Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum contingat hominem acquirere scientiam angelo docente
CIrca. viii. arguitur, quod non contingit hominem acquirere scientiam angelo docente. Primo sic. praeter id quid diuinitus menti impressum est supernaturaliter: non acquiritur scientia ab homine nisi per lumen intellectuale: & speciem intelligibilem: & per alia non docetur. Sed nullum horum operatur angelus in ipsa vt patet. ergo &c.
⁋ Secundo sic. docens facit discentem, vt fiat sciens in actu: quallis ipse est. sed angelus sciens est simplici intuitu, sine discursu. ergo si doceret ho minem, faceret ipsum scire fine discursu: hoc autem non contingit. ergo &c.
⁋ Ad oppositum arguitur. Primo sic. Sicut se habet luminosum corporale ad visum corporalem: & spirituale ad visum spiritualem. Sed luminosum corporale vt sol lumen diffundendo facit videre corporaliter oculum corporalem: ergo luminosum spirituale: cuiusmodi est angelus, diffundendo lumen spirituale faciet videre oculum humanae mentis spiritualem.
⁋ Secundo sic: quanto aliquid magis est in actu, tanto magis natum est educere id quod est in potentia ad actum. angelus magis est in actu sciens quam homo. si ergo homo vt dictum est per hoc quod est in actu sciens, potest docendo facere hominem actu scientem: multo fortius ergo & ange lus.
⁋ In hac quaestione & in aliis consimilibus: vbi veritas latet & fides nihil distinguit: nihil assere re debemus nisi quod naturali ratione fidei tamen consentaneum & non contrarium poterimus inuestigare: & vbi quaestio vna plures sinus habet & difficultatem sicut ista, non solum omnia: sed singula suis locis propriis: & semper pro tanto quantum ad negocium propositum pertinet, pertractanda sunt.
⁋ Dicendum igitur: quod rationalis animae duplex est status. Vnus separationis eius a corpore. Et alter vnionis eius cum corpore. In primo statu est intelligentia quaedam: vt angelus: & tunc idem iudicium de modo docendi angelum ab angelo, & animam humanam ab homine: de quo nihil ad praesens. Maxime cum quaestio est de scientia hominis coniuncti: quae est alterius generis ab illa quae est animae separatae: vt alias patebit.
⁋ Circa scientiam animae & modum intelligendi vt est in corpore, & ita hominis per animam, considerandum quod triplex est. Vnus est pure naturalis: quia na turalis & modo naturali, quo intelligit ea quae sibi naturaliter subsunt: vt naturalia, & ea quae ex sensu circa naturalia potest inuestigare, qui est naturalis: quia ex principiis & naturalibus instrumentis potest ad ipsum attingere, & est modo naturali: quia per sensus & sensibilia acceptus. De quo modo sciendi dicit Philosophus: quod deficiente sensu, necesse est deficere scientiam secundum illum sensum. Caecus enim natus nihil potest cognoscere de coloribus, neque intelligendo, neque imaginando. Secundus est partim naturalis, partim supnaturalis: quo intelligit per fidem ea quae sunt fidei, quid est super naturalis: quia per lumen aliquod supernaturaliter infusum. Est autem naturalis: quia modo naturali, quia per fidem: & ex fide non intelligimus, nisi sub similitudinibus corporalibus inuoluta. propter quod dicit Apostolis ist ad Corin. xiii. "Videmus nunc per speculum in aenig." & btuns Dionysius. in principio cae. Hie. Impossibile est aliter lucere nobis diuinum radium: nisi sacrorum velaminum similitudine inuolutum. Tertius modus est omnino supernaturalis, quo intelligit homo pure spiritualia circa deum, & spiritu ales creaturas, qui est supenaturalis: quia de illis ad quae attingere non potest, nisi per lumen su pernaturale. & est modo supernaturali: quia non per species a sensibus acceptas: sed illis omnino sopitis, quoniam illa non contingit homini in vita ista videre: nisi per ecstasim in alio genere visionis intellectualis, quali vidit Paulus ea quae non licet hominem loqui: vt dicitur. ii. Corinth. xii. De qua dicitur super illud. ii. Corinth. v. Siue mente excedimus. Ecstasis est excessus mentis, in quo inferiora a memoria elabuntur in qua fuerunt omnes sancti, quibus aliqua supermundana reuelata sunt. Vnde nec de isto tertio modo sciendi, vtrum homo poterit doceri ab angelo quaestio est: quia ille status sic sciendi aliquid habet animae sed separatae: & de primo modo & secundo. Et quia non est dubium homines in multis veritatibus ab angelis doceri. Hoc enim expertum est testimonio sacrae scripturae. secundum quod. Daniel. x. legitur argelum dixisse ad Danielem. Veni vt docerem te quae ventura sunt. hoc igitur absolute concedendum est. Sed quis sit docendi modus angelo proprius hic quaerimus. Perquire mus igitur dicta aliorum circa hoc: vt quod verius videbitur teneamus: quia dubitare de singulis non erit inutile.
