Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum scire id quod Deus est, sit ratio sciendi omnia alia

CIrca octauum arguitur, quod cognitio eius quod quid est de deo, non sit ratio cognoscendi quod quid est in aliis. Primo sic. illud quod est ratio informandi aciem intelligentiae ad actum intelligendi, est ratio cognoscendi, quia secundum Augustinus, xv. de triniitate. cap. x. formata cognitio ab ea re quam scimus verbum est, in quo scilicet consistit intellectualis cognitio. ratio informandi aciem intelligentiae ad actum intelligendi creaturas est species vniuersalis ab ipsis recepta. secundum Augustinus xi. de trinitate cap. iii. Detracta specie corporis quae corporaliter sentitur, remanet in memoria similitudo eius, qua rursus voluntas conuertit aciem mentis, vt inde formetur intrinsecus, sicut ex corpore obiecto sensibili extrinsecus formabatur. ergo &c.

⁋ Secundo sic. illud quo quis sibi conscius est & intelligit quid bonum & quid malum: est ratio cognoscendi illud. hoc est lex naturalis, vt dicit Glos. super illud Roma. ii. Cum gentes quae legem non habent. lex autem naturalis non est aliqua dei cognitio: sed magis ipsarum rerum de quibus homo iudicat per illam legem. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam illasola cognitio certa est: qua res cognoscitur in ratione suae veritatis, non in ratione suae imaginis. vt enim dicit Hu. super. x. ca. angelicae Hierar. si imago videtur veritas non videtur. imago enim veritas non est. sed quicquid per intellectum accipitur a creaturis cognoscendis solum est imago creaturae, vt species vniuersalis intelligibilis abstracta ab ipsa. secundum quod dicit Boethius super Commen. Porphy. Vniuersale est essentialis similitudo suppositorum. illud autem solum creatu rarum veritas est, quod intellectus concipit per cognitionem in deo. dicit enim Augustinus. ii. de lib. arb. praesto esse incommutabilem veritatem omnia quae vera sunt continentem omnibus communiter vera cernentibus. ergo &c.

⁋ Hic distinguendum primo ex parte cogniti de deo, secundo ex parte rationis cognoscendi in deo. Quantum ad primum sciendum secundum quod habitum est supra articulo i. e. in quaestione secunda: quod alia est cognitio qua apprehenditur de re id quod est verum in ea: & alia qua apprehenditur veritas eius: & quod perfecta notitia rei non consistit solum in cognoscendo id quod verum est in re: sed cum hoc in sciendo veritatem eius. Vnde primus intellectus de re quo intelligitur id quod est in intellectu vero, omnium potest esse aut plurium indifferenter, quia sequitur imaginem veram & sensum verum de re quam multi ascendere non possunt. Intellectus vero secundus sapientium solum: quia sequitur iudicium de concepto ex imaginatione & sensu transcendens imaginationem & sensum. Et in hoc perficitur cognitio intellectiua: ad quam duo requiruntur. Quorum primum est verbum intellectus quo informatur concipiendo quid quid est de re. Secundum vero est iudicium de tali conceptu sine quo intellectus purus non est: sed semper phantasticus manet. Et est primus intellectus simplicium: & ideo semper verorum est, secundum Philosophum. Intellige non concipiendo veritatem rei: sed id quod verum est in re. Veritatem enim solum concipit intellectus secundus, qui in compositione & diuisio ne consistit. vnde & verus & falsus potest esse secundum Philosophum. In quo & plures deluduntur credentes percipere veritatem qui tamen eam non percipiunt verisimilitudine phantasmatum decepti. secundum quod dicit Augustinus de vera religione. Amplectamur nostra phantasmata quae redeuntibus nobis ad intelligendum veritatem in itinere nobis occurrunt: & nos transire non sinunt, quae tamen quantum est ex se non nisi verum ex imaginatione & sensu ostendunt. vnde non solum intellectus simplicium apprehensionum semper verus: quin etiam semper verus est & ipse sensus in apprehendendo & nunciando: ita quod omnis falsitas in iudicio & collatione vel intellectus vel imaginationis oriatur. secundum quod dicit Augustinus iii. de Acaca. Credo sensus non accusari vniversalque imagines falsas ferentes patiuntur: vel quod falsa in somnis videmus. Quic quod possunt videre oculi verum vident: noli plus assentire quam vt ita tibi persuadeas apparere: & nulla deceptio est. Quantum vero ex parte rationis cognoscendi in deo: Sciendum quod id quod quid est: in deo sicut duplici ter potest cognosci ab homine, vno modo distincte & in particulari in essentia & natura eius nuda: alio modo indistincte & in vniuersali in aliquo eius generali attributo, vt dictum est supra: Sic quod quid est in deo, dupliciter potest esse ratio cognoscendi quod quid est in creatura. Vno modo vt ipsa natura & essentia diuina in propria ratione sit ratio cognoscendi quod quid est in creatura. Alio modo vt ipsa sit ratio cognoscendi quod quid est in creatura sub ratione alicuius generalis attributi eius.

