Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum contingat hominem acquirere scientiam alio homine docente
CIrca sextum arguitur quod non contingit hominem acquirere scientiam alio homine docente. Primo sic. per nullum potest alteri acquiri scientia nisi qui facit eum actu scientem de potentia sciente, quod non potest facere homo circa hominem: quia non potest homo homini plus facere docendo quam modostrare signa sensibilia particularia extra: quae inquantum huiusmodi non mouent intellectum in quo debet acquiri scientia: sed solum sensum. ergo &c.
⁋ Ex quo arguitur aiter secundo per illum non potest alteri acquiri scientia cuius actio non excedit sensum: cum scientia debet generari in intellectu. actio hominis exterioris cum solum proponit sensibilia a particularia non excedit sensum. ergo &c.
⁋ Tertio sic, homo non habet scientiam nisi per speciem intelligibilem quam habet de re: nec acquirit eam nisi per hoc quod speciem intelligibilem de re in se acquirit. per illum ergo qui non potest intellectum informare specie intelligibili non potest homini acquiri scientia, quilibet homo est huiusmodi: cum solum proponit sensibilia partscularia quae non sunt nisi in potentia intelligibilia: nec excedunt sensum inquantum huiusmodi. ergo &c.
⁋ Quarto sic. per illum non potest homini acquiri scientia qui nihil facit nisi proponendo ei signa rerum quas penitus ignorat: aut quas prius sciuit, quia si penitus ignorat res quid sint quae signantur, & ignorat signa: quia sunt correlatiua adinuicem signum & signatum: & relatiuorum eadem est intelligentia. secundum Philosophum in praedicamentis. qui enim omnino ignorat rem quae est lapis non cognoscendo id cuius hoc nomen lapis debet esse signum: nec nouit an hoc nomen lapis omnino sit signum: & per tale non potest scientiam rei acquirere. Si autem prius sciuit rem: tunc non acquirit eius scientiam per tale signum. Maxime cum homo homini nihil facit nisi talia signa pro ponendo exterius, vt dictum est. ergo &c.
⁋ Quinto sic ex eodem medio, homo non proponit homini nisi signa nota aut ignota, nec per ignota potest acquiri scientia: sicut nec homini latino per graeca verba: si non nouit graecum: nec per nota: quia non sunt nota nisi prius sciendo res quarum sunt signa vt dictum est. ergo &c.
⁋ Sexto sic. Augustinus dicit de vtilitate credendi. Neque signis quibuslibet ali quid cognoscere potest nisi illud ipsum cuius ea signa sunt nouit. Sed homo nihil docet nisi faciendo rem cuius est signum cognoscere signo. ergo non docet nisi quod prius discens nouit. hoc autem non est docere sed recordari. ergo &c.
⁋ Septimo sic. si homini per hominem acquiritur scientia ille tanquam actu sciens alterum vt potentia scientem sibi similem faceret: & actu scientem. Sed non cotigit aliquid facere sibi simile nisi per formam qua alteri assimulatur. Sciens autem scienti assimulatur per formam quae est scientia. ergo homo per suam scientiam generaret scientiam in alio. hoc autem falsum est: quia scientia non est qualitas actiua sicut est calor. ergo &c.
⁋ Oppositum arguitur primo sic. per illum acquiritur alteri scientia qui facit vt alter sciat quod prius ignorauit: quod facit homo homini per verba: sicut experientia vi demus: & secundum quod dicit Plato: ad hoc sunt verba inuenta. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Apostonus dicit primae a Corin. ii. Positus sum ego praedicator & doctor gentium in fide & veritate. sed non esset doctor nisi acquirendo alteri scientiam. ergo &c.
