Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum quiditas Dei sit cognoscibilis a nobis
CIrca primum arguitur, quod quid sit deus, sit a nobis cognoscibile. Primo sic. Augustinus dicit xiiii. de trinitate. Mens eo est imago dei: quo capax est, vel capax potest esse. Capax autem eius est per cognitionem. vt exponitur in lii. de spiritu & anima. Est autem imago dei: non quo aliquid est simpliciter: quo ad hoc enim omnis creatura est simile deo: & eius vestigium: vt dicitur. lxxxiii, quod ausidiet. sed ratione quod quod est in eo scilicet ratione vnita tis essentiae & trium personarum. Dixit enim deus trinus & vnus illud Gen. i. Ea ciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. vt exponunt Augustinus & Hila. ergo deus ratio ne eius quod quid est in eo, capax est ab homine per cognitionem.
⁋ Tertio sic. Non contingit cognoscere de aliquo si est: nisi aliquo modo cognoscendo de eo quid est, vt infra declarabitur. de deo contingit hominem cognoscere est, vt supra declaratum est. ergo &c.
⁋ In oppositum est Damascenus qui dicit li. i. ca. ii. Quid est dei substantia, ignoramus: & dicere non possumus. Et ca. iiii. Quoniam est quid, manifestum est: quid autem est secundum substantiam & naturam, incomprehensibile hoc & ignotum.
⁋ Item Greg. super Exe. Quantuncumque mens in contemplatione profecerit, non ad id quod ipse est: sed ad aliquod quod sub ipso est peruenit.
⁋ Dicendum ad hoc: quod quid est de re aliqua dupliciter habet cognosci. Vno modo sciendo eius definitiuam rationem: quia secundum philosophum, definitio est sermo quiditatis & essentiae. Alio modo habendo naturae qua res est id quod est, immediatam in natura definiti notionem. Primo modo quiditas solum habet cognosci in habentibus definitionem: quam deus habere non potest, vt dictum est: quia omnis definitio habet partes easdem cum partibus rei definitae. secundum philosophum. vii. Metaph. Deus autem simplex & purum esse est, vt dictum est supra. Si ergo dei quiditas cognoscatur: hoc sit cognoscendo naturam eius qua est id quod est: qui solum vere est id quod est. Sed vt dicit Augustinus ser. ii. super Ioan. Quid est quod est, nisi quod transcendit omnia quae sic sunt quod non sint: Quis ergo capit aut quis quocumque intenderit vires suas, vt attingat quomodo potest id quod est: certe rarus est valde. secundum quod dicitur li. ii. de ordi ne. Ratio est mentis motio, quae ducere ad deum intelligendum: rarissimum omnino genus hominum potest. Et ideo propter excessum intelligibilis increati super omnem intellectum creatum, dicebant aliqui quod deus in sua quiditate & natura a nulla creatura cognosci aut videri posset: sicut sol propter excellentiam lucis visibilis in eo a debili visu vespertilionis omnino videri non potest. Vnde dixit lonenes Scotus Commen. Angelicae Hier. quod solum in quibusdam Theophaniis a creatura rationali videretur diuina essentia & cognosceretur: quae obumbrarent suam essentiam sicut sol in nube: non in se nude. Non oportet sic dicere: quia non valet simile: quoniam sol quantum est de se: est de necessitate visibile representans se in toto suo fulgore: non potens se per se contemperare videnti. Et ideo oportet quod per aliud vt per nubem contemperetur. Quiditas autem diuina nulla necessitate: sed sua mera voluntate visibilis est creaturae. Secundum. quod dicit Augustinus de videndo deum: ad Paulinum. In eius voluntate situm est videri: cuius naturae est non videri. Nam si non vult, non videtur: Si vult videtur. Et ideo potest deus ipse suam essentiam co gnoscenti contempare sine medio, vt videatur. Sicut sol contemperatur mediante nube. secundum quod dicit Dio. i. de di. no. Bonum diuinum secundum significationem non est nobis incommunicabile: quia cuilibet nostrum proportionatum se immittit.
