Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Institutio theologiae elencticiae

Locus primus

Quaestio 1 : An theologiae vox usurpanda sit in Scholis Christianis, et quot modis sumatur

Quaestio 2 : An sit theologia, et quotuplex?

Quaestio 3 : An detur Theologia naturalis?

Quaestio 4 : An theologia naturalis sufficiens sit ad salutem, seu, An Religio aliqua communis detur, per quam omnes promiscue salvari possint?

Quaestio 5 : An Deus et res Divinae sint objectum Theologiae?

Quaestio 6 : Quodnam sit genus theologiae

Quaestio 7 : An theologia sit theoretica, an practica

Quaestio 8 : An ratio humana sit principium, et norma ad quam exigi debent religionis christianae et theologiae dogmata, quae sunt fidei objectum

Quaestio 9 : An rationi iudicium aliquod competat in rebus fidei? An vero nullus omnino eius sit usus?

Quaestio 10 : An rationi humanae iudicium contradictionis in rebus fidei permittendum sit?

Quaestio 11 : An aliquis sit usus testimonii sensuum in mysteriis fidei; an penitus sit repudiandum?

Quaestio 12 : An dogmata fidei et morum tantum expresso dei verbo demonstranda sint. An non etiam per consequentias ex scriptura institutas legitime probari possint?

Quaestio 13 : An aliquis sit philosophiae in theologia usus?

Locus secundus

Locus 2, Quaestio 1 : An necessaria fuerit revelatio per Verbum?

Locus 2, Quaestio 2 : An necesse fuerit Dei Verbum scripto consignari?

Locus 2, Quaestio 3 : An scriptura sacra occasionaliter tantum absque jussu divino sit exarata?

Locus 2, Quaestio 4 : An scriptura sacra vere sit authentica et divina?

Locus 2, Quaestio 5 : An in scriptura occurrant verae contradictiones, seu loca quaedam alutha, quae nulla ratione solvi et conciliari possint?

Locus 2, Quaestio 6 : Unde nobis innotescat divina Scripturae Authoritas? An ea vel quoad se, vel quoad nos, pendeat a testimonio ecclesiae?

Locus 2, Quaestio 7 : An liber aliquis canonicus perierit?

Locus 2, Quaestio 8 : An libri veteris testamenti sint adhuc pars canonis fidei, morumque regulae in ecclesia novi testamenti?

Prev

How to Cite

Next

Locus I, Quaestio 8

An Ratio humana sit principium, et norma ad quam exigi debent Religionis Christianae et Theologiae dogmata quae sunt fidei objectum
1

I. Ut Quaestionis status clarius percipiatur, termini sunt stat;30r- ante omnia explicamdi, et praecognita quaedam praestruenda. 1. Ratio humana sumitur, vel subjective pro facultate animae rationalis qua homo intelligit et dijudicat intelligibilia sibi oblata, natura lia et supernaturalia, divina et humana; Vel objective pro lumine naturali tum exterius proposito, tum interius menti impresso, quo ratio disponitur ad conceptus quosdam formandos et conclusiones eliciendas de Deo rebus que divinis: Illa vero iterum spectari potest bifariam, vel ut sana et in tegra ante lapsum, vel ut corrupta et cœca post illum. Principium de quo hic quaeritur debet esse primum et aύτόπιστον ex quo primo educuntur, et in quod ultimo resolvuntur omnes fidei veritates et articuli; Ut omnibus arti bus sua sunt principia a quibus extructae sunt et demonstrantur, et supra quae non licet assurgere. Objectum fidei hic intelligitur formale, non prae suppositum, id est Articuli fidei salvificae oixiiot, proprii et stricte dicti; non vero praesuppositi, qui ip$i cum Theologia naturali et cum sana ratione sunt communes, quales sunt v. g. esse Deum, Deum es$e justum, sapien tem, bonum, Animam esse immortalem, etc.

