Ullus eligere debet viuere sine amicis habens reliqua bona. Unde
Nomen amicicie barbara corda mouet
Quanto maior est fortuna tanto minus est secura.
Duo simul venientes ad intelligere et agere sunt potiores quam vnus
In infortuniis refugiendum est ad amicos.
Omnis homo omnium hominum naturaliter est amicus Et ergo homo natu
re obediens homini no potest obesse.
Generantis ad generatum naturaliter est amicicia.
Homines eiusdem gentis naturaliter plus sunt amici quam alii. De quo
Hieronymus super hieremiam
Naturale est vt quis genitale diligat solum.
et nil habeat dulcius patria. Ideo sue patrie consuetudinem et sui ma
gistri opinionem si iuste fuerit) defendit Quod stolidi quaedam non aduertunt
Simile diligit sibi simile. vtrum est per se et non per accidens.
Amicicia est beniuolentia mutua in qua non est latens passio.
Tripliciter fit amicicia scilicet propter bonum vtile. bonum delectabile et propter
bonum honestum. Amicicia propter bonum vtile maxime videtur in senibus esse
quia tales non curant delectabile. sed tantum vtile. Amicicia propter bonum dele
ctabile iuuenum est. Amicicia propter bonum permanens est stabilis
Nulli seinuicem cognoscunt nisi mensuram salis simul consumant.
Sola amicicia bonorum honestorum est intransmutabilis.
Non est facile alicui credere de amico qui multo tempore probatus est ab
ipo et nunquam sibi iniuste fecit.
Loci distantia non separat amiciciam sed operationem.
Natura maxime triste fugit et appetit delectabile
Mutua colloquia sunt factiua amicicie
Perfecta amicicia non est nisi ad vnum. quia quod est superabundans et perfe¬
ctum non potest fieri ad plures nisi ad vnum.
Unusquisque sibupsi maxime vult bonum.
Amicorum omnia sunt comunia. Pessimum est contrarium optimo
Regnum est optima politia Malus rex tyrannus dicitur
Rex debet se habere ad suos subditos sicut pastor ad oues
Pater tria beneficia dat. est enim cauisa essendi generando et causa disci
pline informando. et causa nutriendi educado
In quibus nihil est comomun in his nec est iusticia nec amicicia
Seruus est organum animatum
Domini ad seruu non est amicicia. secundum quod seruus est sibi dissimilis.
Parentes plus amant filios suos quam ecouerso. quia magis sciunt paren¬
tes quod nati sunt ex eis quam filii.
Matres plus diligunt pueros quam patres. quia certiores sunt de eis. et
plures labores habent circa eos
Maioribus datur honor. minoribus vero et indigentibus lucrum. quia ho
nor est retributio virtutis et beneficii.
Luerum est auxilium indigentis
Retributio debet esse possibilis non condigna. vt patet de deo. et parentibus
quibus non possumus equale reddere. hoc verbum notet quisque
Pater potest abnegare filio et non econuerso
⁋ Lactantius
In epicurum vanitas omnis ex lcucippi fonte profluxit
In sapiente non cadit mendacium
Naturale est bono ad alterius praectantum moueri et incitari