Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum quiditas Dei sit primum quod homo ex creaturis cognoscit

Irca septimum arguitur, quod quid est deus non sit primum quod homo cognoscit ex crea aturis. Primo sic. In omni cognitioue per medium prius oportet cognosci medium quam postremum, quia omnis cognitio est ex priori & notiori, quid est deus ex creaturis cognoscitur vt per medium. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Quid est deus non cognoscitur ex creaturis, nisi notitia eliquata ex phantasmate & sensu: quo primo haurimus spe scies sensibiles, a quibus abstrahuntur species intelligibiles, quibus intellectus no ster cognoscit rerum quiditates sed per speciem talem non cognoscitur primo nisi forma materialis: quia ipsa non est per se ratio. nisi formae materialis. Si ergo ex creaturis cognoscit quid est deus, cum quiditas eius non sit nisi forma immaterialis, omnino non potest illam cognoscere primo sed secundario.

⁋ In contrarium est, quoniam. illud est primo cognitum quo caetera habent iudicari si debeant ab intellectu cognoscici, quod patet in principio & principiato, quid deus est, est huiusmodi, non enim potest iudicare intellectus de aliquo quod sit bonum aut iustum, & de caeteris conditionibus nobilitatis quae communiter conveniunt deo & creaturae, nisi cognoscendo quia bonum simpliciter & iustum, quid per se, & non per aliud cognoscitur esse tale: vt vult Augustinus iiii. de trinitate. de vera relig. de solil. & vbicumque loquitur de hac materia Tale autem bonum & iustum, non est nisi bonum & iustum quod est ipse deus: vt vult ibidem. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod cognitio dei ex creaturis duplex est quaedam naturalis: quae dam rationalis. Prima est cognitio dei cum primis intentionibus entis concepta statim & naturaliter. Secunda vero est cognitio via ratiocinatiuae deductionis animaduersa. Loquendo de cognitione ista secundo modo, quid est deus, non est primum quod homo cognoscit ex creaturis: sed vltimum potius. Immo prius cognoscitur quid est ipsius creaturae: & per illud quid est deus, via eminentiae & remotionis. Abstrahendo enim ab hoc bono singulari, & etiam a bono simpliciter vniuersali & participato a creaturis, ipsum bonum simpliciter quod non est bonum participatum: sed subsistens bonum: prius oportet intelligere bonum singulare a quo primo fit abstractio boni vniversalis, & deide etiam ipsum bonum vniversale participatum: a quo vlterius bonum sepa ratum non participatum per eminentiam & remotionem abstrahitur: quam illud quod ab illo abstrahitur. Et sic prius oportet intelligere (vt dictum est) bonum creaturae quam bonum creatoris intelligatur vt subsistens bonum & simpliciter: qui est tertius gradus intelligendi deum in modo generalissimo intelligendi quid est supra determinato, quare & multo magis oportet intelligere dicto modo bonum creaturae prius quam bonum creatoris: vt sub ampliori eminentia & abstractione. scilicet intelligendo ipsum vt optimum & summun bonum, quid pertinet ad modum intelligendi quid est deus modo generaliori, & adhuc multo magis prius quam intelligatur vt tale vt optimum, quod non est aliud quam idipsum bonum, immo pura bonitas quae est ipsa simplex entitas: quod pertinet ad modum intelligendi quid est deus in generali & simpliciter Loquendo autem de primo modo supra iam dicto intelligendi deum quid est scilicet naturaliter in primis intentionibus entis, quae sunt ens, verum, vnum, bonum naturaliter intellectis, quod pertinet ad modum intelligendi deum quid sit modo generalissimo in primo & secundo gradu eius: Dicendum quod quid est deus est primum conprehensibile per intellectum. cuius ratio est, quod huiusmodi est natura niae cognitionis a sensu acceptae, quod semper ab indeterminato incipiat, sicut & ipse sensus per naturam semper sensibilia sub esse indeterminato prius concipit, quam sub esse detiminato: licet quandoque