Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sermone humano de Deo et de rebus divinis debeat uti theologia

CIrca primum arguitur quod ista scientia non debeat vti loquendo de deo & de rebus diuinis sermone communi humano. Primo sic. illo sermone non debet vti haec scientia loquendo de deo, & de rebus diuinis, qui est causa erroris circa illa: quia scientia omnis est vt dirigat sermonem contra errorem. sermo humanus est huiusmodi: quia est impositus rebus naturalibus: significans dispositiones & naturas earum, quae non attribuuntur diuinis rebus & deo nisi per errorem. quare non potest vti sermone humano: loquendo de deo & de rebus diuinis: nisi attribuendo eis dispositiones & naturas huiusmodi, quae per ipsum significantur: quia quandocumque loquimur de aliquibus: attribuimus eis proprietates, quas significant verba quibus loquimur: quae deo non nisi per errorem pos sunt attribui. ergo &c.

⁋ Secundo sic: signa ad placitum instituta per pactiones & consensiones hominum non inducunt in notitiam vlteriorem quam ad quam significandam instituta sunt: vt si circulus est institutus ad significandum vinum: nunquam inducit ad cognoscendum in cellario esse bladum sed omnis sermo humanus est signum institutum ad placitum per hominum pactiones & consensiones: quia sermo omnis symbolum est: vt dicit Philosophus in de sensu & sensato. & secundum quod dicit Augustinus de doctritati. christiana lib. ii. omnes hae significationes (& loquitur de significationibus vocum & literarum) pro suae cuiusque societatis consensione animos mouent. sed non est institutus nisi ad significandum conceptus naturali cognitione comprehensos: quia nemo imponit nomen nisi eis quae nouit. ergo non potest ducere in conceptus supernaturales comprehendendos. omnes autem conceptus huius scientiae sunt supernaturales quia fidei: vt patet ex habitis supra. ergo &c.

⁋ In contrarium est illud. xvii. de ciui. dei. Deus per hominem more hominum loquitur. & loquitur ibi Augus. de modo locutionis huius scientiae. ergo &c. &. lxxxiii, quod quid xxi. dicit. Diuinae scripturae a terreno & humano more ad diuinum & caelestem nos erigentes vsque ad ea verba descenderunt: quibus inter se etiam stultissimorum vtitur consuetudo.

⁋ Dicendum quod alia est ista quaestio: an ista scientia debet vti de deo & de rebus diuinis loquens sermone humano: & illa, an deus possit significari sermone humano: de qua erit sermo inferius: vbi erit disputatio de diuinis nominibus: an scilicet deus sit nominabilis. siue enim deus sit nominabilis proprio sermone: siue non: bene contingit dubitare an nominibus rerum naturalium vtendum est in scientia quae de deo, & de diuinis rebus tradit notitiam.