⁋ Hic reducendae sunt ad memoriam opiniones tactae supra in quarta quaest. po nentes enim quod anima humana de se habet omnem scientiam vel naturaliter ei impressam vel ante corpus acquisitam: cum ponebant quod scire nihil aliud erat quam reminisci, vt dictum est ibi: dicerent quod homo omnino de nouo nullam scientiam acquirit: & ita quod per nullum doctorem acquireretur homini scientia: sed quicquid homo ageret extra, hoc esset ad excitandum memoriam: vt recordaretur eius quod prius erat oblitus: quia secundum eos addiscere non erat nisi reminisci. Sed contra hoc sunt omnia ibi dicta ad illarum opinionum reprobationem: & maxime illud quod intellectus possibilis humanae animae est in potentia pura ad scientiam. Auicen. similiter qui posuit scientiam animae dari ab intelligentia: & quod nihil restabat nisi impedimentum recipiendi influxum intelligentiae amouere: similiter diceret quod homo non doceret nisi amouendo prohibens: quod non est docere nisi per accidens. Quia aliquorum notitiam maxime illorum quae sunt vires animae naturales, vt est cognitio credibilium: & illorum quae pertinent a reuelationem, sic anima humana suscipiat: bene tenet fides catholica, vt infra dicetur: et quod sic suscipiat notitiam veritatis syncerae secundum aliquem modum, concessum est superius. Sed quod aliter nullam cognitionem acquirat omnino est contra veritatem philosophicam, vt dictum est supra in quaestione secunda. Est enim anima forma naturalis: & ideo modo naturali perfectibilis: & hoc non nisi scientiam acquirendo: et a rebus sensibilibus inferioribus reducendo id quod in ea est scientiae in potentia vt fiat sciens in actu. sicut dicit Philosophus in iiii. physicae.
⁋ Ad cuius euidentiam considerandum: quod sicut ea quae fiunt solum ab arte, si similiter possent fieri a natura, simili modo faceret ea natura sicut facit & ars. secundum quod dicit Philosophus. ii. Physicae. Si esset in ligno vis nauis factiua, similiter vt natura fecisset nauem. Similiter necesse est esse econtra in eis quae possunt fieri ab arte & a natura, consimiliter ea fieri ab arte: sicut nata sunt fieri a natura, vt eodem modo & ordie quo natura agit in curando morbum & generando sanitatem, ageret & ars siue alterando siue dirigendo siue quibuscumque modis aliis. Cuius ratio est: quia in omni actione in qua ars communicat naturae, non operatur ars sicut agens principale: sed solum sicut adminiculans & coadiuuans naturam. vnde medicus dicitur minister naturae. Scientia autem vno modo ab homine acquiritur vt a principio intra, quid est natura, vt est naturalis ratio, vt dictum est supra de eo qui propria inuentione sibi scientiam acquirit. Et alio modo scientia acquiritur ab homine a principio extra: vt a Didascalo: & hoc contingit in eo qui addiscendo sibi scientiam acquirit admonitus a didascalo. Dicendum ergo quod sicut si per se inuestigans scientiam supposita notitia principiorum non posset errare in discursu & deductione conclusionum ex principiis, ex primis principiis eliceret conclusiones proximas: & ex illis conclusionibus: quae iam sunt principia conclusionum posteriorum, eliceret conclusiones vlteriores: & sic vsque ad conclusiones vltimas & principia proxima rei sciendae: sic semper conceptiones suas gradatim & per immediata ordinando & procedendo a primis ad vltima: sicut est procedere scientiae ordinatae: Consimiliter homo docens extra ex habitu scientiae quo debet esse perfectus in actu, habere debet in promptu conceptus in se ordinatos a primis principiis vsque ad vltimas conclusiones. aliter enim non esset idoneus doctor Eodem modo debet procedere in docendo discipulum: Primo prima principia per se nota proponendo ei: deinde ea per immediata quantum potest applicando ad determinatas conclusiones: & ab illis in vlteriores consimiliter vsque ad vltima explicando hunc discursum discipulo per signa verborum vel quae cumque alia vt melius poterit: signantia illos conceptus quos ratio naturalis interius ordinaret, si in suo discursu errare non posset. & sic illos conceptus sic per signa propositos format in se discipulus admoni tus per signa. Quos quidem conceptus per se sic ordinare nesciret: quia ratio non habet a natura vt eos ordi net: sed in ordinando errare potest. Et quia ille ordo conceptiuum interius sic formatorum est per se causa doctrinae: & proxima: vocum autem ordinatio exterior non est nisi signum admonitiuum & directiuum rationis in conceptus suos ordinando: ideo doctor exterior non est causa acquirendi scientiam in discipulo nisi per accidens, ordinando scilicet signa exteriora. Ratio vero interior est causa eius per se, ordinando scilicet conceptus interiores in quibus percipitur veritas rei cognoscendae immediate. Sicut si quis esset intentus ad aspiciendum astrum louis in caelo: & quia minutum est astrum illud conferens oculum circumquaque non posset aciem visus in ipso sistere & figere determinate: & alter as sistat: qui astrum illud videat & digito suo dirigat aciem visus illius quousque ad directam oppositionem illius astri eum perduxerit: & tunc ibi sistat: & digitum immotum teneat: vt sic visus sistendo ad quietem digiti in astrum dictum aciem aspectus figere admoneatur: & hoc facto statim astrum videat: & aduertat: iste digitus astrum videre non facit per se: quia visui eius nihil imprimit: sed claritas astri facit per se videre.