2

II. In hac Controversia peccatum fuit et in excessu et in defectu: In ercessu ab iis qui plus justo rationi tribuunt in rebus fidei, prout fit a Soci nianis: In defectu ab iis qui non satis, ut fit ab Anabaptistis, Lutheranis et Pontificiis; Nos hic adversus primos disputamus, cum aliis acturi in sequentibus.

3

III. Non quaeritur, An Ratio aliquem usum obtineat in rebus Theolo gicis; fatemur enim multiplicem esse ejus usum, tum ad illustrationem, ex rebus humanis et terrenis Mysteria divina declarando; tum ad collationem, vetera cum novis, Versiones cum Fontibus, Doctorum placita et Concilio rum decreta cum Verbi Divini Norma conferendo; tum ad illationem, con sequentias nectendo; tum ad argumentatiomem, rationes ex penu suo de promendo ad propugnandam ig3o3o%iav, et irtgoXo%iav impugnandam: Sed quaeritur tantum, An se habeat ad modum Principii et Normae ad cujus trutinam debeant expendi maxima religionis Mysteria; ut nihil admitten dum sit quod illius palato non sapiat, quodque in ratione non fundetur, et ex ratione non eliciatur; quod negamus contra Socinianos, qui ut facilius Mysteria Trinitatis, Incarnationis, et Satisfactionis Christi et alia idgenus quae in Scripturis clarissime revelantur, rejiciant, contendunt, Rationem esse normam religionis et credendorum, et non esse credenda quae menti impossibilia esse videantur; Ostoro. Instit. c. 6. Homo non tenetur credere, quod ratio dictat falsum esse; et Smalzius contra Frantzium; Si rationi ad versaretur religio, eo ipso religio non esset, summa enim et ipsa ratio Religio est.

4

IV. Non quaeritur, An Ratio sit instrumentum quo, vel medium per quod ad fidem possumu8 adduci; Agnoscimus enim Rationem utrumque esse posse, prius quidem semper et ubique, posterius vero quum agitur de articulis praesuppositis; Sed an sit principium eae quo fidei dogmata pro bantur, Vel fundamentum quo nituntur, ut falsum habendum sit in rebus fidei quicquid lumen naturale, aut ratio humana non capit; quod negamus.

5

V. Rationes sunt 1. quia Ratio hominis irregeniti circa ?.,„£?',$ legem coecutit Eph. iv. 17, 18; Rom. i. 27, 28, ét viii. 7, et principium fidei. ` - » » circa Evangelium plane coeca est et merae tenebrae Eph. v. 8; 1 Cor. ii. 14, quae ideo captivanda est ut subjiciatur fidei, non efferenda ut illi imperet 2 Cor. x. 3, 4. 2. quia mysteria fidei sunt supra sphaeram rationis, ad quae homo animalis assurgere non potest: Et ut sensus sibi judicium non assumit in illa quae supra sensum posita sunt; Ita nec ratio in ea quae rationem superant et supernaturalia sunt. 8. Fides non resolvi tur ultimo in rationem, ut credere debeam, quia ita intelligo et capio; sed in Verbum, quia Deus in Scriptura ita loquitur. 4. Spiritus S. ad solum Verbum nos remittit Deut. iv. 1; Isa. viii. 20; John v. 39; 2 Tim. iii. 15, 16; 2 Pet. i. 19. 5. Si ratio esset principium fidei, Primo sequeretur totam religionem esse naturalem, et naturali ratione et lumine demonstrabilem; sic confunderetur natura et gratia, revelatio maturalis et supernaturalis. Secundo, rationem nuspiam esse captivandam et abnegandam, contra loca 24 LOCUS PRIMUS. [QUAEST. viii. expressa Scripturae; et eos qui acutiori pollent ratione, et ingenio magis subacto, posse melius percipere et dijudicare mysteria fidei, contra univer salem experientiam, 1 Cor. i. 19, 20, et Matt. xi. 25. 6. Ratio religionis norma esse nequit; nec qua corrupta, quia non solum est infra fidem, sed et contra eam, Rom. viii. 7; 1 Cor. ii. 14; Matt. xvi. 17; nec qua sana, quia talis in homine corrupto non datur, nec in homime integro potuisset esse norma mysteriorum supernaturalium; nec ubi nunc per Spiritum corrigitur judicandum est juxta ipsam, sed juxta principium primum quod ratio illu minata jam admittit, nimirum Scripturam.

