Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum theologia possit disci ab homine sine lumine fidei

CIrca. iii. arguitur quod ista scientia addisci possit ab homine sine lumine fidei. Primo sic non minor requiritur illuminatio in cognitione prophetica per reuelationem, quam in cognitio ne huius scientiae per doctrinam. vnde & primi doctores istam scientiam quasi prophetica reuelatione susceperunt: sed ad cognitionem habitam prophetica reuelatione non requiritur lumen fidei. ergo nec ad notitiam huius scientiae per doctrinam.

⁋ Secundo sic: qui per se sufficiens est ad cognoscendum terminos & principia ex terminis composita (quia principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, secundum Philosophum) & quid potest cognoscere principia: & illa potest cognoscere quae sequuntur ex ipsis. sed homo sine lumine fidei potest cognoscere omnes terminos huius scientiae: quid deus: quod mundus: quid creare: quid pati: quod homo: quid virgo: quid mater. Hoc enim vt dictum est supra, oportet intelligere antequam credere. ergo sine lumine fidei potest cognoscere principia huius scientiae complexa ex his: vt quod deus creauit mundum: quod deus homo passus est: quod virgo mater est, quare & sine lumine fidei potest scire omnia quae consequuntur ex his. haec sunt omnia huius scientiae. ergo &c.

⁋ Tertio sic: infideles & haeretici fingendo se fideles: audiendo a magistris catholicis hanc scientiam per studium & exercitium possent fieri magistri in ea, & alios docere: sicut fecit Arrius: sed hoc non posset fieri nisi discendo hanc scientiam sine lumine fidei. ergo &c.

⁋ Oppositum arguitur sic. super illud. i. Corint. ii. Sapientiam loqmur inter perfectos: dicit Glos. Quae non est humana ratione comprehensibilis: sed spiritus efficacia credibilis. sed talis non potest disci sine fide. ergo. &c.

⁋ Dicendum ad hoc. quod cum ista scientia sit de eis quae facultatem naturalis rationis excedunt propter intellectus nostri debilitatem: & eorum elongationem: vt dictum est: oportet vt eius notitiam capiat ab eo quid eam nouit. Nunc autem ita est: quod omnis discens qui propter debilitatem intellectus sui & elongationem intelligibilis ab eo: non potest statim per euidentiam videre rerum veritates: necesse habet primo credere illi qui eas nouit: a quo debet earum notitiam accipere. Quare discentem in hac scientia primo oportet veritates eius credere, & fide tenere ab eo a quo expectat eas euidenter scire: cum nutritus per fidem, ad hoc vt euidenter eas sciat factus sit idoneus. Ille autem solus deus est: de ipso enim pri cipaliter est ista scientia: & credenda omnia: & ipse solus seipsum perfecte nouit. Eidem ergo exhibendo deo: vt teste veritatis eorum quae dicuntur in hac scientia: oportet addiscere hanc scientiam: vt per si dem primam praeparemur ad eius intelligentiam: cui vt dicit Augustinus xi. de civiat dit fidem adhibemus de his rebus quaes ignorare non expedit: nec per nosipsos scire idonei sumus. hoc tamen mediantibus testibus aliis quibus ille reuelauit: secundum quod dicit ibidem. Nam si ea sciri possunt testibus nobis quae remota non sunt a sensibus nostris siue interioribus siue exterioribus: vnde & praesentia nuncupantur: profecto ea quae re mota sunt a sensibus nostris: quoniam nostro testimonio scire non possumus: de his alios testes re quirimus: eisque credimus qui viderunt: qui haec in illo incorporeo lumine didicerunt: & haec tanquam verba nobis proponentibus: non autem tanquam verborum intellectum praebentibus. hoc enim solius dei est: secundum quod dicit Aug. i. ser. super Ioan. exponendo illud. In principio erat verbum. & vocando scriptores huius scientiae montes: dicit. Nisi montes ista dicerent: vnde omnino cogitaretis non inueniretis. ergo ex montibus venit nobis auxilium: vt hoc vel audiretis. Sed nondum potestis intellige re quod audistis. Inuocate auxilium a domino qui fecit cae. & ter, quia montes sic poterunt loqui: vt non possent ipsi illuminare: quia & ipsi illuminati sunt audiendo. Inde qui dixit, hoc accepit: loannes ille qui discubuit supra pectus domini: & de pectore domini bibit quod nobis propinaret: sed propinauit verba: intellectum vero inde debes capere vnde & ipse bibit quid tibi propinauit: vt leues oculos ad modotes: vnde veniat tibi auxilium: vt inde tanquam calice. id est verbum propinatum acciperes: & tamen quia auxilium tuum a domino qui se. cae. & terr. inde impleres pectus vnde ille impleuit. Solus enim ille qui fidem dedit: potest praestare intellectum: sed hoc secundum conmunem cursum: non nisi fide praecedente: per quam homo ad intellectum sit idoneus vt videat ex euidentia rei vel rationis quod prius sola fide tenebat. Hic dicit Augustinus li. de ordi. ii. Nullus hominum nisi ex imperito peritus fit. Nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus & quali vita esse docilis possit. Euenit vt omnibus bona magna & occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam: quam quisque ingressus sine dubitatione vitae optimae praecepta sectatur: per quae cum docilis fuerit tum demum discet: & quanta ratione praedita sunt ea ipsa quae secutus est ante rationem: & quid sit ipsa ratio quam post auctoritatis cunabula firmus & idoneus iam sequitur atque comprehendit.