⁋ Dicendum igitur ad quaestionem: quod loquendo de cognitione eius quod quod est in creatura, apprehendendo id quod res est non apprehendendo veritatem eius, semper cognitionis eius quod quod est in creaturis, est ratio cognoscendi id quod quid est h in deo: non sub ratione essentiae & naturae in esse particulari: sed sub ratione eius attributi in esse vniversalis ad modum quo id quod est primum in vnoquoque genere semper est ratio eorum quae sunt post: vt dictum est in quaestine raedenti quod id quod quid est de deo sub eius generali attributo, est id quod homo primo cognoscit ex creaturis, vt non solum sit ratio cognoscendi secundum quod prima veritas est tantum ratio cognoscendi quamlibet aliam veritatem, vt dictum est supra in ti. i. quid ii. Sed vt sit etiam obiectum cognitum. secundum quod dicetur in quaestione sequenti. Et hoc eueniet ex natura ipsarum rerum cognoscibilium. Sicut enim ens determinatum per materiam aut per suppositum singulare & determinatum, id quod est non habet esse nisi per formam quae in eo determinatur, quae de natura essentiae suae in se non dicit aliquid determinatum: & ideo neque habet cognosci esse tale ens nisi ex cognitione ipsius formae in se ratione naturae & essentiae suae in esse suo indeterminato: vnumquodque enim sicut se habet ad esse, & ad cognitionem: Nemo enim potest cognoscere de hoc bono aut pulchro in na tura & essentia sua quale ens aut quid sit, nisi cognoscendo bonum et ens simpliciter: Sic non habet esse hoc ens aut hoc bonum nisi per ens simpliciter aut bonum simpliciter. & sicut est de hoc bono & hoc ente respectu boni & entis simpliciter & absolute dicti: sic est de bono & ente participato re spectu boni & entis non participati. Sicut enim hoc bonum & hoc ens non potest esse neque cognosci nisi per ens aut bonum simpliciter dictum: sic & ipsum bonum & pulchrum simpliciter consideratum vt non determinatum per materiam aut per suppositum, si non sit essentialiter sed participatione bonum, & ita determinatum per materiam aut suppositum, non habet esse neque cognosci nisi per ipsum bonum simpliciter non participatum: vt sicut bonum participatum non habet esse nisi per bonum non participatum sic nec potest cognosci esse tale nisi cognito ipso quod est simpliciter & per se bonum nec determinatum nec participatum. secundum quod dicit Augustius viii. de triniitate. Bonum hoc, bonum illud. quid plura & plura: vide ipsum bonum si potes: ita deum videbis: nec alio bono bonum: sed omnis bonibo num. Neque enim in omnibus bonis diceremus aliud alio melius cum vere iudicaremus, nisi esset nobis impressa notio ipsa boni, secundum quam probaremus aliquid & aliud alio praeponeremus. & infra. Vbi noui mus quid sit iustus etiam cum iusti nondum sumus. & infra. An illud quod videt, veritas interior est prae sens animo quam valet intueri: quasi dicat: immo. Et sic est de cognitione boni & iusti, quod non cognoscimus bonum aut iustum nisi in ratione primi boni & iusti: sicut est de amore boni: quod sicut non ama mus aliquod bonum nisi in ratione primi boni: sic nec cognoscimus verum nisi in ratione primi veri. De amore enim omnis boni in ratione primi boni dicit ibidem. Cur alium diligimus quem iustum credimus, & non diligimus ipsam formam, vbi videmus quid sit iustus, vt & nos iusti esse possemus: & infra. An vero & nisi istam diligeremus nullo modo eum diligeremus quem ex ista diligimus: sed dum iusti non sumus minus eam diligimus quam vt iusti esse valeamus. Loquendo autem de cognitione eius quod quid est in creatura apprehendendo veritatem eius, sciendum iuxta id quid determinatum est supra in quaestione. ii. articuli primi, quod veritas rei non potest cognosci nisi cognoscendo conformitatem eius ad suum exemplar: & quod duplex est exemplar ad quod habet cognosci: vnum acceptum a re, quod est species vniuersalis in mente: alterum causans res, quod est ars idealis existens in mente diui na. De cognitione autem eius quod quid est creaturae cognitione veritatis determinatum est supra, quomodo sine illustratione exemplaris veritatis primae nulla veritas aut simpliciter aut saltem syncera potest cognosci. Per iam dicta patet ad argumenta.

