Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ex puris naturalibus cognoscibile sit quid sit Deus

CIrca Secundum arguitur: quod ex puris naturalibus cognoscibilis sit abshomine diuina quidi uatas. Primo sic. Illud quo omnia alia cognoscimus: quo etiam de ipsis iudicamus: co gnoscitur necessario cognitis aliis: quia propter quod vnumquodque & illud magis. Sicut llux ab oculo in cognoscendo per ipsum colores: & iudicando de eis: & prima principia ab intellectu in cognoscendo conclusiones & iudicando de eis. prima veritas, iquae est diuina quiditas, est huiusmodi, vt vult Augustinus de vera reli. &. xiiii. de trinitate. vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Augustinus diciti. i.t soli. Ratio promittit ita tuae menti demonstraturum deum vt oculis sol demonstratur. i sed oculis sol demonstratur praesentialiter per suam essentiam. ergo per essentiam promittit ratio demonstraturum deum. sed non promittit nisi implere posset. ergo ratio potest deum in essentia sua demonstrare. sed ipsa in nobis est pure naturalis. ergo &c.

⁋ Tertio sic. Einis & per se obiectum intellectualis cognitionis, veritas est secundum philosophum ii. Metaph. Sed in eis quae sunt per se, si simpliciter ad simpliciter: & magis ad magis in infinitum. Propter quod dicit philosophus in primo Politicae: quod sicut medicinalis scientia est ad sanitatem in infinitum: & quaelibet artium finis est in infinitum. Nunc autem homo ex puris naturalibus potest cognoscere veritatem aliquam. ergo & maiorem veritatem poterit magis cognoscere: & summam summe. Vnde secundum philosophum: intentio intelligibilis non debilitat intellectum: sicut intentio sensibilis sensum: sed confortat magis: quia post magis intelligibile non minus intelligit minus intelligibile: immo magis, vt dicit in. iii. de anima. sed summa veritas est diuina quiditas. ergo &c.

⁋ Quarto sic. nos non scimus veritatem absque eo quod scientiamus canm eius. sed prima veritas est cam omnium aliarum veritatum in esse & in esse verum. secundum quod vtrumque horum habetur. ii. Metaph. ergo non scimus aliam veritatem absque eo quod scimus primam veritatem. Multas autem veritates alias scimus ex puris naturalibus. ergo & primam veritatem: illa autem est diuina quiditas. ergo &c.

⁋ In oppositum est, quoniam secundum Augustinus xii. de civitate dei, quicquid scitur, scientis cognitione comprehenditur. ergo quid scitur ex puris naturalibus: ex puris naturalibus comprehenditur. lii dei quiditas cum sit esse purum no limitatum, vt hitum est supra, non praet comprehendi ab esse creaturae naturali limitato, vt videbtur loquendo de creaturis. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod ad modum triplicis cognitionis sensitiuae contingit imaginari de deo triplicem cognitionem intellectiuam. Est enim quaedam cognitio sensitiua rei ex eius panetia nuda per essentiam suam: Sicut oculus videt colores in pariete. Est autem alia cognitio sensitiua rei in. eius absentia. & haec est duplex. Vna quae res ipsa cognoscitur per suam, propriam speciem. Sicut homo imaginatur in tenebris colores quos vidit in lumine. Alia quae res cognoscitur per speciem alienam: sicut ouis videns lupum, per speciem colo ris eius & figurae aestimat inimicum & nociuum. Ad modum primae cognitionis sensitiuae deus cognoscitur immediate per nudam essentiam: et hoc simplici intelligentia: non ratione collatiua per aliquod medium rationis. Vnde & illa cognitio dicitur cognitio visionis: quia in ea videt deum oculus mentis: ad modum quo videt oculus corporis formam coloris. Hoc modo scire vel intelligere de deo quid sit per essentiam: non contingit alicui creaturae ex puris naturalibus, de quo in se debet esse bona quaestio: neque similiter cognitione tali cognoscibilis est in vita ista ex communi gratia. secundum quod dicit Augustinus in li. de fide cathol. Tua essentia & species potest dici, & fora: & est id quod est. Reliqua autem non sunt id quid sunt. Haec verissime potest dicere: Ego sum quod sum. Haec tanta & talis est: vt de eius visione nihil in hac vita sibi vsurpare mens humana audeat, quid solis electis tuis praemium in subsequenti remumeratione reseruas. Vnde super illud: Habitat lucem inaccessibilem: quam nullus hominium vidit: sed nec videre potest. Gl. In hac vita, post autem videbitur. Intelligo autem in hac vita secundum communem cursum: & secundum communem gratiam. In raptu autem ex gratia priuilegiata bene potest videri est in vita ista: sicut viderunt eum Paulus & Moyses. vt deteriat Augustinus in li. de videm do deum, ad Paulinam. Ad modum autem secundae cognitionis sensitiuae non est deus omnino natus cognoscieti, quia non habet speciem sui aliam a sua essentia quae cognoscibilis sit: quia nihil potest esse simplicius essentia eius: de quo alias debet esse sermo. Ad modum autem tertii modi cognitionis sensitiuae sic in paneti cognoscitur quid sit ex puris naturalibus assistente diuina illustratione generali. et hoc est ex creaturis, vt videbitur in sequentibus. Et de isto tertio modo cognoscendi processit prima ratio Aliter enim deus secundum conem cursum huius vitae nobis non est ratio cognoscendi alia (dico tamquam primo cognitum) quam secundum illum modum quo cognitio eius capitur ex creaturis: vt infra videbitur.

