornm Patrum, et aliarum religionum,, unde potius dicere possumus Constitutiones Societatis esse regulam ejus, nam illas babuit a suofundatore tanquam propriam vivendi normam, cui conformari debent omnia alia statuta, vel ordinationes, si quae fuerint; imo in illis virtute continentur. Praeter Constitutiones vero, sunt multae aliae ordinationes in Societate, quae generali nomine recularum comprehenduntur. Quod si velimus cum proportione applicare distinctionem illam de regula et Constitutionibus, possumus in praesenti dicere, regulam Societatis esse compendiariam illam rationem et summam tolius instituti, quae in Bullis Pontificiis 1 Paul II et 1 Julii HT, continetur, nam finem et substantialia media Societatis complectuntur, et ita ipsa Bulla appellatur ibi: Que ad cegule hujus nostra observationem faciunt ; reliquas vero leges omnes nomine statutorum ault Constitutionum comprehendi.
3. Capita quindecim regule, seu iustituli Societatis. — Regula ergo hoc modo accepta quantum ex citatis Indultis colligitur, haec capita continet. Primum, finem Societatis esse propriae perfectioni, et proximorum saluti incumbere. Secundum, in Societate varios esse debere personarum gradus, ut unusquisque possit juxta gratiam a Spiritu Sancto sibi subministratam ad praedictum finem cooperari. Tertium, unum esse debere in Societate Praepositum generalem, ad quem pertineat hos gradus et officia, ac ministeria omnia distribuere, et universam Societatem regere. Quartum, hanc religionem totam speciali ae proprio modo sub obedientia Pontificis militare, et ideo speciali voto obedientiae illi consecrari et astringi. Quintum, ut professi Societatis solemne votum paupertatis, castitatis et obedientiae emittant. Sextum, ut nominatim commendatam habeant puerorum ac rudium in Christiana doctrina instructionem. Septimum, ut Societas professa non tantum in particulari, sed etiam in communi paupertatem profiteatur et observet. Octavum, ut Societas habere possit collegia quae proprios habeant reditus ad scholares Societatis alendos ; quorum collegiorum et studentium gubernatio, et bonorum collegiorum administratio ad Societatem professam pertinet, ita tamen ut in suum emolumentum bona dictorum collegiorum convertere non possit. Nonum, ut scholares Societatis post sufficientem probationem in Societatem admittantur per vota substantialia religionis, juxta Constitutiones Societatis emissa, id est, non solemnia, sed simplicia, ita ut in potestate Societatis maneat sic admissos liberos dimittere, si expediens fuerit. Decimum, ut Societas coadjutores spirituales et temporales admittere possit per vota etiam simplicia, juxta Constitutiones Societatis emittenda. Undecimum, ut in Societate sint Congregationes generales, ad quas perpetuas Constitutiones condere, declarare et mutare, et res graviores transigere pertineat. Duodecimum, ut Praepositus generalis per electionem generalis Congregationis creetur ; quoad reliqua vero omnia, et provisionem omnium inferiorum Praelatorum, potestas sit penes ipsum Generalem. Decimum tertium, ut socii etiam professi non teneantur communiter vel in choro officium canonicum canere aut recitare, sed tantum privatim, si in sacris ordinati sunt. Decimum quartum, ut in exteriori modo vivendi, in vestitu scilicet, victu, etc., consuetudinem honestorum ac pauperum sacerdotum retineant. Decimum quintum, ut ad solemnem professionem non recipiantur, nisi post diuturnas et diligentissimas probationes, per quas vita et doctrina admittendorum explorata fuerit. Haec est summa inslituti, et quasi regula Societatis, quae expresse quoad haec omnia capita in dictis Indultis Summis Pontificibus proposita fuit, et ab eisdem confirmata, et postea a Gregorio XIIT, XIV, et Paulo V, in suis Constitutionibus exactissime declarata, approbata et defensa. De singulis etiam a nobis est in superioribus disputatum ; ita ut quoad hanc partem nihil in praesentiarum addendum supersit.
