Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum omnis expositio vera, sit in ea indifferenter accipienda

CIrca sextum arguitur quod non omnis expositio vera indifferenter est accipienda. Primo sic. Si enim ita esset: cum ergo vbi Christus exponit expositionem veram, quandoque alia potest vera super eodem inueniri: aliter ergo posset exponi quid semel a Christo expositum est, cuius contrarium dictum est supra secundum Aguinus

⁋ Secundo sic. Clemens papa dicit dist. xxxvii. c. Relatum. "Multa verba in scriptura diuinis sunt, quae pabet trahi ad eum sensum: quem sibi spoteste vnusquisque praesumpsit, sed non oportet. Non enim sensum solum alienum extrinsecus, & extraneum debetis quaerere, sed quoquo modo ipsum ex scripturis sensum capere veritatis oportet". Hoc autem non esset verum, si quaelibet expositio vera indifferenter esset accipienda. ergo &c.

⁋ In oppositum est, quoniam vero omnia congruunt vt existentia: vt dicit philosophus in i. Ethicorum. & ita omnia vera. cum ergo vt dictum est huic scientiae non subest nisi verum, omnis ergo vera expositio huic scientiae congruit.

⁋ Dicendum quod ista quaestio duplicem articulum habet. Vnum, an omnis expositio vera in hac scientia est accipienda: Alium, an indifferenter quaelibet illarum accipienda est. Ad primum articulum intelligendum quod verarum expositionum quaedam est omnino impertinens ad id quod exponendum est. Alia vero est bene pertinens. Impertinens autem potest esse duplex, quia aut impertinens est circunstantiae literae, immo circunstantia litte aliud intelligendum indicat: aut est impertinens intentioni litte, quia non valens ad fidei aedificationem aut morum, ad quae tota expositio sacrae scripturae debet tendere, vt supra dictum est. Ex positio vera primo modo, si tamen ex circunstantia litte deprehendi poterit esse talis, tamquam impertinens respuenda est: vt dicit plane Decretum, vnde argumentum secundum sumptum est. de qua dicit Ambr. Quod aperta: scripturarum auctoritate non didici quasi secretum praetereo. Nos inhaereamus scripturarum caelestium magin sterio. Nos scripturarum seriem atque ordinem sequamur: & opus dei desinamus humanae operationis & nostrae contemplationis possibilitate metiri, opus contemplatione aestimemus auctoris, consideremus scripturae verba quae librata sunt, trutinemus examine. Et similiter est in illa quae impetinens est secundo modo. Vnde Augustinus i de doc. christiana de vtroque modo simul dicit. Quisquis scripturas diuinas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur: vt in eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem dei & proximi, nondum intellexit Quisquis vero inde talem scientiam duxerit: vt hinc aedificandae charitati sit vtilis: nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probatur, non perniciose fallitur, at si quis errore deserens viam, eo tamenper agrum pergat, quo etiam illa via perducit, corripiendus est, & quam sit vtilius viam non deserere demonstrandum est, ne assuetudine deuiandi etiam in transuersum aut paruersum ire cogatur. Sic enim exponi debent dicta sacrae scripturae, sicut dicit Augustinus de verbis Domni. ser. xxii. vt omnia in vnam rationem concurrant, nihilque in vna parte dicatur quod impediat aliam. Si vero expositio pertinens sit vtroque modo: vt scilicet circunstantia litte eam non refutet, & ad fidei & morum aedificationem ducat, omnis talis expositio vera acceptanda est. Sed tunc distinguendum est in secundo articulo, quoniam si litera habere poterit sensum historicum & literalem, & simiter mysticum: historica expositio primo & principaliter attendenda est & accipienda: & deinde mystica: & non primo mystica, nisi cum non poterit haberi literalis. secundum quod dicit Augu. ii. super Gen. contra Manichaeos. hic sermo totus primo secundum historiam discutiendus est: deinde secundum prophetiam. Secundum historiam facta narrantur. Secundum prophetiam futura praenunciantur. Sane quisquis voluerit omnia quae dicta sunt secundum literam accipere, idest non aliter intelligere quam litera sonat, & potuerit euitare blasphemias, & omnia congruentia fidei catholicae praedicare, non solum ei non est inuidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, vt pie & digne deo quae scripta sunt intelligantur, figuratiue & in aenigmate proposita credamus. Vnde quia apiltsoi in illo dicto Christianu Mat. xv. Non quod intrat in os &c. quaerebant sensum mysticum omittentes literalem, reprehendit eos dicens. Adhuc vos sine intellectu estis. Glos. Putatis mysterium quod proprie est dictum. Super quo dicit Hieronymus in Glossa. Vitiosus est auditor qui vel obscura manifeste, vel manifesta dicta obscure vult intelligere. Vbicunque ergo sensus literalis haberi potest, primo quoque exponendus & intelligendus: deinde mysticus super eum fundandus. secundum quod dicit Augustinus in ser. quodam de immolatione lsaac. Ante omnia fratres hoc in nomine domini & admonemus quantum possumus, & praecipimus, vt quando auditis exponi sacramentum scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud quod lectum est credatis sic gestum quomodo lectum est, ne subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare. Et sicut dicit. iiii. super Gen, prius omnia quae scripta sunt facta modostrentur: deinde si opus est etiam aliquid spirituale signasse doceantur, ne recedatur a proprietate rerum gestarum, quae primitus in huiusmodi narrationibus cum obseruatione fundanda est: vt dicit lib. vi.

