Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum expositio profunda sit in theologia investiganda

CIrca primum arguitur quod expositio perofunda in hac scientia non est inuestiganda. primo sic. Illud non debet ab homine inuestigari: quod non potest ab eo inueniri, uia frustra laboraret. profunda expositio in eis quae sunt huius scientiae est huiusmodi. secundum quod vult Augustinus in illa auctoritate communi in Epistola ad Volusianum. Tanta est christianarum profunditas literarum &c. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Ro. xii. "Non plus sapere quam oportet sapere". sed non est plus sapere quam oportet nisi profunda inuestigatione scripturae. hoc enim facit omnes haereticos. ergo &c.

⁋ In oppositum est. quoniam vt dicit Augustinus i de Academica Res magna. diligenti digna est inquisitione: ergo res maxima cuiusmodi est expositio huius scripturae diligentissima digna est inquisitione. haec non est nisi profunda. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod cum scripturae cuiuslibet expositio hoc quaerit vt veritas eius elucescat discenti, in sacrae scripturae expositione duo sunt attendenda: quorum primum est euidentia veritatis quae quaeritur. Secundum est capacitas discentis quae veritate informari intenditur. Quantum ad primum exponentis intentio cessare non debet quousque ad liquidam veritatem parueniat, & cum eam inuenerit cessare continuo, nec in eodem genere, & modo expositionis inuestigare aliquid vlterius, siue inuestigatione profunda inuenta sit, siue planiori. secundum quod dicit Gre. super illud Ge. xxx. Tollens igitur lacob virgas. Intellectus sacri eloquii inter textum & mysterium tantalibratione pesandus est, vt neque nimiae discussionis potesdus deprimat, neque torpor incuriae vacuum relinquat. Multae enim sententiae tanta allegoriarum conceptione grauidae sunt, vt quisques eam ad solam historiam tenere nititur, earum notitia per incuriam priuetur. Quaedam vero ita exterioribus praeceptis inseruiunt, vt si quis subtilius penetrare desiderat nihil intus inueniat, sed sibi etiam quid foris est abs condit. Si ergo liquida veritas quae quaeritur, vltro in litera se offert, profundius inuestiganda expositione non est. Cum vero veritatem litera abscondit, quousque liquida veritas inueniatur expositio profunda quaerenda est. secundum quod dicit Augustinus super Ion ser. xxiii. Quodam loco in euangeliocs. Mat. viii. domins ait prudentem auditorem verbi sui similem esse debere homini, qui volens aedificare fodit altius donec peruenit ad fundamentum stabilitatis petrae. Putemus scripturam dei tanquam agrum vbi volumus aliquid aedificare Non simus pigri, nec superficie contenti, fodiamus altius donec perueniamus ad petram. Petra autem er at Christus, in quo vt dicit Apostolus: sunt omnes thesauri scientiae & sapientiae absconditi. Et sic non est cessandum donec ad solidam sapientiae veritatem perueniamus. Sed intelligendum, quod priusquam altius solida veritas inuestigata est in determinando & sententiando de ipsa cautela adhibenda est, in eo scilicet quod liquidum non est nihil temere affirmando dum adhuc dubium est verum falsum ne sit. Quod autem doceri potest rerum apertissima, vel scripturarum certissima auctoritate, sine cunctatione asserendum. secundum quod dicit Augustinus viii. super Ge. in prin. eo tamen moderamine seruato (sicut dicit in li. vi. vt in profundae literae sensu quod certum est sic terminetur, vt magis praestemus diligentiam inquirendi quam affirmandi temeritatem. & vt dicit in li. x. si non liquidam de qua dubitare non debeat: tamen acceptabilem sententiam nanciscamur tenere eam donec certum aliquod illucescat non sit absurdum. Quia si nec hoc quidem potuerimus documentorum momentis vndique pariterque nutantibus, saltem non videbitur nostra dubitatio laborem deuitare quaerem di, sed affirmandi temeritatem.

