Caput 1
Caput 1
Utrum professus possit a societate expelli, et quas ob causas.
1. Prima assertio. — Certum imprimis est, in aliquibus casibus posse professum quatuor votorum a Societate expelli, ut in multis locis Constitutionum declaratur. Nam 2 p. Constitutionum, c. 1, 5 1: Quamvis causes ed dimissionem dignas co graviores esse oporteat , quo quis arclius Socictatis corpori conjunctus est, quantumlibel tamen quisque sit conjunctus, in quibusdam casibus separari ab ea posset et deberet. Quod de separatione per dimissionem in declaratione exponitur, et ad professos quatuor votorum in specie extenditur, cujuscumque gradus (dicitur ibi) e dignitatis in Societate sint. Adeo ut, nona parte Constitutionum, c. 4, S 7, de ipsomet Generali idem dicatur; potest enim imprimis a generalatu deponi justis de causis; deinde vero si causae obligent, etiam a Societate excludi. Ex quibus Constitutionibus constat, cum professio et vota in Societate fiant juxta Constitutiones ejus, nibil fieri contra justitiam, aut contra pactum in professione inclusum, ejiciendo professum justis de causis juxta Constitutiones , quia Societas sub hac conditione, et non alias, se obligat ad professos suos retinendos. Nec vero in eo genere contractus est inaequalitas, vel injustitia aliqua , ut a fortiori constat ex superius dictis de scholaribus , libro tertio, c. 2, n. 4, etex his quae supra, tractat. 8, libro tertio, in genere diximus de potestate ejiciendi professos in quacumque religione. Denique haec libertas Societatis ad ejiciendos professos suos generatim approbata est a Pontificibus Societatem et Constitutiones ejus approbantibus et confirmantibus, et specialiter a Gregorio XIIT, loco statim citando in num. 6.
2. Secunda assertio bipartita. — Unde constet prior pars. — Impedimentum antecedens ingressum duplex. — De substantiali impedimento. — Secundo dicendum est posse Societatem expellere aliquem professum, non solum propter nimiam contumaciam et incorrigibilitatem, sed etiam propter grave crimen, quod in scandalum vel infamiam Societatis verteretur. Prior pars communis est omnibus religionibus, ideoque satis patet ex his quae in communi diximus. Posterior vero posita est ad explicandum quid in hoc habeat peculiare Societas; sipe dubio enim habet ampliorem in hoc genere facultatem, majoremque libertatem quam regulariter aliae religiones habeant. Probatur ergo primo ex secunda parte Constitutionum, c. 2, ubi praeter incorrigibilitatem , aliae ponuntur causae ob quas dimitti possunt religiosi Societatis. Et quamvis illae praecipue videantur habere locum in his qui in probationibus versantur, tamen revera sermo generalis est, ut constat ex praeced. c.1 secundae partis Consututionum, S 1, in fin., ubi ita concluditur : Quantumlibet sit conjuncLus Societati, in quibusdam casibus seperari ab ea posset cc deberet, ul sequenti capite cidebitur; ergo doctrina illius cap. 2 ad omnes de Societate, quantumvis illi conjunctos ac professos, extenditur. Est autem considerandum, causas in illo cap. 2 numeratas ad duo capita revocari. Prius est impedimentum aliquod antecedens primum Societatis ingressum, per mendacium vel injustam taciturnitatem in examine et probationibus occultatum. Hoc autem impedimentum potest esse duplex, substantiale et accidentale. Si ergo sit ex substantialibus, non est dubium quin, statim ac detecitur, etiam post professionem emissam, eji- cienda sit talis persona a tota Societate. Sed illa non est emissio de qua nunc loquimur, quia, juxta doctrinam a nobis supra, lib. 2, c. 1, datam, illa professio non est valida; tunc ergo non ejicitur verus professus, sed fictus et apparens , nec dimittitur cum votis, sed sine illis, quia illa nunquam habuit.