6

VI. Aliud est ministerialiter et organice se habere; Font€§?lutio- mum. Aliud principaliter et -despotice: Ratio - - priori modo sé habet respectu Theologiae, non posteriori: Est Agar an cilla quae subjici debet Scripturae, non Sara domina quae illi praeficiatur; debet exigere quae proponuntur credenda ad Scripturas Sacras, ceu nor mam veritatis indeclinabilem, ut quum manu et oculo ad ulnam publicam exigimus quae metiri volumus; sed ip$a in normam credendorum constitui non potest nec debet.

7

VII. Aliud est instrumentum fidei; Aliud fidei fundamentum: Aliud inferre aliquid credendum; Aliud efferre quid ex dictis sit intelligendum et explicandum, non textui aliquid imponendo, sed exponendo quod invo lutum videbatur: Ratio est instrumentum quo utitur fidelis, sed non est fundamentum et principium quo fides nitatur; et si in variis Scripturae locis rationis usus praedicatur, non statim fundamentum fidei statuitur, ut ex ratione tanquam norma agere debeam; sed ministerium tantum ejus notatur, ut fideles secundum eam et per eam operentur ut instrumentum.

8

VIII. Cultus rationalis bifariam dicitur, vel originaliter, qui est a ratione ut origine et principio; vel subjective, et organice, qui est in ratione tan quam in subjecto, et per rationem tanquam per instrumentum exercetur: Paulus Rom. xii. 1, cultum rationalem quem fidelibus praescribit, non in telligit primo modo, sic enim i%ixo9gnzxua; quas alibi damnat approbaret; sed secundo, pro eo qui in ratione positus est, et per rationem exercetur, id est, qui spiritualis est et internus, non carnalis et extermus, per antithesim ad cultum Leviticum et Caeremonialem V. T. qui carnalis fuit in brutorum oblatione; ubi jam non bruta amplius Deus postulat, sed hostias rationales et spirituales, ut Petrus vocat 1ae c. ii. 5.

9

IX. Christus potest dici rationabiliter docuisse, Vel quoad doctrinae genus, Vel quoad docendi modum: Si intelligatur primo modo, de quo hic quaeritur, falsum est; imo doctrinam rationi cœcae adversam et igno tam attulit, Matt. xvi. 17. Secundus vero modus non huc pertinet, fate mur enim rationem se habere ad modum instrumenti.

10

X. Aliud est doctrinam ex natura haurire; Aliud doctrinam jam cogni tam aliquo modo illustrare, vel docendi occasionem ex natura arripere: Posterius in parabolis Domini agnoscimus; Prius non item: Nec enim per parabolas mysteria sua expresse probavit, sed tantum illustravit, ut facilius sub hisce emblematibus perciperentur.

11

XI. Alia est veritas sententiarum; Alia veritas conneacionum, ut obser vat Aug. lib. 2. de doctr. Christ. cap. 32. Illa respondet judicio axioma tico, Ista judicio diamoëtico: Axiomata sive sententias fidei dictat nobis in Scripturis divina revelatio; ideo ubi captum superant simpliciter credi debent propter authoritatem infallibilis istius Magistri sententiarum, cujus avròς ίφα est in omnibus tenendum: At veritatem connexionum appre hendit recta ratio, et per se dijudicat quid ex altero sequatur.