4. Constitutiones Societatis, post allatam vegulan ,obtinent primum locum.—Harum confirmatio.— Nomine Constitutionum veniunt Eaanen et declarationes.— Post hane regulam, inter leges seu Societatis statuta primum locum obtinent Constitutiones, quas summo consHio, et non sine maguo Dei lumine diuturnis orationibus impetrato, B. P. N. Ignatius edidit, ut in vita ejus, lib. 4, cap. 2, Petrus Ribadeneira non minus eleganter quam fideliter refert, qui etiam addit, eam fuisse sanct viri modestiam, ut noluerit Constitutiones, a se editas, ratas esse ac firmas, donec eas Societas universa suo etiam judicio comprobaret. Quod factum est in prima Congregatione generali post ejusdem Beati Ignatii felicem mortem, can. £4, his verbis : Constitutiones firmaee ac ratee habende, et etiam observande sunt, prout in exemplari originalài Patris nostri Ignatii habentur. Circa quae verba adverto, in volumine Constitutionum in rigore distingui Constitutiones ab Examine, et a declarationibus Constitutionum. In hoc autem canone intelligo Constitutionum nomine omnia illa comprehendi; quia Examen, licet extra decem partes Constitutionum numeretur, quia non tam ad religiosorum regimen quam ad cognitionem de recipiendis comparandam ordinatur, re tamen vera Constitutiones continet aeque immobiles, et ad bonum Societatis regimen aeque necessarias, et eodem modo obligantes Praelatos vel Officiales Societatis, quatenus per eos illud esamen mandandum est executoni. Declarationes etiam (ut in principio earum, et 6 p., cap. 1, litter. A, dicitur) ejusdem auctoritatis sunt cum Constitutionibus, solumquc ad majorem claritatem et explicationem aliquarum rerum particularium illo modo positae sunt. Denique illa tria eumdem habent auctorem Ignatium; ideo aeque rata ac firma declarantur in praedicto canone. Et ita etiam intelligenda censeo multa loca Constitutionum et Bullarum Apostolicarum, in quibus Constitutionum observantia commendatur, vel aliquid secundum Constitutiones agendum dicitur ; semper enim Constitutionum nomine illa omnia comprehenduntur, quia revera talia sunt. Sic etiam intelligo secundum canonem tertiae Congregationis, ubi Societas satis declaravit quanta reverentia has Constitutiones prosequeretur, cum sic statuit : Nullo modo expungendae sunt Constituliones, quee ratione temporwn vel alias ob causas in prami non sunt, sed potuus oportet ut inviolate permaneant, ut quales a sancte memorie leverend. Patre nostro Tgnatio acceptee sint, tales omnino ad posteros transmittantur. Et quia Beatusgnatius in vulgari hispana lingua Constitutiones conscripserat (quorum exemplar apud nos habemus), in latinam ac communem linguam verti necessarium fuit ; id tamen non solum summa diligentia factum est, sed etiam in duabus Congregationibus generalibus, tertia et quarta, iterum atque iterum recognita versio est, emendata et approbata, ut ex canon. 3 Congregationis quartae constat.
5. Dicte Constitutiones cere sunt regulae Societatis. —Ex his ergo colligimus proprie et in rigore totum hunc Constitutionum librum esse regulam Societatis, quam Pontifices approbarunt et confirmarunt sub nomine Constitutionum, ut videre licet in dictis Indultis Pauli III et Julii III, et in Constitutione Quanto fructuosius,et A scendente Domino, GregoriiXlHl. Continent autem hae Constitutiones, si attente legantur, omnia quae ad perfectum regimen hujus religionis per proprias Constitutiones tradi poterant. Dico autem per proprias Constituliones; hae namque sunt quae ad res immutabiles pertinent, et universaliter observari debent, ut in prooemio earum declaratur, ideoque non oportet ut ad particularia nimium descendant; tamen in suo ordine et generalitate plenam et perfectam providentiam cum magna brevitate et summa perspicuitate ac mirabili methodo conjunctam habent.
