Table of Contents
Auctoritates Aristotelis
Metaphysica
Physica
De Caelo
De generatione et corruptione
Meteora
De anima
Parva naturalia
De longitudine et brevitate vitae
De respiratione et inspiratione
De animalibus
Ethica
Politica
Rhetorica
Ars poetica
De quattuor virtutibus cardinalibus
De consolatione philosophiae
Analytica Priora
Analytica Posteria
Topica
De Sophisticis Elenchis
Liber 1
Aristoteles
⁋ Sequuntur nunc autoritates philosophi. id est amatoris sapientie Et primo primi libri metaphysicorum
Actus et operationes sunt circa singularia. quia medicus non sanat hominem in comuni. sed socratem vel aliquem alium in particulari. similiter in aliis
Conueniens est quemlibet artificem inuenieutem vltra communes sensus extolli. non solum propter aliquam inuentorum vtilitatem. sed tanquam sapientem et ab aliis differentem
Scientes quorum scientie ad vsum non sunt. sapientiores et honorabilio¬ res sunt illis quorum scientie sunt ad vsum.
Sapientem oportet scire omnia in vniversali et scire difficillima. et habre scien tiam certiorem. et scire reddere causas iporum quae scit. et habere scientiam quae subordi¬ net alias scientias subseruientes. et habere scientiam quae suiipsius sit causa et non alterius
Que maxime sunt vniuersalia difficillima sunt ad cognoscendum ho minibus quia a sensibus sunt remotissima finis est bonum vniuscuiusque rei. et vniuersaliter est optimum in omni natura
Sapientia. id est metaphysica non est scientia practica. sed speculatiua. quia propter nullum est: sed est solum propter fugam ignorantie
Philomites. id est fabularum auditor aliqualiter est philosophus. quia fabula ex miris et raris constituitur.