3. Accidentale impedimentum quousque sufficiat ad ejectionem. — At vero si impedimentum sit accidentarium, tunc non obstitit quominus professio valida fuerit, et ideo maturius considerandum est an eam ob causam debeat ejici professus. Quod enim possit, videtur colligi ex dicto cap. 2, S 3et 5, quia illa doctrina, ut dixi, generalis est; tamen, quia moraliter difficillimum est, etiamsi in principio hujusmodi defectus occultetur, tanto tempore, et per tot tamque diuturnas probationes non detegi , et cognosci a Societate, ideo quando tales defectus (ut supt, verbi gratia, antiquus morbus, ingens aes alienum, et similes) non cognoscuntur publice usque ad professionem factam, moraliter praesumitur Societatem illos non ignorassce , sed dissimulasse propter aliquod majus bonum. Quod si ita contigerit, non habebit jam Societas jus dimittendi talem personam propser illam causam , quia voluntarie consensit in ejus professionem, illa non obstante. Posito autem casu in quo cesset praesumptio, et revera constet defectum latuisse usque ad factam professionem, tunc ulterius duo ponderanda sunt : unum est, an res sit adeo gravis, ut merito censeatur Societas involuntarie admisisse talem professionem cum absoluta obligatione retinendi talem personam , non obstante tali defectu; aliud est, an defectus ille, qui fortasse fuisset sufficiens ad non admittendam talem personam, satis etiam moraliter sit ad prudenter dimittendam illam ; quia turpius ejicitur quam non admittitur bospes, etiamsi fortasse per aliquam piam vel indiscretam deceptionem admissus sit. Ponderandum ergo est quid majoris momenti sit, vel scandalum, aut rumor qui ex hujusmodi ejectionibus oriri solet, vel damnum Societatis in retinenda tali persona; si enim hoc damnum non sit magni mormenti, nec redundet in res spirituales, aut in decentem famam , aliud remedium videretur adhibendum ; quanquam in rigore potestas dimittendi non desit, qua etiam uti licebit, et expediet , si nocumeutum Societatis gravius sit. Quae omnia sunt consentanea declarationibus illius c. 2, littera B.
4. Impedimentum post ingressum dupliciter. — Primo , si contrahatur ante professionem. — Posterius caput causaruin hujus dimissionis esse potest vitium aliquod, aut peccatum post ingressum in Societate commissum. In quo est ulterius animadvertendum, fieri posse ut hoc peccatum sit ante solemnem professionem intra Societatem commissum , vel post illam. Quando est prioris modi , minoris est considerationis, tum quia jam supponitur emendatum ( nam si adhuc duraret, non posset dici solum ante professionem commissum, sed etiam post, nam ipsa perseverantia peccatum novum est; esset ergo antea inchoatum, postea vere quasi consummatum, quod non minueret, sed augeret causam ejectionis propter duritiam et insordescentiam ) ; tum etiam quia tale peccatum supponitur in ipsa professione extinctum ac plane dimissum, et ideo si non reincidatur in illud, nec sit morale periculum recidivi, quod auferri non possit intra Socictatem, non est sufficiens causa ejectionis, nec potest juste puniri talis persona, regulariter loquendo. Quod si contingat tale delictum esse occultum usque ad professionem factam, et ita, licet forte quoad Deum fuerit dimissum, in foro tamen humano non esse vindicatum , postea vero publice detegi, et infamiam aut scandalum oriri, cui non possit nisi per ejectionem occurri, fieri aliquando poterit, sed raro (ut existimo) id expediet aut licebit, quia semper poterit praeterita culpa aliis modis ita puniri, ut infamia et scandalum sufhicienter tollantur; et ideo cum apud Deum jam sit omnino dimissa (ut suppono) per professionem, et in futurum non pendeat, non est rationabilis causa separationis.