6. Constitutionum distributio. — Quid in Haamine tractetur. — Imprimis enim omni religioni necessarium est in delectu recipiendorum summam curam ac diligentiam adhibere ; quia nisi ingenium et conditio personae ad religionem et ad tale institutum religiosum accommodata sit, crescet quidem re- ligiosorum multitudo , multum autem ejus splendor et perfectio minuetur; et ideo sancti Patres hanc curam plurimum commendant, ut constat ex Basilio, regul. 1f, ex fusioribus; Cassian., lib. 4 de Institut. renunc. ; Bonaventur., quaest. 9 et 10, super regulam. Quos Patres imitatus noster Ignatius, primum membrum seu praambulum suarum Constitutionum esse voluit, examen recipiendorum, in quo accuratissime hanc diligentiam praescribit juxta modum huic instituto accommodatum. Et in1 p. Constitutionum, qua in eorum admissione servanda sunt, statuit. Quoniam vero non solum in recipiendo, sed in retinendo et conservando magna cautela et prudentia necessaria est, et quia dimissio admissioni contraria est, ideo statim in 2 p. Constitutionum, de his quae observanda sunt in dimittendis illis, qui Societati non inserviunt, vel utiles futuri non sperantur, copiose disponit. In reliquis vero partibus Constitutionum, singulis membris hujus corporis sapientissime providet. Et quidem in tertia docet modum regendi et promovendi eos, qui in probatione versantur, sub quibus tam novitios, quam religiosos scholares complectitur ; imo cum vita religiosa, fere omnibus eodem modo communis et ejusdem rationis sit, in illa parte generatim statuit de his quae ad regimen propriarum personarum Societatis, tam in spiritu, quam in corpore, pertinent; quarta vero ea continet quae ad profectum in litteris, et in universum ad studia Societatis necessaria sunt. In quinta et sexta traduntur varii modi, quibus religiosi corpori Societatis per religiosa vota seu professionem uniuntur, et quae unusquisque in suo gradu jam constitutus servare debet, et praesertim in sexta, perfectio votorum Societatis, et regularis observantia quae ab his religiosis postulatur, dum vivunt, et pietas, quae circa illos jam defunctos exercenda est, accurate declaratur. Septima pars de ministeriis erga proximos disserit. Et quia occasione talium ministeriorum non potest Societas non esse per varias mundi partes dispersa,ideo in 8 p. summa providentia praescripsit S. Tgnatius modum quo membra hujus corporis, et inter se, et cum suo capite, unionem essent servatura ; nihil enim ad illius conservationem, et in suis ministeriis efficaciam magis necessarium excogitari poterat. Nona pars tota est de ipso capite,'seu Generali Societatis ; in ultima vero, generalia consilia traduntur, quae ad totius corporis conservationem et augmentum plu- rimum conferre possunt, et ita nihil videtur relictum, quod ad hujus religionis regimen, juxta suum peculiarem finem, et institutum, conferre posse videatur.
7. Contenta in his Constitutionibus consonant antigvitati. —In his autem Constitutionibus, ut n. 2 dixi, fere omnia inveniuntur, ex usu antiquorum Patrum, et aliarum religionum desumpta, et licet aliqua nova visa fuerint, secundum mores et consuetudines jam receptas in commmuni statu regularium, revera sunt antiquitati consentanea, et praesertim vitae et religioni quam ipsi Apostoli et eorum coadjutores professi sunt, ut latissime ostensum est, per totum hunc tractatum explicando singula puncta paulo antea, in num. 3, proposita, in regula compendiaria (ut sic dicam) Societatis, et a n. 9, ad brevem summam redigemus.
8. Quia vero Constitutionum 'omnium observantia, praxis et comprehensio non pertinet ad singulos de Societate, sed ad eos quibus regimen illius commissum est, ad eos maxime pertinet integrum illorum volumen diligenter evolvere, et prae manibus habere, ut cum oportuerit, vel ad earum executionem, vel ad earum rationem reddendam parati sint; pro aliis vero omnibus simplicibus religiosis, summarium breve Constitutionum extractum est, quod nomine etiam regularum ceneralium appellari solet, quia in eo generalia capita perfectionis ab omnibus hujus instituti professoribus servanda proponuntur. Solet autem regula religiosa primvm proponere finem talis status, et deiude media, quae tres vel quatuor partes habere possunt, juxta doctrinam D. Thom. 2. 2, q. 186, art. 9, juncto Quodlib. 1, art. 2, scilicet, consilia pura, ordinationes simplices, et praecepta propria; in illo ergo summario, imo (ut in superioribus dictum est) in omnibus ejus regulis, nulla sunt propria et rigorosa praecepta, praeter pauca quae in Constitutionibus, vel in generali aliqua Congregatione habentur, quae sunt de rebus valde universalibus, et quae raro occurrunt, ideoque in ordinaria regula non ponuntur.