12

XII. Aliud est Consequentiae rationem deprehendere, Aliud vero ipsum QUÆST. viii.] 1)E THE0L0G1A. 25 Consequens: Saepe deprehenditur consequentiae ratio, quum nec depre henditur antecedens, nec comprehenditur consequens, tantum intelligitur hoc ex illo sequi; Consequens deprehendit fides, sed Consequentiam Ratio: Rationis enim est deprehendere consequentiae rationem, an sit recta et necessaria, am secus; nec inde sequitur fidem qua consequens deprehendi tur niti ratione, quia ratio hic non argumentum, sed instrumentum est; ut quum fides dicitur esse eae auditu, auditus non est argumentum fidei sed instrumentum; quia ratio non introducit in textum sensum qui ibi non erat, sed educit per legitimam consequentiam aliquid quod in textu latebat, adeoque eo implicite docebatur.

13

XIII. Licet ratio se habeat in rebus fidei non modo per modum organi quo, sed etiam nonnunquam medii et argumenti ex quo Theologus arguit, quum nimirum ex proprio penu argumenta pro fide promit; sive agat pro principiis, ostendendo eorum credibilitatem iis qui eam non agnoscunt, sive agat ex principiis, producendo argumenta ex natura ad conclusiones Theo logicas vel probandas vel confirmandas; (unde fit ut eadem conclusio quatenus ex Scriptura probatur sit de fide, quatenus autem ex ratione de monstratur, de scientia;) Non potest inde colligi habere rationem prin cipii et normae, ad quam exigi debeant fidei dogmata.. „. .. .. .

14

XIV. In Syllogismis mictis ubi una propositio est de sy;£,Esti fide, altera ex ratione; ratio hac in parte non est funda ' mentum et norma qua nititur conclusio, sed tantum medium et instrumentum, cujus opera elicitur veritas in praemissarum altera virtua liter latens: Itaque in istiusmodi syllogismis medius terminus non sumi tur a ratione, sed a Scriptura; nexus vero medii cum majore extremo quum negatur ab Adversario, per rationis principia ostenditur, non ad cor roborandam Medii veritatem, sed connexionis: verbi gratia, nego Corpus Christi gloriosum esse ubique, assumpto hoc medio a Scriptura, quod sit corpus verum; Major vero, quod nullum corpus sit ubique, petitur a ra tione; unde in talibus argumentis conclusio emergit Theologica a medio inferente, et Logica a ratione quae consequentiam nectit; altera praemis sarum, quae est de fide, vim suam communicante conclusioni, eatenus ut quoad materiam et consequens $ola revelatione nitatur, licet quoad formam et consequentiae modum pendeat a ratione.

15

XV. Nec hic reponi debet conclusionem sequi semper debiliorem par tem, id est rationem, quae infirmior est divina revelatione. Nam 1. axio ma illud non ultra quantitatem et qualitatem est extendendum, ut si prae missarum una sit universalis, alia particularis, una affirmans, alia negans, conclusio debeat semper esse particularis, et negans. 2. Juxta plerosque conclusio sequitur debiliorem partem, dum sequitur revelationem quae est inevidens, saltem philosophice loquendo; ubi debilior censetur et ineviden tior illa propositio quae authoritate nititur, ea quae nititur ratione, quia a scientifica demonstratione est remotior.

