Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum homo acquirat scientiam deo in quolibet actu discendi docente

Irca septimum arguitur quod scire non contingit homini deo docente in quolibet actu discendi. Primo sic. Deus in creatura non agit quod agere in se, proprio motu suo potest. secundum quod dicit Augustinus vii. de ciui. dei. Sic deus res administrat vt eas proprios motus agere sinat. Sed homo proprio motu, ductu & inquisitione naturalis rationis potest sibi scientiam acquirere, vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Secundo sic. hominem non docet nisi qui actione sua, specie intelligibili mentem informat: quia per hoc solum scit & intelligit: & hoc deus non facit in quolibet actu intelligendi: Immo in nullo facitur secundum communem cursum huius vitae: quia sufficienter informatur a phantasmate: & non est natus aliter informari. ergo &c.

⁋ Oppositum arguitur primo sic. In Psal. dicitur de deo. "Qui docet hominem scientiam".

⁋ Secundo sic. secundum Augustinus de magistro & de vera reirs. Cathedram habet in caelis quid corda hominum docet in terris. Ille non est nisi deus. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc quod hominem docere nihil aliud est quam ipsi ostendere notitiam veritatis, vt eam percipiat quam prius non vidit. Nunc autem veritas in creatura non est nisi emanatio quaedam a veritate prima: sicut imago ab exemplari, vt dicit glos. super illud Diminutae sunt veritates a filiis hominum. Vna est veritas qua illustrantur animae sanctae: sed quoniam multae sunt animae, in ipsis veritates multae dici possunt. Sicut enim ab vna facie resultant multae imagines in speculo: ita ab vna prima veritate multae veritates. Et Augustinus dicit de vera relis. Si est falsitas, ex his est quae imitantur vnum: non inquantum id imitantur: sed inquantum implere non possunt. Illa autem est veritas quae id implere potuit: & esse id quod illud est vnde & verbum rectissime dicitur: caetera vero illius vnius similia dici possunt inquantum sunt. intan tum enim & vera sunt. hoc autem eius similitudo: & ideo veritas. Quapropter vera intantum vera sunt: inquantum sunt. Intantum autem sunt, inquantum principalis vnius similia sunt. Sic autem est in omnibus factis ad exemplar: quod in tantum est in eis veritas inquantum rmndent suo exemplari. Et quanto magis respondent ei, tanto magis dicenda est veritas in eis esse. Nec potest cognosci si veritas sit in exemplato nisi cognita conformitate eius ad suum exemplar secundum quod dicit Augustinus iii. de Aca. Bene probat imaginem quisques intuetur exemplum. & dictum est de hoc supra in quaestione. ii. Veritas igitur cuiusque rei intellectui ostendi non potest nisi ostendendo ei conformitatem ad suum exemplar primum a quo est tranfformata: quaere cum illud exemplar primum & principalissimum non sit nisi veritas prima: solum ille docere & maxime potest, qui intellectui potest ostendere conformitatem rei ad suum exemplar primum: hoc autem solus deus potest. Et ideo absolute concedendum est quod solus deus & maxime potest do cere. secundum quod dicit Augustinus contra epistolam Funda. Per homines aliqua conicatio signis verborum fieri potest: Docet autem vnus verus magister ipsa incorruptibilis veritas: solus magtur interior: & hoc isto modo docendi: qui. scilicet sit ostendendo conformitatem rei creatae ad suum exemplar primum, a quo ereatura & creata est & descripta: quia conformitas ad tale exemplar non potest videri nisi aspiciendo ad ipsum: & solus deus potest homini hoc exemplar ostendere, vt ad ipsum aspiciat: ostendendo scilicet illud vt obiectum, viver vt rationem cognoscendi solum: sicut dictum est in quaestione secunda praecedenti. secundumquod de hoc modo docendi loquitur Augustinus d. v. confess. Me docueras deus meus miris & occultis modis. propterea credo quod tu docueris quoniam verum est: nec quisquam praeter te alius doctor est vbicumque & vndecunque claruerit. & libro. xi. Quis porto docet nos nisi stabilis veritas: quia & per creaturam cum nos admonemur, ad veritatem stabilem ducimur. quae nisi maneret cum erramus: non esset quo rediremus. Vt autem cognoscimus, docet nos. secundum quod etiam dicit gloss. super illud Matth. xxiiii. Vnum magistrum habetis. Asolo deo est mentis informatio dando intellectum: praeter hoc autem est