Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum scire quid Deus non sit, expediat ad sciendum quid sit

Irca Quartum arguitur: quod scire quid non est deus, non expedit ad sciendum quod est. Primo sic. sicut se habet vnumquodque ad esse, & ad cognitionem. Sed vnumquodque contradictoriorum non confert ad esse alterius. ergo nec ad cognitionem, quid non est: est contradictorium ad quod est. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Priuatio nata est cognosci per habitum: non econverso: quia rectum est iudex suiipsius & obliqui. vt dicitur. i de anima. Quid non est: est priuatio eius quod est quid est. ergo &c.

⁋ In contrarium est Augustinus xxii. ser. super Ion Si non potes comprehendere quod est deus: vel comprehende quid non sit: multum profeceris si non aliud quam est de deo senseris. Nondum quis potest paruenire ad quid sit deus: perueniat ad quid non sit: non est corpus: non est terra: non caelum: non luna: non sol: non stellae: non est deus mutabilis species: transi haec omnia: hanc pietatem volo a te seruari: & praecipue moneo vt si non vales comprehendere deus quid sit: parum non tibi putes scire quid non sit.

⁋ Dicendum ad hoc: quod tendens in finem quencumque duobus promouetur: quorum vnum est fuga, & amotio eius quod est impedimentum motus in finem: & facit deuiare a fine: Alterum vero est adhaesio & tentio eius quod est ductiuum in finem. & hoc secundum duas partes iustitiae quibus acquiruntur virtutes scilicet discedendo a malo & faciendo bonum. Nunc autem cognitio quod est deus, finis est tendentis studio suo in cognitionem dei: cuius impedimentum est ignorare quid non sit deus in creaturis: promotiuum vero eius est scire quibus gradibus a creatura ascenditur ad cognitionem eius quod est deus: nec potest scire de aliquo in creatura quia sit gradus ascendendi ad deum: nisi cognito quod non sit deus. ali ter enim in illo sistere vellet in via. scilicet pro termino viae. Primum ergo quo mouetur tendes cognoscere quid est deus: est cognoscere quid non est: ne in illo sistat putando id deum esse quod non est deus. Et ideo dicit Boethius, quod cognitio mali bono deesse non potest: nec vitatur malum nisi cognitum. Et hoc est quod dicit Augustinus super Ion ser. xxi. Intelligamus quod verum est: si autem hoc non poterimus: non eamus in illud quod falsum est. Melius enim est nescire quam errare. ltaque ante omnia curare debemus vt sciamus. Si autem non poterimus deuenire ad veritatem, non eamus ad falsitatem. Et hoc maxime cauendum est circa cognitionem quid est deus: quia vt dicit Augustinus i de trinitate. neque periculosius alicubi erratur: nec laboriosius aliquid quaeritur: nec fructuosius aliquod inuenitur. Et quia in tali inuestigatione difficillimum est homines cauere sibi omnino ab errore, ideo dicit Aug. ibidem. Si quod eis erga deum amoris vel timoris est, ad initium fidei & ordinem redeundum est. lam scientes quam salubriter in sancta ecclesia medicina fidelium constituta sit vt ad perceptionem incommutabilis veritatis imbecillem mentem obseruata pietas sanet: ne in opinionem noxiae falsitatis temeritas inordinata praecipitet: quia mentis humanae acies inualida in tam excellem ti luce non figitur: nisi per iustitiam fidei nutrita vegetetur. Excedit enim, vt dicit de sent. Prosperi, super eminentia diuinitatis non solum vsitati eloquii nostri: sed etiam intelligentiae nostrae facultatem. Non pua enim notitiae pers est, si antequam scire possimus quid sit deus, possimus scire quid non sit. Quaerentes igitur quid sit deus, quicquod cogitanti occurrit abiicimus, respuimus, improbamus, non esse hoc quod quaerimus nouimus: quamuis illud nondum quale sit nouerimus. Est igitur in nobis (vt ita dicam) quaedam docta ignorantia: sicut dicit ad Probam.

⁋ Ad primum in oppositum: quod oppositum non confert ad esse oppositi: ergo neque ad cognitionem: Dicendum quod verum est per se in causando esse aut cognitionem, per accidens autem amouens prohibens bene potest conferre: sic vt frigidum circunstans calidum: & in hoc prohibens ne diffundatur extra se: sed quod constringatur intra se. & sic fortius comburit. sic cognoscere quid non sit deus, constringit intellectum vt intra se spiritualiter quaerat quid sit deus: & non euagetur quaerendo eum per creaturas extra se: & sic valet multum ad cognoscendum quid sit deus.

⁋ Ad secundum: quod priuatio non est principium cognoscendi habitum: Dicendum quod verum est per se: sed magis econuerso: per accidens autem non est inconveniens vt dictum est. Veruntamen intelligendum quod negatio circa id quod non est deus: duplex est: aliquid enim negatur de deo ratione rei significatae: vt quod non est lapis aut canis. aliquid vero negatur de ipso ratione imperfectionis secundum quam inuenitur in creaturis: vt quod deus non est bonus: quia est superbo nus: & ipsa bonitas: & huiusmodi. Cognitio quid non est deus primo modo praeseruat ab errore: ne credatur deus esse quod non est: non autem agit ad dirigendum in cognoscendo quid est: quia est pure negatiua nisi praeseruando a putando esse quod non est. Cognitio vero de deo quod non est secundo modo: non solum praeseruat ab errore, ne credatur esse deus quod non est: sed agit ad dirigendum in cognoscendo quid est, eo quod non est pure negatiua: sed negando circa rem rationem imperfectionis intendit includere circa eam in deo perfectionem illi ipessectioni contrariam. Vnde dicitur quod deus non est bonus ne intelligatur bonum convenire ipsi per inhaerentiam & participationem: & sic intelligatur esse bonitas ipsa per essentiam. Et hoc est quod intellexit Auicen. in viii. Metaphysicae suae. Prius est esse expoliatum conditione negan- di priuationes & caeteras proprietates ab eo: non quod ipsum sit esse expoliatum: cuius haec proprietas est. ipsum enim non est illud ens expoliatum conditione negandi: sed est ens conditione affirmand scilicet quod est. ens cum conditione non addita compositioni.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4