9. Percurruntur regule summarii. — Tria puncta circa ordinariun modum vivendi eaterius quem vegula praescribit. — Primun punctum de habitu Societatis. — Secundum, de moderamine austeritatum. — Terliwn, de clausura. — Primo ergo in dicto Compendio, sive summa- rio, post praeambulum de necessitate et ratione condendi regulam et Constilutiones, in 2 S finis Societatis proponitur, qui satis a nobis libro primo, cap. 2, declaratus est, et de cujus perfectione nulla est, nec esse potest controversia. In 3 vero et 4 S, statim proponitur generalis ratio et modus vivendi in exterioribus, ubi tria tanguntur. Unum, de habitu communi clericorum, aliud de moderatione in austeritate vitae quoad corporales poenitentias, non praescribendo illas in regula scripta, sed per regulam vivam, id est, Superiorem. Tertium punctum ibi insinuatum est de modo clausura Societatis; non est enim instituta haec religio ad vivendi modum omnino a consortio hominum sejunctum, nec ut religiosi intra claustra semper degant, sed ut huc illucque suis temporibus discurrant, et inter proximos ad illos lucrandos versentur; circa quae triplex disputatio principalis occurrebat. Prima, de habitu Societatis, quam libro primo, c. 5, expedivimus, cujus rei summa est, quam Basilius in regulis brevioribus, ad interrogationem 210, tradit; erat enim interrogatio : Quis est ille qui traditus est ab Apostolo halitus ornatus ? Responsio vero est: Nempe usus ad propositum cujusque finem accommodatur, cum decoro ac dignitate, habita ralione temporis, loci, persone, utilitatisque. Quare, licet idem Basilius, reg. 22, ex fusioribus, Benedictus, Franciscus, aliique Patres, in suis regulis, proprio unusquisque modo religiosum habitum requirant, non sunt contrarii, nec inter se, nec nobis, quia unusquis que juxta finem a se propositum locutus est. Secunda, de exteriori ratione, ac modo tractandi corpus in victu, somno, aliisque austeritatibus et poenitentiis, quam ex professo tractavi eodem libro primo, cap. nono, nuncque illam reduco ad eamdem regulam, ut tractatio haec corporis sit fini rehgionis accommodata, quam etiam significavit Basilius, serm. 1de Instit. monachor., col. 4, dicens: Ut negue corpus deliciis defluat, nec maceraLione simia atteratur, nec aut variis perturbationibus reddatur obnoaium, neque, si efficiatur morbosus, Dei mandata (religionis leges et instituta interpretor) erequi non possit. Et satis ad rem nostram accommodate in responsione ad interrogationem 196, ex brevioribus, quae fuerat : Quomodo manducat quis et bibit ad gloriam Dei, et respondet inter alia: Qui non tanquam centris mancipium propter coluplatem manducat, sed tanguam operarius Dei, ut in operibus iis, quee sunt eg mandato Christi, exequendis , esse firmior possit ; similiaque multa habet in regula 19, ex fusioribus. Tertia disputatio erat de clausura tam commendata religiosis, quae nulla vel minima in hac regula praescribitur; sed de hac re dicemus statim circa alias regulas in fine num. 12.
