Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum quid Deus non sit, possit sciri non sciendo quid sit, vel econverso

CIrca Quintum arguitur: quod non contingit cognoscere de deo quid non est: non cognoscendo quid est. Primo sic. scire quid non est deus: est scire de aliquo quia est aliud a deo. Non scitur autem quia est aliud a deo, nisi sciatur quod est deus: quia aliud est relatiuum diuersitatis: & cognito vno relatiuorum necesse est cognosci reliquum. ergo &c.

⁋ Secundo sic. ex eodem habet cognosci quid est rei alicui idem: & quid diuersum ab eodem: quia ab eodem est in re identitas sibi: & diuersitas ab alio: & sicut vnumquodque se habet ad esse, & ad cognitionem. sed non cognito de aliquo quid sit, non potest cognosci quid sit idem sibi: vt in exemplo Themistii de seruo fugitiuo: qui enim non co gnoscit eum, non potest scire si ipse est cum eum inuenerit. ergo &c.

⁋ In oppositum est Augustinus in duabus auctoritatibus dictis in quaestione praecedenti. In prima vbi dicit. Non parua notitiae pars est, si antequam scire possimus quid sit deus: possumus scire quid non sit. Et. in secunda vbi dicit. Non esse hoc quod quaerimus nouimus: quamuis illud nondum quale sit nouerimus.

