Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum rationis investigatione sit exponenda

CIrca Septimum arguitur: quod ista scientia inuestigatione rationis non sit exponenda. Primo sic. Ambrus de sacramentis. Tolle rationem vbi fides quaeritur: piscatoribus creditur non dialecticis. Eides autem quaeritur in expositione huius scientiae: quia est propter fidem generandam. Io. vlt. Haec autem scripta sunt vt credatis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Greg. dicit in Homilis. Pentec. Fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. Expositio ergo inuestigata per rationem euacuat meritum fidei. Sic autem non est ista scientia exponenda vt euacuetur meritum fidei: quia aliter labor exponendi non esset meritorius. ergo &c.

⁋ Tertio sic. Augustinus xvi. de civitate dei. c. xxxi. Diuino intonante praecepto obediendum est: non disputandum. omnia dicta sacrae scripturae sunt diuina praecepta. de eis ergo non est disputandum. sed inquisitio ratiocinatiua non procedit nisi disputando. ergo &c.

⁋ In contrarium est illud Augustinus secundo de ordine. Ad discendum dupliciter ducimur: auctoritate, atque ratione. Sed per expositionem huius scientiae ducimur ad discendum eam. ergo tam auctoritate quam rationis inuestigatione exponenda est.

⁋ Dicendum quod Consentius in epistola sua ad Augustinum sentiebat quod veritas rerum diuinarum ex fide magis quam ex ratione deberet percipi: & quod secundum hoc expositio sacrae scripturae non tam ratione quam auctoritatibus sanctorum esset requirenda: quoniam (vt dicit) non sic errassent haeretici si scripturis sanctis magis, quam suis rationibus accommodare fidem mallent. Contra quem di cit Augustinus in epistola super hoc directa ad ipsum. Neque cum coepero te in tanti secreti intelligentiam vtique inducere: quod nisi deus intus adiuuerit omnino non possum: aliud disserendo facturus sum quam rationem vt potero redditurus: quam si vniversalia me vel a quolibet doctore non irratiomabiliter flagitas corrige definitionem tuam. Quia (vt dicit ibidem inferius) qui ea quae credenda sunt, credenda tantum modo existimat, cui rei fides prosit, ignorat. Econtrario autem Felicianus opinatus est quod potius ratione quam fide veritas scripturae inquiri deberet, dicens sic ad Augustinus Nihil deterius puto quam quod sic praecepta fidei rudibus traditis: vt non de intelligendarum rerum ratione: sed potius de quadam testimoniorum ostentatione colloquentibus praescribatis: quod nunc non dicam fatuum: sed quam rusticum sit nullus ignorat. Contra quem dicit Augustinus. Facilius in negotiis fidei testimoniis creditur: quam ratio inuestigatur. Vtrique ergo quodammodo contra vtrosque Augustinus consentit.