10. Quid in cateris summarii regulis prescribatur. — Postea vero in eadem summa Constitutionum a 8 5 ad 8, de usu Sacramentorum in Societatis ingressu et progressn servando, statuitur. Deiuceps usque ad S 19 egregia consilia traduntur ad quaerendam perfectionem, tam in perfecta seculi renuntiatione, quam in abnegatione sui, tum externa, tum maxime interna, et praeterea in solidarum virtutum acquisitione et exercitio, praesertim charitatis et humilitatis. Et in 14 notari potest remedium curandi superbiam, et alia similia vitia, adhibitis contrariis, in usu et exercitio actionum, quod est Basilii, in regula 35, ex eisdem, et regula 289, ex brevioribus; specialiter vero in S 20 stabilitas, non solum in ipso statu religioso, sed etiam in eo gradu ejus, in quo unusquisque a Superioribus constituitur, commendatur. Ad haec spiritualium rerum et exercitiorum cura S 20et 22 praescribitur. Ac deinceps de perfectione votorum usque ad S 42 tractatur, et praecipue circa obedientiam insistitur, tam in operibus humilioribus quam altioribus; et non solum in rebus agendis, sed etiam ir poenis pro defectibus sustinendis. In particulari vero prohibetur scriptio vel receptio litterarum, nisi per manus Superioris !. Quod etiam Augustinus in sua regula statuit, c. 4. Et cum Superioribus claritas, et totius animae ac conscientiae manifestatio sub debito religiosae regulae constituitur, tanquam huic instituto maxime necessaria, ut supra, in cap. 6, visum est. Denique de unione fraterna, et aliis, quae ad mutuam charitatem, et ad perfectionem juvare possunt, usque ad finem illius summarii statuitur. In quibus nihil occurrit quod difficultatem habeat, vel novam explicationem requirat.
11. Interest inter has regulas et summarium atque speciales. —Praeter haec omnia, sunt in Socielate aliae regulae, quae communes dicuntur, non tam ex objecto, ut praecedentes, quam ex subjecto, seu ex parte personarum pro quibus feruntur. Pro omnibus enim re- ligiosis Societatis constituuntur, in quo differunt a regulis specialium officiorum, de quibus statim, licet utrarumque nullus Superior infra Generalem auctor esse possit, ut in prima Congregatione, decreto 143, habetur. Sed in hoc conveniunt cumregulis generalibus, seu summario Constitutionum, quia etiam illud ad omnes pertinet; tamen in materia circa quagn, videtur esse diversitas; nam Constitutiones hactenus insinuatae circa generalia quaedam principia perfectionis versantur, et ea consilia tradunt, quae substantiam (ut ita dicam) internae et externae perfectionis attingunt; in regulis autem communibus, quae exterius observanda sunt, et ad communis vita ordinem et convenientem dispositionem pertinent, in particulari statuuntur.
12. Earum distributio quadripartita. — Videntur autem in quatuor praecipuas partes dividi. Nam primum ordinantur ea quae speciant ad observantiam spiritualium exercitiorum et divini cultus, quae in omni religione primum locum habere debent, et consonant illis regulis quae tradit Basilius, regul. 37, ex fusioribus. Deinde a regula 5, quae ad exteriorem decentiam, temperantiam, pauperiatem, obedientiam, unionem animorum , et alias religiosas virtutes, et particulares circumstantias circa illas observandas, prudentissime et accuratissime disponuntur. Docetur enim quomodo unusquisque, in toto ordine vilee, et circa seipsum, et circa Superiores, et circa fratres suos, se gerere debeat; legatur Basilii epist. ad Canonicam; ibi enim multae ex illis regulis reperientur, praecipue non ingrediendi cubiculum alterius, nec se ingerendi aliorum officiis vel ministeriis, sine Superioris ordinatione; legatur etiam regula ejusdem Basilii 50, 52, 53, et c. 41, ex fusius disputatis, ubi modum fere eumdem dependendi in omnibus a Superioribus tradit. Postea vero, a regula 36, traduntur ea quae circa proximorum conversationem et ministeria servanda sunt, et omnia ad hoc revocantur, ut ex voluntate et arbitrio Superiorum, ea tantum negotia suscipiantur, quae ad spiritualem proximorum fructum et aedificationem, sine perturbatione vel detrimento spiritualium bonorum religionis expediri possunt. Quibus etiam consonant quae tradit Basilius, regula 312 et 313, ex brevioribus; ac denique a regula 43, de modo egrediendi domo disponitur, ubi religiosa clausura in sua perfectione juxta finem instituti observanda proponitur. Ut enim dixit Basilius, regula 311, ex brevioribus, religiosa clausura non in hoc posita est, ut nunquam ex cella vel domo religiosus egrediatur, sed ut non sine fructu, nec cum periculo morali, nec sine facultate
Praelati ; et haec tria sunt quae in illis regulis intenduntur ac praecaventur, quantum in generali necessarium est; in particularibus enim regulis de Sacerdotibus, si quid amplius necessarium est, non omittitur, ut videbimus.
