Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum ad eam addiscendam requiratur lumen gratiae gratum facientis
CIrca quintum arguitur, quod ad notitiam huius scientiae requiritur donum gratiae gratum facientis. Primo sic. homo non potest addiscere hanc scientiam nisi requiescat in eo spiritus sanctus. Sed non requiescit in aliquo nisi per donum gratiae gratum facientis: quia deus charitas est. ergo &c. Probatio maioris est. Chrysosto. dicit su per illud Matth. vii. Et ego sum homo positus sub potestate. Non quia obscura sunt aut profunda mysteria veritatis non omnes ea cognoscunt: sed quia peruersa sunt corda eorum: & non requiescit in eis spiritus veritatis. propterea ergo spiritus veritatis fugit ab eis, qui rectus est corde, vt requiescat in eo spiritus veritatis, non potest longe esse a veritate.
⁋ Secundo sic. Augustinus in ser. quodam de dei timore dicit. Multos reperimus negligentissimos iustitiae & auidissimos sapientiae. Hos docet diuina scriptura peruenire non posse ad id quod appetunt nisi seruando quod negligunt. Serua (inquit) iustitiam: & praebebit tibi domins quam cupis sapientiam. sed illa non potest seruari sine dono gratum faciente. ergo &c.
⁋ In oppositum est Glos. super illud. i. Corith. xiii. Si no uero omnia mysteria. vt dictum est supra.
⁋ Dicendum ad hoc: quod triplex est modus sciendi hanc scientiam. vnus modus est quo quis ea quae sunt huius scientiae sola fide discernit. Alius quo ea defensare nouit. de quibus dictum est in praecedenti. quod Tertius est quo ea quae nouit intellectu assentit affectu: vt ei sapiant in affectu quae nouit intellectu. vt iuxta proprietatem vocabuli haec scientia sit proprie sapientiai. i. sapida scientia. Primis duobus modis bene contingit addiscere hanc scientiam sine dono gratum faciente: sed solum dono gratis dato. vt per donum fidei informis quo ad primum modum, vel per donum alicuius illustrationis diuinae vltra gradum illustrationis communis: & hoc quo ad secundum modum. Tertio autem modo non contingit omnino eam addiscere sine gratia gratum faciente: quia illa solum facit vt homines spiritualiter sapiant quae audiunt: & tali auditori solummodo ista scientia valet ad salutem. & solummodo talis valet huic scientiae ad eam perseueranter sustinendam, sicut verus eius amator & amicus. secundum quod dicit Augustinus in epistola ad Vitalem. Id opus est gratiae: quam quid accipiunt doctrinae salutari sanctarum scripturarum etsi fuerit inimici fiunt amici: quam qui audiunt & legunt sine gratia dei, eius peiores efficiuntur inimici: & lex dei atque doctrina quamuis sancta & iusta & bona: tamen occidit si non viuificat spiritus: per quem fitvt non audiendo sed obediendo: neque vt lectione: sed dilectione teneat. Agnoscamus gratiam quae fecit prodesse doctrinam, quae gratia si desit, videmus etiam obesse doctrinam. De primis duobus modis discendi procedit ratio secunda. de tertio procedit prima: & est iste verissimus & perfectissimus modus discendi hanc scientiam: & sic addiscens eam propriissimus auditor eius est: quia ipse solus perfecte percipere potest ea quae dei sunt: quae non potest percipere animalis homo: qualis est omnis sine gratia gratum faciente existens. Vnde & iste solus finem huius scientiae potest attingere. secundum quod dicit Au gust. talem auditorem hortando ad auditum huius scientiae, in fine primi de doctriu, christia. Cum quisque cognouerit finem praecepti esse charitatem de corde puro & conscientia bona & fide non ficta: ad tractationem illorum librorum securus accedat. Vnde & qui hoc modo scit hanc scientiam vt capiat affectu: quae