⁋ Concedendum igitur est quod huius scientiae expositio & auctoritate & ratione inuestiganda est Est enim sciendum quod sacra scriptura ad duo exponitur: quorum vnum est vt recta fides credendorum ex eius expositione capiatur. aliud vero est, vt ea quae recta & certa fide tenentur: clara intelligentia cognoscantur. Et quia secundum Augustinum de vera religione quod credimus debetur auctoritati: quod intelligimus debetur rationi: expositio sacrae scripturae prima intentione debet potius fieri auctoritatibus quam ratione. Secunda vero intentione potius debet inuestigari ratione quam auctoritate. Auctoritatibus autem exponi potest secundum dicta sanctorum patrum: & ex eis quae tenet consuetudo vniuersalis ecclesiae. sed maxime exponenda sunt obscure dicta sacrae scripturae: ex quibusdam aliis clarioribus dictis eiusdem scripturae. secundum quod dicit Augustinus. ii. de doctri. Christia. Ad obscuriores lectiones illustrandas de manifestioribus sumantur exempla: & quaedam certarum sententiarum testimonia incertis auferant dubitationem. & maxime sumenda sunt talia ex illis quae illa quae obscura sunt circunstant in eadem materia. Ratione autem inuestiganda est sacrae scripturae expositio: triplici de causa. Vna iam dicta: vt quae ex scripturis credimus: clara intelligentia capiamus. Secundum quod de lectione sacrae scripturae dicit Augustinus in prin. super Io. Vt quid exponitur si non intelligitur: Intellectum autem eius, quod ex scriptura fide creditur, ratio aliquo modo parare potest: quia omnis res naturalis super quam no titia naturalis rationis fundatur, aliquale est vestigium diuinae imaginis. Habet enim effectus omnis suae causae similitudinem: licet creaturae habent eam imperfectam valde: quia causae suae omnino non adaequant virtutem. Colligendo ergo ex rebus creatis similitudines & manudu ctiones, potest via rationis nobis aliquo modo parari: via ad intellectum eorum quae dei sunt & fidei quae in hac scientia continentur. Alia vero causa est: vt illa quae fide tenenda sunt nec sacra scriptu ra exponit: certa rationis consequentia innotescant. Secundum enim quod dicit Orig. in Homil. de arca Noe, ope portunum videtur super hoc habitum silentium: de quo sufficienter ipsius consequentiae ratio doceret. Hinc est quod dicit Augustinus in sermone quodam de assumptione beatae virginis. Sunt quaedam, quae quamuis conmemorari omissa sunt, vera tamen ratione traduntur: ad quae ipsa conuenientia rei quemadmodum dux & praeuia creditur. Vnde diuina scriptura nihil commendat nisi quaerendum ratione quid consentiat veritati: fsitque ipsa veritas auctoritas, sine qua necesse est nec valeat auctoritas. Tertia vero causa est: vt aduersarios sacrae scripturae quos non possumus convincere sola auctoritate: convincamus & ratione consentiente auctoritati. Secundum quod dicit Augustinus in epistola quadam ad Maxim. Re agamus: ratione agamus: diuinarum scripturarum auctoritatibus agamus: quieti atque tranquilli quam tum possumus petamus, quaeramus: pulsemus vt accipiamus & inueniamus: & aperiatur nobis: si forte fieri possit vt adiuuante domino tanta deformitas atque impietas de nostris terris incipiat aboleri.

⁋ Ad primum in oppositum: tolle rationem vbi fides quaeritur: Dicendum quod ratio dupliciter induci potest: vbi fides quaeritur. Vno modo tamquam fidei praeuia: vt propter rationem credamus. Alio modo tamquam fidei pedissequa: vt ea quae fide credimus: ratione intelligamus. Primo modo omnino ratio tollenda est vbi fides quaeritur. Secundo autem modo non: secundum quod sufficienter patet ex supra determinatis: quia fides in nobis semper debet praecedere rationem. Sunt enim talia ea quae sunt huius scientiae: sicut & caetera dei mirabilia: de quibus aliter a nobis ratio reddi non potest. Non tamen non est, vt dicit Augustinus ad Consentium, quia vt dicit Ricar. de trinitate. Credo sine dubio ad quaecunque necesse est non tantum probabilia: immo etiam necessaria argumenta non deesse.

⁋ Per idem patet ad secundum. Ratio enim praecedens fidem, sine qua homo non esset crediturus, omnino fidei meritum euacuat. Sed ratio fidem subsequens quam habet credens ante rationem, & alias crediturus sine ratione: illa nullo modo euacuat fidei meritum: sed firmius credere facit: & meritum potius augmentat. secundum quod dicit Augustinus contra epistolam Funda. Carnales gremio ecclesiae contenti lacte nutriendi sunt: ibi incipiunt spiritualiter allegoricas parabolas intelligere paulatim: qua intelligentia quanto magis proficiunt: tanto magis catholici esse firmantur. Qualiter autem ratio & intellectus simul stant cum fide, dictum est supra.

⁋ Ad tertium: quod diuino praecepto intonante non est disputandum, sed credendum: dicendum quod non est disputandum ante fidem an credendum sit: vt postmodum propter rationem credatur. est tamen bene disputandum supposita fide: vt quod creditur intelligatur, & contra aduersarios defensetur: & eis suadeatur. secundum quod dicitur. i. Pe. iii. Parati reddere rationem de ea quae in nobis est fide & spe. Et ad Timoo. i. Potens sis exhortari in doctrina sana: & eos qui contradicunt arguere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7