Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum solum quadruplex expositio sit in ea quaerenda

CIrca tertium arguitur quod sacrae scripturae non debent esse sensus nisi duo. Dicit enim Dionysius. in cae. Hier. Duplex est sanctae manifestationis modus. Sancta autem manifestatio diuinorum fit per expositiones huius scientiae. ergo &c.

⁋ Quia solum sunt tres, arguitur. Dicit enim Hu. iii. sententiarum suarum. Tres sunt modi sacrae scripturae. Historia quae est rerum gestarum narratio. Allegoria, cum per vnum factum aliud intelligitur. Tropologia. i. moralis locutio, in qua de moribus ordinandis tractatur.

⁋ Quia sint. iiii. arguitur. Dicit enim Beda in Glo. super Gen. Quatuor sunt regulae scripturae Hlistoria, quae res gestas loquitur. Allegoria in qua aliud ex alio intelligitur. Tropologia id est moralis locutio, in qua de moribus ordinandis tractatur. Anagogia id est spiritualis intellectus, per quem de summis & caelestibus tractaturi ad superiora ducimur. his enim quatuor quasi quibusdam rotis diuina scriptura voluitur.

⁋ Quia sint. v. arguitur, quia Augustinus de vtilis credendi, annumerat si militer. iiii. modos, in quibus tangit vnum praeter dictos quatuor dicens. Omnis scriptura quae ve- tus testamentum vocatur, diligenter eam nosse cupientibus quadrifaria diuiditur: secundum historiam, secundum etymologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam.

⁋ Quia sint multo plures arguitur: quoniam sicut aliquando sacra scriptura exponitur historice, aliquando tropologice, vniversaliallegorice, vel anagogice: Sic aliquando exponitur parabolice, aliquando ironice, & pluribus aliis modis, secundum diuersas figuras locutionis.