⁋ Item quod econverso non potest sciri quid sit: non sciendo quid non sit: videtur, quia secundum philosophum: quid bene definiunt contraria consignificant. Contraria autem sunt quod res est: & quod non est. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quoniam qui scit de deo quia est id quod caeteris est anteponendum, scit aliquo modo quod est: quia hoc conuenit ei ratione suae quiditatis super alia. sed hoc sciens de deo bene ignorat quid non sit. Nam vt dicit Augustinus i de doc. Christiana cum alii alios & alios deos colunt: siue in caelo, siue in terra, omnes tamen certatim pro excellentia dei dimicant: nec quisquam inueniri potest hic, qui deum esse credat quo est aliquid melius. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc quod ista quaestio quaerit an vna & eadem cognitione cognoscitur de deo quod est, & quid non est: vt quid cognoscit vnum de ipso, cognoscat & aliud. Et est dicendum quod de deo duplex est cognitio quod est, praeter illam quae est determinata per nudam essentiam: quae non potest sciri quid sit nisi sciendo quoid non sit simul perfecte: & econverso non potest sciri perfecte quid non sit, nisi perfecte sciendo id sit. vt semper affirmatio sit causa perfectae cognitionis ipsius negationis: & praeter illam etiam quae est indeterminata per esse confusum in eis quae sunt creaturarum: de qua videbimus in sequenti quaestione: quae non est cognitio discreta: & ideo non habet locum quaestio ista de cognitione illa: quia non cognoscitur quid non sit res nisi discernendo eius esse & non esse, praeter has inquam duas cognitiones de deo eius quod quod est sunt aliae duae. Vna omnino generalissima: qua cognoscitur simpliciter quod est optimum in eis quae sunt, non determinando conditiones bonitatis & praeeminentiae eius super alia. & illa est cognitio qua scitur quid dicitur per nomen: non quid est res. Alia vero est specialis quae cognoscitur quod optimum est & caeteris praeeminens & cum hoc quae sunt conditiones praeeminentiae: videlicet quod habet omnem rationem perfectionis: & nullam patitur rationem imperfectionis & defectus: quod sit simplicissimum & immutabilissimum & caetera huiusmodi. Loquendo de cognitione de deo quod est primo modo, contingit scire de deo quid est, non sciendo vnivlrstle quid non est scilicet quo ad omnia quae non sunt quod deus est: licet forte sciatur de pluribus: vt de illis in quibus non inuenit illam esse eminentiam quam reputat diuinam: vt ostendit vltima ratio. aliter enim idololatrae dicentes deum esse opti mun: non ponerent illud optimum esse caelum, aut aliquod lucidum in caelo: quod in rei veritate deus non est. Loquendo autem de cognitione quod est de deo secundo modo: non contingit scire de deo quid est, non sciendo quid non est oppositum illi in quo cognoscitur de deo quid est: nec econverso. Sciendo enim quod est: sciendo scilicet omnes rationes perfectionis esse in ipso: necesse est quod simul sciat vniversale de omnibus quid non est: & quod nulla creaturarum sit: vt quod omne habens in se aliquam rationem imperfectionis, non sit deus: & tale est omnis creatura. Sciendo vero quid sit secundum aliquam perfectionem: & non secundum omnes: necesse est simul scire quid non sit secundum ipefectionem oppositam illi: licet non secundum omnem. Vnde sciens de deo quia est perfectus in simplicitate, scit quod non est aliquid corporeum. Sciens vero quod est perfectus in immutabilitate, scit quod non est aliqua substantiarum simplicium quae sunt mutabiles. Et econverso sciens quod non est aliqua illarum propter imperfectionem quam inuenit in illis: necesse habet simul scire quid sit deus quo ad oppositam perfectionem: & sciens quid non est secundum omnes perfectiones quae sunt in creaturis: necessario scit simul quod est secundum omnes perfectiones respondentes imperfectionibus illis quae sunt in creaturis. Vnde idololatra cognoscens aliquas perfectiones de deo: sciendo quo ad illas quod est deus scit creaturas illas non esse deum in quibus inuenit imperfectiones oppositas: vt sciens quod sit cognoscens & intelligens, scit quod non est aliquod brutum animal. Econtrario autem nesciens quod est simplicissimum: & spiritus quidam: nescit quod non sit corpus: vt caelum vel ignis. Philosophus autem bene instructus: sciendo vniuersaliter omnes conditiones perfectionis diuinae: in quibus econtra creatura habet in se aliquam imperfectionem quam similiter nouit: Sciendo inquam quid est deus secundum omnes rationes suae perfectionis, necesse est eum scire simul quod non sit deus: & hoc vniversali. & econverso sciendo vniverstale quid non sit deus: necesse est eum simul scire vnivelrsale quid sit deus. Et sic cognitio de deo quid est, determinando conditiones praeeminentiae eius, & cognitio quid non est ei opposita, currunt eodem cursu, quantum enim scit homo de vno, & de altero. Qui enim perfecte quo ad omnes conditiones praeeminentiae scit quid est, perfecte scit quo ad omnes creaturas quid non sit. Qui autem quo ad aliquas conditiones praeeminentiae scit quid est, & quo ad aliquas creaturas scit quid non est: & quo ad aliquas non scit hoc. Scit enim quo ad illas, in quibus est imperfectio ope posita perfectioni quam nouit in deo. Quo ad alias autem non. & hoc ideo quia negatio non cognoscitur nisi per affirmationem, sicut priuatio per habitum. secundum quod dicit Auicen. i. metaphysicae. Esse cognoscitur per se: non esse vero per esse aliquo modo. & secundum quod dicit Anselmus de casu diaboli. Remotio alicuius rei significari nullatenus potest: nisi cum significatione eius cuius significatur remotio. Nullus enim intelligit quid significat non homo, nisi intelligendo quid sit homo. Et sic patet quod essentialior via ex parte rei cognitae in cognoscendo quod quid est de deo, & quid non est, est procedere a cognitione quid est deus, ad sciendum quid non est in creaturis. licet sit econverso ex parte nostra idoneor via procedendo a cognitione quid non est, ad cognoscendum quid est, via. scilicet remotionis. secundum quod dicit Damascenus. Oportet eum qui vult substantiam alicuius dicere, quid est enunciare, non quid non est. Veruntamen in deo quid est dicere, impossibile est secundum substantiam. Facilius autem magis ex omni ablatione facere rationem. Sic enim per rationes imperfectionis via remotionis omnis imperfectionis a deo & attributionis eminentiae incipit homo cognoscere de deo quid sit in speciali, vt in sequenti quaestione dicetur. Et sic cognoscendo quid est, per ipsum quid est perfecte nouit quid non est, & per quid non est amplius nouit quid est. Et ideo qui bene definiunt hoc modo per cognitionem de deo quid non est, vel quod est deus: contraria consignificant: vt pro cessit penultima ratio, & duae primae rationes. Non autem qui bene definiunt quid est cognitione generali, quid est scilicet quod dicitur per nomen, oportet quod contraria consignificent, vt dictum est. Neque qui bene definiunt quid non est, per cognitionem quid est generalem, oportet quod contrarium consignificent definiendo vniuersaliter quid est cognitione speciali: vt processit ratio ex duabus auctoritatibus Augustinus

⁋ Et sic patet ad quaestionem & ad obiecta simul.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5