Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum multiplex sit in ea expositio quaerenda
CIrca secundum arguitur quod sacra scriptura non sit multipliciter exponenda. Primo sic. Scientia illa quae maxime est scientia veritatis, maxime simplices debet habe re secundumones. secundum quod dicit Seneca. Quae veritati opeam dat omnio, incomposita debet esse & sim plex. scientia ista est huiusmodi: quia omnino falsitate caret, vt patet ex praedeterminatis. Maior autem est sermonis simplicitas cum habet sensum vnicum & vnicam expositionem quam cum multiplicem. ergo &c.
⁋ Secundo sic. cum nom sit expositio nisisit vera: si multiplex esset expo sacrae scripturae & secundmodis eius: tunc in hoc omnis secundumo eius esset multiplex. Est ei secundumo multiplex qui plures continet sensus in quibus potest verificari, secundum Philosophum in Elenchis. Talis autem sermo sophisticus est. theologia ergo esset scientia maxime sophistica, & sermo eius sophisticus. consequens est falsum: secundum illud. Qui sophistice loquitur odibilis est deo. in quo scriptura ista sermonem sophisticum detestatur: vt dicit Augustinus ii. de doctrina christiana. ergo &c.
⁋ In oppositum est Augustinus dicens in principio super Gen. In libris omnibus sanctis intueri oportet, quae aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuncientur, quae agenda praecipiantur. vbi quatuor sensus scripturae exprimuntur.
⁋ Dicendum ad hoc. secundum quod tangit Orig. in Homilis. de natiuitate lsaac, quidam dicebant quod simpliciter erant intelligendae scripturae, ita quod non nisi literalem sensum oporteret aduertere: quod aperte falsum est, quoniam etiam in manifestis historiis oportet alium sensum perquirere. secundum quod dicit Orig. ibidem. Quid: putamus quia propositum sit spiritui sancto historias scribere, & narrare quomodo a lacte depulsus sit puer, & conuiuium factum sit, & quomodo luserit, aliaque puerilia gesserit: An per hoc putandum est quod nos diuinum aliquid edocere velit, & dignum quod humanum genus dei vocibus discat: & infra ibidem super illud. Ecce ancillam. Haec (inquit) quomodo intelligi debeant non commentabor. Apostolus infra disseruit dicens: Quae sunt secundum allegoriam dicta. haec ille di cit allegorica esse: vt nos quod faciendum sit in caeteris nouerimus: & in his maxime in quibus nihil lege diuina dignum historica videtur indicare narratio. Concedere igitur oportet quod multiplex est expositio sacrae scripturae, & alius sensus saepius quaerendus quam littera praetendat. secundum quod dicit Augustinus in ser. de proprietatibus verbi. Per spiritum sanctum scripturae conscriptae sunt, & sensum habent non eum solum qui in manifesto est: sed & alios quidem latentes quam plurimos. Et illius pluralitatis duplex est necessitas. Vna ex parte nostra. Altera ex parte ipsius scientiae. Ex parte nostra, quia vt dicit Augustinus, xv. de civitate dei loquens de hac scientia, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam idipsum conatur exponere. & contingunt ista de causa multae expositiones etiam in eodem genere exponendi. Ex parte autem huius scientiae multae conueniunt ei expositiones: quia secundum praedeterminata, scientia ista in dictis suis debet esse foecunda mysteriis: vt sub eadem litera diuersos sensus comprehendat: & in hoc habeat praerogatiuam super omnes alias scientias. secundum quod dicit beatus Greg. in prolo. mor. Sacra scriptura omnes alias scientias &c. vt habitum est supra. titulo. vii. q. iiii. Diuersi autem sensus & sententiae secundum diuersa mysteria non possunt explicari nisi diuersis expositionibus. Idcirco absolute dicendum quod ista scientia in dictis suis diuersas debet habere expositiones.
⁋ Ad primum in oppositum quod simplicior est sermo habens vnicam expositionem quam plures: & similiter ad secundum quod sermo habens plures expositiones, est sermo multiplex & sophisticus: dicendum quod diuersitas expositionum contingit dupliciter: vel secundum eandem rationem intelligendi & significandi: vel secundum aliam & aliam rationem significandi & intelligendi. Diuersitas expositionum primo modo solummodo est in sermone multiplici, videlicet quia sub eadem voce, siue complexa, siue incomplexa significantur plura vel consignificantur. & iste sermo est sophisticus. Sed talis diuersitas expositionum non est illa quae conpetit huic scientiae: sed quae sit secundum aliam & aliam ratio nem: quia videlicet expositio historica sit secundum significationes vocum, expositiones vero mysticae secundum significationes rerum, & diuersae circa eandem rem propter diuersas proprietates eius. & talis diuersitas non facit omnino sermonem esse sophisticum neque multiplicem: immo sub aequali simplicitate sermonis qua in aliis scientiis solum sensus vnus continetur, continentur in ista scientia sensus plures. & hoc significat magnam efficaciam & virtutem huius scientiae: quia quanto aliquid est superius & maioris virtutis tanto vno simplici plures exercet virtutes & actiones.
On this page