simul duratione concipiat indetminatum simul cum determinato, quod patet quando distiguuntur cognitio determinata & indeterminata. Sicut enim sensus de veniente alogo prius cognoscit quod sit corpus quam quod sit animal, & prius quod sit animal quam quod sit homo, & prius quod sit homo quam quod sit sortes: Sic & intellectus semper intelligit de quocunque prius natura, etsi non semper prius tpore, quod sit ens, quam quod sit hocens: & quod bonum quam quod hoc bonum: & quod ens quam quod sit substantia, & sic de caeteris gradibus intelligendi, semper prius intelligendo vniuersalia confusa magis, particularibus & determinatis. & sic vniuersaliter quanto intelligibile magis est indeterminatum, tanto naturaliter prius ipsum intellectus noster intelligit. Nunc autem indeterminatio duplex est. Quaedam priuatiue dicta. Quaedam ne gatiue dicta. Cum enim dicitur hoc bonum, aut illud bonum, intelligitur vt summe determinatum, & per materiam & per suppositum. Indeterminatio priuatiua est illa quae intelligitur bonum vt vniuersale, vnum in multis & de multis, vt huius & illius bonum, licet non vt hoc vel illud bonum, quid natum est determinari per hoc & illud bonum, quia est participatum bonum. Indeterminatio vero negatiua est illa qua intelligitur bonum simpliciter vt subsistens bonum, non vt hoc vel illud: neque vt huius vel illius, quia est non participatum bonum, non natum determinari, & est indeterminatio huius boni maior quam illius. Ergo cum semper intellectus noster naturaliter prius concipit indeterminatum quam determinatum, siue distinctu a de terminato, siue indistinctum ab eodem: intellectus noster intelligendo bonum quodcunque in ipso naturaliter, prius cointelligit bonum negatione indeterminatum. & hoc est bonum quod deus est. & sicut de bono ita & de omnibus aliis de deo intellectis ex creaturis. Absolute ergo dicendum quod in generalis simo modo intelligendi quid est deus, quo ad primum & secundum eius gradum, quid est deus est primum obiectum quod ab humano intellectu ex creaturis habet intelligi: vt nihil possit cognosci in creaturis & ex creaturis, quia verum, bonum, pulchrum, iustum, ens, vnum, aut aliquid huiusmodi determinatum existens per materiam, aut per suppositum, nisi naturaliter prius, licet quandoque simul duratione, cognito eo quod est simpliciter & indeterminatum verum, bonum, pulchrum, ens, vnum & huiusmodi. vt scilicet in ipso deo sit principium & finis nostrae cognitionis: principium quo ad eius cognitionem generalissimam: finis quo ad eius nudam visionem particularem: vt sic sit principium & finis omnium rerum in esse cognitiuo, sicut est principium & finis earum in esse naturae. & sicut nihil aliud potest perfecte cognosci nisi ipso prius perfecte cognito, sic nec aliquid potest cognosci quantuncumque imperfecte, nisi ipso prius saltem in generalissimo gradu cognito: vt homo, aut album, aut quodcumque aliud. Nihil enim talium cognoscitur in creatura aut intelligitur vt tale, nisi prius cognoscendo & intelligendo ipsum sub intentione entis & vnius, & caeterarum primarum intentionum: vt quod sit ens aut vnum, quae necessario prima impressione saltem prioritate naturae concipiuntur de quolibet, antequam concipiatur aliquid eorum quia album, aut quia homo Concipiendo autem ens, necessario concipitur primum, & simpliciter ens: vt dictum est. Sicut enim concipiendo hoc bonum necessario concipitur bonum simpliciter, & in illo bonum quod dei est, vel ipse deus est, vt dictum est per Augustinus supra: Sic concipiendo hoc quod est homo veral album, concipio ens simpliciter, & in illo primum ens quod deus est. Simpliciter ergo dicendum secundum detuminationem Augustinus quod in omni cognitione qua cognoscitur aliquid secundum veritatem in creatura, cognoscitur aliquid quid dei est, quid scilicet est quod in eo & ipse deus, vt entitas, veritas, bonitas, vel aliquod huiusmodi, & hoc modo generalissimo.