⁋ Intelligendum est igitur ad quaestionem propositam: quod cum sermone ad hoc vtitur scientia: vt per eum doceat de rebus: sermo autem non docet quia vox est: sed quia significatiuus existens, non simpliciter: sed ei qui doceri debet. Vnde graecus per dictiones latinas doceri non posset: quia licet sint significatiuae aliquibus: ei tamen non sunt significatiuae. propter quod dicit Philosophus. iiii. Metaphy. Necesse est vt sermo loquentis sit signum de aliquo apud ipsum qui loquitur: & apud alium cum quo loquitur. Nunc autem ita est: quod sermo homini non est significatiuus nisi humanus: qui est significatiuus earum passionum & conceptionum quae sunt in anima, quas de rebus sibi cognitis concepit, quia vt dicit Philosophus vii. Meta. qui non definit & discernit aliquid: non potest ei nomen imponere: quoniam non erit notum ei. vbi dicit Comment. Qui nescit rem: non ponit ei nomen. Nullus enim ponit nomen rei quam nescit. Si enim esset sermo aliquis qui esset significatiuus conceptionum supernaturalium de rebus supernatura libus: quas oculus humanus non vidit: nec auris audiuit: nec in cor hominis ascendit: ille non esset humanus, nec homini significatiuus: vt est homo in puris naturalibus constitutus: & sola naturali cognitione informatus: ante scilicet fidei instructionem: quae debet fieri in eo per hanc scientiam. Scientia ergo ista si debeat hominem iam institutum in scientia pure naturali docere scientiam supernatu ralem de deo: & de rebus diuinis: necesse est eam vti sermone humano: & per ipsum effari homini diuina: quia aliter ei effari ea omnino est impossibile. Et hoc est quod dicit Damascenus in prin. sententiarum suarum. Oportet eum qui de deo vult dicere & audire, manifeste scire quod neque omnia sunt ineffabilia quae sunt catholicae disputationis: neque omnia effabilia. multa enim quae de deo obtuse intelliguntur non integre enunciari possunt: sed ea quae nota sunt secundum nos, cogimur in his quae sunt supra nos dicere. Scire enim oportet (vt dicit ibidem) quod nos homines existentes: & grossas carnes indutos diui nas & excelsas & immateriales diuinitatis operationes intelligere & dicere impossibile est: nisi imaginibus & formis & notis quae sunt secundum nos, vsi fuerimus. Dicendum igitur absolute: quod ista scientia de deo, & rebus diuinis vti non debet nisi sermone humnano: nec potest: vt videlicet loquatur homini de rebus suprnaturalibus & doceat scientiam supernaturalem per sermonem de rebus naturaliter cognitis, trans ferendo scilicet nos a naturalibus nobis notis ad supernaturalia naturaliter nobis incognita: & quasi per nota notificando nobis ignota. secundum quod dicit Dionysius. in prin. Angelicae Hierar. Non est possibile animo nostro ad non naturalem ascendere caelestium contemplationem: nisi ea quae secundum ipsum est manuductione vtatur. Et Auer. exponens illud philosophi in principio Physi. Materia appetit formam sicut foemina virum. dicit. Declarat quod intendit, per comparationem: quae licet non vsitatur in doctrina demonstratiua: vsitatur tamen in rebus non sensibilibus: quae non intelliguntur nisi per conparationem. Et hoc est quod dicit Augustinus in prin. de Tri. "Scriptura sacra paruulis congruens nullius generis verba vitauit: ex quibus quasi gradatim ad diuina atque sublimia noster intellectus velut nutritus as surgat. Nam verbis ex rebus corporalibus sumptis vsa est cum de deo loquaeretur": quibus significaret illud quod ita non est: sed ita dici opus est: sicut est: Poenitet me fecisse hominem. De rebus autem quae omnino non sunt non trahit aliqua vocabula. Est tamen aduertendum: quod non ea laxitate & libertate assumit in vsum suum verba locutionis humanae sacra scriptura: nec licet expositoribus eius vti eis in quanta vtuntur eis mundi sapientes in scientiis mundanis: immo sicut in cognoscendo, omnia quae sunt huius scientiae ad regulam fidei sunt di rigenda: ita & in eloquendo. Propter quod frequenter ignorantes modum huius scientiae in sermone eius turbantur: secundum quod dicit Augustinus xi. de civitate dei. Liberis vocibus loquuntur Philosophi: nec in rebus ad intelligendum difficillimis offensionem religiosarum aurium partimescunt. Nobis autem ad certam regulam loqui fas est: ne verborum licentia: & de rebus quae hic significantur: impiam gignant opinionem. secundum quod dicit liblo i. contra aduersarium legis & prophetarum. In libro no. test. desunt verba quae si sic accipiantur sicut in hominibus intelligi solent: nullo modo congruunt diuinitati, & grauem pariunt offensionem: sicut ibidem declarat per plura exempla. Vnde etsi scriptura sacra verbis vtatur comnibus: tamen sicut eodem idiomate vtentes diuersae nationes diuersos habent modos & regulas loquendi secundum linguas suas: sic & sacra scriptura modum habet proprium quo aliter vtitur verbis eisdem quam vtantur scientiae seculares. Vt ira quae motum animi turbati significat in aliis scientiis, in hac scientia circa deum opus exprimit diuinae vindictae. Vt enim dicit Augustinus super illud Ro. ii. Thesaurizas tibi iram. perspicuum est iram in deum non cadere: sed clementissimum ad vindictam nris vitiis prouocari. Et ideo dicit super illud. Reuelatur ira dei. Quotiens iram dei legimus: non parturbatio animi eius intelligenda est: sed iudicium quo irrogatur poena peccato. Vnde qui hunc modum scripturae ignorat, turbatur cum sermone humano diuina pronunciat. secundum quod dicit idem super lonem. ser. x. loquens de sacra scriptura. Linguam (inquit) suam habet: quicumque hanc linguam nescit: turbatur. quare sicut familiaritate conuersandi cum illis quorum lingua discenda est: modus loquendi eorum cognoscitur: & per hoc ea quae ab ipsis dicuntur intelliguntur: sic familiaritate contracta ex frequenti vsu cum hac scientia, modus eius capitur: & quae absurda videntur in ea intelliguntur. Propter quod dicit Greg. in princi. iiii. Moral. Veritatis intelligentia cum per cordis humilitatem quaeritur legendi assiduitate penetratur. Sicut enim ignotorum hominum facies cernimus & corda nescimus: sed si familiari eis locutione coniungimur, vsu colloquii etiam eorum cogitationes indagamus: ita cum in sacro eloquo sola historia aspicitur: nihil aliud quam facies videtur: Sed si huic assiduo vsu conisgimur, eius nimirum mentem: quasi ex locutionis familiaritate penetramus. dum enim alia ex aliis colligimus, facile in eius verbis cognoscimus aliud esse quod intimant: aliud quod sonant.