⁋ Est autem aduertendum: quod tam in sensu literali quam mystico, cum vtrobique plures congruentes possint haberi, ad cognoscendum quis eorum magis sit acceptandus, sentiendum est cum Augustinus in eo quod dicit in fi. primi super Gen. ad literam. Cum diuinos (inquit) libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum quid de paucis verbis eruuntur, & sanitate fidei catholicae muniuntur: id potissimum eligamus quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. Si autem hoc latet, id certe quod circunstantia scripturae non impedit, & cum sana fide concordat. Si autem scripturae circunstantia pertractari & discuti non potest, saltem id solum quod sana fides praescribit. Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dinoscere: aliud autem a regula pietatis errare. Si vtrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis. Si vero vtrumque vitari non potest etiam si voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. Cum enim (vt dicitur de vtili. credendi) de rebus obscuris lectio est: si hoc sentimus quod ille quem legimus: rarissimum omnino est, neque id liquido homo scire potest: sed tantummodo credere potest. In his tamen expositionibus gradus est aliquis. Semper enim illa est potior quae ex alia scripturae litera poterit confirmari. secundum quod dicit. iii. de doctrina christiana. Quando ex scripturae verbis non vnum aliquid sed duo vel plu ra sentiuntur, etsi iam latet quid senserit ille qui scripsit: nihil periculi est: si quodlibet illorum congruere veritati ex aliis locis sanctarum scripturarum doceri potest: id tamen eo conante qui diuina scrutatur eloquia: vt ad veritatem perueniatur auctoris: per quem scripturam illam spiritus operatus est sanctus. Ille quippe auctor in eisdem verbis quae intelligere volumus, & ipsam sententiam forsitam vidit, & certe dei spiritus qui per eum operatus est, & iam ipsam obscuram lectori vel auditori sine dubio praeuidit: immo vt accurreret: quia ex ipso est veritate subnixa, praeuidit. Nam quid in diuinis eloquiis largius & vberius potuit diuinitus prouideri, quam vt eadem verba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus diuina faciant approbari: Vbi autem talis sensus eruitur, cuius in certum certis sanctarum scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat vt ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius verba intelligere quaerimus, forte aliud sensit. Sed haec consuetudo periculosa est. per scripturas enim diuinas multo ambulatur tutius: quas verbis translatis occupatas cum scrutari volumus, vt hoc inde exeat, quod non habeat controuersiam, aut si habeat, ex eadem scriptura vbicumque eius inuentis atque adhibitis testimoniis terminetur. Et ideo dicit i. ist super Ge. ante finem. In rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis siqua in scriptura diuina legimus qua possunt salua fide qua imbuimur alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti affectione ita proiiciamus, vt si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactauerit, corruamus non pro snima diuinarum scripturarum: sed pro nra ita dimicantes: vt eam velimus scripturarum esse quae nra est: cum potius eam quae scripturarum est nostram esse velle debeamus. De quo bene dicitur in coli. patrum. coll. viii. De his quae apta explanatione probata sunt, nos quoque constanter possumus definire: auderentque nostram pro ferre sententiam. Ea vero quae meditationi & exercitio nostro reseruatis scripturis sanctis spiritus diuinus inseruit, quibusdam ea volens indiciis & opinionibus colligi, ita pedetentim debent cauteque conferri, vt sit assertio vel confirmatio in disputantis vel suscipientis arbitrio collocata. Nonnunquam enim super vna re diuersa sententia potest vtraque rationabilis iudicari: & si ne detrimento fidei vel fixe vel medie suscipi: vt ei nec plena credulitas, nec absoluta refutatio deputetur, priorique sequens opinio derogare non debeat, cum neutra earum fidei inueniatur obsistere

⁋ Ad primum in oppositum: quod in eo quod Christus exposuit non est alia expositio vera accipienda: Dicendum quod verum est tamquam illam quam scriptor intellexit principaliter in illo gene re expositionis. In alio tamen genere expositionis non est inconveniens aliam acceptare sententiam tamquam congruam: licet non tamquam principaliter a scriptore intentam. Vnde non est inconveniens ipsum scriptorem sub eadem litera plures expositiones intellexisse: & vnam aliis excellentiorem & principaliorem: vt dicit Augustinus in fi. xii. contf.

⁋ Ad secundum: quod sensus alienus extrinsecus non est quaerendus: Dicendum: quod ille proprie est alienus extrinsecus qui impertinens est aliquo duorum praedictorum modorum: qui vt concessum est: non est quaerendus. Quilibet autem alius quoquo modo pertinens esse potest: dum. tamen scripturis circum stantibus congruat: & illae nullum alium expressius indicent.

⁋ Ad tertium: quod omnis expositio vera congruit sacrae scripturae: Dicendum quod verum est non contradicendo ei: quia nulla veritas (vt dictum est supra) contraria est veritati sacrae scripturae. Sed non omnis expositio vera congruit ei: se illi conformando: sed solum illa quae pertinens est secundum duas conditiones prae dictas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6