intelligit intellectu: solum perfecte & vere nouit hanc scientiam. secundum quod dicit Chryso. super illud Matth. Et aperti sunt ei caeli. Caeli (inquit) sunt scripturae diuinae in quibus habitat deus. Sicut enim in caelo celatur deus: ita & in scripturis absconditur: & sicut hoc caelum corporale omnes quidem homines vident: non autem aspiciunt deum inhabitantem in eo: ita & diuinas scripturas omnes quidem homines legunt: non tamen omnes intelligunt deum veritatis positum in scripturis: nisi qui fuerit baptizatus, vt accipiat spiritum sanctum. Vnde & apostolis priusquam baptiaati erant spiritusan cto: erant clausae scripturae. postquam aperuit eis sensum insuffians eis spiritum sanctum: tunc reseratae sunt omnes scripturae ante oculos cordis eorum. Ergo qui baptizatus est: & meretur accipere spiritum sanctum, aperiuntur ei omnes scripturae: vt intelligat quae ibi posita sunt mysteria veritatis. Propterea autem non aperiuntur omnibus: quoniam quidam falsum baptisma habentes non possunt accipere spiritum veritatis. Quosdam autem non baptismus impedit ne accipiant spiritum sanctum, & aperiantur eis scripturae: sed propositum malum, quamuis bene fuerit baptizati. ldem super illud Petite & accipietis. Et non timentes deum inueniunt scientiam legendo & studendo: sed non illam quae ex deo est: sed hanc quae ex natura carnali per exercitationem carnis acquiritur: quam habuerunt etiam & gentilium studiosi. Qui enim actionibus non instat: nec operibus bonis: sed per solum studium lectionum factus est sapiens: quando aliis praedicat ipse sibi non sentit quod praedicat: alios forsitam terret: ipse tamen non timet: alios admonet credere: & ipse non credit quae dicit, quando alios docet: abintus conscientia eius ridet sibi de verbis suis: quia scientia quae est ex solis lectionibus ex ore procedit: quae autem de spiritu sancto est: ex corde profertur. & ideo spiritualis scientia non solum discitur: sed etiam an te scitur, non tantum in scripturis legitur: sed ex corde suggeritur. & si alios terret: ipse amplius timet. & omne quod loquitur, non lectione sed experimentatione probat. De quo dicitur in collat. patrum exponendo illud Psal. Montes excelsi ceruis. Quisquis discretionis virtute munitus ad figuram rationalis cerui mentis alacritate peruenit: pascitur in propheticis & apostolicis montibus i. i. excellentissimis eorum ac subtilissimis sacramentis: vt omnes quoque psalmorum affectus in se recipiens ita incipiat decantare: vt eos non tanquam a propheta compositos, sed velut a se editos quasi orationem propriam profunda cordis compunctione depromat, vel certe ad suam personam aestimet eos fuisse directos: eorumque sententias non tunc tantummodo prophetam, aut in propheta fuisse completas: sed in se quotidie geri implerique cognoscat. Tunc enim scripturae diuinae nobis clarius perpatescunt: & quodam modo venae medullaeque panduntur: quando experientia nostra non eas tantum percipit: sed etiam praeuenit notionem: sensusque verborum non per expositionem nobis: sed per documenta reserantur. Eundem namque praecipientes cordis affectum: quo quisque decantatus vel descriptus est Psalmus, velut auctores eius facti praecedimus magis intellectum ipsius quam sequamur, id est: vt prius dictorum veritatem quam notitiam colligentes, quid in nobis gestum sit, vel quotidianis geratur incursibus, semper praeueniente meditatione quodammodo recordemur in Psal. & velut in speculo purissimo paruidem tes efficacius cognoscamus: & ita magistri affectibus eruditi: non vt audita: sed tanquam perspecta: & memoriae commendata palpemus: & velut ipsi rerum