13. Brecis egcursio per regulas speciales cujusque officii.— Regula Superiorum.— Ministri, Consultorum, et Admonitoris. — Magistri novitiorum et Prefecti spiritualis. — ProcuraLoris. — Scholasticorum, Sacerdotlum, etc. — Praeter has ergo generales et communes regulas, sunt in Socieiate pro singulis ministeriüs seu officiis, propriae ac peculiares regulae digestae, quod non esse novum, ex illis verbis Basilii intelligimus, in regul. 147, ex brevioribus: Unusquisque in munere suo regulum propriam conservet. Neque id onerosum aut grave censeri debet, sed utilissimum, ut unusquisque magna luce et claritate procedat, sciatque quomodo muneri suo satisfacere debeat. Regulae igitur Praepositi generalis sunt Constitutiones ipsae, et totum institutum, ideoque pro illo peculiares regulae non traduntur; dantur vero Provincialibus, et omnibus inferioribus Praelatis, de quibus in superioribus satis dictum est; et quia illi etiam consilio et auxilio indigent, et admonitione, pro Ministro etiam, Consultoribus, et Admonitore propriae traduntur regulae; pro quibus videri potest regula 48 et 54, ex fusius disputatis a Basilio. Item dantur pro Magistris novitiorum, et Pravfectis spiritualibus, quorum munus quam sit grave, et religioni necessarium, satis indicavit Basilius, serm. de Abdicatione rerum, dicens : Sumna vigilantia, acerrimaque animi circumspectione operam dato. ut aliquem tibi virum invenias, quein in omnibus deinceps delectae tibi vite studiis certissimum ducem sequare, qui rectum iter ad Deumn volentibus pergere, sciat demonstrare; cujus virtutes et proprietates deinceps late describit. Et quamvis haec possint ad Superiorem, seu Praelatum religionis adaptari, tamen cum ipse non semper possit per seipsum omnibus providere. sicut in administratione rerum temporalium ministris utitur, ita in spiritualium rerum cura illis uti necesse est, pro novitiis quidem proprio illorum Magistro, pro aliis jam provectioribus praefectis spiritualibus, qui propriis regulis unicuique statui accommodatis utantur. Sic etiam Procurator, qui in temporali administratione instrumentum potissimum Praelati est, suas proprias habet regulas, quarum necessitas quanta sit, satis declarant verba Basilii, reg. 35, ex fusioribus, ubi attingens hoc munus, ait : Quam cero difficile sit cirum aliquem uancisci, qui Christi nomen non aliguo gacto dedecoret , et cum foris sit, cum dis qui communis vitee consuetudinem tenent , ita congredi sciat , ut cum sua ipsius professione congressio illa aliqua ea parte non discrepet, id me tacente etiam vos intelligitis. Sic etiam de caeteris ministeriis, et officiis intelligendum est, tam in temporalibus ministeriis quam in litterariis, ut Scholasticorum, quam etiam in spiritualibus erga proximos, ut Sacerdotum et concionatorum, etc.. de quibus hic in particulari dicere non est necessarium, quia nullam specialem doctrinara requirunt, et quae notatu digna sunt, in superioribus et in locis suis opportunius non sunt praetermissa.
14. Sola Congregatio Generalis haec condeve calet et mutare. — Ultra haec, adduntur dccreta seu canones Congregationum generalium; quamvis enim hic modus Concilii rarius in Societate quam in aliis religionibus congregetur, quia cum habeat Generalem perpetuum, et omnia quae ad institutum pertinent, plenissime disposita et digesta sint , raro occurrit necessitas faciendi totius religionis convocationem, quae sine aliis magnis incommodis non fit, quamvis (inquam) hoc ita sit, nihilominus aliquando fieri necesse est. Quando ergo fit, auctoritatem habet condendi decreta et leges perpetuas, et declarandi Constitutiones, vel etiam mutandi, si necesse sit, juxta Bullam primam Pauli Ill et aliam Julii IIT. Ordinarie vero talia decreta sunt ad declaranda dubia emergentia, vel ad aliquid addendum, quod justa temporum varietatem, vel novam observationem , seu experientiam rerum, necessarium aut conveniens videtur, neque ad hunc locum spectat plura de hujusmodi decretis dicere. l'ossunt autem Generales suas ordinationes condere , quae non exspirant per mortem eorum, donec revocentur, ut ex declaratione quartae Congregationis, decreto 19, constat, in qua participant perpetuitatem legum. Nihilominus in hoc differunt a decretis Congregationum generalium, quod posterior Generalis potest ordinationem sui antecessoris revocare, non tamen potest ullus Generalis canones vel decreta Congregationum generalium abrogare, quia Congregatio est illi superior, et in hoc sensu dicitur in dicta Bulla Juli III, esse proprium generalis Congregationis Constitutiones condere vel mutare.
