Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum loqui debeat de eis sermone proprio et claro, an figurativo et obscuro
CIrca tertium arguitur: quod sacra scriptura loqui debet de deo & de rebus diuinis sermone claro: non sermone obscuro. Primo sic. doctrina sapientis facilis est. haec doctrina est aucto ris sapientissimi: quia dei: ad cuius nutum eam conscripserunt sancti dei homines, vt habitum est supra. ergo debet esse facillima. hoc autem fit modo claro & sermone proprio: non figuratiuo & obscuro eam describendo. ergo &c.
⁋ Secundo sic. scientia illa quae summe necessaria est omnibus modo tali debet describi, vt ab omnibus possit capi: quia aliter frustrarentur ea multi. Cunista scia est huiusmodi, vt patet ex dictis. ergo &c.
⁋ In contrarium est Chryso. dicens super illud Matth. xxiii. Vae vobis qui clauditis regnum caelorum. Non sunt scripturae clausae: sed obscurae, vt cum labore inueniantur.
⁋ Dicendum ad hoc: quod scientia sacrae scripturae: quia est maximae necessitatis & ad omnium salutem est descripta debet omnibus congruere, & omnibus pastum necessarium salutis ministrare. Et quia omne gen hominium quod scientiae inuestigationi exponitur, in simplices distiguitur & prouectos, sic ergo debet describi sacra scr ptura, vt ambobus congruat. Simplicibus autem congruit: si seiundumone describatur claro & proprio: quia aliter non capiunt, prouectis autem si vtroque modo: & hoc pluribus de causis. Prima, vt obscuritas eos detentos teneat: & claritas instruat. hinc dicit Aug. lxxxiii. quod qd liii, Deus ad salutem animarum sic diuinos spiritus sancto moderatus em libros, vt non solum manifestis pascere, sed etiam obscuris nos exercere vellet. ldem contra Adimam. Aliquando aparte ponitur in scriptura ipsa diuina auctoritas, aliquando autem oceultatur, vt & manifestllector instruatur & exercitetur obscuri. & inii. eiusdem lib. Ex multis quae aperte scripta sunt manifestatur nobl quom illa intelliguntur quae sic in illis libris posuerunt, quom figurate illis demonstrata sunt. ldem de vera reliu. lam vero ipse totius doctrimae modus partim apertissimus: partim in similitudinibus in dictis in factis in sacramentis ad omnem animae instructionem exercitationemque accommodatus quod aliud quam rationalis disciplinae regulam impleuit: Nam & mysteriorum expositio ad ea dirigitur quae aprtissime dicta sunt: & si ea tantum essent quae facillime intelliguntur: nec studio se quaereretur: nec suauiter inueniretur veritas. Vnde secunda causa est: ne veritas clara omnino vilescat: & sub obscuro sermone notitia inuenta dulcior fiat. secundum quod Augustinus dicit loquens de hoc. secundo de doct. Christiana capitu. ii. Quod totum prouisum esse diuinitus non dubito ad edomandam labore superbiam & intellectum a fastidio reuocandum: cui facile inuestigata plerunque vilescunt: & cum ali qua difficultate quaesita multo gratius inueniri, qui enim prorsus non inueniunt quae quaerunt, fame laborant: qui autem non quaerunt quia in promoptu habent, fastidio saepe marcescunt: in vtroque autem laguor cauendus est. Magnifice igitur & salubriter spiritus sanctus ita scripturas sanctas modificauit, vt locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detereret. nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime alibi dictum reperiatur. ldem contra mendacium. Locutiones actionesque propheticae propterea figuris velut amictibus obteguntur, vt sensum pie quaerentis exerceant: & ne nuda & pronpta vilescant: nec inuidentur discentibus quod his modis obscurantur: sed commendantur magis: vt qua si subtracta desiderentur ardentius & inueniantur desiderata iocundius. ldem de mo. ecclesiae. Multa dicuntur submissius, humi repentibus anims accommodatius, vt per humana in diuina consurgant: multa figurate, vt studiosa mens & quaesitis exerceatur vtilius, & vberius laetetur inuentis. ldem de vera