⁋ Ad secundum: quod ratio promittit se demonstraturam deum vt oculis demonstratur sol: Dicendum quod verum est: sed non omnino in virtute sua: sed in virtute luminis giresalae, vel special gratiae: cuius est susceptiua, & firmitur per fidem se suscepturam confidit, si bene naturalibus suis vsa fuerit: quia habenti dabitur. & in tali confidentia illud promittit: non praesumendo devirtute naturali propria, si de diuina bonitate gratuita.

⁋ Ad tertium: quod ex puris naturalibus potest homo cognoscereveritatem simplicite ergo & maiorem & maximam: Dicendum quod illa dignitas, Si simpliciter ad simpliciter &c. intelligitur solum in illis quae adiuicem se habent per se: vt se habent album et disgregare. Propter quid sequitur. Si album disgregat, & magis album magis, & maxime album maxime. Nunc autem in proposito l cognitio & veritas per se, se habent adiuicem: & ideo sequitur quia veri est cognitio: quod maioris veri est maior cognitio: & summi veri summa cognitio, sicut si appetitus boni: & maioris boni maior appetitus: & maximi maximus: et per hunc modum finis artium est infinitus: quia enim artifex appetit finem opeis per se secundum finis intensionem, sequitur intensio appetitus: vt si medicus appetit facere sanitatem, maiorem sanitatem magis appetit facere: et si in infinitum cresceret intem tio sanitatis: & appetitus eius similiter Non tamen se habent adiuicem per se veritas & potentia sciendi ipsam in sciente sicut nec sanitas & potentia recipiendi ipsam in subiecto. Et ideo sicut medicus l appetat sanitatem semper magis & magis in infinitum secundum crementum sanitatis: non tamen facit eam in subiecto semper magis ac magis in infinitum: sed solum secundum possibilitatem subiecti, vt dicit philosophus. ii. cae. & mun. Sic sciens siue potens scire & cognoscere: licet veritas & scibile excrescat per intentionem in infinitum: non tamen potest eam recipere per cognitione nisi secundum modum & gradum esse & naturae suae, vt dictum est. Nec est in hoc defectus aliquis ex parte cognoscibilis ex natura eius excellentiae quam non potest pati recipiens: sicut est ex parte solis ne videat eum oculus vespertilionis: sed ex parte subiecti: quia omnino eum capere non potest. Immo si capere posset quantuncumque debiliter, capientem confortaret: vt semper magis ac magis posset se cognoscere & alia: & numquam corrumperet, econtrario ei quod contingit in sole: & vniverstalei circa excellentiam sensibilium. sed hoc habet per se quaestionem bonam.

⁋ Consiliter dicendum ad quartum: quod nullam veritatem scimus nisi sciendo priniam veritatem Sed hoc non contingit ex puris naturalibus nisi secundum modum quo scitur ex creaturis, vt infra videbitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2