naturae insita de interno cordis parturiamus affectu, vt eorum sensum non textu lectionis sed experientia praecedente penetremus. Vt autem tali modo sciamus hanc scientiam, non sufficit fides quaecunque aut illustratio: sed necessario requiritur fides operans per dilectionem. de quo dicit Christus. Ioan. vii. Siquis voluerit facere voluntatem eius qui misit me: cognoscet de doctrina eius, quod exponens Augustinus ser. xxix. dicit. Quid est cognoscetes hoc est intelliget, quid est voluntatem eius facere: hoc est credere, vt credatis in eum. quid est crede re in eum: credendo amare: credendo in eum ire: & eius membris incorporari. lpsa est ergo fides quae per dilectionem operatur: haec in te sit: & intelliges doctrinam dei. Hinc dicit lxxxiii, quaestionibus quaes ine vlviii. Quae primo creduntur & postea intelliguntur: sunt illa quae in diuinis rebus non possunt intelligi nisi ab his qui mundo sunt corde, quod sit praeceptis seruatis quae de bene viuendo accipiuntur. Et ideo dicit. i. par. super loannem. ser. xviii. Mores perducunt ad intelligentiam. genus vitae perducit ad genus scientiae. Item in ser. de lacob & Esau. Vultis plus capere: crescite: vultis crescere: bene viuite, qui enim non vult bene viuere: non vult crescere. Reuera qui per hunc modum hanc scientiam didicerit, vt non scientiam sed vt verissime sapientiam: gustu spirituali sapidam eam optinebit, vt sapientia fiat ei secundum nomen suum sapida scientia a sapore dicta: quia non solum illuminat intellectum: sed ad amorem & delectationem spiritualem inflammat affectum. secundum enim quod dicitur Ecclesiastici. xl. Vinum & musica laetificat cor: & super vtraque delectatio sapientiae. Et ideo sapiens dicit de seipso. Sapientiae. viii. Intrans in domum meam conquiescam cum illa. non enim habet amaritudinem conuersatio illius nec tedium conuictus illius, sed laetitiam & gaudium. Vnde Grego. exponens illud lob. Quis posuit in visceribus hominis sapientiam: dicit. Notandum vero quod sapientia diuinitus inspirata in visceribus hominis ponitur: quia nimirum quantum ad electorum numerum spectat: non in solis vocibus: sed etiam in sensibus datur, vt iuxta quod loquitur lingua, viuat conscientia: & lux eius tanto clarius resplendet in superficie: quanto verius inardescit. Hanc ergo sapientiam reuera homo sine gratia gratum faciente optinere non potest: quia vt de ipso dicitur Sapien. ii. In maliuolam animam non introibit sapientia: neque habitabit in corpore subdito peccatis. Siqua enim ipsi sciunt, sine sapore dulcedinis spiritualis haec sciunt. Videt enim lucem sapientiae eorum intellectus: sed dulcorem eius non gustat eorum affectus. Vnde sicut longe positi a radio diuinae lucis, solum illuminantur non autem inflammantur. Vnde & de tali modo discendi hanc scientiam dicit Orig. in Glos. Exo. xxxiiii. Dum legentes sacras scripturas non intelligimus, dum obscurae sunt & clausae: nondum conversi sumus. conversis enim statim aufert velamen. Dis qui cum recitantur verba legis aliquibus fabulis occupatur, aduersus est: & qui de negotiis seculi de pecunia de lucris & de dominiorum cupiditate sollicitus est: qui gloriae seculi: & mundi honoribus studet: aduersus est. Qui etiam ab his videtur alienus assistit animo: & audit verba legis: vultu autem atque oculis intentus: corde tamen atque cogitatione vagatur, aduersus est. Quid ergo conuerti: Si his omnibus terga vertamus, studio actibus mentis & sollicitudine verbo dei operam demus: in lege eius meditemur die ac nocte: omnibus deo vacemus & exerceamur in testimoniis eius: hoc est conuersum esse ad dominum.
On this page