Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum omnis homo debeat esse auditor theologiae

CIrca sextum arguitur quod omnes tenentur audire hanc scientiam. Primo sic. Apostolus dicit. i. Corin. xiiii. Quae scribo vobis domini sunt mandata. Si quis autem ignorat, ignorabitur. Glos. Adeo in futuroid i. reprobabitur. sed ignorantur nisi ex ista scientia audiantur. Quare cum quilibet tenetur facere vt in futuro non reprobetur: quilibet istam scientiam debet audire.

⁋ Secundo sic. Quilibet eo quod sibi a deo concessum est vti debet ad id ad quod concessum est ei. Aliter enim frustra esset ei concessum. Sacra scriptura omnibus communiter concessa est ad doctrinam. secundum quod dicit apso. Ronimn, xv. Quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. ergo quilibet debet ea vti ad suam doctrinam. Hoc autem non potest esse nisi eam audiendo. ergo &c.

⁋ Contra est. quoniam homo non tenetur ad illud sine quo finem suum ad quem est potest adipisciei sine auditione huius scientiae finem suum potest homo adipiscici. Turbam enim vt dicit Augustinus contra epistolam fund. fidei simplicitas tutissimam tenet. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod finis necessitatem imponit eis quae sunt ad finem. Cum igitur auditus huius scientiae est de eis quae ordinant hominem in finem humanae vitae: qui est beatitudo siue visio dei: debitum audiendi hanc scientiam ex tali fine debet determinari. llli ergo quibus subtractio auditus huius scientiae non est vitiosa: nec excludit a fine humanae vitae: non tenentur audire hanc scientiam. Illi vero quibus subtractio auditus huius scientiae intantum est vitiosa, quod excludit a fine humanae vitae, eam proculdu- bio audire tenentur: quia quilibet tenetur facere id sine quo finem suum attingere non potest. Est igitur intelligendum quod quidam hominum nec sunt sic ingenio praediti, nec sic aliis disciplinis imbuti: vt ad mysteria huius scripturae inuestiganda, & ad populum instruendum vnquam vtiles esse possint. Isti debent solummodo curam propriae salutis gerere: nec vnquam acquiescere vt praeficiantur in statu: vbi curae aliorum eos oporteat intendere, & alios instruere, qualis est maxime turba hominum popularis. Et de istis dicendum quod non oportet eos esse auditores huius scientiae per lectionem: sed solum per praedicationem: quousque instruantur in fide & moribus quantum eis sufficit ad salutem, & se custodire in fide, spe, & charitate, & per illa attingere finem vltimun huius scientiae. secundum quod talis instructio cuilibet adulto baptizato proponenda est: grosso modo ea quae sunt huius scripturae transcurrendo. secundum quod dicit Augustinus. iiii. de Aca. Narratio plena est cum quisque primo catechizatur ab eo quid scriptum est. In principio fecit deus caesum & terram, vsque ad praesentia tempora ecclesiae. Non tamen propterea debemus totum Pentateucum, totumque ludicum, & Regnorum, & Esdrae libros, totumque euangelium & actus apostolorum, vel omnia quae iis voluminibus continentur, narrando euoluere & explicare: sed cuncta summatim complecti. In omnibus sane non tantum nos oportet intueri praecepti finem, quid est charitas de corde puro & conscientia bona: & fide non ficta: quo ea quae loquimur cuncta referamus: sed etiam illius quem loquendo instruimus: ad id mouendus atque illuc dirigendus est aspectus: quia vt dicit in ser. de laude charitatis, totam magnitudinem & altitudinem diuinorum eloquiorum secura possidet charitas: qua deum & proximum diligimus. Docet enim nos caelestis vnus magister & dicit. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo: & ex tota anima tua: & ex tota mente tua: & proximum tuum sicut teipsum. In his duobus praeceptis tota lex pendet & prophetae. Si ergo non vacas omnes paginas sacras perscrutari, omnia inuolucra sermonum euoluere, omnia secreta scripturarum penetrare, tene charitatem vbi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti: tenebis etiam quod nondum didicisti. Si enim nosti charitatem: aliquid nosti: vnde & illud pendet quod forte non nosti, & in eo quod in scripturis non intelligis charitas latet. Ille itaque tenet & quod patet & quod latet in diuinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus. Vnde concludit in si. primi de doctrina christiana. Homo itaque fide, spe, & charitate subnixus eamque inconcusse retinens non indiget scripturis, nisi ad alios instruendos. Alii vero sic sunt naturali ingenio praediti, & aliis