⁋ Et includuntur dicta omnium de hoc quos videre potui, in tribus modis quibus ponunt angelum docere hominem. Quorum primus ponit hoc angelum facere operando circa hominis intellectuale. Secundus vero ponit hoc ipsum facere operando circa hominis imaginatiuum Tertius autem ponit ipsum hoc facere operando circa hominis sensus particulares. Isto tertio modo ponendi: dicunt quod angeli docent homines ordinate: proponendo sensibus eorum sensibilia, a quibus recipiuntur ordinata phantasmata in imaginatiua: & ab illis ordinatis species intelligibiles ordinatae recipiuntur in intellectiua ad modum quo dictum est superius homines doceri per hominem. Sed de isto modo docendi nulla est dubitatio: quin tam boni angeli quam mali possint homines docere: vel per signa naturalia prius a natura formata: aut quae ipsi ex materia vi sua conformant: vel per signa artificialia vocum significatiuarum, qualia ipsi possunt formare in assumpto corpore: quod nobis non manifestent vel quod nobis manifestent: & hoc vel ab ipsis formato, in quali angelus docuit Mariam de filii dei in carnatione. Luc. ii. vel a natura prius generato: secundum quod daemones loquuntur & docent per ener guminos mouendo in eis organa vocum ad loquendum aliquando linguam quam ignorant obsessi: vel sicut angelus docuit Balaam, loquens per os asinae. Nume. xxii. Sed iste modus docendi non est proprius angelo: quia conuenit etiam homini: vnde nec ipsum quaerimus.
⁋ Secundo modo principal scilicet ponem do angelum docere operando circa nostrum intellectuale: Triplex est modus ponendi. Primus est quod cum omnis intellectualis operatio per duo perficiatur scilicet per lumen intellectuale, & per species intelligibiles: ita quod per species fiat apprehensio: per lumen vero iudicium de apprehenso: cum igitur vt supradictum est, modus proprius docendi ipsius dei sit ex parte luminis, quo illustratur homo ad percipiendam certam, & synceram veritatem, modus vero docendi hominis sit ex parte specierum eius ordinatarum adminiculo in intellectu: Angelus autem medius natura est inter deum & hominem: Medius ergo modus docendi conuenit ei partim communicando cum modo docendi hominis: & partim cum modo docendi dei. Cum modo docendi dei per hunc modum: quia enim angelus habetur lumen intellectuale imperfectius quam deus, lumen intellectuale non potest ei imprimere, vt ita perfecte discat: sicut lumen quod imprimit ei deus. Lumen enim dei est ratio exemplaris cuiuslibet creaturae: vt dictum est supra. Non sic autem lumen angeli. Quia tamen angelus habet lumen intellectuale perfectius quam homo, potest se cum lumine spirituali animae humanae applicare spiritualiter: & illud ex praesentia, & approximatione sua confortare: & quasi accendere ad perfectius inspiciendam veritatem. sed hoc nihil est: quoniam nihil proprie docet, nisi quod ad causandum exemplar rei cognoscendae in mente aliquid agat: quo verbum veritatis de re concipiat. Per hoc enim solum informat discentem scientia: quod appellatur docere. Hoc autem lumen angeli nullo modo facere potest: eo quod ipsum non est exemplar rei: quo verbo veritatis de re ipsa mens informari possit. vnde nec deus dicitur proprie docere: ratione qua est lumen intellectuale: accendens lumen hominis naturale: vt ad intelligendum acuatur: sed solum inquantum est ars: & liber rationum viuentium. Per hoc enim solum imprimit menti verbum determinatum naturae rei: & eius distinctam cognitionem facit: vt dictum est supra.
⁋ Secundus modus ponendi angelum docere operando circa nostrum intellectuale est: quod angeli sunt sicut spe cula spiritualia clara lucida: & similiter animae humanae: & ideo cum angelus applicat se, & opponit spiritualiter animae humanae: speciei quam habet in se species consimilis formatur in anima. Sicut speculum materiale in speculo sibi opposito, format imaginem qua informatur. Et ita per hunc modum dicitur quandoque quod angelus visa sua facit nia, & docet nos.
⁋ Hoc apparet inconueniens tripliciter. Primo sic. quia si angelus sic posset animam coniunctam corpori informare, & sua visa conmunicare, multo fortius & animam separatam: & vnus angelus alium angelum: & vnus angelus primus omnem alium angelum: vt sic intelligant per species acquisitas: non per innatas. quod multis inconueniens videtur.