⁋ Est igitur hic aduertendum: quod fides qua ex auctoritate huius scientiae credimus, non est fides rationibus apparentibus persuasa: sed diuina virtute infusa. Cum enim nulla ratio ex rebus inferioribus sumpta ad hoc est efficas: nec mens humana sufficeret capere rationem sufficientem ad hoc acceptam a superioribus: oportet igitur quod sit fides a deo infusa quae rationi suadeat dicta sacrae scripturae esse diuina oracula: & ideo eis assentiendum: quae etiam voluntatem inclinat vt captiuet intellectum, & assentire faciat eis quae non videt: sed quasi ex auditu & testimonio auctoritatis superioris ea vera esse teneat. Vnde Augustinus super illud loam. Et nos credimus & cognouimus. dicit in ser. xvii. Non agnouimus & credimus: sed credimus & cognouimus. credimus enim vt cognoscamus: nam si prius cognoscere: deinde credere vellemus: nec cognoscere nec credere valeremus. & ser. xxix. Si non intellexisti, crede. Intellectus enim merces est fidei. ergo noli quaerere intelligere vt credas, sed crede vt intelligas. nisi enim credideritis non intelligetis.

⁋ Est etiam aduertendum quod fides quae via est ad intellectum, non est fides qua solummodo creditur deo vt testi vero: sed qua credens in ipsum fidit vt in fidei auctore, & remuneratore. Vnde Augustinus in ser. xxviii. exponens illud: hoc est opus dei: vt credatis in eum quem ille misit: ad exponendum illud aliud: Si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina eius dicit. Quis nesciat esse voluntatem dei operari opus eius: hoc autem opus dei est vt credatis in eum: non vt credatis ei. Sed & si credatis in eum, creditis ei. Non autem continuo qui credit ei credit in eum. Nam daemones credebant ei & non credebant in eum. Rursus credendum est Paulo: sed non credendum in Paulum. Credenti enim in deum reputatur fides ad iustitiam. Et quod sic fidem pire intelligentiam in cognitione eorum: quae naturalem rationem excedunt: non sit quasi ex sola legis institutione: sed magis ex rationis naturalis necessitate: ostendit Augustinus in epistola ad Consentiu dicens. Vt in quibusdam rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus: quas ratione percipere non valemus, sed aliquando valebimus, fides qua cor mundatur praecedat rationem: vt rationis capiat & proferat lucem: hoc vtique rationis est. Et ideo rationabiliter dictum est per prophetam: Nisi credideritis non intelligetis. Vbi proculdubio discreuit haec duo: deditque consilium quo prius credamus: vt id quid credimus, intelligere valeamus. Vt fides igitur praecedat rationem rationabiliter prouisum est. Nam si hoc praeceptum rationale non est: irrationale est: absit. Si ergo rationale est vt magna capiantur quaedam quae capi nondum possunt fides antecedat rationem: proculdubio quatulacumque ratio quae hoc persuadet etiam ipsa antecedit fidem. Propterea monet Apostolus paratos nos esse debere ad responsionem omni poscenti nos rationem de fide & spe nostra. Quoniam si a me infidelis rationem poscit fidei & spei meae: & videro quod antequam credat: capere non potest: hanc ipsam ei reddo rationem: in qua si fieri potest: videat quam praepostere ante fidem poscat rationem earum rerum: quas capere non potest. Sic ergo dicendum: quod sine fide ista scientia disci non potest: quia sine ea non posset homo vllo modo dictis eius assentire: & multominus ea intelligere: sed fide roboratus & firmatus eius manuductione pro cedere potest: & occulta huius scientiae perquirere: & vt ea intelligat inuestigare: secundum quod de hoc habitum est supra in Titulo. viii. q. iii. Et ideo dicit Augiu. in iii. de doctrina christina quod sacra scriptura nihil asserit nisi fidem.

