Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 1

Aristoteles

1

⁋ Sequuntur autori. circa primum libro physicorum

2

Cire et intelligere contingit circa omnes scientias quarum princi pia sunt cause aut elementa ex eorum cognitione

3

Tunc vnumquoque arbitramur scire cum causas primas et prima principia eius cognoscimus vsque ad elementa id est formam et materiam

4

Innata est nobis via cognoscendi a comunioribus ad propria

5

Totum secundum sensum notius est.

6

Pueri primo appellant omnes viros patres et omnes mulieres matres postea determinant vnumquodque horum

7

Contra negantem principia non est disputandum.

8

Uno inconuenienti dato plura contingunt

9

Ratio finiti et infiniti soli quantitati congruit

10

Continuum est diuisibile in infinitum.

11

Quecunque vni et eidem sunt eademinumero. sunt eadem

12

Indiuisibileneque finitum neque infinitum est

13

Principium dicitur dupliciter. scilicet temporis et magnitudinis

14

Quod vere est nulli accidit id est quod uni est s becna nulli est accidens

15

Omnis forma accidentalis in concreto duo significat scilicet formam et subiectum

16

Secundum omnes philosophos ex nihilo nihil fit. scilicet naturaliter

17

Tria sunt principia nature. scilicet materia. forma et praeuatio

18

Ex infinitis secundum spenm nihil contingit scire.

19

Subiectum est prius praedicato.

20

Principia non fiunt ex aliis neque ex alterutris. sed ex his fiunt omnia alia.

21

Principia semper oportet manere.

22

Infinitum secundum quod huiusmodi semper est ignotum.

23

Intellectus qui quaerit accidens a subiecto separe est vanus. et impossibilia quaerens.

24

In diuisione carnis contigit deuenire ad minimam carnem quae si vltra diui datur non manet eadem spens carnis. similiter et in aliis rebus naturalibus Unde in naturalibus est dare minimum et maximum. quae ad spenm. licet non in ratione (tinui.

25

Omne corpus finitum per depositionem alicuius finiti tandem consumitur.

26

Melius est ponere principia finita quam infinita. ex quo habetur. quod peccatum est fieri per plura quid potest fieri per pauciora

27

Uniuersale secundum intellectum notius est particulare secundum sensum. vnie comuni¬ ter dicitu niversae dum intelligitur. particulare dum sentitur.

28

Nihil est sibupsi contrarium

29

Materia non congnoscitur nisi per analogiam id est per comparationem ad formam.

30

Materia cum forma est causa omnim rerum quai fiunt. sicut mater id est substantia cons posita est causa omnim accidentium.

31

Forma est diuinum quiddam. optimum et appetibile

32

Materia appetit formam. sicut femina virum. et turpe bonum

33

Priuatio que est in materia machinatur in maleficium forme

34

Nihil appetit illud quod in se habet Nihil appetit illud quod sibi est contrarium

35

Omnis resolutio stat ad materiam primam

36

Materia secundum se dicitur ex qua fit aliud per se et non per accidens

Commentator

37

⁋ Commentator in prologo huius libri

38

Vltima perfectio hominis est vt sit perfectus per scientias speculatiuas. et hoc est sibi vltima felicitas et vita perfecta

39

Philosophus vel sapiens est virtuosus naturaliter secundum omnes sensus virtutum moralium. que sunt iusticia. castitas. liberalitas et similia

40

Liber physicorum est principium et radix totius phie naturalis.

41

Nomen autoris huius est Aristoteles filius nicomachi onim greco¬ rum sapientissimus. qui scientias inuenit et compleuit Inuenit quia quicquid scriptum est ab antiquis in scientiis non est dignum quod sit pars scientie vel principium (quamquam non nulli liguaces de platone oper positum blaterent) Compleuit quia nullus eorum qui secuti sunt eum vsque ad istud tempus quod est mille quingentorum annorum addidit aliquid nec inuenit in dictis eius errorem alicuius quantitatis et talem virtutem in vnico in diuiduo esse miraculosum est et extraneum. et quia hec disputatio in ho¬ mine fuit. ideo dici dignus est diuinus potius quam humanum.

42

Scientiarum quaedam est perfecta et est illa que fit per causam. quedam imperfecta. et est illa quae fit sine causa. Ut exponit Alexan. Aristo. per principia intelli¬ git causas efficientes. per causas. causas finales. per elementa materiam et formam

43

Totum nihil aliud est nisi omnes partes sue simul sumpte.

44

In spermate et in prima generatione hominis non cessant partes sperma tis corrumpi et fieri partes hominis donec forma humana sit com¬ pleta. et hoc vtrum est si forma recipit participationem. si autem non. illud necessitate accidit in accidentibus propriis forme generate.

45

Transmutatio accidentalis et subiectalis conveniunt in hoc quod sunt mutatio rerum de vna dispositione in aliam. sed differunt. quia transmutatio substantialis trans mutat nomen et definitionem rei. accidentalis vero tantum nomen transmutat.

46

Materia prima nullam in se actu habet formam. sed est in potentia ad recipiendum omnes formas

47

Materia non est sua potentia. quia potentia est in generatione relationis materia in generatione substante.

48

Consuetudo est altera natura.

49

Materia prima non potest separari ab omni forma.

50

Aristo. suo more modicam habuit sollicitudinem de nominibus sed matimam de rebus.

51

Synonyma non vsitantur in arte demonstratiua

PrevBack to TopNext