Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum de eis loqui debeat sermone simplici, an ornato
Irca quartum arguitur quod ista scientia loqui debeat de deo & de rebus diuinis modo or- s nato & composito, Primo sic. secundum Philosophum. ii. Ethicorum sermones inquirendi sunt secundum materiam. vbi ergo materia est elegantior: & sermo quo explicatur debet esse lelegantior. elegantissima est materia de deo & de rebus diuinis. ergo ei competit serOmo elegantissimus. ille maxime est ornatus & compositus. ergo &c.
⁋ Secundo sic. lillo modo debet loqui scriptura quo veritatem efficacius suadere possit. ad hoc enim edi lta est. hoc sit sermone ornato, vt patebit in soluendo per Aug. ergo &c.
⁋ In oppo- l situm est Chrysostomus super illud Matthaei. xxiii. Quotiens volui congregare filios tuos. Dia (inquit) verba diuina rustica sunt & incomposita.
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum secundum Platonem in secundo Timaei, vocis & auditus ratio ad plenam vitae hominium instructionem data sit: siquidem sermonis est ordinata communicatio vt praesto fiant mutuae voluntatis indicia: tali ergo sermone debet scientia vti quali efficacius possit instruere, & materiae suae intentionem explicare, vt in sermone diuino non tam qualiter quam quid dicatur attendatur: et vt in omnibus qualitas sermonis quiditati rei explicandae deseruiat. Distinguendum est ergo de sermonis compsitione & ornatu. aut enim est instructioni deseruiens, vt melius instruat, & intentum clarius exprimat: aut non: sed magis instructioni & expressioni impedimentum praebeat: & hoc vel ex parte proferentis: eo quod nimia intentio circa pronunciationis modum frequenter obliuionem faciat sniarum. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doct. Christia. Cauendum est ne fugiant ex animo quae dicenda sunt, dum attenditur vt arte dicantur. vel ex parte audientis, vt dulcedo sermonis mentem audientis demulcendo ad se rapiat: nec rebus ipsis attendere sinat. Contra quod dicit Augustinus iiii. de doct. Christan Bonorum igeniorum insignis est indoles in verbis verum amare non verba. Quid enim prodest clauis aurea: si apire non potest quod volumus: aut quid obest lignea si hoc potest: quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est. vel ex parte ipsius sententiae proferendae: quam frequenter sermonis compositio aut ornatus occultat: & sermo incultus ostentat. In istis tribus vltimis modis ista scientia omnino negligit sermonis compositionem & ornatum, non solum non curando de sermonis decentia in harmonia vocum: sed nec de eius congruentia in vnione dictionum. quin barbarismum, aut soloecismum mauult incurrere, quam snimae integritati: & eius ampliori expressioni in aliquo derogare. Quod etiam debent pro posse doctores catholici obseruare. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doct. Christana In bonis doctoribus tanta docendi cura sit, vt verbum quod nisi obscurum vel ambiguum latinum esse non potest vulgi more sic dicatur, vt ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur vt a docti: sed potius vt ab indocti dici solet. Si enim non piguit dicere interprstes nostros Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: quoniam senserunt ad rempertinere vt eo loco pluraliter enunciaretur hoc nomen, quod in latina sigua singulariter tantummodo dicitur-, cur pietati doctorem pigeat imperiti loquentem ossum potius dicere quam os: ne ista syllaba non ab eo quid sunt ossa: sed ab eo quid sunt ora intelligatur: Quid ei prodest locutionis integritas quam non consequitur anim intellectus: cum loquendi omnino non sit cam: si quod loqmur non intelligunt propter quos loquimur vt intelligant: si tenet auditorem discendi cupiditas: nec mentis capacitas desit: quae quodammodo intimata possit accipere: non curante illo qui docet quanta eloquentia doceat: sed quanta euidentia. Cuius euidentiae diligens appetitus aliquando negligit verba cultiora: nec curat quid bene sonat: sed quid bene dicat atque intimet quod ostendere intendit. Vnde ait quidam cum de genere talis locutionis ageret, esse in ea quandam diligentem negligentiam. ldem de eodem lib. iii. Plerunque loquendi consuetudo vulgaris vtilior est quam integritas literata. Mallem quippe cum barbarismo dici non esse absconditum ossum meum a te, quam vt ideo esset minus aptum: quia magis latinum est. Nam quid scriptum est: Non est absconditum os meum a te quod fecisti in occulto: non lucet legenti vtrum correpta litera os pronunciet an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa: si autem producat, ab eo quod sunt ora intelligitur. Vnde quod homines non obseruata vocum compositione & congruentia frequenter offenduntur: hoc facit humana infirmitas: quia pietas non offenderetur. secundum quod dicit libo ii. Soloecismus nihil aliud est quam cum verba non ea lege sibi coaptantur qua aptauerunt quid priores nobis non sine auctoritate aliqua locuti sunt. vtrum enim inter homines an inter hominibus dicatur, ad rerum nihil pertinet cognitionem. Item ibidem. Barbarismus quid aliud nisi verbum non eis literis vel sono enunciatum quo ab eis qui ante nos latinae locuti sunt enunciari solet: Vtrum autem ignorare producta aut correpta tertia syllaba dicatur, non multum curat qui peccatis suis deum vt ignoscat petit. Quid ergo est integritas locutionis nisi alienae consuetudinis conseruatio loquentium veterum auctoritate firmata: Sed tamen eo inde magis offenduntur homines quo infirmiores sunt: quo doctiores fieri volunt non rerum scientia qua aedificantur: sed signorum: qua non inflari omnino difficile est: cum et ipsa rerum scientia saepe ceruicem erigat nisi dominico reprimatur iugo. Dicit ergo in ser. ii. super Ioan. Non timeamus ferulas grammaticorum, dum tamen ad veritatem solidam & certiorem parueniamus. Si vero sermonis compositio & congruetia secundum nullum dictorum modorum impedimentum praebeat expressioni sententiae, omnino vtilis est & curanda. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doct. Christia. Illum oportet attendere qui potest disputare vel dicere sapienter etiam si non potest eloquenter vt prosit audientibus: etiam si minus, quam prodesset si etiam eloquenter posset dicere. Porro qui non solum sapienter verum etiam eloquenter vult dicere, profecto plus proderit: si vtrumque potest. Qui ergo (vt dicit in eodem) docet, vitabit verba omnia quae non decent: & si pro eis omnia quae intelligantur integra potest dicere, id magis eligat: si autem non potest, aut quia non sunt: aut quia in praesentia non occurrunt: vtatur verbis minus integris: dum tamen ipsa res doceatur & discernatur integre. Tamen sic de trahat ornatum vt sordes non contrahat: quia per hoc summe impeditur in auditore promouenda vtilitas. secundum quod dicit in eodem in principio. Cum per artem rhetoricam & vera suadeantur & falsa, quis audeat dicere aduersus mendacium in defensionibus suis inermen debere consistere veritatem, vt videlicet qui res falsas persuadere conantur, nouerint auditorem vel beniuolum, vel intentum, vel docilem primo facere: isti autem non nouerint: llli falsa breuiter: aperte: verisimiliter: & isti vera sic narrent vt audire taedeat: intelligere non pateat: credere postremo non libeat. Illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent: asserant falsitatem: isti nec vera defendere: nec falsa valeant refutare. Illi animos audientium in errorem mouentes impellentesque dicendo, terreant, contristent: isti pro veritate lenti frigidique dormitent. Quis ita desipiat vt hoc sapiat: Cum ergo posita sit in medio facultas eloquii: quae ad persuadenda siue praua siue recta valet plurimum, cur non bonorum studio comparatur vt mi litet veritati: si eam ad obtinendum peruersas vanasque causas in vsus erroris & iniquitatis vsurpent. Vnde & talium eloquentia maxime cauenda est. secundum quod dicit Augustinus in eodem ca. iiii. Ar fluit insipienti eloquentia, tanto magis cauendus est: quanto magis ab eo in iis quae audire inutile est delectatur auditor: & eum cum diserte dicere audit: & vere dicere aestimat. Sicut autem saepe sumenda sunt arma salubria: ita semper vitanda est perniciosa dulcedo. Sed salubri suauitate vel sua ui salubritate quod melius: Quanto enim magis illic appetitur suauitas, tanto salubritas facilius prodest. Idcirco (vt ait continuo) sunt ecclesiastici viri qui diuina eloquia non solum sapienter: sed etiam eloquem ter tractauerunt. Nec solum ipsi: sed etiam nostri auctores sacritu. secundum quod de hoc mouet Augustinus quaestionem ibidem, dicens. Sed quid est: ipse liber canonis solum sapienter non etiam eloquem ter descriptus est. Cui quaestioni respondet Augustinus continuo dicens. Quae quidem quaestio apud me facillime soluitur. Nam vbi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verum etiam nihil eloquentius mihi vi deri potest. Et audeo dicere, omnes qui recte intelligunt quod isti loquuntur, simul intelligere non eos loqui aliter debuisse. Sed quia hoc non vbique iuxta mundanam eloquentiam quae huic scientiae non congruebat (vt super illud primae Corinthr. i. Non in sapientia verbi, bene exponit ista Glos. Non praesumit Apostolus in scientia verbi praedicare &c. Ideo quasi distinctos modos eloquentiae subdit. Sicut autem est quaedam eloquentia quae magis aetatem iuuenilem decet quam senilem: Nam nec dicenda est eloquentia si personae non congruat loquentis: ita est quaedam quae viros summa auctoritate dignissimos pianeque diuinos decet. Hac illi locuti sunt: nec ipsos decet alia: nec alios ipsa. Ipsis enim congruit: aliis autem quanto videtur humilior, tanto altius non ventositate: sed soliditate transcendit. Vbi eos non intelligo, minus apparet mihi eorum eloquentia: sed eam non dubito esse talem qualis est vbi intelligo. Illud autem magis admiror, quod isti nostra eloquentia vsi sunt per quandam alteram eloquentiam, vt nec deesset eis: nec emineret in eis: quia eam nec improbari nec ostentari oportet: quorum alterum fieret si vitaretur: alterum putari posset si facile cognosceretur: & in quibus forte a doctis agnoscitur intelligas tanquam inseparabilem non vocatam sequi eloquentiam. Neque enim haec humana industria composita, sed diuina mente sunt fusa sapienter & eloquenter, non intenta in eloquentiam sapientia, sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim quidam disertissimi atque acutissimi dicere potuerunt quae velut oratoria arte discuntur: quid mirum si & in istis inueniuntur quos ille misit, qui fecit ige nia: Quapropter eloquentes quidem non solum sapientes canonicos auctores nostrosque doctores fateamur tali eloquentia vsos qualis personis huiusmodi congruebat. secundum quod ibidem declarat per plura exempla tam in veteri quam in nouo testamento.
⁋ Ad primum in oppositum quod scientiae huius elegantissima est materia, ergo eius debet esse elegantissimus modus sapiendi: qui est in ornatu & compositione sermonis: Dicendum quod hoc verum est. secundum tamen quod decet grauitatem huius scientiae.
On this page