15. Utraque tamen potest Praepositus declarare efficaciter. — Et in eodem sensu intelligo, esse dictum in Congregatione quarta generali, can. 21, Praepositum generalem potestate sua ordinaria posse Constitutiones declarare, ejus tamen declarationem non habere vim legis universalis, sed tantum valere ad praxim bonae gubernationis, quia sicut Congregationis generalis est leges condere, ita et hoc modo declarare ; nomen enim legis interpretor esse ibi stricte sumptum, sicut nomen Constitutionis, pro statuto immutabili, nisi ex potestate totius religionis et gravissima causa; sic enim non potest declaratio Generalis habere vim legis, atque haec interpretatio constat ex septima Congregatione, decr. 16. Nihilominus iamen , sicut potest declarare, ita potest ordinare ut sua deciaratio in prasi et gubernatione servetur, quamdiu aliqua Congregatio generalis aliud non declaraverit; alioqui ejus declaratio non haberet majorem efficaciam quam data ab homine litterato, quod dici non potest, quia, sicut in aliis materiis habet potestatem praecipiendi seu ordinandi, ita etiam in hac. Talis autem ordinatio non cessat ipso facto per mortem Generalis, juxta decretum 3 ejusdem quartae Congregationis, et decretum 72 Congregationis septimae, quod universale est. Atque haec attigisse de regulis Societatis sit satis.
16. Probatur ex sufficientia omnigena ipsius regule. — Deinde ex auctoritate conditoris, et Pontificum confir mautium. — Ex quibus omnibus (ut quaestioni praepositae directe respondeamus) satis constat Societatem, optimis et sufficientibus regulis institutam et munitam esse, ideoque ex hac parte nihil amplius ad ejus convenientem gubernationem, optimamque religiosorum institutionem desiderari posse. Nam, si personas spectemus, omnibus gradibus et ordinibus provisum est; si virtutes, nulla praetermissa est tali religioso statui accommodata, quae suis peculiaribus legibus et documentis non fuerit communita ; si offi- cia, singulorum est ratio habita, et generatim erga Deum, erga Praeletos, erga seipsos, erga proximos, tum domesticos, tum etiam externos, debita officia praescripta sunt; et speciatim pro singulis ministeriis et sollicitudinibus religionis peculiariter directiones stabilitae sunt. Quod si in legibus et regulis auctoritas postuletur, habent profecto regulae Societatis maximam. Nam imprimis pie credimus non defuisse Societati speciale illud auxilium, quod Deus fundatoribus religionum dare solet in suis regulis condendis, ut de Sancto Benedicto ait Bernardus, in Evangelio : Ecce nos reliquimus omnia, et de ipso Bernardo refertur in ejus vita, lib. 1, c. S, et de Sancto Francisco in ejus historiis, estque moraliter necessarium ; quia non valet humanum ingenium suis viribus assequi omnia substantialia, et convenientia media, ad finem adeo supernaturalem et perfectum. Hoc ergo pie etiam credimus de regulis Societatis , saltem prout continent bases et substantialia media hujus instituti ; unde supra etiam lib. 1, cap. 4, de Constitutionibus, quae sunt caeterarum regularum fundamentum, ostensum est quam grave habeant ab auctore suo, et a modo quo illas edidit, prudentiae et sanctitatis testimonium; cui accessit quinque Congregationum generalium approbatio, proferens et ostendens totius Societatis consensum, plurium jam annorum usu et experientia confirmatum; et quod majus omnibus est, Apostolica Sedes suprema sua auctoritate illas consignavit, multis doctissimis atque sanctissimis Pontificibus fere in unam eamdemque sententiam concurrentibus, Paulo IIT, Julio III et Pio V, Gregorio XIII et Gregorio XIV, Paulo V, quam in