16

XVI. Hinc bene colligimus in istiusmodi syllogismis mixtis conclu sionem esse Theologicam et de fide, quia propositio quaelibet denomina tionem accipit a subjecto, non a praedicato suo. Cum ergo subjectum sit Theologicum, propositio est Theologica, licet praedicatum habeatur Philo sophicum, vel de lumine naturali; Unde assensus qui istiusmodi conclu sionibus adhibetur, est assensus fidei potius quam Scientiae, quia assensus sequitur naturam Propositionis cui praestatur; Itaque si propositio sit Phi losophica, assensum habet evidentem, ad quem mens inclinatur per lumen rationis et $cientiae; si vero sit Theologica, assensum habet fidei, ad quem inclinatur per lumem revelationis; quamvis ergo assensus conclusionis fiat ab utraque propositione, quia tamen potior est ratio propositionis quae ex Theologia deducitur, quam ejus quae ex Philosophia habetur, fit ut assen sus ille simpliciter ad Theologiam pertinere dicatur, non autem ad Philo sophiam. XVII. Ratio vel materialiter sumitur pro genere doctrinae quod petitur ex lumine rationis, vel formaliter pro modo eam tradendi, qui rgires raubua; vulgo vocatur; At neutro modo potest dici principium Theologiae; Non priori, quia nec ex ratione extruitur Theologia, nec in eam resolvitur; Non posteriori, quia licet sit hoc sensu instrumentum, ut jam dictum, non potest tamen censeri principium. XVIII. Aliud est aliquid esse contra rationem, Aliud supra et praeter: Aliud a ratione everti; Aliud ab ea ignorari. Mysteria fidei sunt quidem contra rationem corruptam, et ab ea impugnantur: Sed sunt tantum supra et praeter rationem rectam, et ab ea non docentur; Sic neutro modo potest dici eorum principium.

17

XIX. Licet res fidei cum ratione consentiant, nec ullum dogma cum ratione recta et illuminata pugnet; Non sequitur consentire cum ratione corrupta et coeca; vel rationem etiam sanam esse ejus principium; Quia non solum consensus, sed dependentia facit principium, qualis est inter causam et effectum.

18

XX. Norma propria credendorum et non eredendorum, non est sensus possibilitatis vel impossibilitatis, sed Verbum Dei: nec enim ea $olum pos sibilia Deo, quae humanae menti videntur; potest enim facere supra id quod possumus cogitare, Eph. iii. 20, Matth. xix. 26, et impium esset mentis finitae angustiis infinitam potentiam Dei circumscribere.

19

XXI. Quamvis lumem lumini non sit contrarium, et veritas naturalis et revelata sibi mutuo non repugnent, attamen ipsa veritas naturalis non est saepe id quod dictat humana ratio, quae saepe hallucinatur abusu luminis naturalis et revelati: Ideo veritas revelata potest adversari ratiocinationi et humanis conceptibus, licet congruat cum veritate naturali, quam ratio saepe non videt nec capit; ut hic distinguenda veniant prima principia na turae per se nota, a conclusionibus et conceptibus rationis qui ex istis prin cipiis educuntur: Illa sunt vera et certa; Isti vero obscuri, saepe erronei et fallibiles.

20

XXII. Lux parva et magna possunt differre gradu, et specie; gradu quoad objectum naturale, specie quoad supernaturale: Ratio potest esse lux parva; sed in rebus civilibus et naturalibus, non supernaturalibus.

21

XXIII. Quamvis ratio non sit principium fidei, non sequitur Atheos non posse converti, quia modus agendi cum illis potest esse, vel Theologi eus per argumenta Scripturae insita, vel Philosophicus, ut ex rationis prin cipiis tollantur praejudicia contra religionem Christianam ex corrupta ra tione hausta.

22

XXIV. Perperam nobis impingitur a Lutheranis, quod rationem prin cipium et normam demonstrationis in Controversiis statuamus, eo quod petamus aliquando argumenta ex rationis censu, et ubiquitatem corporis Christi ex ratione impugnemus. Nam rationi tribuimus tantum partes ministeriales et instrumentales non principales; et si in quaestionibus mix tis utimur ratione ad aliquid probandum, habet id rationem non principii, sed medii ex quo Theologus arguit; et ista nobis non sunt argumenta primaria, sed secundaria tantum et copiae auxiliares: Adde quod dum Theologus argumentis utitur a ratione petitis, non tam Theologum quam Philosophum agit. Quoad ubiquitatem corporis Christi, rejicimus hoc dogma, et Philosophice et Theologice, quia absurdum est, contradicens principiis Theologiae et Philosophiae. QUaest. ix.] de tHEOLOGiA. 27

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8