⁋ Secundo apparet hoc inconueniens: quia angelus non posset animam specie sua informare migrando: sed solum speciem consimilem ei, quam habet in se, in eam generando. sed hoc non contingit nisi in naturalibus actiuis & passiuis: quales non ponuntur esse aliquae sub-a stantiae separatae a materia.
⁋ Tertio apparet inconueniens: quia anima hominis vt est principium intelligendi in homine, non recipit species nisi a phantasmate: tanquam a suo proprio actiuo: nec aliter nata est eas recipere, quare cum nihil natum est naturaliter pati nisi a suo actiuo: ab angelo nullo modo talem impressionem potest immediate recipere. vnde & Augustinus vult. iii. de Tri. quod angeli nihil agant producendo in rebus naturalibus: nisi mediantibus causis naturalibus. aut igitur anima species illas spirituales ab angelo non recipit: aut per illas nullatenus intelligit: & ideo angelus per eas hominem omnino docere non poterit. & hoc est quod testatur beatus Bernard. dicens super Cant. Scitote nullum creatorum spirituum per se mentibus nostris applicari: vt nullo medio nostri suive corporis instrumento, ita nobis misceatur: vt eius participatione docti boni, siue meliores efficiamur.
⁋ Tertius modus ponendi angelum docere operando scilicet circa nostrum intellectu ale est: quod sicut homo nutu suo solo alium hominem subtilem in multis potest docere: sic angelus nutus quosdam spirituales potest animae hominis interius ostendere: & per hoc hominem do cere. Sed quod sic hominem solis nutibus doceat: hoc omnino est impossibile: quoniam anima nihil ab extra se apprehendit: nisi specie illius informetur. Aut ergo nutus illos anima omnino non apprehendet: & ideo per illos angelus hominem omnino docere non poterit: aut nutus ipsi facient species suas in animam hominis quod est impossibile: quia speciebus informari non potest, nisi acceptis a phantasma te: & per sensus vt dictum est. Quia si sic species ipsorum acciperet: & angelus hominem doceret: esset ille modus docendi: quo determinatum est supra, hominem vnum docere alium.
⁋ Tertio modo principali ponendi angelum docere hominem, operando scilicet circa nostrum phantasticum, Triplex est modus ponendi: quorum duo sunt impossibiles: tertius vero possibilis. Primus illorum est: quod ipse angelus existens in organo phantasiae ostendit intellectui species imaginabiles: non tamen imprimendo eas in phantasia: quales ipsa phantasia nata est eidem ostendere: vt ab eis abstrahat species, intelligi biles per quas intelligat: & sic per illas angelus hominem doceat: quod est omnino impossibile: quia talis species imaginabilis non est nata fieri: nisi ab obiecto sensibili, & in organo corporali. Et cum hoc si ab alio nata esset fieri per se subsistens: non tamen ab ea intellectus abstraheret species intelligibiles: quia non est natus abstrahere eas nisi a speciebus existentibus in phantasmate: quae se habent ad intellectum, sicut colores ad visum: vt vult Philosophus in. iii. de Anima.
⁋ Secundus modus ponendi angelum operari circa nostrum phantasticum in docendo hominem est: quod angelus imprimit nouas species imaginabiles immediate in phantasia: quales natus est imprimere sensus: vt ab illis intellectus species intelligibiles abstrahat: & per hunc modum angelus hominem doceat: sicut dictum est prius, quod est impossibile propter causam iam dictam: quia tales species non sunt natae generari: nisi ab obiecto sensibili: & mediante sensu particulari. Angelus autem nihil de nouo operatur circa res naturales nisi mediantibus causis naturalibus: vt dictum est supra. Ideo sequitur tertius modus ponendi angelum docere hominem operando circa organum phantasiae: non aliquid ei imprimendo, sed impressa ipsi a sensu disponendo: vt regulariter & ordinate ab ipsis species intelligibiles abstrahantur. Sed hoc ponitur facere dupliciter. Vno modo amouendo prohibens, motum scilicet inordinatum imaginum in phantasmate sedando. Quibus inordinate motis non potest mens per ipsas aliquid determinate intelligere. Eit enim illa sedatio reprimendo id quod motum imaginum in phantasmate facit inordinatum: siue hoc sit naturae malitia, vel morbus, vel disturbatio aliqua humorum, vel praua consuetudo, vel daemonis actio, vt sedata perturbatione possint imagines ordinate mouere intellectum: & sic sedendo & quiescendo fiat anima prudens. vt dicitur in vii. Physico. Sed iste modus docendi & agendi est omnino per accidens: quia agens solum remouens prohibens est agens per accidens. Ideo est secundus modus quo ponitur illud agere