Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum homo per se, sine doctore possit theologiam discere

Quaestio. VIII. CIrca octauum arguitur quod homo per se fine doctore possit hanc scientiam addisce sre. Primo sic, non est minoris efficaciae lumen supernaturale ad cognoscendum supernaturalia, quam lumen naturale ad cognoscendum naturalia. sed homo adiultorio luminis naturalis per se fine doctore potest inuestigare notitiam scibilirGum naturalium, vt habitum est supra. ergo & per se propria inuestigatione sine doctore lumine supernaturali potest notitiam scibilium supernaturalium inuestigare. talia sunt scibilia huius scientiae. ergo & caetera.

⁋ Secundo sic. Augusti nus post principium de doctrina Christiana, loquens de beato Antonio dicit: quod sine vlla scientia literarum scripturas diuinas & memoriter tenuit: & prudenter intellexit. sed hoc non fuit nisi per se addiscendo hanc scientiam. ergo &c.

⁋ Oppositum arguitur secundum illud quod habetur Actuum. viii. vbi quaerebat Philippus ab eunucho legente Esaiam, putas ne intelligis quae legis: Qui respondit, quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi: vbi dicit Glos. Hic arguit eorum audaciam qui aestimant sine doctore diuinam scripturam intelligere.

⁋ Hic intelligendum est in principio: cum ista scientia sit credendorum per fidem & operandorum per charitatem, vt dictum est supra: quod Aliud est scire siue cognoscere credenda & operanda quae pertinent ad hanc scientiam, discernendo scilicet credenda & operanda inter se: & a non credendis: & a non operandis: Aliud vero est habere scientiam credendorum & operandorum, scilicet scire non solum quid credendum & quid non credendum: quid operandum & quid non operandum: sed etiam quomodo fides credendorum & charitas operandorum "gignitur, nutritur, roboratur, & defenditur: qua scientia non pollent fideles plurimi, quamuis polleant ipsa fide vel dilectione plurimum. Aliud est enim scire solummodo quid homo credere vel operari debeat propter adipiscendam beatam vitam: Aliud autem est scire quoniam hoc ipsum piis opituletur: & contra impios defendatur", vt dicit Augustinus. xiiii. de trinitate. Et est talis scientia paucorum. secundum enim quod dicit Augustinus in principio libri contra epistolam fundamenti, Ad cognitionem syncerae sapientiae pauci spirituales perueniunt in hac vita, vt eam ex minima parte, quia homines sunt, absque dubitatione cognoscant caeteram: quippe turbam non intelligendi viuacitas: sed credendi simplicitas tutissimam tenet. Et de vtroque modo sciendi potest habere locum quaestio: sed principaliter de secundo, vt patebit.

⁋ Sciendum igitur iuxta illud quod dicit Philosophus, Dispositio vniuscuiusque in esse, est sua dispositio in veritate & cognitione: quod Sicut quaedam habent esse a natura tantum, vt triticum de semine tritici: quaedam vero ab arte tantum, vt arca de ligno: quaedam vero partim a natura, partim ab arte, vt sanitas quam natura inchoat: sed adiutorio quidem medicinae consummati: consimiliter est & in cognitione, quod quaedam sciuntur via inuestigationis rationis solum: quaedam vero per diuinam reuelationem solum: quaedam vero vtroque modo: quorum notitia a reuelatione inchoatur: sed perficitur per studium & inuestigationem, coadiuuante reuelatione. Primo modo sciuntur res naturales a philosophis. Secundo modo scitum est euangelium & sacra scriptura ab apostolis. dicente Hiero. in proli. Bibi. Quicquod aliis exercitatio & quotidiana lege meditatio tribuere solet, illis hoc spiritus suggerebat sanctus. Tertio modo scita est a fidelibus scientia: fidei quae per habitum siue fidei lumen infusum inchoatur: sed perficitur per humanum studium cum adiutorio diuinae illustrationis per determinationem credendorum: quae solus habitus fidei non declarat: quia sine hac determinatione habens fidei habitum: quae credenda sunt non cognoscit: sicut nec fecit Centurio antequam instructus esset a Petro, vt habetur in Glos. Act. x. Et de hoc modo sciendi sacram scripturam ab homine, scilicet quo ad determinatam notitiam credendorum, procedit quaestio principaliter. Si ergo intelligatur quaestio de scientia qua solum discernuntur credenda, de illa simpliciter est dicendum quod non potest sciri nisi aliquo docente & determinante articulos credendorum: & hoc vel deo inspirante interius, vel angelo vel homine docente exterius. Et hoc est quod dicit Apostolus Roma. x. Quomodo credent ei quem non audierunt: quomodo audient sine praedicante: quasi dicat, nullo modo. Si vero intelligatur de scientia qua sacra scriptura piis opi tulatur: & contra impios defensatur, supposita notitia discretionis credendorum, de qua propriissime intelligitur quaestio: Aliter enim proprie non cognoscitur aut scitur sacra scriptura: quam quam fide cognoscantur credenda: Intelligendum quod ad scientiam perfectam sacrae scripturae, sicut & cuiuslibet alterius, tria concurrunt. Primum quod homo mentem literae & interpretationem eius per totum cognoscat. Secundum, quod illa quae latent in potentia sub primis scibilibus scientiae, & quae litera non exponit, sciat explicare: & secundum actum deductionis rationalis elicere. Nulla enim scientia omnia particulariter scienda ex principiis suis explicat aut exponit: sed solum illa ex ponit: ex quibus alia sufficienter elici possunt. secundum quod dicit Orig. in Homilia de arca Noe: quod in sacra scriptura super hoc opportunum videtur habitum silentium, de quo sufficienter consequentiae ipsius ratio doceret. Tertium quod illa quae ab initio credit sola fide, intelligat ratione.