⁋ Ad primum in oppositum: quod ad cognitionem habitam reuelatione prophetica non requiritur fides: Dicendum quod prophetia de eis quae supernaturaliter sunt cognoscenda: aut a prophetante non intelligitur omnino: nec nouit quid propheticet: sicut patet de Caypha, cum prophetauit quod expediret: quod vnus homo moreretur pro popso: aut necessario fidem adhibet eis: saltem fidem informen ex dono gratis dato.

⁋ Ad secundum quod homo sine fide potest terminos cognoscere: quia etiam complexa ex eis: Dicendum ad hoc quod veritas complexionum aliquando causatur essentialiter ex natura & quiditate & virtute terminorum: aliquando autem non sic: sed natura & quiditas terminorum solum sustinet & patitur vt in eis complexionis veritas comprehendatur. In primo casu subdistinguendum: quia aut homo ex lumine naturali attingere potest perfecte sub terminis perfecte cognoscendo naturam terminorum ad illud in natura & quiditate rei signatae: quo sunt causa veritatis complexionis: aut non. In primo casu cognoscens terminos lumine naturalis rationis: eodem lumine cognoscit & complexiones eorum: vt contingit in omnibus pure naturalibus praedicationibus tam substantialibus quam accidentalibus. In secundo vero casu cognoscens terminos lumine naturali: cognoscit ipsos incomplete. Complete autem quo ad id quod sunt causa veritatis complexionis: non cognoscit ipsos nisi lumine supernaturali: & sic non nisi lumine supernaturali cognoscit veritatem complexionis in illis. Verbi gratia: quoniam cognoscens lumine naturali: quid deus: quid trinitas: quid vnitas: non tamen cognoscens lumine naturali quid deus inquantum causat in se (vt ita loquar) trinitatem personarum in vnitate essentiae, non cognoscit quod deus est trinus & vnus lumine naturali: sed solum lumine supernaturali: quia quiditates illorum terminorum inquantum sunt causa verita tis illius complexionis non sunt natae cognosci nisi lumine supnaturali. Quando autem quiditas terminorum non causat naturaliter in se neque continet veritatem complexionis: sed solum sustinet eam a supnaturali agente in se causari: vt quod natura mulae sustinet quod loquetur: tunc termini bene possunt cognosci perfecte lumine naturali: sed complexionis veritas solum lumine supnaturali. vt simiter contingit in veritate illius propositionis quae di cit virginem parere: & illius quae dicit diuinam naturam vniri humanae naturae in vnitate personae.

