Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum ubique in ea sit multiplex expositio investiganda
CIrca quartum arguitur quod haec scientia vbique debeat pluribus modis exponi. Primo sic. Augustinus dicit in libro de catechizandis rudibus. Quicquid narras ita narra vt ille cui loqueris audiendo credat, credendo speret, sperando amet. Sed ista tria vt dictum est, pertinent ad tres modos exponendi huius scientiae praeter modum lhistoricum: vt dictum est supra. ergo in omni eo quod narramus secundum hanc scientiam, iste triplex modus debet obseruari praeter modum historicum. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Apostolus. ii. Timo. iii. "Omnis scientia diuinitus inspirata vtilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum". In quibus vt dictum est, omnes modi exponendi hanc scientiam exprimuntur. sed sacra scriptura vbique est diuinitus inspirata. ii. Pet. ii. Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Glos. Non erat in potestate eorum: vt quaecumque vellent, docerent: sed ea sola docebant quae a spiritu didicerant. ergo &c.
⁋ In oppositum arguitur. Primo sic. Augustinus ii. super Gen. contra Manichaeos. Quisquis voluerit omnia quae dicta sunt secundum literam accipere, & non aliter intelligere quam litera sonat, & potuerit euitare blasphemias, & omnia congruentia fidei catholicae praedicare: non solum ei non est inuidendum: sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. sed constat quod plurima sunt in scriptura sacra quae sic ad literam exponi possunt, sicut illud. In principio creauit deus cae. &c. vt dictum est supra secundum Ambrosius ergo &c.
⁋ Secundo sic. dicit Augustinus in ser. de assumptione virginis, quod sacra scriptura quandoque non habet quaerendum in ea aliud quam quid sonat: quandoque habet pariter literam & mysterium: quandoque mysterium tantum. sed cum non habet quaerendum aliud quam sonat: non habet nisi literalem sensum tantum. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod cum secundum apostolum lex spiritualis sit: & bene spirituali indigeat interpretatione: vbicumque historia describitur, non solum sensus literalis: sed etiam spiritualis indagandus est, quia vt idem dicit apsus, Spiritus est qui viuificat, caro autem non prodest quicquam. i carnalis & literalis expositio: nisi adsit & spiritualis. Propter quod dicit Augustinus ii. de doctrina christiana. In his quae aperte in scripturis posita sunt, inueniuntur illa omnia quae continent fidem, moresque viuendi, spem scilicet & charitatem. Et Orig. in Homi. de immolatione lsaac. Obserua singula quaeque quae scripta sunt. In singulis enim siquis sciuerit in altum fodere, inueniet thesaurum: & fortassis vbi non aestimatur, latent mysteriorum praeciosa monilia. ldem in Homilis. de Rebecca. Fabulas putatis & historias narrare in scripturis Spuium san. animarum est eruditio, & spiritualis doctrina: mysteria cuncta sunt quae scripta sunt. Vnde etiam quia spiritualis intellectus principaliter intenditur vbique in sacra scriptura: vbi ipsa littera intentum spiritualis intelligentiae exprimit: vlterior expositio exquirenda non est. Vbique ergo multiplex expositio in sacra scriptura exquirenda est, praeterquam vbi literaliter spiritualis expositio expressa est: vt est illud, Di liges dominum deum tuum: & ceta praecepta moralia aperto sermone proposita: quae non sunt nisi litteraliter exponenda & nullum mysterium in eis quaerendum, quia magis obumbraret intelligentiam quam illuminaret. sicut & in pluribus dictis Salomonis. Vnde domins litteraliter proponens moralem sensum. Mat. xv. Non quid intrat per os &c. reprehendit discipulos quia sensum alium mysticum quaerebant, dicens. Adhuc estis sine intellectu, quaerendo scilicet ex positionem praeter litteralem vbi quaerenda non est. Et hoc est quod dicit Greg. Intellectus sacrae scripturae inter textum & mysterium &c. vt supra ti. isto, quod i. Vnde in collationibus patrum. viii. loannes Cassianus distinguit tri plex genus dictorum sacrae scripturae, quod quaedam sunt litealiter tantum exponenda, quaedam vero mystice tantum, quaedam vero vtroque modo. vbi dicit sic. Dinarum scripturarum auctoritas, de iis in quibus nos voluit erudire, quaedam etiam iis quid acumie ingenii carent, tam lucide & euidentur effata est: vt non solum nulla occultiori sesyobscu ritate velentur: sed ne vllo quidem procinio interprstationis indigeant, & in superficie vocis ac litte suos intellectus, ac sminas praeserant. Et hoc dupliciter, vel in superficie litter mysticum habendo intellectum, viversahistoricum. secundum quod prosequitur explanando & exemplificando. Quaedam vero vt dicit ita contexta sunt, vt in eorum discussione & intellectu immensum nobis exercitii campum ac sollicitudinis reseruent. Quaedam vero vtroque modo se habent, quae statim declarat dicens. ltaque satis proprie diuina scriptura agro optimo ac fertili comparatur, qui multa gignat, ac proferat ad hominium victum: vt sine aliqua ignis coctione proficiant. Quaedam vero nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem austeritatem deposuerint cruditatis, vel incongruentia vsibus humanis, vel noxia sentientur. Nonnulla vero ita vtrique vsui apta nascuntur: vt nec cocta sua cruditate displiceant, vel offendant: & tamen ignis calore decocta salubriora reddantur. Plura quoque ad escam tantummodo irrationabilium iumentorum & animalium, vel ferarum ac volucrum proferuntur cibis hominium minime profutura, quae etiam in sua asperitate manentia absque vlla ignis coctione vitalem iumentis conferunt saturitatem. Quam rationem satis euidenter aspicimus in hoc vberrimorum spiritualium scripturarum paradiso contineri, in quo ita quaedam significatione literae plana ac luculenta resplendent: vt cum sublimiore interpretatione non egeant, simplici tantum sono literae abundent, pascant, ac nutriant audientes: vt est illud. Audi Israel, domins deus tuus deus vnus est, & Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, & ex tota mente tua. Quaedam autem si allegorica explanatione attenuata non fuerint, & spiritualis ignis examinatione mollita, nullo modo ad salutem interioris hominis sine corruptionis labe peruenerit. Magisque ex eorum perceptione laesio quam vtilitas aliqua subsequitur: vt est illud. Sint lumbi vestri praecincti, & lucernae ardentes in manibus vestris. & Qui non habet gladium, vendat tunicam suam & emat gladium. & Qui non accipit crucem suam & sequitur me, non est me dignus. Quod quidam indiscretissimi monachorum habentes quidem Se lum dei: sed non secundum scientiam, simpliciter intelligentes fecerunt sibi cruces ligneas: easque iugiter humeris circunferentes non aedificationem: sed risum cunctis videntibus intulerunt. Nonnulla vero ad vtramque perceptionem tam historicam quam allegoricam, ita commode ac necessarie capiuntur: vt vtraque explanatio vitales succos animae subministret: vt est illud. Si quis te percusserit in dextra maxilla praebe ei & alteram, & Cum persequentur vos in ciuitate vna fugite in aliam, & Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quae habes & veni & da pauperibus & sequere me, & habitabo tecum in caelo, Producit sane & fcenum iumentis, quibus pabulis omnes scripturarum repleti sunt campi, simplicen scilicet puramque narrationem historicae lectionis, qua simpliciores quique ac minus capaces perfectae & integrae narrationis, secundum status ac mensurae suae conditionem, ad opus tantum actualis vitae, vegetatiores robustioresque reddantur. Dictum triplicem modum exponendi ponit Augustinus, & declarat per exempla. xvii. de civitate dei. c. iii. per totum.
⁋ Ad primum de catechizandis rudibus, dicendum quod per illa tria non intenditur triplex sacrae scripturae expositio: sed triplicis virtutis theologicae promotio: quae potest fieri in qualibet expositione, vna vel pluribus.
⁋ Ad secundum de apostolo dicendum quod dictum illud non est nisi quaedam adaptatio ad sensus sacrae scripturae: sed realiter illa quatuor pro tempore & loco possunt fieri per quodlibet dictum sacrae scripturae.
⁋ Ad argumentum in oppositum, quod non aliter accipere quam litera sonat, laudabile est, dicendum quod verum est primo. Vnde dicit in principio illius auctoritatis, Hlic totus sermo primo secundum historiam discutiendus est: Deinde secundum prophetiam. Sane quicunque voluerit omnia &c. Per hoc ergo non excludit quin etiam secundario sub sensu literali sensus spiritualis vbique quaerendus sit.
⁋ Ad secundum dicendum quod Augu. non loquitur ibi nisi de expositionibus quas natura rei de se inuestigandas insinuat, vt factum pure naturale non insinuat nisi historicum sensum: factum vero per diuinum oraculum, & historicum & mysticum. factum vero quid natura & proprietas rerum non patitur, mysticum tantum. secundum quod concordant exempla eius & dictum. Dicit enim sic. Saepe apertis sermonibus insinuat: in quibus nihil praeter quid sonuit inuitat quaerendum: vt est quia Abraham genuit lsaac, lsaac genuit lacob, & caetera talia, in quibus sola tenenda est litera. Quaedam autem sic commendat, vt pariter literam & mysticum intellectum instruat: vt in transitu maris rubri, & manna caelesti & tabernaculo atque arca testamenti. Quaedam tantum mystice: vt cum deum dicit insufflasse in faciem Adam spiraculum vitae, qui os ad spirandum non habet. Vnde licet in primo modo ex natura facti litera non inuitat ad quaerendum aliud quam quid sonat, nihilominus tamen aliud bene potest inuestigare ex proprietate rerum. Vnde Mat id est super illud. Abraham genuit lsaac, lsaac genuit lacob. Glos. interli. Eides genuit spem, fides & spes charitatem. & ita Glo. factum illud exponit motaliter. Quod ergo dicit Augustinus, quod in talibus sola litera est tenenda: non intendit quin alia ex positio sit quaerenda: sed quod nullam aliam oportet quaerere, immo quantum est ex natura facti illius, litera etsi sola consideretur, tenenda est. Non sic in secundo modo: vbi oportet ad mysterium currere, quia illa non sunt facta, nisi ad alia insinuanda.
On this page