⁋ Et nota quod signa verborum non solum per accidens sunt causa acquirendi scientiam, sicut iste digitus videndi astrum: Immo multo magis per accidens. Digitus enim licet per se non facit videre astrum, per se tamen ducit oculum ad directam oppositionem sub qua astrum videtur. Signa autem verborum non per se faciunt videre veritatem: nec per se ducunt intellectum ad ordinandum suos conceptus, sed per accidens, in quantum sermo est sicut symbolum inter doctorem & discentem non naturaliter, sed per institutionem res ipsas praesentans de quibus formantur conceptus: & sic sunt causa doctrinae accidentaliter per accidens: & similiter ipse doctor. Et ideo dicit Philosophus in libro de sensu & sen. Secundum accidens ad scientiam auditus multum confert. Sermo enim existens audibilis causa est disciplinae non per se sed per accidens. ex nominibus enim constat: nominum autem vnumquodque symbolum est.
⁋ Ad obiectums primum: quod doctor nihil facit nisi quod proponit signa quae solum mouent sensum: Dicendum quod licet sub esse particulari quo proponuntur a doctore: non excedunt sensum: ex sensu tamen mediante phantasia per lumen agentis ipsa signa particularia sensibilia facta vna intelligentia mouent intellectum & admonent ipsum vt formet conceptus ad modum quo signa eorum exterius proponit doctor: & sic ducit ad scientiam vt dictum est.
⁋ Ad quartum quod signa quae proponit doctor non ostendunt rem nisi omnino ignotam aut cognitam: Dicendum quod necesse est si quis discat res aliquas quod noscat eas: sed alio modo quam quaerit nosse: quia scit sub quaedam confusione & in generali: & ignorat notitia distincta & in speciali qua quaerit ipsam rem scire, vt infra dicetur.
⁋ Per idem dicendum ad quintum & ad sextum: quod ille qui addiscit, signa nouit sciendo res in generali: nec ad aliud ordinantur nomina quam ad confusum intellectum rerum exprimendum. Notitia enim distincta & in particulari exprimenda est per definitionem quae nominis est expositiua. Secundum enim quod dicit Philosophus in principio Physicae. totum quoddam & indefinitum significat nomen, vt circulus. Definitio autem illius diuiditur in singularia: & sic in nomine, primo nobis sunt manifesta confusa magis, quorum quaeritur ab addiscente cognitio determinata.
⁋ Ad septimum quod scientia non est qualitas actiua: Dicendum quod verum est: nec intendimus quod doctor per modum agentis naturalis per scientiam suam generet scientiam in discipulo sicut obiicitur: sed quod ex sua doctrina proponat signa ordinata, ad quae ratio in discipulo consimiles debet formare suos conceptus: & per hoc acquirere scientiam directus a doctore admonitus: sed actione propria interiori: propter quod agens interior verius dicendus est doctor quam exterior. Vnde & habet ille doctor interior de propositis ab exteriori, iudicare. Propter quod dicit Augustinus in fine de gratia noui test. Eo ipso quo forinsecus bene admonente iudicio non errare approbamus, quod aliud quam internum lumen magistrum nos habere testamur: Propter quod periti discipuli est examinare dicta magistri, quoniam vt dicit Boethius de disciplina scholi. stultum est magistratus orationibus omnino confidere. Sed primo est credendum donec videatur quid sentiat.
On this page