⁋ Dicendum ad hoc, secundum quod dicit Augustinus i de doctrina christiana. i egis & omnium diuinarum scripturarum plenitudo, & finis est dilectio. Diligere autem homo non potest hoc quod non credit. porro si credit & diligit, bene agendo efficit vt speret ad id quid diligit se esse venturum. Tria itaque haec sunt quibus scientia omnis & prophetia militat, fides, spes, & charitas. Quapropter cum quisque cognouerit finem praecepti esse charitatem de corde puro & conscientia bona & fide non ficta: omnem intellectum diui narum scripturarum ad ista tria relaturus, ad tractationem illorum librorum securus accedat. Et quia ea quae spei sunt & charitatis, sub ista scientia non cadunt: nisi inquantum sunt res fidei: vnde & ista scientia, fidei scientia nuncupatur: quaecumque enim in ista scientia tractantur: sic exponenda sunt omnia: vt ad regulam fidei dirigantur. secundum quod dicit Augustinus, xv. de civitate dei, quae hic exponenda sunt, etsi non vno disseruntur modo, ad vnam tamen fidei catholicae concordiam reuocanda sunt. Quare cum ista scientia non continet nisi tria, quae ordinantur ad tria bona consequenda in vita ista, credenda. scilicet vt a nobis credantur, diligenda vt a nobis diligantur, speranda vt a nobis sperentur, & de omnibus his sacra scriptura tractat: vt de eis quae fidei sunt: est enim fides credibilium, diligibilium, & sperandorum: omnis ergo expositio sacrae scripturae tendere debet ad haec tria secundum regulam fidei: scilicet vt credantur credibilia, vt diligantur diligibilia: vt sperentur speranda. Quare cum scriptura sacra notitiam tradat credibilium, diligibilium, & sperandorum: non tam in seipsis literaliter illa nobis describendo, quam ex quibusdam factis & gestis quae narrat nobis ea insinuando. Non solum enim scientia ista loquitur vocibus, sicut aliae, sed etiam loquitur rebus: ex factis autem & gestis illorum notitia insinuari non potest, nisi gestis ipsis primo in se literaliter praecognitis. Duplex igitur expositio scripturae sacrae nobis in primis necessaria est. Vna ad cognoscendum veritatem rei in ipsis factis & gestis, quibus alia intelligenda nobis insinuantur: quae appellatur expositio historica siue literalis: supra quam debet fundari expositio spiritualis. Alia vero ad cognoscendum illa qua per facta & gesta huiusmodi intelligenda insinuantur, quae appellatur expositio mystica siue spiritualis. Propter istam duplicem expositionem. dicitur de muliere forti in persona ecclesiae. Prouer. vlt. Non timebit domui suae a frigoribus niuis. omnes enim domestici sui vestiti sunt duplicibus. Domestici autem sunt doctores sacrae scripturae, qui sunt vestiti duplicibus. i. duplici expositione sacrae scripturae historica. scilicet & mystica muniti. Et ideo non timebit domui suae. id est scripturae sacrae: in cuius contemplatione requiescit: a frigoribus niuisi. is.t errore haereticae prauitatis. Quandocumque enim ab eis aliquod absurdum proponitur in sensu literali: statim ad sanum intellectum debemus recurrere spiritualem. Et quia per facta & gesta literalia huius scientiae fidei, nobis intelligenda non insinuantur nisi illa in quibus ipsa nos informare intendit, videlicet quid credendum, quid diligendum, quid sperandum: ad quae tendere debet omnis spiritualis expositio huius scientiae secundum regulam fidei: Idcirco spiritualis expositio triplex est, & tantum triplex, vna ad insinuandum nobis ex factis & gestis quid credendum: alia quid diligendum: tertia quid sperandum. Prima dicitur allegorica. Secunda tropologica. Tertia anagogica. Allegorica autem expositio est, quae in credendis nobis insinuat arcana sacramenta primae veritatis: in quibus per fidem Christi fundatur ecclesia. Idcirco enim allegorica expositio respicit Christum & ecclesiam: quia in trinitate diuinarum personarum notitia credendorum refertur ad filium, eo quod ei appropriatur sapientia. Tropologica autem expositio quae in diligendis nobis insinuat incentiua amoris summae bonitatis: quibus per charitatem in nobis mores & forma viuendi instituuntur. Idcirco enim tropologica expositio respicit virtutum informationem in anima iusta, & refertur ad spiritum sanctum, quia ei appropriatur bonitas. Anagogica autem expositio qua in expectandis nobis insinuantur immensa gaudia aeternorum bonorum, ad quae adipiscenda per spem erigimur. Idcirco enim anago gica expositio respicit praemia superna in vita aeterna, & refertur ad patrem: quia ipsi aeternitas appropriatur: vt tamen ista triplex expositio mystica in vnica expositione historica fundata, perfecte quodam modo respondeat trinitati diuinarum personarum in vnitate essentiae radicatae: cui fidei veritas in hac scientia innititur. De istis tribus expositionibus spiritualibus intelligimus dici illud Prouerbiorum. xxiii. Appone cor tuum ad doctrinam meam: vt sit in domo mea fiducia. Vnde ostendi tibi eam & descripsi eam tripliciter: vt ostenderem tibi firmitatem & eloquia veritatis. Re vera fiducia ecclesiae est ex firmitate auctoritatis sacrae scripturae: vt supra dictum est: quae spiritualiter intellecta nunquam vacillat. Simul autem de istis quatuor sensibus & expositionibus sacrae scripturae: dicit Augustinus in principio super Gen. In libris omnibus sanctis intue ri oportet, quae ibi aeterna intimentur (hoc quo ad sensum anagogicum) quae facta narrentur (hoc quo ad historicum) quae futura praenuncientur (hoc quo ad allegoricum) quae agenda moneantur Choc quo ad tropologicum) . De quibus etiam Paulus dicit. ii. Timo. iii. Dis scriptura diuinitus inspi rata, vtilis est ad docendum. Glos. Nescientes. hoc quo ad historiam. in quo primo sunt imbuendi. Ad arguendum. Glosid i. ad conuincendum de malo. hoc quo ad allegoriam, qua haereses sunt damnandae. Ad corripiendum. Glos. in malo persistentes. hoc quo ad tropologiam, qua vitia refraenantur Ad erudiendum. Glos. poenitentes. hoc quo ad anagogiam, qua ad caelestia properatur. De his po nit Beda exemplum in Glos. super princi. Gene. dicens. Hierusalem secundum historiam est ciuitas, allegorice ecclesiam significat, secundum tropologiam animam fidelem, secundum anagogiam caelestium ciuium vitam. Vnde Augustinus attendens simplicitatem littere huius scientiae, quo ad sensum historicum, & profunditatem intellectus quo ad sensum mysticum, dicit. xii. confes. Ecce eloquiorum ante nos superficies blandiens: sed mira profunditas: deus meus horror est intendere. Est enim in illa, vt dicitur Saptes vii. Spuns intelligentiae, sanctus vnicus multiplex. Sic ergo breuiter dicendum quod quatuor sunt sensus huius scientiae, & non possunt esse plures, & secundum hoc solummodo quadruplex est eius expositio, nec plures nec pauciores.