innocentia. Bene sunt in scripturis mysteriorum profunditates: quae ob hoc teguntur ne vilescant: ob hoc quaeruntur vt exerceant: ob hoc aperiuntur vt pascant. Et quia tunc efficacius pascit: cum ex eadem litera plures sententias parit: ideo ex parte obscuritatis est specialiter prima causa, quod debet scriptura ad hoc esse obscura, vt videlicet copiosior sit in sententia. secundum quod dicit Augustinus xi. de ciui. dei. Sermonis obscuritas etiam ad hoc vtilis est, quod plures sententias parit: & in lucem notitiae producit: dum alius eum sic alius autem sic intelligit. Secunda vero obscuritatis eius cam est, vt indignis & studere fastidientibus lateat. secundum quod de hoc dicit Chrysostomus, vbi supra Matth. xxiii. Obscura est notitia veritatis, ne non tam vti lis inueniatur quam contemptibilis. Contemptibilis enim est quae ab illis intelligitur a quibus nec amatur: nec custoditur. Non ergo abscondita est in scripturis veritas: vt non inueniant qui quaerunt eam: sed vt non videant qui quaerere eam nolunt: vt ad illorum quidem gloriam pertineat qui inueniunt eam quia desiderauerunt eam & quaesierunt: & inuenerunt: ad illorum autem condennationem, qui non inueniunt eam quia non desiderauerunt eam, nec quasierunt, nec inuenerunt. Nec potest eis esse excusatio condennationis ignoram tia veritatis, quibus fuit inueniendi facultas: si fuisset quaerendi voluntas. De hac causa obscuritatis dicit Diony. cap. ii. cael. Hier. Hoc mysticis eloquiis est decentissimum, per incomprehensibilia diuina aenigmata occultare, & inuiam multis pandere sacram abditamque veritatem. Est enim non omnis sacer: neque omnium est vt eloquia aiant sancta. Et. i. de di. no. in fine. Apponamus sanctis sancta per diuinam traditionem collocantes: & indoctis hoc & deridentibus auferentes. est enim diuina honorifica scientia, vt dicit in prin. Eccl. Hier. haec incontaminata ab imperfectis conseruans: Sacris autem solis cum sacra illustratione sancte & pulchre communicans. Tertia vero causa eiusdem secundum Chry sosto. ibidem est: quia deus voluit alios esse doctores: alios vero discipulos. Si autem omnes omnia scirent, doctor necessarius non erat: & esset ordo rerum confusus. Est autem aduertendum quod dicta diuersitas locutionis sacrae scripturae penes obscurum & manifestum non solum in diuersis sermonibus: sed etiam in eodem sermone est attendenda: vt frequenter contingit quod sensum vnum habeat clarum in superficie exterius: alium autem obscurum interius occultat in medulla. secundum quod dicit beatus Grego. in prol. moral. Diuinus sermo sicut mysteriis &c. vt supra dictum est. & Augustinus. vi. confes. Eo mihi illa venerabilior & sacrosancta fide dignior apparebat: quo & omnibus ad legendum esset in promptu, & secreti sui dignitatem in intellectu profundiore seruaret: ver bis apertissimis & humillimo genere loquendi se cunctis praebens, & exercens intentionem: & vt exciperet omnes populari sinu, & per angusta foramina paucos ad se traheret.
⁋ Ad primum in oppositum quod doctrina sapientis facilis est: dicendum quod verum est quo ad hoc, quod quanto quis melius intelligit aliquid tanto clarius illud exprimere & exponere potest. Non tamen ex hoc sequitur quod quanto doctor est sapientior, tanto clarius doctrinam suam proponere debeat: quia eo modo debet eam proponere quo nouit eam magis proficuam lectoribus & auditoribus eius: & hac de causa ista scientia habet claris obscura commixta: quia hoc modo auditoribus magis est proficua, vt dictum est.
⁋ Ad secundum quod scientia omnibus necessaria ab omnibus debet intelligi: & ita clare debet describi: Dicendum quod verum est quo ad illa quae sunt de necessitate salutis. Et reuera quo ad taliatam in credendis quam in operandis ista scientia clarissima est, quantum vero ad alia quae de salutis perfectione non sunt: hoc non oportet: quia non expedit, vt dictum est.
On this page