Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum indifferenter loqui debeat de eis significando ea rebus et vocibus
CIrca secundum arguitur quod sacra scriptura non debet loqui indifferenter significando diuina rebus & vocibus: immo videtur vocibus magis: sic. illud inducit magis notitiam alterius significando, quod magis habet rationem signi illius: quia non inducit in notitiam ipsius neque significat ipsum nisi per hoc quod rationem signi habet: quia illa facere est proprietatis signi: vt patet ex eius definitione. sed voces significatiuae rerum magis habent rationem signi ad indicandum diuina quam ipsae res: quia vox est significatiua ex eo quod talis rationem signi habet: non sic ipsa res: quia est quid absolutum. ergo &c.
⁋ Secundo videtur quod solis vocibus & non rebus debent significari diuina: sic. su perfluum est aliquid significare per illud cuius significatio intelligi non potest nisi exposita per aliud quod per se sufficit illud significare & significationis suae intellectum exprimere. Supersluum enim est fieri per plura quod aequaliter & compendiosius potest fieri per vnum, quicquid de diuinis significatur rebus, significa ri potest vocibus: nec intelligitur quid res significant: nisi id voces exprimant: quae per se intellectum significationis suae faciunt. Absoluta enim bouis immolatio non daret intellectum quia Christus verus bos esset immolandus: nisi vox verbi vel mentis indicaret quia bos Christum immolandum intelligere daret. ergo &c.
⁋ In contrarium est Augustinus ser, xxv. super loaan. qui dicit quod facta Christin sunt verba: quia vt dicit ser. xxiiii. sunt diuina opera, & ad intelligendum deum de visibilibus admonent humanam mentem: habent enim linguam suam. Nam quia ipse Christus verbum est, etiam factum verbi verbum est. & ser. xxvii. Opus dei lingua est.
⁋ Dicendum ad hoc. cum secundum iam dicta, cognitionem acquirere non possumus supernaturalium nisi per notitiam quam habemus rerum naturalium: inquantum effigies quaedam & imago supernaturalium in naturalibus inuenitur: sacra scriptura tradens nobis supernaturalium cognitionem, per illa debet nobis eloqui supernaturalia: quae nobis expressius effigiem & imaginem supernaturalium possunt explicare. Nunc autem ita est quod res ipsae in seipsis veritatem continent dispositionum & proprietatum: per quas supernaturalium sunt indicatiua: voces autem signa illarum sunt: confuse ex institutione ipsas praesentantia. Idcirco igitur res ipsae verius diuina & supernaturalia explicant quam earum voces rebus supernaturalibus applicatae. Et ideo propriissimus modus loquendi sacrae scripturae est loqui rebus & factis: quia frequenter ex proprietatibus rerum & factorum possibile est hominem illa de diuinis coniicere: quae impossibile est verbis explicare. Con- gruit ergo primo summe in hac scientia, diuina per res & facta explicare: & hoc ex parte rei cognoscendae Congruit etiam secundo ex parte auctoris huius scientiae. talibus enim signis debet loqui auctor in scientia: quae sunt sapientiae suae maxime indicatiua. talia sunt potius res quam verba: quia ipse per suam sapientiam immediate est causa rerum: non autem causa humanorum verborum, nisi cum occasione sapientiae humanae. Et ideo sicut scientiae humanae proprie debent describi verbis ab humana sapientia institutis: sic ista scientia debet de scribi rebus a diuina sapientia datis. vnde & vniuersa in se creatura est quasi diuinae sapientiae quaedam scriptura. Congruit etiam tertio ex parte cognoscentis. cum enim diuina mysteria quae tractat ista scientia non sunt omnibus pandenda, sic sunt proponenda quom apertius piis & deuote quaerentibus potuerunt innotescere: impiis vero & fastidientibus occultari: hoc autem fit rebus & factis ea proponendo non vocibus. Quia enim voces id quod sunt non nisi signa sunt: & non sistunt intellectum audientis in seipsis: sed ad rei significatae per ipsas intellectum dirigunt: idcirco quod vocibus proponitur omnibus panditur, & ad percipiendum per vocem aliud quam ipsa sit auditor excitatur. Quia vero res ipsae & res sunt & signa: inquantum res sunt suiipsius intellectum insinuant determinate inspicienti eas, sistendo intellectum eius in seipsis determinate. Inquantum vero signa sunt praetendunt intellectum indeterminatum propter diuersas peprietates vniuscuiusque rei, quibus diuersa possunt significari: & ideo non sunt signa nisi studiosis, signa rerum ad significata applicare valentibus: & hoc in hac scientia non nisi diuinae gratiae adiutorio assistente. Et sic modus loquendi per res & facta, per quas sine magno studio significata comprehendi non possunt, conuenientissimus est huic scientiae: vt occultentur mysteria eius indignis qui inuestigationi diligentiam exhibere nolunt: & per illa quibus maxime nata sunt praesentari inuestiganda proponuntur dignis. alicubi tamen solis factis & rebus loquitur: vb. scilicet occultiora mysteria paucis reuelanda panduntur. alicubi autem verbis solum: vtb. scilicet communia omnibus necessaria: & ideo ab omnibus capienda proponuntur. alicubi vero verbis &lsi gnis rerum commistim: vbi per apertiora opus est magis obscura in parte explicare. secundum quod sacra scriptura omnibus cogruens alicubi aperta debet esse, alicubi vero obscura, vt in sequenti quaestione dicetur.
⁋ Ad primum in oppositum quod vox magis ducit in notitiam rei: quia magis habet rationem signi: Dicendum quod verum est simplicibus, & in notitiam rei simplicem acquirendam. Ad notitiam autem perfectam acquirendam secundum conditiones & proprietates cognoscibilis prouectis res magis habent signi rationem: & magis in notitiam ducunt diuinorum: quorum conditiones non tam perfecte potuerunt exprimere voces sicut res. vnde & moralia documenta sacra scriptura in factis sanctorum frequenter proponit potius quam in verbis: quia facta sunt circa particularia & ideo magis exprimunt conditionem & modum operandi quam verba. secundum quod dicit Augustinus de mendacio Diuiae scripturae non solum praecepta dei continent: sed & vitam moresque iustorum, vt si forte occultum est quem admodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis sanctorum intelligatur.
⁋ Ad secundum: quod significatum rebus expressius significatur vocibus: Dicendum quod verum est simplicibus: & indistincta expressione: pouectis autem & expressione distincta vt dictum est: melius exprimunt res ipsa cognoscenda circa diuina quam voces. Et si vocibus aliquantulum explicantur mysteria rebus significata, nunquam tamen ita perfecte mysteria explicant voces vt res ea indicant: ita quod per res ipsas inspici potest quod per voces apprehendi non potest. Et ideo dicit Augustinus super Ioan. ser. xix. Aliquando sermo deficit vbi intellectus proficit.
On this page