suis diplomatibus gravissimis verbis testatam reliquerunt. Reliquae vero regulae seu ordinationes, quas in Societate diximus esse in usu, vel ab eisdem Congregationibus et Constitutionibus fidem habent, vel certe a Praepositis generalibus, qui post fundatorem S. Ignatium, quatuor tantum, cum haec scribimus, in Societate numerantur, Jacobus Laynez, Franciscus Borgia, Everardus Mercurianus, Claudius Aquaviva, omnes vita, doctrina et aliis naturae dotibus satis illustres, prudentiaque, ac rectitudine gubernandi insignes, et tam in condendis quam in cognoscendis ac stabiliendis regulis magnorum virorum consilio semper usi sunt ; ergo ex parte regularum et instituti, est sine dubio in Societate sufficiens instructio, et ad regendum aptissima; solum a Domino efflagitanda est ex parte Praelatorum vigilantia et charitas, ex parte vero subditorum humilitas et obedientia, ut religio haec cum divinae gratiae auxilio, optatum finem consequatur.
17. Exhortatio ad hanc regulam. — Atque ex his omnibus (ut opinor), non solum satisfactum est omnibus communibus objectionibus quae communiter contra institutum ejus fieri solent, sed etiam omnium praecipuarum ac propriarum rerum hujus religionis ratio reddita est; unde merito concludere, ac religiosos nostros graviter admonere possumus, ut hanc regulam ac vivendi institutionem immutatam illabatamque retineant; quod profecto sine eodem spiritu, et speciali gratiae auxilio, quo ipsa fuit condita, diu fieri non poterit ; quia in hujusmodi rebus non minor, imo quodammodo major gratia necessaria est ad earum conservationem, quam ad inchoationem. Non deerit autem divina gratia, si non desit integra ejusdem regula observantia, quam omnibus hominum statibus, quibus speciali providentia Dei propria vivendi norma tradita est, commendatam intelligimus in illis verbis Deut. 5: Hoeec est via, ambulate in illa, et non declinetis neque ad deateram, neque ad sinistram.
18. Dehortatio a mutatione illuus. — Quapropter suspecti nobis esse debent omnes, qui mutationem aliquam in praecipuis rebus hujus instituti introducere voluerint, etiamsi sub specie et nomine ejusdem Societatis, id se intendere profiteantur ; non enim moventur eo spiritu quo Societas ipsa condita fuit, sed nescio quo alio pereerino, et fortasse non est nisi ambitionis spiritus, qui omnia semper interturbare conatur. Quibus respondere possumus quod Bernardus, in Apologia ad Gullielmum Abbatem, religiosis a sua prima institutione deficientibus objicit : Sic Macharius cizit ? sic Basilius docuit ? sic Antonius instituit ? sic Patres in Agypto conversati sunt? sic denique sancti Odo, Majolus, Odilo, Hugo, quos se sui utique ordinis principes et preeceptores habere gloriantur, aut tenuerunt, aut teneri censuerunt ? Res itaque tanta auctoritate et consideratione stabilitae, et tam diuturna experientia confirmatae, non facile mutandae sunt, donec plurium annorum contraria experientia doceat, ex aliqua illarum majora sequi incommoda ; quod de nulla Constitutione praecipua hujus instituti, cum minima specie veritatis affirmari potest. Resistendum ergo est totis conatibus hujusmodi inquieto spiritui ; quod si qui fuerint ejusdem Socie- tatis ingrati filii, quibus haec mutatio in desiderio est, aut monendi sunt ut mutent affectum suum, et spiritu humilitatis et obedientiae cum divina gratia induantur; statim enim inordinatus ille affectus per se cadet; aut si huic instituto accommodari nolunt, aut non posse causantur, melius est ut ipsi de Societate mutentur, quam ut propter paucorum affectum tota Societas tam grave malum patiatur.
On this page