per se: & non videtur alius modus possibilis angelo: vt doceat hominem secundum statum communem acquirendi scientiam ab homine in hac vita, quem ad praesens quaerimus: & est quod angelus dicatur docere hominem agendo circa imagines in phantasmate a sensu receptas: vt ordinate praesententur, & proponantur intellectui: cum intentus est ad intelligendum: & hoc ex ordine quo natae sunt mouere intellectum ad ordinate recipiendum species intelligibiles per quas formentur ordinati conceptus in intellectu secundum ordinatum discursum a primis scibilibus ad scibilia posteriora: sicut supra expositum fuit in modo docendi quo homo docet hominem. & hoc possunt facere angeli tam boni quam mali naturali potentia quam habent ad transmutam dum naturalia localiter & corporaliter. Possunt ergo angeli docere homines per motum spirituum & humorum in hominis phantastico, ordinando imagines existentes in ipso, tali ordine quo intellectus intelligere possit per species intelligibiles abstractas ab eis: quae nunquam vel qualia numquam intellexit: secundum quod de tali ordine facto imaginibus a natura aliquando videntur in somnis: qualia nunquam fuerunt visa in vigilia: vt dicit Philosophus in de som. & vig. Vnde de tali potentia angelorum dicit Aug. li. lxxx. iii. qu. Daemon serpit per omnes aditus sensuales: dat se figuris: accommodat coloribus: ad haeret sonis: odoribus se subiicit: infundit saporibus: & ostendit homini formas notas & ignotas: ex quibus facit conceptus complexos & incomplexos: quales nunquam prius conceperat. Intelligendum tamen quod nullam formam per hoc potest repraesentare: cuius imaginem aut speciem extra sensum non perceperat: vel in toto, vel in parte: secundum quod dormientes somniant montes aureos: quod non possent facere si nunquam seorsum vidissent montem, seorsum aurum. Hoc ergo modo angelus quid scit per spe cies sibi innatas, proponit homini in signum imaginum ordinate interius: Sicut homo docens hominem scientiam suam proponit ei ordinata sensibilia extra: per quae ordinabantur imagines intra. Et secundum hoc non differunt modus docendi hominis & angeli: nisi quod homo proponit extra illa per quaeimagines ordinantur intra. Angelus vero interius motu suo facit: vt illa ordinatio fiat. Est autem hic aduertendum: quod cum homo docet accidentaliter per accidens: quia per signa artificialia significatiua ab impositione vt dictum est supra, angelus docet per accidens: quia non nisi imagines pro ponendo: sed non accidentaliter per accidens: quia illae imagines sunt signa naturalia per se intellectum ad formandum conceptus de rebus ducentia.
Ad primum principale. ⁋ Quia ergo arguitur primo: Angelus non potest hominem docere: quia nec lumen nec speciem imprimit: Dicendum est quod hoc facere est docere per se: & licet sic non doceat, docet tamen quodammodo per accidens, phantasmata ordinando: vt dictum est.
⁋ Similiter patet ad secundum arg. principale. si enim immediate angelus a sua scientia scientiam causaret in homine, aut produceret, talem modum sciendi causaret qualem ipse habet. Si tamen subiectum esset & susceptibile: quod nunc non est ita. & ideo adhuc si hoc modo reciperetur scientia in homine ab angelo: reciperetur tamen secundum modum recipientis. Nunc autem quia angelus non causat in homine scientiam, nisi per phantasmata, per quae discurrendo intelligit: ideo alium modum scientiae in homine causat: quam sit ille quo ipse nouit.
⁋ Ad argumenta in oppositum: quia nituntur ad inconueniens, similiter respondendum est. Quia ergo arguitur primo in oppositum: quod angelus potest docere lumen infundendo spirituale: quia sol corporaliter facit videre lumen infundendo corporale: Dicendum quod licet ita sit, neuter tamen horum lumen infundit: nisi in dispositum, & luminis susceptiuum. Nunc autem intellectus humanus corpori coniunctus secundum communem statum viae, non est dispositus ad recipiendum ab angelo huiusmodi illuminationem quicquid sit de hoc ipso posito in alio statu: siue in corpore, siue extra corpus.
⁋ Ad secundum: quod angeli scientia magis est in actu, quam hominis. ergo &c. Dicendum quod ratio procedit ac si scientia esset potentia actiua. & per hanc viam vna scientia ab altera generaretur: secundum quod obiiciebat Comment. super. iii. de Anima. Nunc autem non est sic: nec per hanc viam generatur scientia, siue ab homine, siue ab angelo: & non est alius modus quo angelus doceat hominem possibilis secundum statum communem viae: nisi mediante hominis phantasmate: vt dictum est.
On this page