Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum scriptores huius scientiae hoc est theologiae habebant perfectum intellectum eius
CIrca nonum arguitur: quod illi qui sacram scripturam conscripserunt: non persecte eam intellexerunt. Primo sic. lonae. ii. dicitur quod ad praeceptum domini lonas praedicauit, adhuc quadraginta dies & Niniue subuertetur, quid secundum Glos, non erat prophetia descendens de praescientia dei: sed comminatio ad correctionem, quod tamen vt videtur lonas ignorauit credens ad literam fuisse prophetiam: quia se quitur quod sedebat subter quaercum donec videret quod accideret ciuitati. ergo & consimiliter alii potuerunt ignorasse mysteria & figuras, quae dominus eis reuelauit, quae in hac scientia conscrip serunt.
⁋ Secundo sic. Hier. iiii. Hieremias. heu heu heu domine deus. ergo ne decepisti ppsopum istum & Hierusalem dicens pax erit vobis: & ecce peruenit gladius vsque ad animam. vbi dicit Glos. Quia supra dixit In tempore illo vocabunt Hierusalem solium domini: & tamen nunc dicit Peribit cor Regis & caetera: turbatur propheta & in se deum putat mentitum: nec intelligit illud longe post hoc futurum. Si ergo Hiere. ignorauit quae conscripsit, & alii ignorasse potuerunt.
⁋ Contra est illud quod dicit Apostolus pro se & pro aliis sacrae scripturae scriptoribus. i. Corinth. ii. Nos non spiritum huius mundi accepimus: sed spiritum qui ex deo est, vt sciamus quae a deo donata sunt nobis: quae & loquimur. illa ergo sciuerunt quae locuti sunt: sed talia conscripserunt. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod error erat quorundam haereticorum prophetas & sacrae scripturae conscriptores tanquam arreptitios loquutos fuisse: & ita ea quae conscripserunt non intellexisse: sicut nec intelligunt arreptitii quae dicunt. Quorum errorem excludit Paulus in verbo praedicto. Nos non spiritum huius mundi accepimus: in nobis scilicet loquentem: vt scribenda non intelligamus: & non solum per nos, vt per calamum conscribentem. Glos. Non spiritum huius mund id est spiritum phytonicum qui per Sibyllam loquutus est. Sed accepimus spiritum qui ex deo est. Glo sid est spiritum sanctum, quo docemus sapientiam quae de deo est. Et ideo dicitur. ii. Petri. i. Spiritu scton inspirati locuti sunt sancti dei homines. & non solum inspi rati ad cognitionem verborum: sed ad intellectum sententiarum. secundum quod dicit Glos. Ea sola docebant quae a spiritu sancto didicerant. Non solum autem verba docebant, sed mysteria & intellectus exponebant. ergo & illa a spiritu sancto didicerant. Aliter enim non fuisset eis facta perfecta reuelatio. Cum enim secundum Augustinus in fine contra Adinm. tria sunt genera visionis: Vnum corporalis visionis secundum oculos. Sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre: Alterum imaginariae: nam haec pars nostra cum diuinitus assumitur multa nobis reuelantur: Sicut vidit Petrus discum cum variis animalibus: Tertium vero genus visionis est secundum mentis intuitum quo intellecta conspiciutur veritas atque sapientia: sine quo genere illa duo vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt: Scripturam ergo istam quae conscribentibus non infructuosa fuit: nec in errorem misit eos: non est dicendum quando isto tertio genere visionis per reuelationem acceperint qui conscripserunt: & ita eam perfecte intellexerunt quantum pro tempore expediebat. vnde sequitur ibidem. Cum ea quae corporis sensibus siue illi parti quae corporalium rerum imagines capit diuinitus monstrantur non solum sciuntur his modis: sed etiam mente intelliguntur: tunc est perfecta reuelatio. Quid enim profuit Balthasar regi quod manum scribentem an oculos suos in pariete conspexit: cui visioni quia non potuit attigere, mentis aspectu quaerebat adhuc videre quid viderat. Tali autem acie luminis praeditus Daniel