⁋ Sed tunc vtrum cognoscibile sit de deo quid sit, in vita ista, de hoc est totum pondus quaestionis. Et videtur forte pluribus dicendum: quod in vita ista quid sit omnino cognosci non possit: sed solum quid non est. Secundum quod videtur sentire Damascenus cum dicit in primo sententiarum suarum. Quid est dei substantia: vel quod est secundum substantiam ignoramus, & dicere non possumus. Incomprehensibile omnino hoc: & ignotum. Quod declarare videtur tam in eis quae cognoscuntur de deo priuatiue, quam in eis quae de ipso cognoscuntur positiue. De primis dicit. Incorporeum esse deum, hoc substantiae eius demonstratiuum, neque ingenerabile: & sine principio & inalterabile & incorruptibile: & quaecumque talia de deo & circa deu esse dicuntur: haec non quid est significant: sed quid non est. Oportet autem eum qui vult substantiam alicuius dicere, quid est enunciare: non quid non est. Veruntam in deo quod est dicere: impossibile est secundum substantiam. Vnde cognitionem de deo quid non est principaliter inuestigandam esse docet: cum subdit. Eamiliarius autem ex omni ablatione hominum facere rationem. Nihil enim eorum quae sunt est, non vt non ens: sed super omnia ens. & hoc solum est comprehensibile eius infinitas & incomprehensibilitas. Sed hoc non videtur conveniens: quoniam negatio eorum quae sunt circa creaturam inquantum huiusmodi: nihil ponit omnino entis: sed remouet quod est. Priuatio autem & quod non est, non est principium cognoscendi aliquod in ente: sed magis econverso. secundum quod dicit Auicen. Esse notius est quam non esse. Esse enim cognoscitur per se: non esse vero cognoscitur per esse aliquo modo. Et ita talia cognoscere de deo quae solum dicunt priuationem eorum quae habent esse in creaturis, si nihil aliud po sitiue omnino cognoscamus de eo quod est secundum substantiam eius: quia non est nisi simplex esse: non est nobis omnino cognoscibile aliquid de eo: vt nihil plus dicamur scire de deo quid sit: quam scientiamus de homine sciendo quod non est lapis: aut lignum: & quod amplius est nec hoc quod non est posset circa ipsum cognosci: non cognoscendo aliquo modo quid est: vt infra dicetur. Vnde cum vt dicit Augustinus de orando deum ad Probam, quid si cuti est cognoscere non possumus: vtique nescimus: si igitur deum omnino quid sit nesciremus: omnino eum non amaremus: quia inuisa diligere possumus: incognita nequaquam, vt dicit. vi. de trinitate neque etiam eum inuocaremus. Secundum quod dicitur in principio contf. Quis te inuocat nesciens te: Concedere ergo oportet quod quiditatem dei hominem cognoscere est possibile quoquo modo. Secundum quod dicit Augustinus ser id est super Io Quid factum est in corde tuo cum dicerem deus: magna & summa quaedam substantia cognita est: quae transcendit omnem mutabilem creaturam. hoc est verbum de deo in corde tuo. Sed ad tantillam cognitionem eius quod quid est de deo deuenire, etsi summe est difficile: est tamen possibile: quoniam sic est in natura omnium rerum: quod naturaliter ordinatum ad aliquam opeationem, debet habere a natura organa & instrumenta: per quae potest in opeationem suam procedere. Aliter enim esset frustra: quod non est ponere in aliqua rerum naturalium. Vnde dicit philosophus. ii. cael. & mun. Quia extra rationem est: vt natura posuerit stellas mobiles: & non praeparauerit eis instrumenta motus. Et natura quidem non absque causa aliquid vacuum posuit. Homo autem ordinatur ad speculandum deum: tamquam ad eius operationem optimam & perfectissimam circa optimum & perfectissimum speculabile: quia in tali opeatione consistit eius finalis: beatitudo. secundumlphilosophum in. x. Ethi. Propter quod etiam determinat Augustinus xiiii. de trinitate in princip quod non dicitur anima imago dei ex eo quod capax est per intelligentiam memoriam & voluntatem suiipsius aut alicuius rei mutabilis: sed ex eo quod ipsius dei capax est. Specu latio autem talis non est circa deum nisi inquantum deus est obiectum intellectualis cognitionis. Obiectum autem intellectualis cognitionis circa quodcumque: non est nisi quod quod est in eo. ergo deus secundum suam essentiam: & quod quid est in eo, est obiectum speculationis & intellectualis opeationis in homine, ad quam ordinatur. Debet igitur homo habere in se organum: per quod potest in speculationem essentiae & quiditatis dei per intellectualem opea tionem procedere. Aliter enim ipse esset frustra. Illud autem organum non est nisi potentia intellectualis in eo: per quam quiditatem & essentiam dei potest cognoscere. Absolute igitur concedendum quod quiditas dei & essentia ab homine est cognoscibilis: non solum in futuro: quid solum videtur couincere declaratio habita: sed & in preti. Vnde & Comment. exponens illud secundi Metaph. Dispositio intellectus in anima apud illud quod est in natu ra valde manifestum, similis est dispositioni oculorum vespertilionis apud lucem solis. dicit quod difficultas comprehensionis in rebus quae sunt in fine veritatis scilicet in primo principio: & in principiis abstractis a materia, est ex nobis & defectu nostri: non ex illis. Et assimilauit virtutem intellectus in comprehendendo intelligibilia abstracta debilissimo visui in comprehendendo maxime sensibile scilicet solem. Sed hoc non demonstrat res abstractas intelligere esse impossibile nobis: sicut inspicere solem est impossibile vesprtilioni. Monstrat autem possibilitatem cognoscendi ipsum desiderium naturale sciendi verum, quid cessare non potest quo usque deueniat in cognitionem perfectam primi veri. vt dictum est supra. cuius cognitionem perfectam nullo modo in praesenti desideraret: nisi aliquo modo etiam in praesenti percipeet: vt iam dictum est. Vnde per hoc quod modo nouit homo modicum: excitatur ad maximum. Propter quod dicit Augustinus in princ. cons. Eecisti nos ad te: & in quietum est cor nostrum donec quiesca: in te. & de videndo deum. Desiderium veraciter piorum: quo vide re deum cupiunt: & inhianter inardescunt: non (vt opinor) in eam speciem contuendam fiagrat: qua vt vult apparet quod ipse non est: sed in eam substantiam qua ipse est quod est: quam videre desiderauit Moyses cum dixit. Si inueni gratiam coram te: ostende mihi temetipsum. Quantum autem & quom cognoscibile est de deo quod quid est in praesenti: iam consequentur videbitur.
⁋ Ad obiectum in contrarium pro Damais. dicendum quod loquitur de aliquo modo speciali co gnoscendi dei quiditatem: non autem de omni. Aliquis enim aliquo modo est possibilis in paenreti: & aliquis in futuro: & alius nullo modo vt in sequenti. quod patebit.
⁋ Similiter ad dictum Greg. Dicendum quod idcirco dicit illud: quoniam quicquid hic intelligimus de deo, sub aenigmate & velamine creaturae intelligimus, vt infra videbimus. Et quoad hoc quod intelligimus de eo in paneti: l sit eius quiditas: est tamen sub intellectu nudae quiditatis. vt infra patebit.
On this page