Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum in qualibet expositione et sensu sub sit ei veritas

CIrca quintum arguitur quod non cuilibet sensui sacrae scripturae subest veritas. Primo sic. Iudi. ix. dicitur, quod ierunt ligna syluarum: vt vngerent sibi regem, quod omni no a veritate absurdum est. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Gene. xxvii. dixit lacob lsaac patri suo, ego sum primogenitus tuus Esau. vbi apertum mendacium (vt vi detur) tenet scriptura, & tanquam verum.

⁋ Tertio sic. ii. Rega. xi. de facto Dauid & Vriae, in quo Dauid iniuriatus est Vriae, & Vrias passus est iniuriam, sensus mysticus dicit secundum Gloss. quod Dauid significat Christum, Vrias autem diabolum. quod nullo modo potest esse mysterium verum, quoniam vnum contrariorum non est principium intelligendi reliquum. ergo &c.

⁋ Quarto sic. Gen. ix. cum Lothdixit angelis vt manerent in domo eius: respondent, minime sed in platea manebimus, quod tamen non fecerunt. mentiti sunt ergo ipsi: & ibi sacra scriptura.

⁋ Quinto sic. Gen. xx. dixit domins ad Abimelech. Morieris propter mulierem quam tulisti, & tamen mortuus non fuit. mentitur ergo ibi scriptura.

⁋ Sexto sic. Exod. i. Obstetrices ne infantes Hebraeorum interficerentur, mentitae sunt, deo factum approbante & remunerante. ergo &c.

⁋ In oppositum est, quoniam quaelibet expositio sacrae scripturae procedit secundum regulam fidei, cui non potest subesse falsum, quia immititur primae veritati: vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc. quod sacrae scripturae dicta nihil aliud sunt quam diuina oracula, & veritatis aeternae testimonia. Et ideo non aliter sunt exponenda, quam vt ipsa intelligantur & cognoscantur esse talia. Vnde dixit Christus auctor & expositor principalis scripturae. In hoc veni in mundum: vt testimonium perhibeam veritati. Veritas autem aeterna non requirit aliqua falsitate testificari. Idcirco huic scientiae in omni expositione & sensu eius necesse est subiacere veritatem. Propter quod dicitur lob. xiii. Nunquid deus indiget vestro mendacio: vt pro eo loquamini dolos: Glos. Veritas non indiget falsitate fulciri. & sequitur. Nunquid faciem eius accepistis: & pro eo iudicare nitimini. Glo. Faciem dei accipere est auctoritatem eius in iudicio assumere. Quantum autem sacra scriptura vbique veritatem continet, sufficienter dictum est supra. Quod etiam specialiter exprimit Augustinus in principio de praedesti. gratiae. Quilibet (inquit) lector qui expositurus sacram scripturam aggreditur, cum in sacrarum voluminibus literarum aliqua velut diuersum sonam te sententia sollicitatur, certa & inconcussa fide tenere debet nusquam deesse veritatem, etsi non facile propter magnitudinem rei intellectus quaerentibus occurrit.

⁋ Ad primum in oppositum de libro Iudicum, dicendum quod regula Augustini habet. quod quandocumque litera verum sensum historicum habere non potest, ad mysticum recurrendum est, & sermo non proprie sed figuratiue exponendus est. Litera ergo illa nullum habet sensum proprium historicum verum, sed pro sensu mystico siguratiue verba ponuntur, & metaphorice debet exponi. secundum quod exponit lsido. in Glossa. per arbores & ligna, homines intelligendo, secundum sensum allegoricum literae. Et est in talibus metaphoris & parabolis veritas quantum ad significationem rerum: sicut in historiis, propriis verbis expressa veritas est secundum significationem vocum. In ista enim scientia non solum significant voces, res: sed etiam quaedam res significant quasdam alias res: vt infra dicetur.

⁋ Ad secundum de libro Gen. dicendum quod lacob & Esau ibi non suas personas sed significata per ipsas supponunt. Vnde pro personis illorum sermo ille etiam posset esse verus Verus est tamen pro significatis per personas illorum. Vnde Augustinus. xvi. de civitate dei. Quis iste dolus simplicis: quae fictio non mentientis nisi profundum mysterium veritatis: Et in libro de mendacio de talibus dictis sacrae scripture dicit. Qui sentiunt quod mentiendum est cum vtile sit, adhibent testimonia suae sententiae, commemorantes Sarram cum risisset: negasse quod risit, lacob a patre interrogatum respondisse quod ipse esset Esau maior filius, & multa exempla huiusmodi. Eorum hominum mendacia commemorant, quos culpare non audeas. Quibus respondet consequenter dicens. De veteribus, mendaciorum exempla prolata sunt: vbi quicquid gestum est, figuratiue acci pi potest. Quicquid autem siguratiue fit aut dicitur, non est mendacium. Omnis enim enunciatio ad id quod enunciat referenda est. Omne autem figuratiue dictum aut factum, hoc enunciat quod significat eis quibus intelligendum prolatum est. Vnde credendum est illos qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quae dicta sunt de illis, prophetice egisse atque dixisse, nec minus prophetice accidisse, quaecunque sic accidunt: vt eodem prophetico spiritu memoriae literisque mandata iudicarentur. Vnde quod lacob dixit, in prima ecclesia locutus est, quae maior & antiquior in primis patribus fuit synagoga ludaeorum, quam significauit Esau. secundum quod exponit Augustinus contra Faustum loquens de eadem materia.

⁋ Ad tertium de libro Regum, dicendum quod in praedicto facto duo sunt consideranda. & substantia facti, & qualitas facti, siue modus faciendi ipsum. Quamquam ergo quo ad qualitatem facti non possit habere in bono expositionem veram, quo ad substantiam tamen facti bene potest habere expositionem veram in bono, quia substantia facti bene potest sonare in bonum. Potest enim esse quod princeps iuste occidere faciat militem aliquem, & quod eius vxorem sibi assumat, & per hunc modum quod non est inconueniens quod factum malum habeat bonam allegoriam & in bonum expositam. secundum quod ibi exponit Glos.

⁋ Ad quartum & quintum & ad omnia consimilia exempla in sacra scriptura reperta: dicendum quod omnia intelliguntur dicta sub conditione intellecta. Vnde angeli non intrassent ad Loth: nisi oppido eos conpulisset, & hoc angeli conditionaliter in dicto suo intellexerunt. Et secundum hunc modum dominus dixit Abimelech moriturum, nisi citius viro vxorem suam redderet. quod sequitur in litera. Redde vxorem viro suo, & viues. Sinautem reddere nolueris, morieris.

⁋ Ad sextum de obstetricibus: dicendum quod sacra scriptura non solum, proponit facta moresque iustorum quibus prouocat ad imitandum: sed etiam infirmitates & peccata, quibus instruit ad timendum. Vnde mendacium illud pro ponit scriptura tanquam exemplum quod non commendat ad imitandum (vt dicebant aliqui ponentes talia mendacia non esse peccata) sed potius recitat illud ad instruendum quam poenam etiam tam pium menda cium mereatur. Secundum quod dicit ibi beatus Gregorius in Glossa. Multi conantur asserere hoc mendacii genus non esse peccatum: quia aedificauit eis domins domus. in qua magis compesatione cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces quae posset in aeterna vita retribui, pro culpa mendacii in terrenam compensationem declinata est. Breuiter ergo quaecumque mendacia in scriptura reperiuntur, illa asserendo & commendando non proponit: sed recitando tantum ad instructionem assumit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5