5. Secundo, si post professionem , etiam tunc valet ejectio. — Id ostenditur ratione. — Confirmatur a fortiori de Generali. — De peccato autem commisso post ipsam professionem, alia ratio est, etiamsi emendatum appareat, tum quia per illud major injuria fit Societati professae, magisque illius famam et existimationem elevat, et ideo sepe potest esse necessarium ad bonum nomen Societatis conservandum, ut ob hujusmodi causam quispiam ejiciatur. Tum etiam quia de tali persona minor spes concipi potest , quod vere emendata sit, aut certe quod in poenitentiam stabilem emendata sit, ita ut sit perseveratura inter eas occasiones et pericula in quibus professus Societatis necessario versari debet. Et ob hanc specialem rationem existimo Sccietati permissum esse ut majorem in hoc licentiam habeat, etiam circa professos suos, quia et apud proximos , et propter ipsorum bonum magis indiget bono nomine, et quadam majpori fiducia, et veluti securitate suorum ministrorum, quod nomen maxime conservabitur, si omnes intelligant infideles ministros esse a Societate dimittendos , etiamsi professi sint; et ad bonum ipsorum professorum est maxime conveniens propter pericula in quibus versantur, ut in illis cautiores sint. Quod etiam maxime confirmatur ex his quae de Praeposito generali dicuntur , nona parte Constitutionum, cap. 4, § 7, ubi casus numerantur, in quibus per Societatem deponi potest : Cujusmodi (inquit) sunt peccata mortalia in emteruum actum prodeuntia, copula carnalis, vulnerare quemquam, reditus collegiorum usurpare ad proprios sumptus, vel extra Societatem donare , vel stabilia Lona Societatis alienare , vel pravam doctrinam habere. Propter haec ergo si sufficientissime constent, deponendus dicitur; et additur : Et si opus est, a Societatle remocendus, etc. Quae limitatio, si opus est , indicat plus requiri ad expellendum illum, quam ad eum officio privandum, et merito, quia major est poena, majoremque causam et pertinaciam requirit. Nihilominus etiam in illa persona non postnlatur incorrigibilitas et pertinacia, sed prudentiali judicio Societatis relinquitur, prae oculis habendo, quod ad majorem Dei gloriam et universale bonum Societatis fore judicabitur. Igitur a fortiori in quolibet alio similes causae sufficiunt, eademque regula majoris boni universalis servanda est; nam, ut dixit Pelagius Papa, cap. Scias, 1, quaest. 1: Plarimorn utilitas unius utilitati aut voluntati praeferenda est.
6. Confirmatur tandem ex Ghregorio XIII. — Tandem id declaratur ex speciali Bulla Gregorii XIII , concessa mense septembri anni 1582, quae incipit Cum alias, etc., in qua concedit facultatem Praeposito generali, ut possit ex causis justis quemlibet professum a Societate ejicere, vel ut ad aliam religionem etiam laxiorem transeat, facultatem concedere. In qua Bulla primum omnium perpendendus est tenor et discursus ejus. Prius enim proponit dubitationem subortam, an Praepositus Societatis valeat professos es causis id cxigentibus a Societate emittere , aut eis sic emissis liberum sit de ejus licentia se ad quemvis alium ordinem transferre. Et ratio dubitationis fuerat, quia Paulus II et Pius IV statuerunt ut nemo de Societate possit ad alium ordinem transire (Carthusiensium excepto ), nisi de licentia Romani Pontificis , aut Praepositi ge- neralis Societatis. Unde per illam exceptionem videbatur jam haec facultas Praeposito concessa ; quia vero non erat directe facta concessio, nec satis in particulari, nec cum sufficiente declaratione, ideo forte oriebatur dubitatio ; ad quam Gregorius XIII non videtur directe voluisse respondere, sed novam facere concessionem pro futuro tempore , dicens : Nos, re perpensa atque diligenter exaininata, Societatis ipsius puritati atgue incremento , emissorumque pro tempore saluti consulere volentes, statuimus ut deinceps in perpetuum liceat dicto Preposito, quos judicaverit, ab ipsa Societate emittere, etc.
7. Dicta Gregorii verba quantum operentur. — Per quae verba, ut ex eorum tenore constat, nihil de dubitatione proposita, quoad potestatem quam antea Praepositus habebat, respondet, sed in posterum eam dubitationem abstulit , absolutam facultatem concedendo. Per quod tamen, ut existimo, non intendit negare quin antea potestatem hanc haberet, sed quia parum referebat, ab illa quaestione abstinuit, et absolutam facultatem concessit. Haec vero licet nunc clarior et certior sit, non tamen magis ampla, ut opinor, quoad potestatem dimittendi professos in justam poenam delictorum, nam haec expulsio jure communi concessa est. Et sic in Bulla Pii dicitur justis de causis posse Praepositum quoslibet expellere ; et quoad hoc eodem modo intelligi potest quod Gregorius dicit, quos judicaverit, possit e Societate emittere ; nam hoc judicium semper intelligitur debere esse justum, atque adeo justis de causis fieri debere, ut amplius sequenti capite intelligetur. Quia vero hoc non limitatur ad pertinaciam et incorrigibilitatem, ideo in eadem amplitudine concedi censetur, qua fuerit in Constitutionibus declaratum.
On this page