⁋ Ad primum in oppositum quod duplex est secundum beatum Dionysium, dicendum quod modus manifestationis diuinorum duplex est. Vnus pertinens ad modum describendi nobis diuina per literam huius scientiae: Alius pertinens ad modum interpretandi id quid est in ea de di uinis descriptum. Quo ad primum modum manifestandi loquitur Dionyus. & ille, non est nisi duplex. Cum enim vt dicit in principio cael. Hier. Diuina nobis manifestari non possunt, nisi sacris velaminibus circumuoluta, & illa velamina sumuntur ex illis quae cognoscimus in creaturis. In creaturis autem quaedam sunt proprietates quae aliquid nobilitatis ponunt, & quae prius conueniunt deo quam creaturis: vt sunt bonitas, sapientia, & huiusmodi: Aliae vero sunt quas indignum est in propria significatione deo attribuere: per aliquam tamen similitudinem ei attribui possunt, vt habere oculos, brachium, & huiusmodi: Secundum ista sumitur secundum Dionysius. duplex modus manifestandi diuina. Quorum vnum appellat conuenientem: vt quando per illa notificantur, quae inueniuntur in creaturis, & tamen dignius inueniuntur in deo. Alium vero inconuenientem, quando notificantur per illa quae inueniuntur in creaturis, & indigna sunt deo, & non possunt ei attribui nisi secundum translationem quandam. Sed isti duo modi non tangunt diuersos sensus siue expositiones. immo ambo ad sensum historicum pertinent, cum his modis diuina nobis in sacra scriptura manifestantur. Omnis enim metaphora & parabosa ad sensum historicum pertinent: vt iam dicetur.

⁋ Ad secundum quod Hugo non annumerat nisi tres modos exponendi: dicendum quod Hugo non loquitur nisi de expositionibus quae cadunt circa illa quae sunt materia sacrae scripturae. Nunc autem secundum ipsum, materia sacrae scripturae est opus reparationis tantum, quod agitur in ecclesia militante. Non autem opus glorificationis, quod agitur in ecclesia triumphante. Et ideo cum sensus anagogicus pertinet ad ecclesiam triumphantem: alii vero tres sensus ad ecclesiam militantem: vt patet ex dictis: Ideo solum annumerat illos tres modos, & quartum omittit. Sicut fecit Strabo in Glo. Exod. penul. Sancta (inquit) scriptura historia moralitate & allegoria constans, nullis haereticorum dogmatibus potest rumpi, quia funiculus tri plex difficille soluitur.

⁋ Quia arguitur quod Augustinus ponit etymologiam vnum sensum praeter dictos quatuor: dicendum quod non intendit ibi Augustinus aliquo modo distinguere sensus & expositiones scripturae: sed diuersos modos ponere quibus tractatur, & maxime quibus assumitur litera veteris testamenti in nouo: vt per hoc vetus testamentum ostendat non esse contrarium nouo. Omnis enim scriptura quae vetus testamentum vocatur, quadri fariam diuiditur: scilicet in tractatu noui testamenti. secundum quatuor scilicet modos quibus dicta veteris testamenti assumuntur in nouo: videlicet secundum historiam, secundum etymologiam, secundum anagogiamsecundum allegoriam. Secundum historiam cum docetur in nouo testamento quid scriptum, vel quid gestum sit in veteri. secundum etymologiam cum ostenditur in nouo testamento, quid qua de causa factum vel dictum sit, secundum anagogiam cum ostenditur non contraria ri duo testamenta, secundum allegoricam cumidocetur in nouo, non ad literam esse accipienda quaedam quae scripta sunt in veteri, His enim modis Christus & apostoli vsi sunt veteri testamento in nouo. secundum quod Augustinus manifeste declarat per exempla & historiam veteris testa menti, & etymologiam, & anagogiam, & allegoriam in nouo inueniri testamento. Nam ad historiam illud pertinet: cum obiectum est Christo, quod die sabbati discipuli spicas euulsissent. Non legistis (inquit) quid fecit Dauid cum esuriret, & qui cum eo erant: quomodo intrauit in domum dei & panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus: Ad etymologiam vero illud pertinet: quod cum Christus prohibuisset vxorem abiici: nisi fornicationis causa, relatumque esset Moysen dato libello repudii permisisse licentiam: Hoc (inquit) Moyses fecit propter duritiam cordis vestri. De analogia non ponit speciale exemplum: sed potest adduci illud quod dixit Christus Ioan. v. Si crederetis Moysi, crederetis forsitam & mihi. hoc enim dicto congruentia vtriusque testamenti ostenditur. Allegoria autem vtitur Saluator ex veteri testamento cum dicit. Generatio haec signum quaerit, & non dabitur ei nisi signum lonae prophetae. Sicut enim lonas &c. Et sumit ibi Aug. allegoriam large ad omnem spiritualem intellectum dictorum veteris testamenti: vt comprehendat sub se tres mysticos sensus exponendi sacram scripturam.

⁋ Ad vltimum, quod multi alii sunt sensus & modi exponend scilicet parabolice, ironice, metaphorice, & huiusmodi: dicendum quod omnes illae expositiones ad expositionem historiae reducuntur: quia historica veritas aliquando exprimitur sermone proprio, aliquando sermone translato & figuratiuo, & diuersimode secundum diuersos modos figurarum locutionum. Vnde parabolae euam gelicae ad sensum historicum pertinent, & similiter earum expositio, expositio est historiae. Et metaphora de lignis quom sibi elegerunt regem. Iudi. ix. ad historiam pertinet &c. huiusmodi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3