qua ista intelliguntur, mente vidit quod ille viderat corpore. Rursus illa parte quae imagines corporum capit, vidit somnum Nabuchodonosor Rex: & quoniam non habebat idoneum mentis oculum ad intelligendum quod viderat, ideo ad interpretandum visum suum aspectum quaesiuit alienum scilicet oculum Danielis. Danies autem reuelante spiritu dei: & quid ille vidit in somnis, ea parte vidit qua corporum capiuntur imagines: & quid significaret mente conspexit. Non est autem propheta dei veri & summi, qui oblata diuinitus visa vel solo corpore vel etiam illa parte spiritus videt qua capiuntur imagines: & mente non videt. Sed plerunque in scripturis sic posita inueniuntur quemadmodum visa sunt: non etiam quemadmodum intellecta sunt: vt mentis visio in qua totus fructus est, exercendis lectoribus seruetur. Sed ex multis quae aperte sunt scripta, manifestatur nobis quomodo illa intellexerunt quae sic in libris posuerunt quomodo figurate illis demonstrata sunt. & ideo Augustinus dixit in lib. eodem. Apostoli omnia intelligentes pauca exposuerunt, vt ad easdem regulas caetera posteris intelligenda relinquaerent. Et beatus Hieronymus in Prolo. Bibliae. Plerique stupent in domini doctrina, & mirantur in Petro & loanne quomodo legem sciant: cum literas non didicerint. Quicquid enim aliis exercitatio & quottidiana in lege meditatio tribuere solet, illis hoc spiritus sanctus suggerebat: & erant iuxta quod scriptum est dociles deo.
⁋ Sed quia quaestio non solum quaerit vtrum intellexerunt quae scripserunt: sed etiam vtrum perfecte intellexerunt: Dicendum ad hoc, quod perfectus intellectus duplex est: quidam simpliciter perfectus & absolute: quidam quo ad statum intelligentis. Secundo modo dicitur ille perfecte intelligere qui tantum intelligit quantum intelligendum est & expedit intelligere pro loco & tempore. Hoc modo generaliter quicunque sacri doctores qui spiritu sancto inspirati locuti sunt, perfecte intellexerunt quae scripserunt. Propter quod super illud primae Corinth. ii. Sciamus quae a deo donata sunt nobis. dicit Glos. Inde probatur quod spiritum dei accepimus: quia hoc scimus quod vtique sci re expedit. Sed quod omnes perfecte intelligant primo modo, hoc non oportet nisi in summe & perfectissime spiritu sancto illustratis: sicut erat Moyses. Ad illum enim perfectum intellectum duo requiruntur. Primum quod homo omnino veram expositionem intelligat quam scriptura sancta continere potest: secundum quod quamlibet expositionem secundum omnes conditiones suas perfecte intelligat. secundum quod Moyses perfecte intellexit quae scripsit. dicente Augustinus xii. conselius in fine. Moysen famulum tuum scripturae dispensatorem spiritu tuo plenum ita honoremus, vt hoc eum te reuelante cum scriberet attendisse credimus, quod in eis maxime & luce veritatis & fruge vtilitatis excellit. ltaque cum alius dicit, hoc sentit quod ego: & alius, immo quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non vtrumque potius, si vtrumque verum est: quid si tertium: & quid si quartum: Et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non omnia illa vidisse credatur per quem deus vnus sacras literas vera & diuersa vi suris multorum sensibus temperauit: Nolo itaque deus meus tam praeceps esse vt hoc illum de te me ruisse non credam. Sensit igitur ille omnino in his verbis atque cogitauit cum ea scriberet quicquid hic veri potuimus inuenire: & quicquid nos non potuimus aut nondum possumus: sed tamen in eis inueniri potest. Per haec patent obiecta.
⁋ Ad primum igitur de lona, Dicendum quod ipse mysticum sensum comminationis bene intellexit in illis verbis. Sed alium sensum literalem forte ignorauit: ais scilicet deus literaliter intellexit Niniuen esse subuertendam post quadraginta dies: & ideo sedit extra ciuitatem expectans exim tum rei & euentum.
On this page