⁋ Ad primum quod ex specie detracta a corpore manet menoria, vnde formatur acies mentis ad intelligendum verum: Dicendum quod verum est in cognoscendo id quod verum est de re: non autem intelligendo veritatem rei vel simpliciter vel syncerae & iudicio certo: quod solum sit in ratione primae veritatis, vt dictum est. In cognoscendo etiam vel id quod verum est, vel ipsam veritatem quo cunque modo non contingit aliquid intelligere in creaturis nisi intelligendo id quod deus est in primis conceptibus generalibus, vt dictum est.

⁋ Ad secundum quod in lege naturali intelligit homo quid bonum & quid malum: Dicendum similiter quod hoc non facit intelligendo synceram veritatem: aut etiam forte veritatem qualemcunque nisi in lumine primae veritatis tanquam in eo quod est ratio intelligendi tantum: non autem obiectum intellectum vt supra determinatum est: aut intelligendo quocun quod modo veritatem, aut id quod verum est, nisi in ratione primae veritatis tanquam in eo quod est obiectum primo cognitum, vt patebit in quaestione sequenti: quod in hoc est ratio cognoscendi alia, non tanquam in eo quod est ratio cognoscendi tantum: quia quolibet intellecto intelligitur id quod deus est in primis conceptibus rerum, vt dictum est.

⁋ Ad argumentum in oppositum: bene probat intentum nostrum secundum determinationem Augustinus quod nullum verum aut alicuius rei veritas potest cognosci aliter quam in prima veritate: & hoc vel in nudo exemplari diuinae essentiae, vt in eo quod est ratio cognoscendi veritatem tantum: non autem obiectum cognitum: vel in aliquo eius generali attributo, vt in eo quod est primum obiectum cognitum & per hoc ratio cognoscendi omne aliud quod intelligibiliter cognoscitur. Et ex his duobus conflatur de terminatio Augustinus quod omne quod intelligitur, in prima veritate intelligitur. Aliquando enim loquitur secundum vnum modum, vt in viii. de trinitate. Vide bonum hoc & bonum illud &c. Saepius autem loquitur secundum alium modum: nec habet perfecte intentionem Augustinus qui intelligit eum secundum alium modum solummodo locutum fuisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8