⁋ Quo ad primum dicendum est absolute, quod exclusa gratia specialis reuelationis secundum communem statum humanum homo non potest scire sacram scripturam sine doctore. Et hoc ideo, quia ipsa vtitur signis rerum: sicut aliae scientiae vtuntur signis vocum. Res autem significat iuxta suas proprietates. Vnde cum eadem res varias habeat proprietates quibus varia & contraria significari possunt: & ita sacra scriptura sub ipsis intentionem suam in figuris & aenigmatibus repraesentat: & indefinite non potest homini esse per se nota rerum significatio in sacra scriptura, vt cognoscat quid quae libet res velit significare: & pro quo supponat. Vnde sicut homo ignorans idioma graecum: licet dictiones graecas disciplinabiliter prolatas audiat: instrui tamen per illas non potest nisi prius instructus in vocum significatione: consimiliter legens sacram scripturam eam intelligere non potest si ne interpretante ei rerum proprias & figuratiuas significationes ignotas aut dubias. Propter quod dicit Augustinus. ii. de doctrina Christiana. Duabus de causis non intelliguntur quae scripta sunt: si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. & ibidem. Rerum ignorantia facit ambiguas figuratiuasque locutiones. Vnde ad cognoscendum obscuros modos loquendi sacrae scripturae, sine quibus sciri & intelligi non potest, composuit Augustinus libros de doctrina Christiana. Vnde quia sine doctore litera sacrae scripturae sciri & intelligi non potest, dicit Hieronymus ad Paulinum. Lex spi ritualis: & reuelatione opus est vt intelligatur: liber in Apoca. vii. sigillis signatus ostenditur: quanti hodie putant se nosse literas: tenent signatum librum: nec aperire possunt nisi ille scilicet vel per se vel per ministros reserauerit qui habet clauem Dauid, claudit & nemo aperit, aperit & nemo claudit. Vnde eunuchus ille in actibus cum legeret illud Esaiae. lii. Tanquam ouis ad occisionem ductus est & caetera: & librum teneret, & verba domini in cogitatione conciperet, lingua volueret, labiis personaret, ignorabat eum quem in libro nesciens venerabatur. Interrogatus autem a Philippo putas ne intelligis quae legis: respondit: quomodo possum nisi quis ostenderit mihi: obsecro de quo propheta dixit de se an de aliquo alio: tunc Philippus incepit ei euangelizare lesum qui clausus latebat in litera. Ex his concludit Hierony, quod diximus supra dicens. Haec a me perscripta sunt breuiter, vt intelligeres te in scripturis sacris sine praeuio & monstrante semitam non posse ingredi. Et ideo qui non instructi vident per se sacram scripturam, vident eam quasi attendentes ad lucernam lucentem in caliginoso loco, vt dicitur. ii. Pe. id est ad quam homo literas intelligibiliter legere non potest. & hoc quoniam vt dicit ibi Glos. nullus prophetarum propria sua interpretatione populis doctrinam vitae praedicauit. eget ergo omnino interprstatione aliena. Summa ergo fatuitas est, maxime hominum in scientiis secularibus instructorum: quod ad nutum & sine doctore sacram scripturam per se praesumunt capere & intelligere, quos Hieronymus reprehendit dicens. Qui forte ad scripturas sanctas post seculares litteras venerunt: & sermone composito aures populi mulserunt: quicquid dixerint hoc legem dei putant: nec scire dignantur quid propiosophe quid Apostoli senserint: sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia. De hoc Augustinus de vtili. credendi dicit sic. Nulla imbutus poetica disciplina Terentianum sine magistro attingere non auderes: tu in libros diuinarum rerum sine duce irruis: & de his sine praeceptore audes ferre sententiam: & infra. Et si vnaquaeque disciplina quamquam vilis & facilis vt percipi possit doctorem aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius, quam diuinorum sacramentorum libros & ab interpretibus suis nolle cognoscere, & incognitos velle damnare:

⁋ Quo ad secundum modum sciendi sacram scripturam, Dicendum quod sicut adiutorio luminis naturalis rationis potest homo naturali ratione ex primis principiis scientialibus scientiarum naturalium elicere & inuestigare conclusiones siue expressas in scientia siue non, quae tamen latent in potentia in principiis in ipsa scientia expraessis: Sic adiutorio luminis fidei potest homo naturali ratione ex primis principiis credendorum elicere omnia posteriora credenda siue in scientia fidei expressa siue non, tanquam illa quae in potentia scita sunt in prioribus & hoc sine omni alio doctore, postquam in primis credendis fuerit sufficienter instructus. Vnde Augustinus secundo de doct. Christia. Erit diuinarum scripturarum solertissimus indagator qui praenotatas legeritur notasque habuerit: etsi nondum intellectu, iam tamen lectione. Deinde quae in eis aperte posita sunt praecepta viuendi vel regulae credendi, solertius diligentiusque inuestiganda sunt: quae tamto plura quisque inuenit quanto est diligentia capacior. In his enim quae aperte in scriptura posita sunt, inueniuntur illa quae continent fidem moresque viuendi. In ea igitur quae obscura sunt aperienda & discutienda pergendum est, vt ad obscuriora illustranda de manifestioribus sumantur exempla & quaedam certarum sententiarum testimonia in certis auferant dubitationem.

⁋ Quo ad tertium vero modum sciendi sacram scripturam, dicendum similiter quod assistente diuino adiutorio communi sine quo intelligi non possunt credita, sine omni alia praerogatiua reuelationis homo sufficienter instructus in credendis & in dictis sacrae scripturae sine omni alio doctore potest deuenire scrutatione naturalis ingenii in intellectum eorum quae prius tenebat sola fide, quantum possibil e est credita in vita ista secundum communem statum hominum fieri intellecta. Et quia hoc vt dictum est fit diuina gratia assistente & illuminante, maxime gratum faciente, plus proficitur in hoc oratione quam auditione. Propter quod dicit Augustinus in ser. de gratia noui testamenti. Ama ecclesiasticas legere literas: & non multa inuenies quae requiras: sed legendo & ruminando si etiam pure dominum largitorem bonorum omnium depreceris, omnia quae cognitione digna sunt: aut certe rima ipso magis inspirante quam homine aliquo commonente perdisces. & de videndo deum. Primum mihi videtur plus valere in hac inquisitione, viuendi quam loquendi modus. Nam qui didicerunt a domi non Iesu mites esse & humiles, plus cogitando & orando proficiunt quam legendo & audiendo. Nec idem tamen agere partes suas sermo cessauerit: sed cum plantator & rigator officium sui gesserit muneris, caetera illi qui dat crementum relinquit.

⁋ Ad primum in oppositum: quod lumine naturae sine doctore cognoscimus naturalia ergo & lumine supernaturali sine doctore supernaturalia: Dicendum quod verum est loquendo de secundo modo sciendi, scilicet posteriora ex prioribus praecognitis. Sed quo ad notitiam literae in aliis scientiis & in ista, omnino refert: propter hoc quod in aliis signa sunt voces propriae determinate ducentes in notitiam rerum: hic autem ipsae res ducentes obscure per suas proprietates in notitiam aliarum rerum, vt dictum est.

⁋ Ad secundum de beato Antonio: Dicendum quod illud fuit gratiae praerogatiuae: sed quaerimus de notitia quae potest contingere secundum communem statum hominum. ad illum enim priuatum modum accipiendi notitiam scripturae non est homini expectandum: sed studio proprio quantum potest cum diuino adiutorio ad intellectum sacrae scripturae diligenter laborandum, vt dictum est supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8