⁋ Ad primum in oppositum, quod quid est dei cognoscitur ex creaturis: ergo creaturae prius, Dicendum quod aliquid cognosci ex alio contingit dupliciter: formaliter & materialiter. Eorma liter quando illud ex quo cognoscitur aliud, est per suam notitiam formalis ratio cognoscendi aliud. Quemadmodum in demonstratiuis conclusiones cognoscuntur ex principiis, & omne quod cognoscitur per aliud tanquam per illud quo acquirit sibi per discursum notitiam alterius. Hoc modo ex creaturis non cognoscitur per intellectum quid est deus. cognitione dico generalissima. immo magis econverso, quicquid verita tis de creaturis per intellectum concipitur, formaliter concipitur ex ratione cognitionis primae veritatis, sicut non cognoscitur bonitas in creaturis nisi ex ratione primae bonitatis: cuius cognitio est naturaliter menti impressa: vt dictum est supra secundum Augustinus Cognitione vero generali & generaliori & in tertio gradu cognitionis generalissimae bene cognoscitur isto modo cognoscendi quid est deus ex creaturis via deductionis scilicet excellentia & remotione: vt prius dictum est. Materialiter vero cognoscitur aliquid ex alio quando illud ex quo cognoscitur aliud non est per suam notitiam formalis ratio cognoscendi aliud: sed quia ab illo extrahitur quo alterum cognoscatur. Quemadmodum enim a sensibili abstrahitur species intelligibilis quae cognoscit intellectus intelligibile, hoc modo quicquid de deo cognoscimus, & de quocumque alio cognitione naturali, ex creaturis cognoscimus. Species enim prima intelligibilis ex phamn tasmate abstrahitur, qua per intellectum concipiuntur primo primi conceptus intelligibiles, entis scilicet & vnius, veri & boni, & aliarum generalium intentionum vt generales sunt: non distinguendo in eis id quod creatoris ab eo quod est creaturae, sicut a substantia abstrahitur ens simpliciter commune analogum ad substantiam & accidens non discernendo sub eo id quod est substantiae ab eo quod est acci dentis. Sicut etiam in vniuocis abstrahitur natura communis: vt natura animalis ab asino, non discernem do sub illa quod est asini ab eo quod est equi. Per species igitur sensibilium conceptis illis primis generalibus intentionibus, statim cum iudicium debet fieri rationis de veritate concepti determinando sub illo quod est creaturae ab eo quod est creatoris, antequam hoc potest fieri, vt scilicet de particulari percipiat quod sit bonum hoc, hoc non potest percipere nisi prius percipiendo rationem boni simpliciter: de qua non iudicat: sed per ipsum iudicat, & cognoscit de quocumque alio quod sit bonum hoc, licet illalnon discernit, sicut oculus corporis videns colorem in luce, primo videt lucem, & per illam iudicat de colore: licet non discernat de luce sicut de colore, propter subtilem eius immutationem. Et sic in omnibus conceptibus, in quibus aliquod iudicatur esse verunbonum aut huiusmodi, & vniuersaliter in quibus aliquid percipitur vt verum, bonum, pulchrumaut huiusmodi, prima ratione concipiuntur conceptus primi entis veri boni, in quibus vt dictum est cognitione generalissima cognoscitur quid est deus.

⁋ Ad secundum quod per speciem abstractam a phantasmatibus non intelligitur primo nisi quiditas rei materialis, dicendum quod species intelligibilis rei, puta asini in intellectu possibili, non solum est ratio concipiendi conceptus quiditatis illius rei determinatae qua differt ab alia re: sed omnium conceptuum communium vsque ad primum conceptum communissimum entis vt ens est, qui etiam implicite continetur in quolibet conceptu determinato. Si ergo abstrahatur conceptus aliquis generalis vt entis veri vel boni, qui indifferenter vt dictum est communis est ad id quod est creatoris, & ad id quid est creaturae, patet quod in illo non oportet primo intelligi quod creaturae est, immo quod dei est. In conceptu enim vniuersalis puta entis simpliciter, non intelligitur quod creaturae est, nisi intelligendo ens in alio, ad modum quo vniuersale intelligitur vt vnum in multis. Non autem potest intelligi ens in alio, nisi naturaliter intelligatur prius ens absolute abstractum simpliciter, vt nec hoc, nec illud, nec huius, nec illius, qui est intellectus entis subsistentis in puro esse, quod non est nisi dei, quid si aduertat homo & concipiat vt in se subsistens, deum distincte intelligit. In omnibus ergo generalibus intentionibus rerum cum aliquam illarum intelligis simpliciter: vt ens verum bonum, primo deum intelligis, etsi non aduertis: & quantum steteris in illo simplici intellectu tantum stas in intellectu dei. Si autem modo aliquo quid simpliciter conceptum est determines, statim in intellectu creaturae cadis. secundum quod dicit Augus viii: de trinitate. Quoniam deus veritas est, cum audis veritas, noli quaerere quid veritas. Statim enim se opponent caligines imaginationum, & nebula phantasmatum, & perturbabunt serenitatem, quae primo ictu diluxit tibi cum dicerem veritas. Ecce in ipso primo ictu qua velut coruscatione per stringeris, cum dicitur veritas, mane si potes, si autem non potes, relaberis in ista solita & terrena. Sed nec hoc impedit omnino dei intellectum, quia in omni conceptu entis quantumcunque determinato includitur primus conceptus entis simpliciter, & in illo conceptus primi entis saltem quo ad duos primos gradus intelligendi ipsum modo generalissimo: vt iam dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7