Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum ad eam discendam sufficiat lumen fidei
CIrca quartum arguitur: quod ad istam scientiam discendam non sufficit lumen fidei. Primo sic. quoniam si solo lumie fidei sufficienter disci posset, ergo plus pollens fide plus proficeret discendo hanc scientiam: quia posita causa necesse est poni effectum. Consequens falsum est secundum Augustinus xiiii. de Tri. capitulo i. ergo &c.
⁋ In oppositum videtur esse Augustinus qui dicit de doctrina christiana ii. Sacra scriptura non asserit nisi fidem. nihil autem discendum in scientia nisi quod asserit. ergo in hac scientia nihil discendum est nisi fides. illa discitur solo lumine fidei. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod ista scientia cum sit homini de necessitate salutis, est ei necessaria: non solum eam sic recipere vt veritati credibilium assentiat: sed etiam sic eam percipere: vt veritatem credibilium piis opitulari: & contra impios ab omni falsitate defensare sciat. Primum necessarium est cuilibet. Secundum est necessarium solum maioribus & superioribus in ecclesia: vt dictum est supra de auditore huius scientiae nisi enim per maiores piis credibilia exponerentur & suaderentur: ac contra aduersarios defenderetur: de faci li a cordibus infirmorum fides periclitaretur. Vnde diuina sapientia quae clara notitia visionis ex euidentia rerum nouit ea quae sunt credenda: & quomodo piis debent opitulari: & quomodo contra aduersarios defendi X possunt ab omni falsitate, iuxta duo opera sapientis: quae sunt: non mentiri de quibus nouit: & mentientem posse manifestare: ea dupliciter homini dignata est reuelare: & ipsum in eisdem sapientem posse facere. vno videlicet modo veritates credibilium homini indicando: ne omnino in eis mentiatur apprehendendo credibile, sicut est in rei veritate. Secundo modo veritates credibilium dilucidando: ne in eis vllo modo vacillet ea aliis suadendo: & contra alios defendendo. Ad sciendum credibilia quae sunt huius scientiae primo modo & ad eam addiscendam sufficit solum lumen fidei: quia sic sciuntur credendo solum. Ad sciendum vero ea secundo modo: & ad sic addiscendum hanc scientiam, necessario requiritur illustratio aliqua superior illustratione fidei: quia hoc modo sciuntur non solum credendo: sed & credita intelligendo. vt infra videbitur. Et sicut primum fit auctoritate scripturae acquiescendo adiutorio luminis fidei: sic sit secundum veritatem scriptorum percipiendo adiutorio alicuius illustrationis superioris. de qua dicit Augustinus contra epistolam fundamenti. Quod credimus intelligere mereamur: non iam hominibus sed ipso deo intrinsecus mentem nostram illustrante atque firmante. Hos duos modos sciendi credibilia huius scientiae distinguit Augustinus cum dicit. xiiii. de trinitate. c. i. Aliud est sci re tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam. Aliud vero scire quoniam hoc ipsum scire & piis opitulatur: & contra malos & impios defenditur. Qua scientia non pol lent fideles plurimi: quamuis polleant ipsa fide plurimum, quam vt ait Augu. ibidem, Apostolus scientiam appellare videtur cum dicit. i. Corith. xii. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae: alii sermo scientiae: alii fides. Glosid i. de diuinis intelligentia: scientia de humanis: fidei constantia. Sicut ergo haec constantia fidei quod est donum gratis datum, differt a fide quae est virtus, in eo quod ipsa datur dono aliquo superiori: sic notitia quae scientia vel sapientia est huius scientiae necessario differt a notitia fidei: ita quod illustratione aliqua superiori datur quam habeatur ex notitia fidei: & scire hanc intelligendo eam tali illustratione, hoc est proprie scire eam.
⁋ Per haec patet obiectum in oppositum, quod haec scientia non asserit nisi fidem. Dicem dum quod verum est: quia non asserit nisi ea quae sunt fidei. sed ea quae sunt fidei, cognosci possunt discernendo quae credenda sunt: & quae non. quod potest fieri solo lumine fidei, vel conspiciendo quomodo ea piis opitulari debent: & contra impios defensari: ad quod necessario requiritur illustratio superior illustratione fidei: sicut est superior cognitio.
On this page