exemplar aeternum quod est causa rei: & aliud exemplar rei abstractum & causatum a re,. ad quod aspiciendo potest homo quoquo modo cognoscere veritatem rei per conformitatem ad illud: sed forte non sine illustratione primi exemplaris: vt dictum est supra in eadem quaestione secunda. Vnde tale exemplar proponendo concessum est in quaestione praecedenti, quod homo potest hominem docere, & non solum tali modo vt dictum est. Ad tale etiam exemplar aspiciendo potest homo per se scientiam inuestigare: vt supra dictum est: & ideo in tali modo discendi ad tale exemplar non est dicendum quod deus doceat in quolibet actu discendi: nisi sicut vniuersale causans, dans discenti vires cognoscitiuas per quas potest doceri, & apprehendere veritates: vel sicut vniuersale mouens: sine quo nullum particulare mouet: vel sicut lumen aliquod supernaturalis gratiae infusum illuminans ad cognoscendum. Nisi dicamus vt dictum est supra: quod exemplar creatum non sufficit ad ostendendum aliquam veritatem, nisi ad illustrationem exemplaris increati: vt supra dictum est. Primo enim modo deus non docet nisi secundum quod agit omnes actiones rerum naturalium in passibili: dando scilicet ei potentiam, & virtutem recipiendi impressionem agentis in ipsum. Sic enim docet dando alicui vim & potentiam, per quam potest addiscere, & recipere disciplinam: Sicut si dicatur calefacere dando calefactibili vim & potentiam, per quam est receptiuum caloris. Sed hoc est valde a remotis, & improprie attribuere deo aliquam actionem. De hoc tamen modo docem di dicit Chryili. super illud Matth. xxiii. Vos autem nolite vocari Rabi. Nolite (inquit) alios vocare Rabi: ne diuinum honorem hominibus deferatis. Vnus enim est magister omnium, qui omnes homines naturaliter docet. Si enim homo hominem erudiret: omnes homines discerent qui habent doctores. Nunc autem quia homo non docet: sed deus, multi quidem docentur, pauci vero discunt. Homo enim non intellectum praestat homini docendo: sed a deo praestitum per admonitionem exercet. Doctrina enim cotis habet officium. Sicut enim cos non facit ferrum: sed acuit: sic sine causa insensatus docetur. Vnde in isto actu deus potius dicendus esset pater & auctor naturae, quam magister & doctor scientiae. In secundo vero modo deus non aliter docet, quam agit omnes actiones rerum naturalium coagendo agentibus particularibus, dando & conseruando eis virtutem agendi in omnibus suis actionibus. De quo modo agendi dicit Augustinus ix. super Gen. ad lit. Natura agit interiori motu nobis occultissimo: cui tamen si deus subtrahat opeationem intimam: qua eam substituit, & facit: continue tanquam extincta nulla creatura remanebit. Sed iste modus docendi adhuc non est, proprius deo quem quaerimus. In tertio vero modo docendi docet deus hominem ea quae sunt supernaturaliter cognoscenda vt ea quae sunt fidei vel reue lationis: de quibus infra dicetur. De eis igitur quae naturaliter sunt cognoscenda ab homine: & ex puris naturalibus ad exemplar creatum acceptum a rebus: vt est omnis cognitio qua scitur id quid verum est in re, simpliciter dicendum est, quod deus non docet in quolibet actu discendi: vt patet ex supra determinatis. Quomodo autem doceat in discendo synceram veritatem, vel simpiciter quancumque, sufficienter habitum est ex praedeterminatis. Quomodo autem doceat in eis quae sunt fidei & reuelationis: determinabitur inferius.

⁋ Ad primum in oppositum: quod homo potest proprio motu acquirere scientiam: Dicendum quod verum est de rebus naturalibus, sciendo id quod verum est in re: quod tamen deus docet: dando naturale iudicatorium quo scienda discernit. Synceram autem veritatem, aut ali quam veritatem supernaturaliter cognoscendam: aut forte veritatem quancunque, non potest scire sine ipso proprio docente: vt dictum est: & infra dicetur.

⁋ Ad secundum quod deus non informat mentem specie: Dicendum quod verum est: nisi sicut agens vniuersale aliter docet per huiusmodi solam speciem conceptus mentis formando. Si tamen formari debet conceptus ad synceram veritatem percipiendam: vel aliquid supernaturale cognoscendum: vel forte ad aliam veritatem sime pliciter percipiendam: ibi proprie dicitur docere: vt dictum est.

⁋ Argumenta in oppositum non pro cedunt, nisi secundum praedictum modum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7