⁋ Quantum vero ad secundum semper iuxta discentis capacitatem for manda est expositio. Et ideo cum piures discentium grossi sunt & hebetes, grossa & vsitata expositio prae cipue quaerenda est. Inusitata autem etsi vera sit potius insinuanda quam asserenda est. Si autem tam obscura sit vt vires discentium excedat differenda est. & vsque ad tpres opportunum occultanda. secundum quod Academici leguntur occultasse sententias doctrinae Platonis. Et hoc est quod dicit Augustinus super euange. li. iii. Boni catholici qui fidem integram sequuntur & bonos mores, quod ad fidei doctrinam pertinet ita quaerunt, si quid quaerendum est, vt absit concertatio periculosa: vel ei cum quo quaeritur, vel eis qui discentes audiunt. lta autem docent: si quid docendum habent, vt vsitata & confirmata securissime & confidentissime & leuissime, vt possunt insinuent. Inusitata vero etiam si veritatis manifestatione liquidissima perceperint quaerendi potius quam percipiendi aut affirmandi modo propter audientis infirmitatem. Si enim tantum pondus habet aliquod verum, vt vires discentis excedat: suspendendum est vt expectet crescentem: non imponendum vt obterat paruulum: aliquando autem & occultandum est: sed cum spe hortatoria, vt non faciat desperatio frigidiores: sed desiderium capaciores. Inde est illud Domni. Multa habeo vobis. dicere: sed non potestis portare modo. & etiam illud Apostoli. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus: sed quasi carnalibus: tanquam paruulis in Christo lac potum dedi vobis non escam: nondum enim poteratis intelligere. Perfectis autem & spiritualibus expositio profunda spiritualis est proponenda. Propter quod idem Apo stolus dixit. Sapientiam loquimur inter perfectos. & sequitur. In doctrina spiritus spiritualibus spiritualia comparantes spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda dei. Vnde quia intellectus profunda expositione eliciendus est multum caute in tali expositione procedendum est ne quid temere asseratur nisi quod iuxta regulam fidei certissimae in uentum cognoscatur: qua cautela omissa haereses omnes in ecclesia contigerunt. dicente Augustinus i. par. super loannem. ser. xviii. Neque enim haereses natae sunt: & quaedam documenta paruersitatis illaqueantia animas: & in profundum praecipitantia: nisi dum scripturae bonae intelliguntur non bene: & quod in eis non bene intelligitur: etiam temere & audacter asseritur. lta charissime valde caute audire debemus ad quae capienda sumus paruuli: & corde pio: & cum timore, hanc tenentes regulam sanitatis, vt quid secundum fidem qua imbuti sumus intelligere valuerimus, tanquam de cibo gaudeamus. quod autem secundum sanam fidei regulam intelligere nondum potuerimus, dubitationem auferamus: intelligentiam differamus: hoc est vt etiam si quid sit nescimus, bonum tamen & verum esse minime dubitemus: a quo prorsus fides nostra labi non debet: quae nullis hominum argumentis extorquenda est cordi nostro: ad quam dirigamus ea quae intelligimus: & quae forte non intelligimus, dirigenda ad hanc regulam quandoquod differamus cum idonei fuerimus. Eides enim (vt dicit Glos. super illd Leui. ii. Tollet pugillum similae)- est mensura scientiae.

⁋ Ad primum in oppositum, quod homo non potest attingere ad profundam expositionem dictorum huius scientiae: Dicendum quod verum est omnia eius profunda perscrutando: & maxime quantum perscrutabilia & scibilia sunt homini. hoc enim homini impossibile in vita ista est. secundum quod dicit Orige. super Exo. Si singula diligenter inspicias, plura in quibus haereat intellectus quam in quibus expediri possit inuenies: pro quibus dicere in oratione debeamus. De profundis clamaui ad te domine. & ideo studio eius in hac scientia non est terminus ponendus, vt dictum est supra. Multa tamen profunda huius scientiae potest inuestigare expositione profunda per gratiam dei quae multum. excedit inuestigationem naturalis rationis. secundum quod dicit Apostolus. i. Corinth. ii. Quia oculus non vidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit quae nobis reuelauit deus per spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda dei.

⁋ Ad secundum quod plus sapere quam oportet est profunda inuestigare: Dicendum quod verum est quando profunda inuestigatio excedit moderamen intellectus inuestigantis. Maxime quando cum hoc excedit regulas fidei. Sed est alia profunda inuestigatio sub moderamine intellectus inuestigantis: & ductu rectae rationis iuxta regulas fidei: qua inuestigare profunda non est plus sapere quam oportet. Profunda inuestigatio primo modo praesumptuosa est: & temeraria: & haereticos facit: quia quaerunt altiora se vt dictum est supra. Vnde dicit Esichius super illud Leui. vi. Omnis qui tetigerit illam sanctificabitur Plane ostendit quod disputando de deoi. i. theologizando sufficit nobis tantum tangere. qui enim vult calefieri: si manum in ignem miserit pro calefactione adustionem sustinebit. Profunda vero inuestigatio secundo modo charitatiua est & studiosa: quia manet in sobrietate. Et ideo vbi dixit Apostolus. Non plus sapere quam oportet sape. statim addidit. Sed sapere ad sobrietatem. Glo sid est inuestigare de mysteriis diuinis sine praesumptione & temperate, quod praeceptum transgressi sunt omnes haeretici. vnde profunda inuestigatio non competit nisi viris spiritualibus & perfectis: caeteris autem perniciosa est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1