⁋ Ad primum in oppositum: quod sermo humanus est causa erroris in diuinis: Dicem dum quod verum est: ponendo in diuinis esse proprietates rerum naturalium: quibus primo nomina sunt imposita. Quia tamen inquantum proprietates illae in rebus naturalibus existentes exemplata sunt a paradigmate formarum exemplarium diuinarum: in quibus verius habet esse vnumquodque quam in rerum natura exempla: propterea nomina rebus imposita quae sunt hic, manuducentia possunt esse ad cognoscendum ea quae sunt ibi: sicut & res istae manuducentes sunt ad cognoscendum illas quae sunt ibi: secundum quod dicit Dionyus. de di. no. Ex omnium existentium ordinatione quasdam imagines, & similitudines diuinorum paradigmatum habente in supmum omnium redeundum est omnium ablatione: & eminentia & omnium causa. Vbi tangit triplicem modum, quo humana manuducunt ad cognoscendum diuina. scilicet ablatione, eminentia, & causalitate. Quae etiam tangit Damascenus in illis tribus positis supra, imaginibus, formis, & notis. Causalitate enim deus cognoscitur ex omni creatura imaginibus: inquantum creatura aliquam dei similitudinem siue vestigium exprimit: sicut causatum causae. Eminentia vero co gnoscitur formis, inquantum omnis dispositio formalis ad dignitatem, & nobilitatem pertinens perfectius & eminentius inuenitur in deo quam in aliqua creatura. Ablatione autem cognoscitur notis, inquantum omnis dispositio quae notatur in creatura vt sibi propria, defectum habet aliquem a diuina perfectione: secundum quod de istis modis planius erit sermo inferius in suis locis.

⁋ Ad secundum quod signa non inducunt per institutionem ad vlteriorem cognitionem quam sunt illa ad quae significanda sunt instituta: Dicendum quod verum est ex significationis proprietate. propria enim significatione omnis sermo humanus significat dispositiones rerum vt sunt naturaliter natae ab homine concipi. Vnde voces non sunt notae rerum nisi quia sunt notae primo intellectuum conceptorum de rebus. Et ideo propria significatione nullus sermo humanus facit notitiam alicuius cognoscibilis supernaturaliter. Ex translatio ne autem quadam naturalium aut supnaturalium secundum dictos tres modos bene nomina rerum naturalium sicut & ipsae res possunt ducere in cognitionem supernaturalium: vt iam dictum est in parte: & amplius dicetur infra exponendo modos loquendi de deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1