disciplinis imbuti: vt ad mysteria huius scientiae inuestiganda, & ad populum instruendum aliquando vtiles esse possint. De quibus distinguendum. Aut enim disponunt vnquam consentire vt ad statum praeficiantur in quo instructioni aliorum debent intendere: aut non. Si primo modo: dicendum quod tales omnino debent esse auditores huius scientiae: non solum per praedicationem: sed etiam audiendo eam per lectionem: dummodo praedicatione non potuerint sufficienter instrui vt sint idonei alios docere secundum gradum status sui. Aliter enim exponerent se discrimini ex praesumptione, non ex charitate opus vltra vires assumerent. Propter quod de talibus dicit Apostolus in epistola ad Timo. Scientiam quoque non negligat literarum obtinentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem: vt potens sit exhortari in doctrina sacra, & contradicentes redarguere. Vnde dicit Aoximus papa distin. xxxvi. In ecclesiasticis disciplinis per ordinem non imbutus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare praesumat. Vt enim dicitur in Mala. labia sacerdotis custodiunt scientiam, & legem requiram de ore eius. Vnde negligentibus auditum huius scientiae, interdicit dominus ascensum ad gradum regiminis populi per Osee dicens. Tu quoque scientiam repulisti, & ego repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. Hinc etiam dicit Gre gorius in primo pasto. Nulla ars doceri praesumitur: nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate praesumitur, quando ars est artium regimen animarum: Et in quo consistit illa temeritas consequenter declarat dicens. Sunt nonnulli qui intra sanctam ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris: videri doctores cupiunt & quod est miserrimum, tunc quaerunt sacram scripturam addiscere, quando pro gradu dignitatis in ea deberent alios docere. contra illud quod dicitur distin. xxxvi. Praedicatores per quos ecclesia circunfertur, sacris literis debent semper insistere: nec tunc quaerant discere cum ex officio de beant alios docere. Sed secundum quod dicit Hieronymus ad Rusticum, si clericatus titillat, multo tempore discas quod postea doceas. Non enim erit magister qui non se nouit esse discipulum, sicut dicit Boethius de disciplina schola. De illis autem quid ex aliis scientiis instructi, & ingenio naturali praediti sunt, vt ad perfectionem huius scientiae possint attingere, & aliis ex auditu huius scientiae multum proficere, etsi nunquam curae & doctrinae aliorum proponant intendere, aut vt pphilosou praeficiantur assentire: subdistiguendum, quia tales si dimittunt auditum huius scientiae, aut hoc est ex causa rationabili, veluti quia sunt im pediti legitimis negotiis quaecumque sint illa: aut sine causa rationali, & impedimento negotiorum legitimorum. Si primo modo: dicendum adhuc, quod non tenentur audire hanc scientiam: nisi quantum eis ad salutem est necessarium: quod potest sufficienter fieri per praedicationem, quia vt dicitur. i Corin. xii. Diuisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus: & diuisiones operationum sunt &c. vt continue sequitur. vbi dicit Glos. Gratias autem hic appellat diuersos gradus & ordines: quid sunt in officiis ecclesiae: quibus alii aliis subseruiunt: quia sunt opera maiora & opera minora: & deus non omnia vni tribuit: sed omnia in omnibus operatur: vt quod non habeat quis in se, habeat in alio: & sic maneat charitas. Et in eodem cap. Et quosdam posuit deus in ecclesia, primo prophetas, secundo apostolos, tertio doctores. & sequitur. Nunquid omnes prophetae: nunquid omnes doctores: Glos. Prophetas scripturarum mysteria reuelantes, doctores praecepta viuendi dam tes. Si vero negotiis legitimis impediti non sunt, tunc omnino ad auditum huius sacrae scripturae debent se tranfferre: quia reddituri sunt rationem de talento sibi commisso: pro eo scilicet quod ingenium naturale & scientians acquisitas in vsum huius scientiae non ordinant, cui famulari debent vt in ea deus cognoscatur & diligatur quantum possibile est pro statu huius vitae, etiani si ex sola desidia & negligentia ab auditu eius se alienent. Quia si eam audire ex aliquo contemptu omittant: vel quia auditum eius non esse necessarium dicant, aut paruipendant: vel aliarum scientiarum auditum eius auditui tanquam precionsiorem anteponant: isti maiorem damnationem incurrunt. secundum quod dicit Chrysostomus in principio super Mat. lam considera quam sit omnino extremae dementiae: vt qui tanta deberemus vitae perfectione pollere: vt nihil prorsus literis egeremus: sed scribenda spiritui praeberemus corda propaginis: si primam illam perdidimus dignitantem, & minoribus indigemus: ne secundo quidem remedio ad nostram vtamur salutem. Si enim illis indigere & non gratia spiritus sancti splendere culpabile est: vide quanti sit criminis nec per illud auxilium velle proficere: sed quasi frustra & vane posita scripta caelestia despi cere, maius est absque dubio subire supplicium. & sequitur post aliqua interposita. Et quis est tam infelix qui non haec preciosiora credit omnibus & clariora fateatur: Ille sine dubio qui non vel tanto eis studio vacat: quanto in diabolicis: illis theatris occupatur. Ibi enim plurimi totos dies peragunt: & cum omni diligentia quae audierint memoriae commendant: eaque ad sui animi perniciem penitus infixa custodiunt. Hic vero vbi loquitur deus, ne exiguum quidem tempus patienter expectant. Et certe propter hoc deus gehennam minatur. Nam praecipiente nobis deo non modo vt audiamus quae dicuntur: verum vt cum omni etiam deuotione faciamus, nec audire curamus. Quando igitur ea quae dicuntur implebimus: qui nec sermonem super his quidem patienter audimus: Vnde Orig. in Homilis. de Rebecca, exponens quomodo seruus Abrahae obtulit ei inaures aureas & armillas, dicit. Vult aurea in auribus verba percipere, & aureos actus in manibus habere: sed haec prius accipere non potuit: neque mereretur nisi venisset ad puteos haurire aquas. Tu ergo qui non vis venire ad aquas, qui non vis in auribus tuis aurea prophetatum verba suscipere: quomodo poteris esse ornatus in doctrina, ornatus in actibus, ornatus in moribus: reuera hoc esse non potest. Reuera nequaquam. secundum eundem super Exod. xxxiiii. & est in Glos. Quis non strum tanto labore & studio diuinas quaerit literas: quanto quasiuit humanas. Aliqui vt recitari audierint quae leguntur statim discedunt. nulla de his quae dicta sunt adinuicem quaestio: nulla collatio: non interrogant patres suos vt dicant sibi: nec presbyteros vt annuncient. Alii nec patienter expectant vsquequo lectiones in ecclesia recitentur. Alii nec si recitentur: sciunt: sed in remotioribus ecclesiae locis secularibus curis occupantur: quibus non iam velamen super cor. sed paries & murus positus est. Si enim qui adest & intendit & quae audit retractat & discutit: vix potest ad libertatem scientiae peruenire: qui abscondit aures suas ne audiat, & terga in faciem legentis obuertit, quomodo dicendus est velamen habere suppositum, ad quem ne ipsum quidem velamen literae quo sensus velatur, qui est sensus vocis, accessit: Nec solum hoc damnum: sed etiam cum hoc simul diuinam offensam incurrit. secundum illud quod dicit Chrysosto: mus post verba eius supradicta. Quomodo (inquit) non putamus offendi quando eo de tantis rebus loquente contemptis quae dicuntur ad alia omnino convertimur: ldem lib. ii. Hoc est quod omnes quasi vna peste corrumpit: quoniam lectionem scripturarum vtique diuinarum ad solos putatis monachos pertinere: cum multo magis illis sit necessaria, qui cum versantur in medio, & vulnus quotidie super vulnus accipiunt: ipsius dei potius indigent medicamine. ltaque multo est grauius atque deterius supersiuam esse legem dei putare, quam illam omnino nescire. Haec enim verba sunt quae deidiabolica prorsus meditatione promuntur. Propterea enim ille suadet nihil omnino esse commodi diuinas audire scripturas: nequando etiam ex auditu, sequi videat actionem.

⁋ Ad primum in oppositum: quod ignorans ignorabitur: dicendum secundum Glos. quod hoc non dicit Apostolus de iis quae pertinent ad paucorum intelligentiam: vt sunt obscura mysteria & occulta huius scientiae: sed de iis quae fidem & mores aedificant, quae sunt saluti necessaria Priora sciri non possunt sine auditu lectionis huius scientiae: ista vero sciri possunt a quolibet ex sim plici auditu praedicationis.

⁋ Ad secundum quod sacra doctrina ad omnium vsum est concessa: Dicendum quod verum est: & omnes debent ea vti ad suam eruditionem, vel ex auditu lectionis, vel praedicationis vt dictum est.

⁋ Ad tertium quod est in oppositum, quod sine auditu huius scientiae potest homo finem suum adipisci: Dicendum quod verum est de homine populari: vt dictum est. de homine autem disponente se ad gubernationem aliorum: vel alias disposito ad profectum magnum sibi & aliis ex auditu huius scientiae, non est ita, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6