⁋ Ad tertium quod infidelis posset hanc scientiam discere: Dicendum quod ad perfectam notitiam intellectus quam quaerit discens de re: duo debent concurrere. Vnum est assensus veritatis. Alterum est iudicium de eo quod verum esse asserit. Hoc secundum non potest esse sine perceptione veritatis ex rei vel rationis euidentia: secundum quod dicitur in principio Ethico. Vnusquisque bene iudicat quae cognoscit. Primum autem bene potest esse fine secundo & sine omni perceptione veritatis euidenti. Assentit enim intellectus aliquando veritati propter auctoritatem dicentis & attestantis: licet eam ex euidentia omni no non percipiat. Secundum quem modum consentimus eis & asserimus tanquam vera quae cognoscimus ex historiis quas aliqua auctoritate constat esse conscriptas. & est talis notitia fidelium de his quae te nent esse vera solo lumine fidei. vnde est notitia quasi ex auditu sine aliqua perceptione veritatis ex euidentia rei aut rationis: quare nec proprie meretur dici notitia: vt habitum est supra. Est enim quodam modo talis qualem habet caecus de coloribus: credendo ea quae videntes quos veraces esse sciuit, de coloribus ei attestantur esse vera: quorum notitiam ex solo auditu, nullo autem modo ex rerum euidentia capere potest. Nec inconuenienter comparatur fidelis in cognoscendo diuina & intellectualia: caeco in co gnoscendo colores: quoniam in sentiendo corporalia post peccatum oculus carnis remansit clarus: in co gnoscendo autem intellectualia oculus rationis factus est lippus: in cognoscendo vero diuina & intellectualia omnino est excaecatus. Differt tamen in hoc, quod caecus nec terminos cognoscit cum disputat vel audit disputare de coloribus: & sola credulitate ex puris naturalibus de coloribus alterius testimonio acquiescit: fidelis autem necessario terminos credibilium cognoscit antequam complexiones credat: vt dictum est supra: & non acquiescit eis quae sunt fidei credendo, nisi per aliquem habitum infusum. Vnde scientia caecorum de coloribus, vocalis est tantum: quia eam habent ex solis rerum nominibus quae intelligunt: quamuis res significatas per ipsas omnino non percipiunt. Vnde caecus per auditum instructus de vocabulis colorum syllogizare potest: & multa vera dicere circa colores quae omnino non intelligit. Scientia vero fidelium de eis quae sunt fidei: non tantum vocalis est: sed & realis: quia complexorum signi ficata intelligunt: licet ex euidentia veritatem complexionum de articulis fidei non capiunt. Bene enim intelligunt quid tres: quid trinus: quid vnus: licet non capiunt intellectu: sed sola fide tenent: quod deus sit trinus & vnus. Vnde & in hac notitia differunt fidelis & infidelis: quia infidelis sicut fidelis significata terminorum incomplexorum capit: sed ille veritati complexionis contradicit. Scit enim infidelis quid sit virgo, & quid parere: licet veritati huius complexionis qua dicitur quod virgo peperit, omnino non consentit: sed ei contradicit: cui consentit fidelis. Vnde de quo fidelis habet notitiam intellectus veritati tali assentiendo per fidem, infidelis solum habet notitiam imaginatiam: qualem habemus de monte aureo. Sicut enim intelligendo rationem montis, & rationem auri, imaginatione componente extrema imaginamur montem aureum: Similiter ipse intelligendo quid virgo, quid parere, imaginatione composite extrema imaginatur virginem parere: cui tamen nullo modo assentit: & ideo nec intelligit omnino. Et sic dicendum quod sine fide notitiam imaginariam potest infidelis habere de eis quae sunt huius scientiae, maxime quae sunt supernaturalia: nullam autem omnino cognitionem intellectus. Sed quia fidelis antequam complexa potest crede re: oportet quod prius intelligat incomplexa: quae intelligere non potest prius quam ea credat: Sic quodam modo verum est dicere: intellige vt credas: & quodam modo verum est dicere, crede vt intelligas. Intellige re enim debemus incomplexa vt credamus complexa: & credere prius complexa: vt eadem postea intelligamus. Et ideo dicit Augustinus de verbis Apostoli. ser. xxvi. Intellige vt credas, & crede vt intelligas. Breuiter dico quomodo vtrumque sine controuersia accipimus. Intellige vt credas verbum meum: crede vt intelligas verbum dei.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3