Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER UNDECIMUS DE IIS QUI RELIGIOSUM STATUM A SOCTETATE MUTANT.

Varii modi hujus mutationis alio remittuntur. — Que mutatio hoc in libro tractanda. — Duplex mnutatio status religiosi potest in Societate contingere : unus est, quando persona ita mutatur, ut ex religioso fiat non religiosus ; alter est, quando perseverante religioso statu mutatur vivendi modus. Hic posterior modus communis est Sccietati cum aliis religionibus. Prior vero est proprius ejus, locumque habet, non in religiosis professis, sed in caeteris gradibus, qui per vota simplicia constituuntur, ut supra, lib. 3, cap. 9, visum est. De priori ergo modo mutationis nihil nobis superest dicendum, quia in superioribus satis ex positae sunt causae ob quas in Societate haec libertas et facultas retinetur, et quomodo, et quo ordine, et quibaus ex causis illa utendum est, et quem effectum habeat circa personam ejectam, nam relinquit illam liberam religicnis vinculo, et votis. Quare nihil etiam dicendum superest de obligationibus talis personae, post factam mutationem , quia cum religiosa non sit, nullas obligationes habet quae ad praesentem considerationem pertineant, per se loquendo ; per accidens vero habere poterit, quia si forte ante ingressum in Societate voto aliquo tenebatur, id plane post dimissionem reviviscet, nisi ejus materia jam eessaverit, aut lapsu temporis transierit obligatio ; qua de re extat decretum 132 primae Congregationis generalis, et canon 22 ejusdem. An vero maneat tutus in conscientia, qui dedita opera male vixit, ut liber dimitteretur, in superioribus, libro 3, etiam declaratum est. Quapropter de his qui de Societate dimittuntur, nihil nobis dicendum superest. Alter modus mutationis varios habet modos et gradus, de quibus satis diximus supra, in tract. 8, libro 3, ex quibus multi vel nihil habent speciale in Societate, vel in ea locum non habent. Unus modus est involuntarius et injuriosus religioni, sciiicet per fugam vel apostasiam religiosi; et de hoc videnda sunt dicta in citato loco de religione in communi, quia si quid in hoc ha- bet proprium Societas, ibi declaratum est, et in superioribus etiam est dictum hunc modum habere locum in omnibus gradibus Societatis, etiam in his qui votis simplicibus incorporati sunt, et easdem poenas incurrere, etc. Alia mutatio est, vel ad Episcopatum, vel ad beneficium seculare, vel ad habitationem perpetuam extra obedientiam religionis; et hae mutationes non habent locum in Societate secundum regulam ejus ; unde vel nunquam, vel rarissime fiunt; si autem ex speciali dispensatione fiant, sequuntur naturam religiosi status, juxta dicta in superioribus. Idemque fere est de mutatione per transitum ad alias rcligiones ; et si quid habet speciale, supra in communi doctrina tactum est , et ex dicendis hic accipi poterit; quare in his mutationibus immorari non est necesse. Est ergo alia mutatio per dimissionem seu ejectionem ab ipsa religione, per potestatem seu jurisdictionem ejus, quae solum contingit in professis, nam alii solent liberi dimitti, ut dictum est. Si autem aliquando dimittantur ligati, eamdem proportionem servabunt ; et ideo de sola dimissione professorum superest nobis dicendum , et poterit res paucis expediri; quia, praeter ea, quae communia sunt religioso statui, quae hic repetenda non sunt, pauca sunt specialia puncta , quae aliqua declaratione indigeant.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum